Renati DesCartes Opera philosophica Passiones animae, per Renatum Des Cartes Gallicè ab ipso conscriptae, nunc autem in exterorum gratiam Latina civitate donatae. Ab H.D.M. I.V.L

발행: 1672년

분량: 119페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

. Has duas P uves nil nisi θecies Admirationis esse. A Tque sic hae duae Passiones nihil sunt aliud quam Admirationis spe-

. . cic s. Cum enim non admiramur magnitudinem aut parvitatem cujusdam objecti, nos illud nec pluris nec minoris facimus, quam ratio dictat dcbere fieri, ita ut illud tum aestimemus vel contemnamus abseque Passione: & quamvis saepe Uimatio in nobis excitetur ab Am re, & Dc spectus ab odio, illud universale non est; nec aliunde provenit, quam ex eo quod plus vel minus propendeamus ad considerandum magnitudinem vel tenuitatem alicujus objecti, quia plus vel minus illud diligimus. ARTICU Lus CLI.

Etia pose que e i um aestimare vel deficere.

O Uamvis autem hae duae Passiones possint in genere referri ad quaelibet objicta , tamen praecipuὸ observantur cum ad nos ipsos reseruntur, id est cum proprium nostrum meritum vel aestimamus vel despicimus. Atque tunc motus spirituum a quo sunt, adeo est in propatulo ut mutet ipsam vultum, gestus,incessum S in genere omnes acti nes eorum qui sublimius vel sequius solito de se ipsis sentiunt. ARTICU Lus CLII.

. Propter quam causam nos aestimarepositauri Q Uoniam vero ex sapientiae partibus haec una & praecipua est, nosse

quomodo & qua de causa quisque se aestimare aut despicere debeat, conabor di de eo meam mentem hic aperire. Unum duntaxat in nobis obstruo quod justam caussam nobis possit suppeditare nosmetipsos aestimandi, nempe legitimum usum liberi nostri arbitrii, &im- . perium quod in nostras voluntates exercemus. Nam praeter solas acti nes pendcntcs ex isto arbitrio, nihil est unde possumus cum ratione laudari vel vituperari, illudque nos quodammodo reddit Deo similes, nos nostri dominos faciendo, modo per ignaviam non amittamus jura quae nobis confert.

92쪽

TERTIA PAR. s. v

SIc credo veram Generositatem, quae ossicit ut homo se aestimet quantum Dust legitime, in eo solum consistere, partim quod norit nihil revera suum esse, excepta hac libera dispositione suarum voluntatum, nec cur debeat laudari, vel vituperari,nisi quod illa bene vel male utatur; parii in quod sentiat in se ipso firmum S constans propositum ea bene utendi, id est nunquam carendi voluntate suscipiendi & exequendi omnia quae ea judicaverit meliora esse : quod est persecte sequi vii tutem. ARTICU Lus CLIV. Eam Impedire, ne contemnantur a Gi.

O Ut hoc de se norunt & sentiunt,sbi sicile persuadent, singulos alios homines idem de se ipsis sentire, quoniam in eo nihil est quod ab

alio pendeat. Idcirco neminem unquam contemnunt, & quamvis saepe videant, alios ea admittere sphalmata quae ostendunt ipsorum imbecillitatem , sunt tamen proniores ad eos excusandos quam carpendos, &ad credendum, eos potius ex notitiae quam bonae voluntatis desectu peccare. Ac prout non se putant multo inferiores iis qui plura bona aut honores possident, aut qui ingenio, eruditione, formave prae pollen t, vel alias caeteros superant in aliis quibusdam persectionibus, ita nec se multo superiores existimant iis quos similiter praecellunt, quod haec omnia ipss videantur haud magna consideratione digna, prae bona illa volu tate ex qua sola se aestimant, &quam supponunt quoque esse aut ad minimum posse esse in singulis aliis hominibus. ARTICU Lus CLV.

In quo con at Humilitas hone .

A Tque Generosores solent quoque Humiliores esse, de Humiliatri honesta consistit solum in ea reflexione quam facimus super in-srmitatem hostrae naturae ,& errores quos olim potuimus commisisse, aut deinceps possumus committere, qui non minores sunt iis qui ab aliis committi possunt; essicitque ut nos nemini praeseramus, reputantes, pariliter caeteros qui pollent nobiscum suo libero Arbitrio, *que bene ac nos illo posse uti.

93쪽

uae snt proprietates Generositatis, se quomodo medeatur em ' litarionibus omnium Pessionum.

Q Ut hoc modo Generosi sunt, naturaliter ad magna patranda seruntur ; sic tamen ut nihil suscipiant cujus non se capaces sentiant. Et quoniam nihil majus reputant quam bene saccre aliis hominibus, &proprium commodum ideo contemnere, semper persecte humani, affabiles & ossiciosi erga unumquemque sunt. Ac praeterea absolute d minantur suis A ffectibus, specialiter Cupiditatibus, Zelotypiae, & In-Vidiae : quod reputent, nihil cujus acquisitio a se non pendeat tanti valere ut multum debeat exoptari; & Odio erga homines, quia eos omnes aestimant; & Metui, quod fiducia propriae virtutis fiant securi ;& denique Irae, quod parvi pendentes quaecunque pendent ex aliis,nunquam tantum concedant suis adversariis ut se ab illis laesos agnoscant. ARTICUL Us CLVII.

De Superbia. OUotquot vero bonam opinionem de se iesis concipiunt quacunque

alia de causa, non pollent vera Generositate, sed tantum turgido fastu, qui semper valde vitiosus est, etsi eo magis quo causa propriae ae-nimationis injustior suerit. Omnium vero injustissima est superbire absque causa,id est cum quis in eo nihil cogitat sibi inesse meriti propter quod aestimari debeat, sed solummodo, quia meritum non magnisicit, sibique imaginando, gloriam nihil aliud esse quam usurpationem,credit, eos qui ejus sibi plus arrogant, ejus quoque plus habere. Estque hoc vitium ita irrationale & absurdum, ut vix crederem dari homines qui illi se prostituerent,si nemo unquam injuste laudaretur:Sed assentatio tam latὸ dominatur, ut nullus sit ita imperfectus, qui non se videat saepe laudari

propter res quae nullam laudem merentur, imo quae vituperio sunt di

gnissimae; quod occasionem praebet stupidioribus in hanc superbiae speciem inciden L

94쪽

Essectus ejus contrarios esse essectibus Generositatis.

CEd quaecunque sit causa propriae aestimationis, si diversa fuerit a vo-

Iluntate quae sentitur bene semper utendi suo libero Arbitrio, unde dixi manare Generositatem , producit semper sistum valde vitiosum, &qui adeo differt ab hac vera Generositate, ut habeat effectus absolute conuarios. Cum enim alia bona, ut ingenium, pulchritudo, divitiae, honores &c. eo magis soleant aestimari quo in paucioribus extant, imo snt serme omnia ejus naturae ut pluribus communicari non possint, id efficit ut superbi conentur caeteros omnes deprimere, & suis cupiditatibus mancipati habeant animam indesinentcr agitatam ab odio, Invidia, Zelotypia, aut Ira. ARTICU Lus CL IX. ,

De Humilitate vitiosa.

Q Uoad Abjectionem aut Humilitatem vitiosam ea consistit praecipue in eo quod quis se imbecillum sentiat aut parum constantem,& quod quasi destitutus usu jureque liberi sui arbitrii, nequeat canon facere, ruorum tamen debet postea ipsum poenitere; tum etiam in eo quod cre-it,se non posse per semct ipsum subsistere aut carere pluribus rebus quarum acquisitio pendet ab alio. Atque sic directo opponitur Generositati. Et saepi evenit ut illi qui ingenium abjectius habent,sint arrogantiores &superbiores: ut generosiores sunt modestiores & humiliores.Sed cum illi qui mente sorti & generosa praediti sunt, animum non mutent ob pr spera vel adversa quae ipsis accidunt; illi qui e contrario abiecto& infirmo sunt animo, a sola fortuna diriguntur; nec eos prosperitas minus instat quam deprimit adversitas. Imo saeph videas ut se demittant turpiter apud eos 1 quibus aliquid vel boni expectant vel mali metuunt, ac simul insolenter se efferant supra eos a quibus nihil sperant vel timent.

ualissit motus stirsuum in his Passionibus.

Caeterum inde sicile cognoscitur, Superbiam & Abiectionem non selum vitia esse, sed etiam Passiones, quod corum commotio val-

95쪽

D DR P Ass Io NI Bus de se prodit extrinsecus in illis qui subito vel inflantur vel dejiciuntur ex nova quadam occasione. Sed dubitari potest, num Generositas & Hu

militas, quae virtutes sunt, possint etiam esse Passiones, quia eorum motus minus conspicui sunt, nec videtur ita virtuti cum Passionibus convenire ac vitio. Attamen non video qui idem motus spirituum, qui inservit confirmandae cuidam cogitationi cujus sundamentum malum est,n queat similiter eam confirmare cum justo nititur fundamento. Et quoniam Superbia & Generolitas in propria aestimatione consistunt, ac in eo

solum differunt quod ea sui aestimatio vel injusta sit vel justa, mihi videntur posse referri ad unam eandemque Passionem , quae excitatur motu composito ex motibus Admirationis, Laetitiae, & Amoris, tam ejus quo

quis seipsum amat, quam illius qui habetur pru re ea quae essicit ut quisse ipsum aestimet; sicut e contrario motus qui excitat Humilitatem, sive honestam sive vitiosam, compositus est ex motibus Admirationis, Tristitiae, & Amoris proprii mixti cum odio defectuum qui essiciunt ut aliquis se despiciat. Nihilque disserentiae in his motibus observo, nisi quod motus Admirationis duas habet proprietates; primo quod inopinata occupatio cum reddat vehementiorem ab initio; deinde quod sit aequalis in suo progressu, id est, spiritus continuent se movere eodem tenore in cerebro. Quarum proprietatum prima magis reperitur in Superbia & Abjectione quam in Generositate & Humilitate honesta,&contrii ultima mel ius observatur in his quam in illis.Cujus ratio est,quod vitium vulgo ex ignorantia nascatur, & illi qui minus se norunt facilius superbiant, aut se demittant plus quam decet; quia quicquid ipsis recenter accidit,eos offendit inopinato, & essicit ut dum id sibi tribuunt seipsos admirentur, &de se bene judicent vel sequitis, prout existimant illud quod accidit in suum commodum cedere vel secus. Verum qu niam saepe post rem ex qua superbierant sequitur alia quae eos deprimit, ideo motus Passionum quibus agitantur varius est. Sed e contrario nihil est in Generositate quod non queat convenire cum Humilitate honesta, nec quicquam alibi quod eas immutare possit: Unde earum motus sunt firmi, constantes S semper sibi ipsis valde similes: sed non ita ex inopinata occupatione procedunt, eo quod qui se ita aestimant, satis norint causas propter quas se aestiment: Attamen potest dici, has causas adeo miras esse s nempe facultatem suo utendi libero Arbitrio, ex qua quisse ipsum aestimat, & infirmitates subjecti cui inest haec facultas; quae

essiciunt ut non nimis se aestimeo ut quoties de novo menti occurrunt, semper novam Admirationem excitent.

96쪽

uomodo Generositas acquiri post. 73

Uin notandum est, Virtutes, vulgo sic dici solitas, esse habitus in

anima qui eam ad certas cogitationes disponunt , ita ut sic disserant ab illis cogitationibus, ut tamen & eas producere & reciproce ab illis produci possint. Observandum quoque, has cogitationes produci posse ab anima sela, sed sepe evenire ut insuper aliquis motus spirituum casconfirmet; atque tum simul sunt actiones virtutis & Passiones animae: sic etsi nulla sit virtus cui magis praeclara natalia conferre videantur, quam ea per quam nemo se ultra suum justum valorem aestimat; S credibile sit, omnes animas quas Deus indit corporibus nostris, noli aequὸ nobiles & sortes esse; quapropter hanc virtutem nominavi Generositatem secundum usum nostrae linguae Gallicae, potius quam Magnanimitatem secundum usum scholae,in qua parum cognoscitur certum cst tamen, nam Institutionem multum inservire ad corrigendos natalium dcfectus; S cum qui saepe se occuparit in attenta consideratione liberi arbitrii,& quantum emolumcnti situm sit in firmo proposito eo bene ut di, S ab alia parte quam vanae & inutiles sint omnes curae quae ambitiosos excruciant, posse excitare in se Passionem, & exinde acquirere virtutem Generositatis:quaecum sit quasi clavis omnium aliarum virtutum,& remedium generale omnibus Affectuum vitiis, videtur haec consideratio esse digna quae observetur. ARTICU Lus CLXII. De Veneratione.

Enemulo sive cultus est inclinatio animae, non solum ad aestimandum objectum quod veneratur, sed etiam ad se illi subjiciendum cum aliquo timore, ejus favoris demerendi gratia. Adeoque non veneramur nisi causas liberas, quas posse nobis vel bene vel male facere judicamus, etiamsi nesciamus utrum sint facturae.Amore&Devotis ne prosequimur potius quam simplici Veneratione eos a quibus nil nisi bonum expectamus; odimus vero eos a quibus nil nisi malum praestolamur: Et nisi judicaverimus, causam hujus boni vel mali liberam esse, illi nosmet ipsos non subjicimus ad ejus favorem nobis conciliandum. Sic cum Ethnici Vcueratione prosequebantur silvas, sontes, aut montes, non

- Κ proprie

97쪽

74 .DE PAssIONIBUs propriὰ illas mortuas res venerabantur, sed Numina quae illis praeesse putabant. Et motus spirituum qui excitat hunc Affectum, componitur tum ex eo qui Admirationem excitat, tum ex eo qui excitat Timorem. de quo postea loquar.

ARTICυ Lus CLXIII. De Dedonationet C Imiliter quod voco Dedignationem, est inclinatio animae ad spernen-2 dam causam liberam, judicando, eam, etsi natura sua capax sit benὸ vel male saciendi, tamen adeo insta nos esse ut nobis neutrum facere pos sit. Et motus spirituum qui eam excitat, componitur ex illis qui excitant Admirationem , & Securitatem, aut Audaciam.

An Ticu Lus CLXIV Deus harum duarum Pa sonum. CEnerositas vero & Imbecillitas animi sive Aliectio determinant

bonum & malum usum harum duarum Passionum. Quo enim allima nobilior & generosior fuerit, eo major inest ei inclinatio reddendi cuique quod suum est: Atque sic non solum habetur profundissima Hii militas respectu Dci, sed etiam absque repugnantia praestatur omnis Ho- nor & Cultus qui hominibus debetur, unicuique secundum ordinem &authoritatem quam in undo obtinet,& nihil praeter vitium contemniatur. Contra vero qui sunt animi abjecti&imbecillis Golent per excessium peccare, quandoque cum reverentur Z timent res solo contemptu diagnas ,& quandoque cum dedignantur insolenter eas quae plus reverentiae merentur. Et tape celerrime transeundab extrema impietate ad se perstitionem, & iterum a superstitione ad impietatem, ita ut nullum sit. vitium nullaque inordinatio animi cujus capaces non sint. i. ARTICU Lus CLXV b

Spes est dispositio aniniae ad sibi persuadendum id eventurum quod cupit,quae producitur a motu speciali spirituum,consato ex motu Laetitiae & Desiderii inter se permixtis. Et Metus est alia animae dispositio, quae ipsi persuadet, id ipsum non eventurum. Ae observandum, har

98쪽

MERTIA PAR - 7s duas Passiones , licet sibi contrarias, tamen posse simul alicui inesse; ni P mirum ubi simul objiciuntur menti diversae rationes , quarum quaedam suadent eventum Cupiditatis facilem esse, aliae dissicilem eum

reddunt. .

. ARTICU Lus CLXVI. De Securitate ct Desseratione. NUnquam autem altera harum Passionum comitatur Cupiditatem quin alteri quendam locum relinquat. Cum enim Spes satis ita firma est, ut plane expellat Metum , mutat naturam , & vocatur Securitas sive Fiducia : Et cum quis persuadetur, id quod cupit, eventurum , etsi continuet velle ut eveniat, desinit tamen agitari ab Assectu cupiditatis, quae ejus eventum exquiri faciebat cum inquietudine; sicuti cum M tus adeo extremusest, ut omnis spes decollet, sese convertit in Desperationein, & haec Desperatio exhibens rem ut impossibilem, extinguit pla-nὶ Cupiditatem, quae nonnisi in possibilia sertur. ARTICU Lus CLXVI L

De Zelot pia.

Ela pia est species Metus qui spectat Cupiditatem sibi conservanssic possessionem cujusdam boni; neotam procedit ex vi rationum,quae judicare faciunt illud amitti posse, quam ex magno aestimio in quo est; quod essicit ut examinentur vel minimae suspicionis causae, & sumantur pro rationibus maximi momenti. Α R τ et C υ L U s CLXVIII. .

In quo haec Pessis honesta esse Usit

U T quoniam major habenda est cura conservandorum bonorum quae majora, quam quae minora sunt, haec Passio in quibusdam occasi nibus honesta & justa esse potest. sic exempli gratia militiae Dux qui umbem maximi momenti servat, jure movetur Zelotypia pro ipsa, id est metuit omnia illa quibus occupari & intercipi posset: nec honesta molier vituperatur quod sui honoris sit zelotypa, id est non solum a malefaciendo abstineat, sed quoque studiose vitet vel minimas obtrectati

nis causas.

99쪽

ARTICυ Lus CLXIX. In quo viti a. A Si ridetur Avarus, cum Zelotypia ducitur pro suo Thesauro, id

est , cum illi oculis incubat, nec ab illis unquam recedere vult, nequis cum surctur: nec enim pecunia meretur tanta cura asscrvari. Et contemnimus virum qui suae uxoris zelotypus est, cum indicio sit, eam ab ipse non amari uti par erat,& quod vel de se vel de illa male opinetur. Dico quod illam non recte diligat: nam si vero Amore eam prosequer tur, nulla ratione ad sequius de illa suspicandum propenderet; Αc pr prie eam non amat, sed solummodo bonum , quod in eo situm arbitratur ut solus eam possideat: nec metueret jaeturam hujus boni, nisi cose indignum aut suam uxorem infidelem csse judicaret. Caeterum haec Passio nonnili ad suspiciones& dissidentias resertur: proprie enim non est Zelotypia, conari aliquod malum vitare, cum ejus metuendi justa causa subest. ARTICU Lus CLXX.

De Animi fluctuatione. ANimi actualis est quoque species Metus. Quae dum retinet Ani

mam quali in dubia lance inter plures actiones quas facere potest, in causa est ut nullam exequatur, & sic habeat tempus ad eligendum antequam se determinet; In quo revera habet quendam usum qui bonus est: Verum cum ulterius durat quam par est, & illnd tempus deliberationi impendit, quod requirebatur ad agendum, pessima est. Dico autem eam esse speciem Metus; quamvis accidere possit, cum datur optio plurimarum rerum, quarum bonitas valde aequalis apparet, ut incerti & fluctuantes haereamus, etsi nullus propterea subsit Metus. Haec enim species tactuationis procedit solum a subjecto quod se ossiri, non autem ab ulla commotione spirituum. Quare Affectus non est, nisi inquantum metus errandi in electione ejus auget incertitudmem. Verum hic metus tam ordinarius & tam vehemens est in quibusdam , ut saepd, etsi nihil occurrat eligendum, nec nisi unica res sese offerat vel se menda vel omittenda , eos tamen detineat, & essiciat ut inutiliter subsistant in aliis exquirendis. Et tum est excessus Fluctuationis, ortus ex nimio D siderio bene agendi, & imbecillitate Intellectus, qui destitutus notionibus

100쪽

TERTIA PAR s. 77bus perspicuis & distinctis, nonnisi multas confusas habet. Quare reme, sedium contra hunc excessum erit, assuescere formandis judiciis certis &determinatis de omnibus rebus quae sese offerunt, &censere semper, ossicium praestari, cum fit quod melius essejudicatur, etsi sorte pessime de eo judicetur. ARTICU Lus CLXXI.

De Animositate es Audacia.

ANimositas cum Affectus est, non habitus' vel inclinatio naturalis, est certus quidam calor si ve agitatio quae disponit znimam ad igendum viriliter in executione rerum quas meditatur, cujuscunque naturae

sint. Estque Audacia Animositatis species, quae disponit animam ad res eas exequendas quae plus periculi habuerint. DRTICu Lus CLXXII. De Agmulatione. EStque AEmulatio pariliter ejus quaedam species; sed alio sensu: potest enim Animositas considerari ut genus, quod dividitur in tot species quot extant diversa objecta, & in tot alias quot causas habet: Pri ri modo Audacia ejus species est, posteriori aemulatio. Haec vero nihil aliud est quam calor qui disponit animam ad suscipiendas res quas sibi successuras sperat, quia aliis eas bene succedere videt, atque sic est species Animositatis, cujus causa externa exemplum est. Dico causam externam; quia insuper debet semper alia quaedam interna subesse, quae in eo sita est quod corpus ita sit dispositum , ut Cupiditas & Spes maj rem vim habeant in sanguine copioso ad cor propellendo, quam dictus aut insperatio in eo impediendo. ARTICU Lus CLXXIII.

. Omori Audacia a Spe pendeat. Otandum enim, quod licet objectum Audetciae sit dissicultas quam

vulgo sequitur Metus aut etiam Desperatio, ita ut in rebus periculosioribus & desperatioribus plus Audaciae & Animositatis adhibeatur, debeat tamen sperari vel certo credi finem qui intenditur successurum, ut sortiter occurrentibus dissicultatibus resistatur. At hic finis differt ab illo objecto: nec enim simul potest dari Certitudo & Desperatio ejus- . I, 3 dem

SEARCH

MENU NAVIGATION