장음표시 사용
51쪽
nenda denique morte. Qui profecto ex omnr Literarum studio fructus et discenti et docenti Ionge est uberrimus. itiaec sere ex Praefatione retulimus; quae in
perpetuo materiae larinaeque conteXtu eXcerinpondi compendium recusabat: Philomathiae autem lectoribus ad judicandum de nostro Phaedone necessariam cognitionem habebat. Partes libri tres omnino sunt: Prosegomena, Graecum exemplum Phaedonis , Annotatio Nam his accensentur, quae deinceps sunt, Ad .denda, Indices, Errata operarum, Epilogus; nec peculiarium partium instar censentur. Prolegomenorum nomine non quidem inscripsimus, sed tamen usurpamus tria illa, quae Graeco eXemplo praemissis, paginis LXIII exstanti Praefationem: Disputationis de Placito m- mortalitatis Caput V. quod est de Platone
Scholarum Metaphsicarum P chologiae Caput V, quod est de Animi simplici natura re
'Immortalitate. Ac de Praefatione satis diximus. Sectionem autem illius Disputationis, quae est de Platone, et correximus subinde ad perspicuitatem, et auximus aliquot locis ad ma. ijorem cum demonstrandi vim, tum doctrinae modum. In hoc genere sunt hi loci: v. c.
p. xv III de Lactantii judicio last. Div. VII, 22. Tum p. XXIII, de dissensu Platonicorum, utrum Plato mundum a Deo et ab aliquo ini-
52쪽
tio creatum, an ii se et aeternum statuerit, et illam in Timaeo narratam creationem non nisi ad humanum captum finxerit. Porro de illo placito ab Antiquis jactato, omni rei aliam quamdam esse contrariam, veluti si sit compositum, esse etiam aliquid non compositum: si sint bona, etiam mala esse oportere: quod . Stoicis maxime celebratum, jam in Platone exstat, et ab Herodoto ridetur IV, 36: de quo placito nunc quaedam adjecimus p. xxxvii, et in Addendis p. 335. erat hujus Disputationis materia in primis conjuncta cum argumento Phaedonis, justaque ac debita hujus editionis accessio; si quidem non solum argumenta illius dialogi de Immortalitate, sed et aliorum dialogorum , recensentur ac dijudicantur, et ex ipsius etiam Platonicae doctrinae principiis repetuntur. Fuit ' 'enim is Plato, qui unus ex omnibus philosophis maximum studium in Animorum Immortalitate demonstranda poneret. Itaque ..ejus argumenta magnam quidem partem in Phaedone exposuit, eadem etiam et alia non pauca aliis in libris prodidit, yeluti Τimaeo, Menone, Phaedro, de Republica decimo, de Legibus duodecimo. Quae omnia sub unum adspectum k nobis posita, lectoribus Phaedonis cognita et praecepta, munium ad ejus intelligentiam conferre neceSse eSt. Tertia Protegomenorum pars est Scholarum
Metu sicarum Pochologiae Caput V, quod ,
53쪽
est de Animi simplici natura et Immortaniare
quod scripta demum Praefatione addendum venis stimus, nec in ea proinde memoravimus. Nam dum in illius Disputationis modo dictae sectioinne, quae est de Platone, recognoscenda et ad Phaedonis accessionem componenda versabar, in mentem mihi venit Scholarum Metaphysicarum olim , me juvene, per duodecim annos Philosophiana docente, habitarum: quarum unum Certe Caput de hoc ipso argumento simplicis naturae et Immortalitatis Animorum , opportunum hujus editionis auctarium lare videretue, quo Phaedonis Iectores nexum partesque ipsius quaestionis praeciperent, ejusque cognitione instructi, paratiores ad lectionem accederent. Quod quum nuper in Bibliothecae Criticae Parte xII, Praefat. p. XIV:, me fortasse facturum professus es sem, nunc omnino saciendum csse judicavi; cognito frequenti hominum elegantis et, ut ita dicam, patriae avitaeque Philosophiae amantium
stidio et desderiri. Ne vero quem hujus Capi . tis brevitas offendat, is legat et judicet. Con. tinetur enim designatione totius quaestionis et argumentorum, brevi quidem illa, sed, ut puto, perspicua et suis partibus apta: cujus, ut reliquae institutionis metaphysicae , numerumquemque auditoribus primo dictare, deinde dictatum sermone explicare, et susus ampliusque interprotari solebam. Hujus argumentationis via
54쪽
designatur, et quatuor hae partes constituuntur ,
ut ostendatur: I, Animum non esse corporeum, nec . compositum; materiam enim et omnino corpoream naturam cogitare, velle, meminisse,
non posse, et intelligendi appetendique secuIt
tibiis actionibusque prorsus carere; ergo Animum diversae et contrariae Corpori esse naturae, id est incorporeae, non compositae, siniis plicis. II. Igitur, quum Corpus morte in suas partes dissolvatur, Animam quippe nullas paristes habentem, in eas dissolvi non posse: morio Corporis non item mori, nec in eamdem inistereundi communionem implicari: sed sua ipsum
nariara post Corporis mortem remanere. III. Nee modo remanere, sed etiam vigere, cogitatione aliisque propriis suae naturae viribus valere. IV. Etiam si natura sua corporeus ac moris talis esset, tamen permansurum et immortalem
fore voluntate Dei; cujus sapientiam et justitiam in gubernandis robus hujus universitatis aliter constare non posse. Quae partes deinceps per decem numeros sue paragraphos , paginis quindecim descripta explicantur, argumentis his et titulis: I. Constitutio Loci. II. Dubitationes de simplici Animi natura. III. Distributio a gumentorum, quibus istae dubitationes consu.
tentur, in duplex genus, vel justae demonstrationis, vel huic proximae probabilitatis. IV. Justae demonstrationis summi r Corporis natura
55쪽
constat qualitate partium et modo compositiooni&: at ek neutra ratione existere potest cogitatio, ergo Animus non est corporeae , sed simplicis natum e. Haec deinceps dentonstrantur. V. Nam cogitatio non potest cilici modo compositionis. VI. Neque potest contineri singulis partibus. VII. Neque motu potest effi- ei. VIII. Argumenta Probabilia. Conscientia sui ejusque constantia, quam vulgo personalitatem et identitatem vocant, tacito sensu Antismum unitatis suae ac simplicitatis admonens. Corporis continuus mutationum fluxus, partibus veteribus abeuntibus, novis accedentibus, immutabilitati conscientiae et perpetuitati recordationis repugnat. Porro in Corporea Animi natura nec Libertas, nec cognitio symbolicai. e. quae per signa st, locum habet. IX. Iam
Animus sua ipse natura post Corporis mortem remanens , neque exstinguitur, quod non nisi
ab ipso Deo fieri posset: neque per se cogitationem conscientiamque amittit, ut in quemdam morti similem somnum incidat. Quod suis rationibus ostenditur. X. De Auctoribus et Interpretibus, antiquis et recentiolibus , hujus quaestionis de Immortalitate, et in primis de ejus simplicitate. Et nos non dubitamus pro . steri, ad nostrum nobis adsensum et philosopham quidem rationem, illa argumenta tantum
valere, ut simplicitati justam demonstrationis eis-
56쪽
caciam, huic autem proximae probabilitatis vim Immortalitati tribuamus. Neque tamen repugnamus quin alii a nobis dissentiant. Qui quidem quomodocumque senserint , illud nobis
concedent, hanc materiae et argumentorum deis scriptionem a lectoribus Phaedonis praeceptam
ejus intelligendi qlias iter planius dilucidiusque
illis praestituram. Sequitur exemplum Graecum, qui vulgo contextus dicitur, paginis 98, eadem typorurn sorma quae in Selectis ΙIistoricorum exstat: idque mere Graecum, nullis additis Animadversioni ibus, nulla interpretatione Latina, quam vulgo Versionem et Translationem usurpant. Animadversiones enim, quas nunc Annotationis nomine insgnivimus, seorsum post Graecum eXemplum exhibuimus: ut adhuc in nostris editionibus factitavimus: et reddidimus scripturam editionis Stephanianae, paucis tamen locis nostro judicio codici inaque scriptorum adsensu mutatam. Interpretationem autem Latinam nostrum
nos institutum abjudicare jubebat ab hac editione ; quippe destinata scholis; quarum magna pars in eo posita est, ut ipsi discipuli Graeca
Latine reddant, nosque, comparata utriusque linguae proprietate, eorum interpretationem ad Latinam rationem et ad Auctoris sententiam Conformemus. Cujus exercitationis fructum
sere intercipere solet, interpretatio jam para- D ta
57쪽
ta et discipulis in promtu ac sub manu posita.
Tertia eaque maxima editionis nostrae pars est Annotatio ς quae continetur singulorum deinceps locorum vel corruptorum emendatione , vel obscurorum interpretatione. Quarum utra que; quamquam promiscue cxpromatur, prouti
quisque quamque locus exigit; ct ita invicem implicitae sint, ut divelli nequeant; tamen et officio antecedit emendatio; siquidem frustra interpretari coneris quae nondum emendata sint rei multo frequentiores sunt partes interpretationis quam emendationis in Phaedone; quod in eo longe plura obscura quam corrupta sunt. Emendationis duo sunt sontes, libri vetusti res et conjectura. Dicimus autem libros vetusiores , cum editiones priores , tum codices scriptos: tum vero locos libri edendi citatos hyosteris Scriptoribus, sed antiquis tamen, veluti Platonis multos apposuerunt Eusebius , Sto-baeus, Grammatici, Interpretes Platonis et Aristotelis, Proclus, Simplicius, alii multi Scriptores. Ergo et hos citatos a veteribus locos diligenter consectati sumus: et editiones priores adhibuimus ; cum eas omnium operum
Platonis, Aldinam, Basileenses, Stephanianam;
nam posteriores non habent recensionum auctoritatem , nisi quod Bipontina codicis Tubingensis
lectiones adfert; tum eas pauciorum quorumdam dialogorum ; veluti Forsteri et Fischerirtum Diuitiaco by Cooste
58쪽
tum Versiones Latinas Marsilii Ficini et Iani
Cornarii. Aliae autem Versiones nobis cognitae Serrani Latina et Dacierii Francica, non valent ad emendationis subsidium : et ejusdem Dacierit notulae, et Sebastiani Foxii Morzilli Commentarii, et Gottieberi Animadversiones, non nisi ad interpretationem pertinent. Itaque quum hi, quos diximus, libri nobis praesto essent, sed ad propositam emendationis copiam non satisfacerent, alia uberiora, et primum quidem in Bibliotheca LugdunO-Batava circuminspexinaus. At haec Graecum codicem Phaedonis nullum, nec quidquam aliud subsidii habebat, quam Olympiodori Commentarium, et veterem Latinam versionem, quod constituendae script rae prodesset. De Olympiodoro, cujus in Platonis Phaedonem Commentarius scriptus in compluribus per Europam bibliothecis exstat, et Fortarus h codice Bodleiano quaedam addidit Phaedoni h se cum aliis quatuor dialogis edito Oxonii ΜDccxLv, quae inde sua in editione r petiit Fischerus ; quemque Commentarium nuper Mulierus in Notitia Codicum MSS. Bibliothecae Numburgo-Cigensis, Partic. II. MDCCC vu, inter codices ejus Bibliothecae scriptos servatum recensuit: Olympiodorus igitur, de quo et Fq-bricius dixit Bibliothec. Gr. IX, p. 954, et nos multa citavimus in singulari editione libri Plutarchei De Sera Numinis Vindicta, et in edi-D a tio.
59쪽
tione operum Moralium fragmenta librorum De anima indidem prodidimus, habet ille doctrinam non mere mysticam et Plotinianam, sed subinde etiam historicam et grammaticam; sed
tamen ut ipsa verba Platonis et rarius et brevius apponantur, quam ut inde varietas lectionis satis locuples colligatur. Quod in aliis quihusdam Veterum in Platonem Scholiis secus est τveluti Hermiae in Phaedrum: in quibus nullus auctoris locus sine Scholiis praetermittitur, et singulis Scholiis singuli auctoris loci praemi
tuntur; itaque totus dialogus ad verbnm redditur. Sed de Olympiodori ratione et opera uberius alias exponere constituimus, quod et operae pretium est, nec aut in illam tunc editionis, hut nunc censurae breVitatem conveniebat. Ualuit tamen aliquantum ad scripturam constituendam: sed multo frequentiores ejus locos ad doctrinae historicam interpretationem apposui
Veterem autem interpretationem Latinam, nomine Versionis Siculae insignivimus: cujus ratio et negotium huiusmodi est. Haec verbum verbo reddit; ut appareat, quid in codice suo interpres legerit, et ipse propemodum Graeci codicis instar censenda sit. Facta est ab homine, qui suum ipse nomen non prodidit; ut quia 'dem suspicamur, in Sicilia, saeculo XII. Nam codex in quo illa Versio primo loco exstat, qui
60쪽
qui est inter libros Biblioth. Lugd. N. 64,
deinceps habet eadem manu scriptam, et ab eodem, ut videtur interprete sectam, similem interpretationem Latinam dialogi Menonis, cum praefatione interpretis, ad hominem item non nomi paetum, sed cum quodam indicio temporis et loci. Codicem non ab ipso interprete, sed a librario minus perito scriptum esse appare ex multis locis imperite et vitiose scriptis. Et interpretationem diversiam esse . ab ea, quae sub Aristippi nomine servata. Oxonii, adhibita estii Forstero, multae lectiones. ab hoc memoratae, et a nostra diversae, Ostendunt. Eamdem au- Iem esse atque . illam cujus Excerpta exstant in codice Marciano Veneto, specimina manifesto declarant mecum communicata ab ejus biblio-
Ihecae Praesecto , Jacobo IIIorellio, viro cruditissimo , Literari nὶ nostrarum singulari orna. mento , et Historiae Bibliographicae principe: cui viro quum jam ante hos viginti sex annos
pos conciliasset studiorum communio, multa que in nos collata Literarum et humanitatis ossicia; sacere non potuimus quin , ex ejus ad nos datis epistolis, in Annotatione apponeremus, quae ad rem praesentem pertinerent: in hac autem censura referre brevitatis consilium
Ergo quum parum pro nostro consilio et susceptae editionis diligenter conficiendae reli-