Renati DesCartes Opera philosophica Passiones animae, per Renatum Des Cartes Gallicè ab ipso conscriptae, nunc autem in exterorum gratiam Latina civitate donatae. Ab H.D.M. I.V.L

발행: 1672년

분량: 119페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

8 DE PAsseth NI Busdem rei eodem tempore. Sic cum Decii in consertos hostes irruebant& currebant ad mortem certam , objectum Audaciae ipsorum erat dissi- cultas conservandae vitae in hac actione, pro qua dissicultate nil nisi Desperationem habebant, mori certissimi: Sed eorum sinis erat animare milites suo exemplo, & ipsis consequi victoriam quam sperabant; aut etiam finis eorum erat gloriam post mortem consequi, cujus ce ti erant. - ΑRTICu Lus CLXXIV.

De Posianimitate, o Consternatione. PUsillanimitas directe Animositati opponitur. estque languor sis

frigus quod impedit animam ne seratur ad ea peragenda quae saceret si isto Affectu careret. Et Constremulo, quae contraria est Audaciae, non solum frigus est, sed etiam perturbatio & stupor animae, qui ipsi aufert facultatem resistendi malis quae proxima esse putat. - ARTICU Lus CLXXV.

Deusu PusPanimitatis. inamvis autem mihi persuadere nequeam, Naturam indidisset,

minibus ullum Assectum qui semper vitiosus si nullumque usum bonum & laudabilem habeat, tamen vix conjicere potam cui bono hi duo queant inservire. Uihi solummodo videtur Pusillanimitatem quendam usum habere, cum homines eximit a suscipiendis laboribus ad quos serendos incitari possent verisimilibus quibusdam rationibus, nisi aliae certiores rationes ex quibus inutiles judicantur, excitassent hunc Affectum. Nam praeterquam quod eximit animam ab his laboribus; in servit quoque corpori in eo, quod retardato motu spirituu m, impedit quomianus ejus vires dissipentur. At vulgo&ut plurimum admodum noxius est, quia abducit voluntatem ab actionibus utilibus. Quoniam vero non oritur aliunde quam ex eo quod non satis habetur Spei aut Cupiditatis,

. illi corrigendo sussiciet , hos duos Affectus in se ipso intendisse & auxisse. ARTI cu Lus CLXXVI

De usu Conser nationis. OUod attinet Consternationem, non video qui unquam laudabilis vel utilis esse possit: nec Assectus specialis est, sed merus excessus Pusillan,

102쪽

T E R T I A P in It s. Pusillanimitatis, Stuporis & Metus, qui semper vitiosus est; sicuti Audacia excessus est Animositatis, qui semper bonus habetur, modo sinis qui intenditur sit bonus. Et quia praecipua causa Consternationis est i opinatus incursus, nihil melius est illi praecavendo quam uti praemeditatione, seque ad omnes eos eventus praeparare quorum metus eum Pro ducere potest. Α R. T I C U L υ s CLXXVII.

De morsu Conscientiae. s Orsu Constientiae est species Tristitiae ortae ex dubitatione si vi ve scrupulo qui injicitur num id quod si vel factum est bonumst, nec ne. Et neces ario praesupponit dubitationem: Nam si plane constaret, id quod sit, malum esse, ab eo faciendo abstineretur, quoniam voluntas non sertur nisi in ea quaepti quam bonitatis speciem praese serunt. Et si constaret, id quod factum est malum esse, ejus poenitentia qui fecit tangeretur non simplici morsu. Usus autem hujus Asiastinu&est, quod efficiat ut expendatur num res de qua dubitatur sit b na nec ne, & impediat ne fiat alia vice, quamdiu non constat bonam esse: sed quia malum praesupponit, praestarct nunquam ejus sentiendi causam dari: ac praeveniri potest iisdem mediis quibus Fluctuatio potest exc uti. ARTICυ Lus CLXXVIII. De Irrisone. T Rri is est species Laetitiae mixtae cum Odio. quae inde oritur, quod de-- prehendatur levo aliquod malum in persona quae eo digna putatur: odio habetur illud malum, & gaudetur in illo reperiri qui eo dignus est. Et cum ex inopinato id accidit, repentina occupatio Admirationis causa est cachinnorum, juxta ea quae dista suerunt supra de natura Risus. Verum illud malum leviculum esse debet; si enim magnum fuerit, cre di non potest eum qui illud patitur eo dignum esse, nisi simus pravae admodum indolis, aut ipsum nimio odio prosequamur. ARYTCυ Lus CLXXIX. .

Cur perfectismi quiqueseleant maximi fores esse.

QVin videmus, eos qui desectus habent perinsignes, cxempli gratia qui claudi sunt, monoculi, gibbosi, aut qui aliqua contumelia veὶ

103쪽

infamia publich affecti sunt, specialiter proclives ad irrisionem esse; Cum enim cupiant caeteros omnes in pari gradu videre, laetanIur ob m la quae ipsis eveniunt, & eos illis dignos exist imant.

ARTICU Lus CLX X. De usu Ioci. QVod attinet Jocum modestum, qui reprehendit utiliter vitia, ea ri

dicula repraesentando, jocantibus ipsis interea nec ridentibus nec ullum Odium testantibus in personas; Affectus non est, sed qualitas honesti viri, quae indolis ejus alacritatem denotat & animae tranquillit tem; quae notae virtutis sunt; & saepe quoque dexteritatem ingenii, in eo quod possit dare speciem aliquam jucundam rebus quas irridet. ARTI cu Lus CLXXXI.

De usu risus in Ioco.

Ec turpe est ridere cum jocos audimus aliorum: imo tales esse ponsent, ut morositatis nimiae foret, de illis non ridere. Verum cum ipsi jocamur, magis decet abstinere risu , ne videantur derepente & inopinato occurrere res quas dicimus, vel nos ipsi videamur mirari de teritatem nostram in illis inveniendis: Quin ita fit, ut eo magis ex in pinato occupent auditores. ARTI cuius CLXXXII.

De Invidia. QVae vulgo dicitur Invidia, est vitium situm in perversitate indolis,

qua fit ut quidam doleant de bono quod evenire vident aliis hominibus. At hic utor illa voce ad significandam Pastionem quae semper vitiosa non est. Invidiae igitur quatenus Assectus, spreici est Tristitiae mi tae odio, quae inde procedit quod videmus bonum accidere iis quos eo indignos arbitramur. Quod de solis fortunae bonis cum ratione putari potest. Nam quod attinet bona vel animae, vel etiam corporis, quatenus ea a nativitate habentur,satis videtur habere is ad illa dignitatis, qui ea accepit a Deo antequam ullius mali perpetrandi capax esset.

104쪽

TERTIA PARI. ARTICU Lus CLXXXIII.

uomodo Iusta vel Injusta esse possis

S Ed cum fortuna alicui bona submittit quibus revera indignus est, nec alia de causa Invidia in nobis excitatur, nisi quod naturaliter amantesJustitiam, indignamur eam non observari in distributione horum bonorum , Zelus est excusabilis; praesertim cum bonum quod aliis invid tur, ejus est naturae ut in malum abire possit in eorum manibus, ut si fuerit aliquod munus vel ossicium in cujus exercitio male versari possint. Imo cum quis sibi ipsi appetit idem bonum, nec potest illud consequi quod ab aliis qui illo indigniores sunt possideatur, ita redditur haec Passio violentior, nec tamen ideo desinit excusabilis esse modo odium quod continet solum respiciat pravam distributionem boni quod invidetur, re non personas quae illud possident aut distribuunt. Sed pauci admodum adeo justi& generosi sunt, ut nullo odio prosequantur eos, a quibus praeveniuntur in acquisitione boni quod pluribus communicabile non est, quodque sibi exoptaverant,et si qui illud acquisiverunt illo sint aeque digni vel etiam digniores. Quod vero frequentius invidetur, gloria est: quamvis erit in alioruP gloria non impediat quominus ad eam possimus aspirare, ejus tamen accessiim dissiciliorem reddit, & intendit pretium: is P An TICυ Lus CLXXXIV.

aede sat ut Invidi plerumque sint colore liviis. Eterum nullum est vitium quod aeque obni felicitati humanae ac

Invidia. Nam praeterquam quod qui ea laborans se ipsos excruciant , conturbant insuper quantum possunt voluptatem aliorum. Et ut

plurimum coloris sunt lividi , id est pallidi, mixti flavo & nigro,& quasi

contuso sanguine; unde si ut Invidia Latinὁ vocctur Liror. Quod optime convenit cum iis quae supra dicta sunt de motibus sanguinis in Tristitia & Odio. Namsi essicit ut flava bilis quae venit ex parte inscriori jecoris , & atra quae venit ex liene, sese diffundant ex corde per arterias in omnes venas; & illa facit ut sanguis venarum minus habeat caloris &lentilis fluat solito, quod lassicit faciendo colori livido. Sed quia bilis tam flava quam atra potest quoque submitti in venas ab aliis plurimis causis, nec Invidia illas eo propellit satis copiose ad mutandum vultus

105쪽

colorem, nisi fuerit intensissima & diuturna, non censendi sunt omnes illi in quibus iste color apparet ad eam proclives esse. ARTICU Lus CLXXXV. De Com seratione. Commiseratis est species Tristitiae, Amori mixtae aut benevolentiae erga illos quos aliquid mali pati videmus, quo eos indignos judicamus. Atque sic contraria est Invidiae, ratione sui objecti, & Irrisim . ni, quia illud alio modo considerat. ARTICU Lus CLXXXV I.

ui sint maxime Misericordes.

I Lliqui se valde dubites sentiunt & obnoxios adversae fortunae, videna tur aliis propensiores ad hunc Affectum; quia sibi representant ali num malum ceu quod sibi quoque queat evenire, & sic ad Miserico diam moventur magis ex Amore sui quam aliorum. ARTICU Lus CLXXXVII. . uomodo Generosiores. hoc Assectu I Uautur. . A Ttamen Generosiores & qui sunt animo sortiori, ita ut nihil mali

sibi metuant , & se supra fortunae imperium statuant, non carent Commi ierationet cum vident infirmitatem aliorum hominum& e rum querelas audiunt: Pars enim cst Generositatis, bene velle unicui--que. Verum hujus Commiserationis Tristitia amara non est , sed instarcius quam producunt casus tragici qui in Theatro repraesentari videntur, magis est in exteriori S in sensu, quam in ipsa anima, quae inierim fruitur satisfactione cogitandi se desungi suo officio dum compatitur affictis. Atque in hoc differt, quod cum vulgus misereatur eorum qui queruntur, quia putat, mala quae patiuntur valde gravia esse, praecipiturn contra objectum Commiserationis maximorum virorum sit imbecillitas eorum quos queri vident, quia censent, nullum accidens possedari quod tam gi ave sit malum ac Pusillanimitas eorum est qui id ferre non possunt constanter; & quamvis odio habeant vitia, non ideo taminoderunt eos quos illis vident obnoxios, sed solum eorum miserentur.

106쪽

ARTICυ Lus CLXXXVIII. uinam Misericordia non tangan tu .

bent omnes alios, aut qui adeo stupidi sunt, vel ita excoecati prosperitate fortunae ut desperabundi ex adversitate, ut non putent, aliquid amplius mali sibi evenire posse, nulla Commiseratione tanguntur. . ARTICU Lus CLXXXIX. Cur haec Pessis ad lacrymandum excitet. Eterum iuile in hoc Affectu lacrymae emittuntur, quod Amor propellens multum sanguinis ad cor,essiciat utvx oculis multi vapores prodeant, & frigus Tristitiae retardans agitationem horum vaporum, faciat ut in lacrymas mutentur, juxta id quod supra dictum fuit. ARTICUL Us CXC.

De Satisfactione sive Acquiescentia in se ipse.

Satisfactio sive Acquies entia in se ipso, quam semper illi consequuntur qui

constanter insistunt virtuti, est habitus in eorum anima qui vocatur Tranquillitas & Quies Conscientiae: sed ea quae de novo comparatur ubi recenter aliquid factum est quod bonum putatur, est Passio, nempe species Laetitiae, quam omnium esse dulcissimam arbitror, quia ejus causa non aliunde quam a nobis pendct. Attamen ubi illa causa jussa non est, id est, cum actiones ex quibus multum satisfactionis obtinctur non sunt magni momenti, vel etiam vitiosae sunt, ridicula est, & nonnili superbiae & absurdae arrogantiae producendae inservit. Quod specialiter observari potest in iis qui, cum se religiosos putent, hypocritae demum& superstitiosi sunt, id est, qui eo quod saepe frequentent templa, multas recitent preces, capillos tonsos habeant, jejunent, eleemosynas largiantur, se plane periectos putant, & sibi imaginantur se ita ingratia apud Deum esse, ut nihil sacere queant quod ipsi displiceat, & omne quod ipsis sua Pallio suggerit, bonum ratum esse; et si quandoque suggerat, maxima crimina quae in homines cadere possint, ut prodere Urbes, trucidare Principes , exterminare integros populos ob id solum quod suas opiniones non sequantur. .

107쪽

DE PAssIONIBUS

ARTI cu Lus CXCI. . De Poenitentia. Poenitentia est directe contraria Satisfactioni sive Acquiescentiae in seipso, estque species Tristitiae, quae procedit ex eo quod credimus aliquid mali nos perpetrasse. Est autem valde amara, quia ejus causa non aliunde quam a nobis est. Quod tamen non impcdit quominus utilitama sit, quando actio cujus non poenitet revera mala est, ejusque certam habemus notitiam, quia ad ali Is melius agendum nos incitat. sed saeph evenit ut imbecilliores animi poenitentia ducantur eorum quae secerunt, etiamsi ea mala esse certo nesciant; ac sollim id ita sibi persuadent quia metuunt; &,si contrarium feci sient, ejus similiter ipsosPoeniteret; quae in illis imperfectio est commiseratione digna. Remedia vero huic desectui eadem sunt quae inserviunt Fluctuationi tollendae. ARTICU Lus CXCII. De Favore. Farer proprie est cupiditas videndi bonum evenire ei erga quem bona serim ui voluntate; sed hic utor isto vocabulo ad hanc significandam

Voluntatem,quatenus in nobis excitatur a bona quadam actione illius cui bene volumus. Propendemus enim naturaliter in amorem eorum qui res

patrant quas existimamus bonas, etiamsi ex illis nihil boni ad nos redeat. Favorin illa significatione est species Amoris, non Cupiditatis, etiamsi cupiditas videndi benξ esse ei cui favetur eum semper comitctur; & ordinario jungitur Commiserationi, quia adversa quae miseris evenire videmus essiciunt ut magis ad corum merita mentem reflectamus. ARTICU Lux CXCII Ι. De GratItudine. CRaritudo quoque est Amoris species excitata in nobis ab aliqua actione ejus in quem serimur,quaque credimus eum nobis benefeci L. se, aut saltem benefacere in animo habuisse. Ita continet idem quod Favor, δἰ id amplius, quod innitatur actioni quae nos tangit, & de qua etiam gratias referre desideramus; Idcirco longd majorem vim habet,

praesertim in animis velaantillum nobilibus & generosis.

108쪽

O Uod attinet Ingratitudinem, ea Passio non est; natura enim nullum in nobis posuit spirituum motum quo excitetur, sed merum est vitium, directe oppositum Gratitudini, quatenus haec semper honesta est,& unum ex praecipuis vinculis societatis humanae. Idcirco hoc vitium proprium est hominum brutorum & stolide superborum , qui putant, omnia sibi deberi; aut stupidorum,qui nullam faciunt reflexionem animi ad beneficia quae accipiunt; aut imbecilliorum & abiectorum, qui ubi sentiunt infirmitatem & cgestatem suam, demisse quaerunt auxilium aliorum; quod ubi sunt consequuti, eos odio prosequuntur, quia destituti voluntate paria reserendi, aut se id posse desperantes, & sibi fingentes omnes omnino secum venales & mercenarios era, nihilque boni sieri nisi cum remunerationis spe, eos se decepisse arbitrantur. ARTICUL Us CXCV. De Indignatione. TN latis est species odii aut Avei sionis, quae naturaliter sertur in eos Aqui aliquid mali faciunt, qualecunque illud sit.Saepe uidem Invidiae commiscetur aut Misericordiae, sed tamen objectum haliat valde diversum. Illis enim solis indignamur qui bene vel male faciunt indignis; sed invidemus iis qur illud bonum consequuntur, & miseret nos eorum qui illud malum patiuntur. Revera tamen possidere bonum quo indianus fueris, est quadantcnus male facere. Quae causa esse potuit Aristoteli usque sequacibus, supponentibus, Invidiam semper vitium esse; eam

quae vitiosa non est, Indignationis nomine exprimendam.

Cur quandoquejunctast Commiserationi, ct quod que Irrisoni.

Γ' Tiam malefacere est quodammodo malum pati: unde fit ut quidam sungant suae Indignationi Commiserationem , & quidam Irris

nem, prout seruntur bona vel mala voluntate erga illos quos errare videnta Atque sic risus Democriti & fletus Heracliti potuerunt procedere

109쪽

ARTICU Lus CXCVII.

spe ram comitetur Admiratio, incompatia bilust cum Laetitia. .

Caepe quoque Indignationem comitatur Admiratior solemus enim supponere omnes res suturas eo modo quo judicamus debere scri, id est, eo modo quem bonum censemus; idcirco cum quid aliter evenit, id nobis inopinatum est, & admirationem ciet. Nec etiam cum Laetitia incompatibilis est, etsi frequentius conjungatur Tristiti. e. Cum enim malum de quo indignamur, nobis nocere non potest,& cum nos consideramus quod simile quid facere nollemus, id nobis aliquam p ebet Delectationem: Estque sorte una ex causis risus; qui quandoque comitatur hunc Affectum. . A 'RTICU Lus CXCVII I. De ejus usu. AE terum Indignatio magis observatur in illis qui malunt videri addicti virtuti, quam in iis qui revera tales sunt. Quamvis enim qui

amant Virtutem nequeant videre absque aliqua aversione aliorum vitia, tamen non nisi a gravioribus& extraordinariis commoventur. Morosi

est & dissicilis,indignari multum ob res parvi momenti Injusti,indignari

ob res quae vituperari non pollunt; & inepti absurdique, non restringere hunc Assectum ad actiones humanas, S eum extendere usque ad opera Dei aut Naturae, ut faciunt illi qui nunquam sua conditione sua ve sortuna contenti, audent carpere directionem mundi & arcana Providentiar. ARTICυ Lus CXC IX. De Ira.

I Ra est etiam species odii aut A versionis, quam habemus erga eos qui aliquod malum secerunt; aut qui conati sunt nocere, non indifferenter quibusvis, sed speciatim nobis. Atque scidem continet quod Indignatio, & hoc amplius quod sundamentum habe it in actione quae nos spectat,& cujus ulciscendae Cupiditate tenemur. Haec enim Cupiditas illam serd semper comitatur, ac directe opponitur Gratitudini, ut Indignatio Favori. Verum incomparabiliter vehementior cst aliis hisce tribus

110쪽

TERTIA PAR s. 87 tribus Affectibu , quia Cupiditas repellendi res noxias & sese ulciscen di est omnium urgentissimum: Haecque Cupiditas iuncta Amori sui ipsius, Irae suppeuitat omnem sanguinis asitatiodem quam Animositas& Audacia essicere possunt; & Odium ς mcit ut hanc agitationem suscipiat praecipue sanguis biliosus qui ex liene venit, & ex parvis venis jecoris , & ingreditur in cor, in quo propter suam copiam, S naturam bilis quam admixtam habet, excitat calorem longh asperiorem & serventi rem eo qui potest excitari ab A more aut Laetitia.

ARTICUL Us CC.

tauare minus metuendi qui ex Ira erubescunt quam qui pallant.

CVnt autem signa externa hujus Passionis diversa ,secundum varia tem- - peramenta personarum, & varietatem aliarum Passionum ex quibus componitur aut quae illi iunguntur, sic nonnulli videntur pallescere aut tremere cum irascuntur, & alii erubescere vel etiam lachrymari. Et vulgo censetur Ira corum qui pallent magis metuenda, quam eorum qui erubescunt. Cujus rei ratio est, quod ubi nolumus aut non possiimus nos aliter ulcisci quam vultu & verbis, explicamus omnem nostrum calorem omnemque diostram vim ab initio ipsius commotionis; unde rubor: '& quandoque desiderium S commiseratio nostri ipsius, quod allicr nos ulcisci nequeamus, in causa est ut lacrymemur. At qui e contrario se semvant & determinant majori ultioni, tristes sunt, eo quod putent, ad id se teneri ea actione ob quam irascuntur; quandoque etiam nactuunt mala quae sequi possunt ex consilio suscepto; quod primo obtutu eos

reddit pallidos, frigidos, A trementes: A st ubi postea suam ultionem

exequuntur, eo magis incalescunt quo frigidiores ab initio suerant; sicut videmus, sebres quae a se ore incipiunt ut plurimum vehementi Ircs eta. ARTICUL Us CCI.

Dari duas Irae Pecies, ct optimWs quo ueniori magis e se obnoxios

I Nde monemur duas species Irae posse distingui, quarum una promptissima est, & valde se prodit soris, sed tamen parum praestat, & s cile sedari potest; altera quae non ita ab initio apparet, sed magis corrodit , & quae effectus periculosiores habet. Q oi multum Bonitatis &Amoris habent, priori sunt magis obnoxii. Non enim oritur ex pro- . sundo,

SEARCH

MENU NAVIGATION