Filomathias ta sporadin. AG Miscellaneae doctrinae liber primus tertiusDaniel Wyttenbachius Liber tertius

발행: 1817년

분량: 332페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

54 PLATONIS PRAEDON

sive studiis optimorum adolescentum abrepti; qui nostrarum ipsi rerum veluti ignari, et immemores veteris ac Perpetui Plutarchei oneris, novum etiam et zXtraordinarium munus edendi

Platonici dialogi susciperemus; praesertim i telligentes idem nobis eventurum , quod in Selectis Historicorum Graecorum evenisset, ut gratificandum esset librario aliquid additamenti et Annotationis postulanti, quo libellus ad alios

etiam, extra nostram scholam, lectores commendabilior redderetur. Quae Annotatio, uti diximus, quum primo brevis destinata, deinde largior instituta; postea, nobis ad eam conscribendam accedentibus, ad illius sibi primo destinatae brevitatis consilium revocata suisset: denique, pergentibus longior, quam putabamus, inter scribendum exiit. Atque haec admonitio

ad similem brevitatis prosessionem p. I o. po sitam pertinet; ne quis miretur, eam cum reli quo Annotationis opere non satis congruere. Quod autem Phaedonem maxime sumsimus, rationes reddidimus, quas hac in censura item reserre oportet. Quaerebamus unum dialogum cum, ex quo potissime Plato cognosceretur, certe in omnibus eloquentiae virtutibus, perspicuitate, suavitate, gravitate: cujus argumen

tum et momento, et materia, et ratione, discentium fructui captuique maxime conveniret: qui donique personarum actionisque varietate ac ,

42쪽

dispositione, tamquam draitiatis verisimilitudine, in ipso dialogorum genere excelleret. Iam, qui omnes has dotes adferrent, quorumque adeo in hoc delectu rationem habere possemus, duo erant, Convivium et Phaedon: illud comoediae, hie tragoediae finitimus: quorum utrumstmeremus , optio dissicilis erat. Nam, ut caetera paria aut non multum diversia essent δPhaedon movebat gravitate et affectu: Conviis vium alliciebat facilitate, festivitate, et Verolabs diis, quibus editionem instrueremus: quippo qui adolescentes hunc et Phaedrum dialogum edere destinassemus, postea, deposito quamis edendi consilio, tamen subinde quaedam anno dissemus. Et Phaedon et Convivium in iis erant dialogis, quos initio Platonicae nostrae lectionis continuo vehementer adamassemus , cominmentariis in nostrum nobis usum illustrassemus, quos deinde, progressu aetatis et cognitionis, animadversis opportunis aliorum Scriptorum locis auxissemus. Et utrumque dialogum diversis temporibus aliquando in schola discipulis interpretati oramus: et his Phaedon magis placuerat quam Convivium. Cujus discriminis caussam hane verissimam deprehendisse videmur, quod Convivium quidem ad placendum lectores magis exercitatos postulat. Nam quum utriusque dialogi descriptio, cum totius personis msermonibus disti ibutio et oeconomia, tum sin

43쪽

gularum partium, quasi luminibus, exornatio, mirabiliter ad vitae speciem verisimilitudinemque consormata sit; haec tamen in Phaedone magis est aperta ad intelligendum recentibus aerudibus, magis omnium hominum communis quam propria solis Graecis: in Convivio eadem sere continetur more interiore Attico , et omnino Platonico, festivitate, ironia, suavitatibus non modo salis et condimenti instar adspersis, sed per totum libri tenorem aequabiliter fusis: quarum vim ut subtilem ac lenem, nec scurrilem et crassam suo quisque lector sensu per usum lectionemque plurium Platonis dialogorum exercitato, percipere potest et doctor, quamvis intelligens, ad inexercitatorum sensitan explicare non potest. Porro, quod materia Convivii de Amore e Pulcro, materiam Phaedonis de Animorum Immortalitate, facilitate et perspicuitate superat: sunt istae Phaedonis partes ita Obscurae, ut tamen ab intelligente doctore ad intelligentiam discentium, verborum

significatione, argumentationumque nexu Osten

dendo, explicari possint; modo illi natura non ad omnem dialecticam et philosophiam prorsus hebetes et plumbei sint. Sic enim se res habet, ut intelligentiae materia sint verum et sal sum , eaque doceri rationibus possint: sensis autem materia sit pulcrum et turpe, gratum et

ingratum, omnino quidquid placet aut displicet ;

44쪽

xet; quod nisi sponte et ultro ad sensum accia 'int, tum demum percipitur, quum ad intelligentiam usus et exercitatio accesserit. Nisi orte quis putet, sensum ita esse excitandum in uiscipulis ut magister suo judicio adclassiet, Ecce quam venustumi Admonitio adsit , quae valeat ad observationem . Tationem, et usum..Adclamatio desit, facillimum negotium: quod ab imperitis magistris ad dissimulandam ignorantiam factitatum, similes illis/sert discipulos,

rerum ac doctrinae inanes, vana sapientiae opi- nione plenos. ε. Ergo vicit apud nos Phaedon, et hoc sane 'in censu vincere debebat. Nam sive argu mentum spectamus, ecquod majus graviusque esse potest. ecquod humanum animum aut propius attingere , aut Vehementius sollicitare: quam cogitatio de futura sui post hanc vitam conditione et immortalitate 8 Sive colloque 'tium personas, locum, tempus, intuemur, SO- crates, philosophiae parens ad mortem condem natus, ultimo vitae die, in carcere cum amicis ac discipulis, solita comitate et mentis tranquil- 'litate, de hoc argumento sic disserit, non ut ad mortem, sed ad beatam vitam cum diis im- - mortalibus degendam se abire demonstret. . Sive

caeteras, tamquam dramatis, partes considor 'mus, omneS hae partes, actiones, sermones,

initium progressus, exitus, eam tabent rerum

45쪽

38 PLATONIS PHAEDON

ac dispositionis Veritatem, quae legentium antomos incredibiliter capiat, teneat, et vario deinceps affectu verset, sollicitudinis, commiserationis, admirationis, beniVOlentiae, atque in rem praesentem, ipsumque in locum auserat, ubi ipsi in carcere Socratem et loquent*m audire, et morientem videre Videantur; ut hic dialogus non modo justae tragoediae numerum obtineat, sed omni, quamvis nubili, tragoediaericacior sit pd communicationem affectus ac doloris, quippe nullum poeticum ornatum desideraptis, nullis

Verborum vel numeris constricti, vel suco obliti, ab omni artis suspicione remoti, sua ipsius natura valentis, ex sola rerum personarumque veritate nati: ut in quemvis non inhumanum lectorem Conveniat, quod Cottam dicentum iacit

Cicero De Nat. Deor. III, as: Quid dieam de Soerater cujus morat illacomari soleo,

Platonem I gens. 1Nam illud quidem per est putidum et obsol tum, quod vulgo crepant, illa immortalitatis argumenta longe abesse h demonstrationis evidentia et firmitate, ipsumque Ciceronem Tuscul.

I, II, sic judicasse. Quasi vero nil proban dum sit, nisi quud in illam evidentiam firmitatemqup demon strari possit. Aut quasi locus

de immortalitate VI m demonstrationem capiat,.quae ratione main alica uno argumento certo

conficiatur, M noo ex multis protra libus cul-

46쪽

ligatur argumentis, quorum conjuncta vis ad eum gradum augeatur, qui satis valeat ad persuadendum, post mortem bonis bene fore. Aut

quasi Cicero id, quod volunt, ex sua ipse, ac non ex discipuli persona dixerit: quem quum admonuisset, Exolve diligenter Platonis eum librum , qui est de animo; amplius, quod de hia res, nihil erit: eumdem respondentem facit: Feci mehercule, et quidem saepius: sed , -- scio quo modo, dum lego adsentior: cum possilibrum, et meeum ipse de in mortalitate animorum coepi cogitare , adsensio ilia omnis elabiarur. Hanc discipuli consessionem Cicero sino

notatione praetermittens, ita disserere pergit, ut qui locum de immortalitate animorum non - modo persuasionis, sed et domos strationis, capacem judicet , cum aliorum philosophorum, tum Platonis ex aliis libris, argumenta adserens. Neque vero Plato in Phaedone Omnes exprom .st immortalitatis rationes, quas in aliis libris . exposuit; quippe quarum et numerus major, et explicatio longior futura videretur pro modo, tempore, ac persona Socratis. Nos quidem, quando Platonis rationes omnos , cum alliis in Iibris, tum in Phaedone proditas singulatim no-.tavimus in Disputatione anno MDCCLXxxIII ad

Iudices Teylerianos scripta, de quaestionσ , quaa fuerint veterum philosophorum. a Thalete et ' -

47쪽

o PLATONIS PHAEDON

et statu animorum post mortem corporis; operae pretium, ct hujus editionis lectoribus gratum, nos facturos, existimavimus, si ei ex illa Disputatione caput, quod est de Platone, adjiceremuS. Hactenus de materia. Sequebatur, ut de dictione Platonis moneremus': quoad quidem haec quaestio ad ejus vel perspicuitatem vel o scuritatem pertinet. Constat enim , antiquos

sere Platonis dictionem divinis laudibus affeci se, et ejusmodi serri effata haud pauca, 'quale illud apud Ciceronem Bruto a I : Quis enim tiberior in dicendo , Platonest Iopem, unt

philosophi, si Graece loquatur, sic loqui. Quod

item memorat Dionysius Halicarnassensis in

Ddieio de De sthene Cap. XXI, p. 289: sed hic quidem, ut plerique alii rhetores, hoc

effatum explodens, et Platonis in dicendo divinitatem multis exceptionibus circumscribens. Illud certe, cunctis approbantibus, assirmamus, Platonis dictionem in omnibus tribus eloquentiae dotibus, perspicuitate, suavitate, graVita- 'te, quain Vis egregiam et prorsus admi bilem, hujusmodi tamen esse ut aliquando perspicuitati obsit gravitas: quam ubi vel augere studet in rebus magnis, aut addere parvis, *ccidit interdum, ut audacia tralationum , trajectione verborum, compositionis inconsequentia , anacolathiam dicunt , iraticam granditatem, assectana, tum

48쪽

rem et obscuritatem contrahat. Quod vitiuin in paucis libris est frequens, veluti Legibus, Timaeo, Epistolis: in pluribus minus frequens rin plurimis prorsus abest, ubi perspicuitas et ipsa sibi constat in docendo ac narrando , et suavitatem gravitatemque illustrat in delectando

et commovendo, et eum servat Orationis candorem coloremque, qui si apertus, simplex sincerus, limpidus, puroque.simillimus amni. Quo in genere laudis ac perspicuitatis censendi etiam sunt Phaedon et Convivium: quorum si quaedam partes vitiosa obscuritate assectae sint hanc vorius librario quam auctori tribuemus. Sed Phaedonis .dicito convenit etiam captu i ii ronum; quippe simple x et unius modi, usitati Atticis, communis colloquentibus hujus dialogi cpersonis. Convivii dictio paulo magis exercitatos lectores postulat; quippe varia et multiplex, pro numero et varietate disserentium, quorum cuju)que non modo ingenium, sed etiam propria dicendi forma et character exprimitur. Quod etsi non magnopere difficultatem objicit ad intelligendum quid dicatur, ita obest ad ob- servandum quomodo et quam diverse dicatur: nec animadvorti potest, nisi h sensu auribusque tritis notanda varietfite generum orationis. Et hae igitur mihi rationes Phaedonem ad praesentem 'scholae meac usum commendabant: et accodebat illa cogitatio posse quasdam argu-

49쪽

mentationes latactas praetermitti, si sorte ad quorumdam auditorum lacultatem modumque dissiciliores acciderent. Et noveram magistros qui sic factitassent: et me ipsum semel fecisse memineram: neque quidquam discipulos ad delectationem dialogique integritatem desiderasse. Est enim hoc Phaedonis tamquam iter; ut introitus et exitus snt narrationis quasi amoena vireta e medium, dialecticae quasi dumetum, necessarium quidem illud nec prorsus tenebricosum et impervium, sed raro et sublustri et

lumine interspersum, et tramite patefactum: at dumetum tamen r in quo verendum esset, ne tirones rerum obscuritate ac disputationis subtilitate defatigati, scholas desererent. Quem me tum augebat ipsius exemplum Platonis, cui hoc accidisse, legimus apud Diogenem Laertium II, 37 , dial Num Phaedonem recitans, solus relinqueretur, omnibus deinceps abeuntibus, uno Aristotele excepto. Sed ad istam compendiariam viam quominus descenderem effecit reputatio studii facultatisquς plerorumque discipulorum, qui constantes et permansuri viderentur; quosque illo cognitionis et laudis fructu defraudari , iniquum esset; quippe in epitomes lacilitate, remanentibus omnibus, praestantium laus et constantia non eminuisset: at eadem his integra strvabatur, servata libri integritate: et

erat haec quasi obriisse futura, qua, ut auri, sic

50쪽

se ingenii probitas cognosceretur, et, ut Hinmerice dicamus quasi λοχοe, εν --ἀρετ διαείδεται ανδ - ' θ' o, τε λιχὸ τ αλκιμος εξεφαάνθη ' neque proponebatur ι 1μο ρα μώοντι ' 'Eν δε ιν τιμῆ ἡμιD Mικὸς,

spem nostram exitus sesellit. Nam quum mihi a. MDCCcIu has scholas habenti duodeviginti fuissent auditores, quadriennio postea eas .iteranti sex supra , septuaginta fuerunt: et utroquo tempore major meliorque eorum pars ab initio ad extremum per longam illam disputationis subtilitatem et rerum obscuritatem studiose fideliterque perseveravit. Talium igitur discipulorum studiis nos vel per temporis operisque nostri dispendium consuluisse, neque antea umqt Iarbpoenituit: neque nunc, edito Phpedone, extr*ordinarii laboris poenitet; quo plagis haec e t libri materia in qua non modo ingenium ad veri pulcrique judicium excolatur, sed per hanc ipsam culturam animus ad exemplum Socratis, ad sui cognitionem, et rerum divinarum humanarumque scientiam, convertatur: indeque prosectus ad omnem virtutem instruatur e temperantiam in moderandis cupiditatibus et affectibus: justitiam ac beneficentiam erga alios: fiduciam divinae providentiae et gubernationis: sortitu- .dinem in vincendo dolore, serundis aliorum injuriis, tolmnciis vitae calamitatibus, . contem-

SEARCH

MENU NAVIGATION