장음표시 사용
81쪽
18 DE PAssio NI BUs tempore augeatur ab aliqua alia causa. Nihil vero est quod eam magis augeat quam sanguis qui emittitur versus cor in Passione Amoris. Meviciemus, eos qui tristes sunt non jugiter lachrymari, sed solum per intervalla , cum aliquam novam reflexionem faciunt versus objecta quae
ARTICU Lus CXXXII. De Gemitibus qui comitantur lachrymas. Unc vero pulmones quandoque momento inflantur copia sanguinis qui eos subit, & qui inde expellit aerem quem continebant, qui per guttur egrediens gignit gemitus & clamores, qui solent comitari lachrymas; Et hi clamores ordinario acutiores sunt illis qui comitantur risum,et sisere eodem modo producantur; quoniam nervi qui inserviunt dilatandis aut contrahendis organis vocis, ad eam magis gravem vel acutam sive graciliorem reddendam, juncti cum illis qui aperiunt orificia cordis in Laetitia, & ea contrahunt in Tristitia, essiciunt ut haec organa dilatentur aut contrahantur eodem tempore. ARTICU Lus CXXXIII.
Cur infantes essenes facile lachrymentur.
T NAntes & senes ad lachrymandum magis propendent quam qui sunt mediae aetatis, sed diversis de causis. Senes saepe lachrymantur ex Α- more S Gaudio; nam hi duo Affectus simul juncti multum sanguinis propellunt ad cor corum, & inde multos vapores ad oculos; & agitationem horum vaporum frigiditas illorum naturalis adeo remoratur, ut sa-cile in lachrymas convertantur, etsi nulla Tristitia praecesserit. Quod si quidam senes etiam facile lachrymentur prae taedio vel ira, ad id non tam temperamento corporis sui quam animi disponuntur ; Et id acciditiis solis qui tam debiles sunt, ut se patiantur penitus superari a parvis doloris causis, metus, aut commiserationis. Idem evenit infantibus, qui raro ex Laetitia lachrymantur, saepius ex Tristitia, etiam quam Amor non comitatur: semper enim sat sanguinis habent ad producendos multos vapores, qui,cum eorum motum Tristitia remoratur,abeunt
82쪽
ARTICU Lus C XXXIV. Cur aliqui infantes potius palleant quam lachrymentur. SUnt tamen nonnulli qui potius pallent quam lachrymantur,cum irati sunt; quod indicio in ipsis esse potest judicii & animositatis extraordinariae ; icilicet cum id inde oritur quod considerant magnitudinem mali,& se ad sortem resistentiam parant, eodem modo quo aetate provectiores. Verum frequentior nota est pravae indolis, nimirum cum id inde fit quod ad Odiusti proclives sint aut ad Metum . nam isti affectus imminuunt materiam lachry marum. Et contra videmus eos qui facile plorant propensos esse ad Amorem & ad Commiserationem. ARTICUL Us CXXXV.
Ausa Suspiriorum a causa lachrymarum valde differt, etiamsi prae supponant ut hae Tristitiam. Nam pro eo quod impelluntur homines ad lachrymandum cum pulmones pleni sunt sanguine; ad suspiria ducenda incitantur cum krh eo destituuntur, & quaedam imaginatio Spei aut Laetitiae aperit orificium arteriae venosae, quod Tristitia contraxerat. Tum enim paullulum illud sanguinis quod restabat in pulmonibus, d cidens momento in laevum cordis latus per hanc arteriam venosam, eoque impulsum cupiditate perveniendi ad illam Laetitiam, quae eodem tempore agitat omnes mulculos diaphragmatis & pectoris, aer celerrime per os propellitur in pulmones, ad replendum locum quem deserit
ille sanguis; Et id est quod dicitusus'irare. ARTICU Lus CXXXVI. Unde veniant effectus Pessionum quae quibusdam laminibus pecubaressunt. C Eterum ut suppleam hic paucis omne id quod possiet addi circa varios effectus aut diversas causas Affectuum, mihi suffciet repetere Principium cui omnia quae de illis scripsi innituntur; nimirum talem nexum inter Animam & nostrum corpus esse, ut cum semel junximus quandam actionem corpoream cuidam cogitationi, neutra earum unquam se postea offerat, quin altera se quoque exhibeat; nec semper eas-
83쪽
εo DE PAssIONIBUsdem esse actiones quae iisdem cnitationibus junguntur. Id enim susE-cit reddendae rationi omnium eorum quae unusquisque potest obsere re specialia vel in se vel in aliis, circa hanc materiam, quae hic explicata non fuerint. Etenim exempli gratia, facile est cogitare, miras quorundam aversiones, per quas nequeunt serre odorem rosarum, aut praesentiam selis, aut similia, non aliunde proficisci quam quod ab initio suae vitae valde suerint laesi a similibus quibusdam objectis, aut quia compassi sunt sensui matrum suarum , quae gravidae cum essent, a talibus laesae fuerint. Certum enim est relationem dari inter omnes Matris motus,& motus Insantis quem gestat in utero, ita ut quod uni contrarium est altori etiam noceat. Et odor rosarum potuit Infanti magnum capitis dolorem attulisse cum adhuc in cunis esset, aut selis potuit eum valde perterresecisse nemine animadvertente , ac ipso nullam ejus rei mem riam postea conservante; quamvis idea aversionis quam tum pro illis rosis aut pro illo sele conceperat, impressa manserit ejus cerebro usque ad vitae finem. ARTICυ Lus CXXXVII.
De Usu quinque Pessionum hic explicatarum, prout
DRopositis des nitionibus Amoris, Odii, Cupiditatis, Laetitiae, Tri- I stitiae, & explicatis omnibus motibus corporeis qui hos Affectius
producunt aut comitantur, solus eorum usus superest considerandus. De quo observandum est, quod secundum institutum Naturae reserantur omnes ad corpus, nec animae imputentur nisi quatenus corpori juncta est; adeo ut eorum usus naturalis sit incitare animam, ad consentiendum & contribuendum iis actionibus quae inservire possunt conservando corpori aut illi aliquatenus persectius reddendo. Eo vero sensu Tristitia & Laetitia primae adhibentur: Anima etenim non aliter immediatEmonetur de rebus quae corpori nocent, quam sensu doloris, qui producit in ipsa, primum Passionem Tristitiae, &tum Odium ejus quod hunc dolorem excitat, & tertio loco Cupiditatem se ab illo liberandii prout etiam anima non immediate edocetur de rebus corpori utilibus, aliter quam specie quadam titillationis, quae in ea excitans Laetitiam, deinde producit Amorem illius rei quae ejus esse causa creditur, & d nique Cupiditatem id acquirendi quod efficere potest ut in hac Laetitia continuet , aut adhuc postea simili fruatur. Unde constat illas omnes quinque
84쪽
quinque utilissimas esse respectu corporis, imo Tristitiam quadaniense
priorem & magis necessariam esse Laetitia, & Odium Amore, quia magis resert repellere quae nocent & destruere pos Iunt, quam ea acquirere quae aliquam persectionem addunt, qua tamen carere possumus.
De rerum defectibus, o mediis quibuι corrigantur.
C Ed quamvis hic usus Passionum sit maxime naturalis,nec omnia ani- 'malia bruta dirigant vitam suam aliter quam per corporeos motus, similes iis qui solent in nobis eas sequi, & ad quibus consentiendum nostram animam incitant ; Un semper tamen bonus est, cum multa sint xorpori noxia, quae nullam ab initio producunt Tristitiam,imo quae alia quam Laetitiam praebent; & alia dentur ipsi utilia, quamvis primo obtutu incommoda & tristia sint. Praeterea fere semper ostendunt tam bona quam mala quae repraesentant multo majora & majoris momentiquam revera sunt; ita ut nos incitent ad illa quaerenda & haec fugienda majori cum servore decura quam par est; prout etiam videmus, bestias saepe decipi per escam, At ad vitanda minora mala praecipites serri in majora. Idcirco experientia uti debemus & ratione, ad distinguendum bonum a malo,& eorum iustum valorem cognoscendum,ne unum pro alio sumamus , aut quidpiam cum excessu sectemur. ART. I CUL Us CXXXIX.
Deus earundem Pessionum quatenus pertinent ad animam. Et primo de Amore. R Tque ita sussiceret,si nihil praeter corpus haberemus,aut ipsum me-λ- liorem nostri partem constitueret: verum quoniam nostri pars minima est, dubemus praecipue considerare Passiones quatenus ad Animam pertinent, respeetia cujus Amor & Odium oriuntur ex notitia,& praec dunt Laetitiam ac Tristitiam, nisi cum duae hae ultimae tenent locum c gnitionis, cujus & speci cs sunt. Et cum illa cognitio vera est, id est, cum res ad quas amandas nos incitat revera bonae sunt,& revera illae malae ad quarum odium nos invitat, Amor est multo melior odio, neque nimius esse potest, & semper producit Laetitiam. Dico, hunc Amorem valde num esse; quia nobis vera bona jungens nos tanto persectiores reddit. Dico quoque nimium csse non pose: ad summum enim inten-
85쪽
sissimus Amor nihil amplius essicere potest, quam ut nos tam perfecte his bonis jungat, ut Amor quo speciatim in nos ipsos ferimur nullam
in eo ponat distinctionemr.quod credo nunquam malum esse posse. Eum necessario sequitur Laetitia, quia nobis repraesentat id quod am mus , ut bonum quod ad nos pertinet. ARTICU Lus CXL.
Dium e contrario tam remissum esse nequit quin noceat, & nun- quam sine Tristitia est. Dico nimis parvum aut remissum esse non posse, quia ad nullam actionem incitamur ex Odio mali, ad quam longe melius non pollimus incitari ab Amore boni cui contrarium est, serutem ubi hoc bonum & hoc malum satis nota sunt. Concedo enim odium mali quod solo dolore innotescit necessarium esse respectu corporis; sed hic solum loquor de eo quod ex clariori cognitione procedit, quodque ad solam animam refero.Dico quoque nunquam illud sine Timstitia este, quia cum malum nil nisi pravatio sit, concipi non potest absque aliquo subjecto reali cui insit,& nihil reale est quod in se non habeat aliquam bonitatem; Atque adeo odium quod nos abducit ab aliquo malo, nos simul removet i bono cui junctum est; & cum privatio hujus boni repraesentatur animae instar desectus ad eam pertinentis, in illa excitat Tristitiam. Exempli gratia, Odium quod nos alienat a cujusdam
malis moribus, nos simul ab ejus)conversatione removet, in qua alias possemus reperire aliquod bonum, quo privari nos male habet. Et sic in aliis omnibus odiis observare possumus aliquam Tristitiae causam. ARTICU Lus CXLI.
De Cupiditate, Laetitia , ct Tristitia.
O d ad Cupiditatem,liquet eam Eum procedit ex vera notitia malam esse nequire, si modum non excedat, es ab eadem notitia dirigatur. Evidens quoque est Laetitiam non posse non bonam esse, & Tri- itiam malam, respectu animae; quoniam in Tristitia consistit omnis incommoditas quam anima patitura malo, & in Laetitia omnis possetaso boni quod ad ipsam pertinet: Ita ut, nisi corpus haberemus, auderem dicere, nos non poste nimis indulgere Amori & Laetitiae, vel ni
mis vitaret odium & Tristitiam. Verum motus corporei qui hos Affectus
86쪽
s xc UNDA PARI.etiis comitantur, possunt omnes nocere valetudini cum valde violem
sunt, & contra ipsi utiles esse s moderati suerint.
De Laetitia, o Amore comparatis cum Tristitia ct Odio. C Eterum quandoquidem Odium & Tristitia debent rejici ab anima , etiam cum a vera notitia procedunt, dcbent igitur multo magis rejici cum ab aliqua salsa opinione proveniunt. Verum dubitari potest num Amor & Laetitia sint Assectus boni nec ne, cum ita malum habent fundamentum: mihique videtur, eas , ubi praecise tantum considerantur in se ipsis, respectu animae, posse dici quod, etsi Laetitia sit minus solida, & Amor minus utilis, quam ubi melius iundamentum habent, nihilominus tamen praeserri debeant Tristitiae& Odio male fundatis. Adeo ut in eventibus hujus vitae in quibus vitare nequimus periculum deceptionis, semper praestet inclinare versus Assectus qui tendunt ad bonum, quam versus eos qui respiciunt malum, etsi solius illius vitandi gratia id faciamus: Imo saepe falsa Laetitia, melior est Tristitia, cujus causa vera est. Sed idem de Amore dicere non ausim respeetii odii. cum enim odium justum est, nos solum removet a subjecto, quod continet malum; a quo separari, bonum est: at Amor qui injustus est nos jungit
rebus quae nocere possunt, aut saltem quae non merentur adeo a nobis tantopere aestimari: qua ratione vilescimus& deprimimur. ARTICU Lus CXLIII.
De iisdem assectibus quatenus referuntur ad pHitatem. OPortet vero exacte observare, id quod modo dixi de his quatuor
Assectibus, non habere locum nisi cum considerantur praecise in se ipsis, neque nos serunt ad ullam actionem. Quatenus enim excitant in nobis cupiditatem , cujus interventu dirigunt nostros mores, certum est omnes eos quorum causa falsa est posse nocere, & contra omnes eos quorum causa justa est posse prodesse. Imo cum aequaliter malum habent fundamentum, Laetitiam ordinario nocentiorem esse Tristitia ;quia haec ingenerans moderationem & metum, disponit quadantenus ad Prudentiam ; illa vero imprudentes di temerarios efficit eus qui se illi permittunt.
87쪽
ARTICυ Lus CXLIV. De Cupiditatibuι quarum eventus nonnis a nobis pendet. II Erum quia hae Passiones nos ad ullas actiones ferre nequeunt nisi' per Cupiditatem quam excitant, illam ipsam Cupiditatem dirigore speciatim studendum est,&ineo consistit praecipua Ethicae utilitas.
Prout autem modo dixi eam semper bonam esse cum veram sequitur notitiam, ita non potest non mala esse cum alicui errori innititur. Eseror autem, ut mihi videtur, qui frequentius obtinet in Cupiditatibus, in eo situs est, quod non satis distinguantur res quae penitus i nobis pendent,ab aliis.Nam quoad res quae ex nobis solis pendent, id est ex nostro Libero Arbitrio, susscit scire, eas esse bonas, ut non possint nimis se vide desiderari, eo quod sit virtutem sectari res bonas facere quae a nobis pendent, nec possit nimis servide Virtus desiderari: ut taceam quod, cum non possit non bene succedere, utpote a nobis solis dependens, quod ita appetimus, semper inde percipiamus omnem illam quam exspectabamus satisfactionem.Sed vitium quod hic vulgo committitur non in eo consistit quod nimis, sed tantum in eo quod non satis appetatur. Summum vero contra id remedium est, liberare animum quoad fieri potest ab omnibus aliis cupiditatibus minus utilibus; deinde anniti clare cognoscere& cum attentione considerare bonitatem illius rei quae appetenda venit.
De iis quae nonnis ab aliis causispendent: Et quid sit Fortuna.
Uod ad ea quae nullo modo a nobis pendent, quantumvis bona 'M queant esse,nunquam servide appetenda sunt: non solum quia posisunt non evenire, & ita noSeo magis cruciare quo vehementius ea concupiverimus; verum praecipud quia occupando nostras cogitationes, abducunt studium nostrum a rebus aliis quarum acquisitio pendet a n bis. Sunt autem duo remedia generalia contra has vanas Cupiditates. Primum est Generositas, de qua postea. Secundum est, quod saepe debemus reflectere animum ad Providentiam divinam, & cogitare im-tossibile esse aliquid evenire alio modo quam ab aeterno determinavitaec Rrovidentia; ita ut sit instar sati vel immutabilis Necessitatis quae opponenda est Fortunae, ad eam subruendam, ut Chimerae quae non aliunde quam ex errore intellectus nostri provenit. Nec enim qui quam
88쪽
quam appetere possumus, nisi id aliquo modo possibile censeamus; N possumus existimare possibilia quae a nobis non pendent, nisi quatenus cogitamus ea a Fortuna pendere, id est quatenus judicamus ea evenire posse, & similia alias contigisse. Illa autem opinio non aliunde provenit
quam ex eo quod non novimus omnes causas, quae ad singulos effectus concurrunt. Cum enim non succedit res quam censuimus pendere a somtuna, indicio id est quandam ex causis necessariis ad eam producendam desecisse, & per consequens eam suisse absolute impossibilem; ac nunquam similem accidisse, id est ad cujus productionem similis causa desuerit; adeo ut nisi id antea ignorassemus, nunquam eam existimassemus possibilem, nec per consequens eam appetivissemus. ARTICυ Lus CXLVI.
De iis quae a nobis is ab aliis pendent. R Ricienda igitur penitus est vulgaris opinio, extra nos dari Fortunam , quae essiciat ut res contingant vel non contingant ut ei lubet,& sciendum omnia dirigi a Providentia divina, cujus decretum aeterianum adeo insallibile & immutabile est, ut exceptis iis quae idem Decretum voluit pendere ex nostro Arbitrio, cogitare oporteat rcspectu nostri nihil evenire quod necessarium non sit, & quadan tenus fatale; adco ut absque errore cupere non possimus ut aliter eveniat. Sed quia major pars cupiditatum nostrarum se extendit ad res quae totae a nobis non pendent, nec totae ab aliis, debemus exacte distinguere in illis id quod non nisi a nobis pendet , ut ad id solum nostram cupiditatem protendamus. Et quoad residuum, etsi ejus successum censere debeamus fatalem & immutabilem, ne circa illud se occupet nostra cupiditas, con-sderandae tamen sunt rationes ex quibus id plus vel minus sperari possit, ut eae inserviant dirigendis nostris actionibus: Nam exempli gratia,si nobis quid sit alicubi negotii, quo queamus per duas diversas vias pervenire , quarum una soleat multo tutior altera haberi, etsi sorte decretum Providentiae sit, ut si eam viam sequamur quam tutiorem arbitramur, insallibiliter in latrones incidamus, omni periculo per aliam destincturi, non ideo debemus nos indifferenter ad alterutram eligendum habere, vel acquiescere in fatali immutabilitate hujus decreti; sed ratio exigit ut eligamus viam quae tutior esse solet; & Cupiditas nostra in eo debet expleri cum eam sequuti suerimus, quicquid inde mali nobis obvenerit; quia cum hoc malum fuerit respectu nostri 1 inevia
89쪽
ω DE PAssIONIBUsinevitabile, nulla subsuit eausa exoptandi ut.ab illo eximeremur, sed solummodo id faciendi quod optimum intellectus noster potuit cognoscere, ut suppono nos fecisse. Et sane cum ita nos exercemus in distinctione satias ortuna, assuescimus facile in dirigendis nostris cupiditati bus tali modo,ut quoniam eorum impletio nonnisi a nobis pendet, semper nobis plenam satisfactionem dare possint.
. ARTICUL Us CXLVII. De Commotionabus inuruis Animae. HIc adhuc unicam considerationem adjiciam, quia mihi multum inservire videtur ad impedicndum quominus aliquid tb A ffectibus nostris incommodi patiamur; scilicet nostrum bonum & malum pendere praecipue a commotionibus internis, quae in anima nonnisi ab ipsa anima excitantur: in quibus differunt ab his Passionibus quae semper pen-dcnt a quodam motu spirituum. Quamvis autem hae commotiones an, mae saepe jungantur Passionibus quibus similes sunt, saepe etiam possunt reperiri cum aliis, imo nasci ex plane contrariis. Exempli gratia, cum maritus dcsset uxorem suam mortuam, quam ut quandoque fit aegrEvideret restitutam vitae, potest seri ut ejus cor ea Tris illa contrahatur quam apparatus exequiarum & absentia personae cujus conversationi assuetus erat in ipso excitant. Quin fieri potest ut reliquiae quaedam Amoris vel Commisi rationis ejus imaginationi obversantes cliciant ex ipsius oculis veras lachrymas;quamvis nihilominus sentiat Laetitiam o cultam in animo, cujus commotio tantum virium habet, ut Tristitia &lachrymae quae cam comitantur nihil ex ejus viribus imminuere possint. Et cum legimus tragicos aut inusitatos casus , vel cum eos repraesentari videmus in Theatro, id ipsum in nobis quandoque excitat Tristitiam, quandoque Laetitiam, aut Amorem , aut odium, &in genere omnes
Affectus, prout diversa objecta se nostrae imaginationi offerunt, sed insuper clanculum gaudemus quod eos in nobis excitari sentiamus: Estque haec ipsa voluptas Laetitia intellectualis, quae aequε sacile ex Tristitia oriri potest ac ex caeteris omnibus Assectibus. ARTICU Lus CXLVIII. Exercitium miramissummum esse remedium contra Pessiones. OUoniam autem hae internae commotiones nos propius tangunt, &per consequens amplius in nos possunt quam Assectus a quibus dis-
90쪽
TsRTIA PARς. - serunt, quique cum illis reperiuntur, certum est omnes tumultus quilliunde veniunt nullam vim habere nocendi animae nostrae, modo satis semper habeat apud se unde contenta sit,sed potius augere ejus Laetitiam, eo quod observans se ab illis laedi non polle, id ei ad suam persectionem cognoscendam inserviat. Ut autem anima nostra ita contenta sit, nihil aliud debet quam virtutem exacte sectari. Quicunque enim ita vixit ut conscientia sua exprobrare ei nequeat ipsum unquam neglexisse ea sacere quae meliora essejudicavit, quod hic voco sectari virtutem inde percipit satisfactionem, quae tam potens est ad eum felicem reddendum , ut violentiores motus Affectu m nunquam sat habeant virium ad turbandam tranquillitatem animae ipsius.
De Passionibus Particularibus.
De AE timatione sir Deθα,.Xplicatis sex primitivis Affectibus, qui se habent instar generum quorum caeteri sunt species, hic succin- iste observabo quid insit singulare in unoquoque istorum, servato eo ordine juxta quem eos supra enum ravi. Duo primi sunt Συnnatio & Destectus. Nam etsi haec nomina ordinario solas notent opiniones, quae citra Passionem habentur de uniuscujusque rei pretio, attamen quia saepe ex his opinionibus nascuntur Asseetias quibus iam mina specialia indita non fuere, haec ipsa illis attribui posse videntur. A simatio vero quatenus Passio, est inclinatio animae ad sibi repraesentandum valorem rei aestimatae, quae inclinatio producitur a motu speciali spirituum,ita deductorum in cerebrum ut in eo confirment impressiones quae huic rei inserviunt. Ut e contrario, Destectus est inclinatio quam anima habet ad considerandam vilitatem aut tenuitatem ejus quod contemnit, producta a motu spirituum qui confirmat Ideam hujus tenuitatis. I 1 ARTI -