장음표시 사용
61쪽
ac proinde in tali cassi pariter non opus est, ut Impetum exspectemus, sed aggressionem inimici anticipare fortiter oportet, aggres sione enim crestit militum animus, & invasio non tantum alacres reddit milites, sed &inimicum terret, confundit, in suspicionem insidiarum majorisque potentiae inducit, atque in perturbationem conjicit, perturbatio autem victi exercitus instar est victori. Quin velox atque subita praeVentio plus Valet quam potentia, illa enim hostem caedit atque perturbat, perturbatum vero facile frangit. Caesar bellum civile cum trecentis equitibus & quinque mille peditibus incipiebat, praeVeniebat incredibili velocitate inimicos, illisque non modo tempus copias colligendi eripuit, sed & jam collectas sustulit, & sexaginta dierum spatio totam Italiam occupaVit. Possem allegare hanc in rem multa Exempla
Serenissimi Ducis ac Principis Eugenii, qui
contra inimicos sitos numero ac Viribus potentiores paucis militibus tam insignes ac memorabiles fecit progressus, ut perpetuo stupori futuri sint universie posteritati. Nonne ille triginta quinque millibus militum universam Italiam dominio Cars aris subjecit,
postquam adeo exiguo numero validum Gallorum exercitum e centum mille hominibus constantem, qui eam jam occupaVerat, destruxisset nonne quadraginta milli, bus
62쪽
hus sitorum militum numerosum Gallorum&septuaginta mille hominum exercitum, cujus maxima pars siab Taurino optime erat circumvallata ac munita, invasit atque vucit, destructoque illo penitus dictam civitatem , quae ne in manus hostium incideret, singulis momentis periclitabatur, liberavit nonne aliquoties miracula fecit, & Turcas duplo semper potentiores in Hunsaria profligando insignes reportavit victorias ξ Quilibet scire hoc potest, uti & alia consinulla supra nominati Serenissimi Herois gesta bellica, cum Historiam modernam bellorum aliquot ab hinc annis gestorum legerit. Confirmatur insuper id quod supra dixi multis Exemplis ex antiqua Historia desumtis, sifficiat vero mihi situm illud Julii Caesaris, qui cum Hellespontum triremi Vectus trajiceret, & Cassium adversiae partis Ducem decem navibus occurrentem sibi habetet, non solum non fugit, id quod in vanum fuisset sed & audacter conlpectum ejus subeundo eum talem in modum terruit, ut hic se illi dederit. Audeamus dicebat L. Martius quod credi non potes, ausuros nos: eo usquod disseisiimum videtur, facillimum erit: Scio audax videri coninium, sed in rebus
asseris se arduis fortissma quaque eonsilia tutissma
63쪽
CISCATUR ZΡostquam demonstravimus, melius esse
praevenire hostem, quam eundem domi exsipectare, non erit praeter scopum, si &hanc quaestionem tractaVerimuS, num eXpe diat, ut Princeps in tali vel aliis exheditioni- hus in propria persona contra inimicumstrum in bellum proficiscatur Z .Est hoc tale dubium, de quo partim Memplis, partim rationibus, utrinque multa disputari possitnt. Ab una enim parte facilius est, ut ititer multos belli Praefectos & Barones, qui militiae dediti sunt, unus vel elures sint excellenti judicio, valore, industria, felicitate, fortuna aliisque requisitis necessariis praediti, quam ut omnia ista semper deprehendantur in Principe; quo in casu melius est, ut ipse bellum gerat per alioS, quam in propria persona; cum enim iste omnes istas virtutes non haheat, quae in Praesecto requiruntur, praesen tia ejus plus faciet ad turbanda bona consilia
64쪽
lia impediendasque eorum eXecutioneS, , quam ad promovenda illa hasque maturandas. Justinianus licet ne pedem quidem
Constantinopoli moveret prudent1a tantum atque fortitudine Virorum Excellentissimorum uis Italiam a Gothis & Africam , Vandalis liberavit, Persiarum quoque insolentiam coercuit, & ex virtute Belisaris, & Narsetti caeterorumque quos habuit Ministrorum felix fuit aestimatus.
Quod si ex altera parte Princeps hellico mest animo, omniaque ista, quae supra innuimus requisita possidet, si in bellum proficiscatur, non tantum omnes istaS VirtuteS,
quas suorum aliquis Ministrorum habiturus esset, ipse secum asseret, sed & honoris atque autoritatis praerogativam, qua & vigilantiam Praefectorum & audaciam militum duplicabit, nam et Urget fraesentia Turni. Cum autem Princeps istis virtutibus ornatus bene quidem optari, a nemine autem nisi h DEO formari queat, nihil nobis superest quam ut demonstremuS, qud nam expeditiones bellicae praesentiam Principis absolute requirant, quaenam non Z supponamus igitur primum, Principem se non debere movere, nisii ob bella & negotia ardua: jam vero haec suscipiuntur vel ad defensionem, vel ad ostensionem aliorumque oppugnationem. Defensito vel principalem reipublicae statum respicit, qui oc Metropo-
65쪽
Iin complectitur, Vel aliquam saltem partem & membrum a statu separatum atque dissitum attingit. Dicamus igitur, si hostem masna vi ad invadendos nos vel domi vel in d1tione Principali accedentem Viderimus, bene tunc actum esse, si Princeps ipsi praesens obViam eat, primum, quia praeter sipiendorem, quem ipse expeditioni conciliabit, & comitatum Nobilium populique sponte & certatim ipsum secuturi animum quoque Exemplo suo addet subditis, & hoc ipso necessitatem iis imponet, pro defensione patriae, Regnique atque Regis salute strenue pugnandi. Cum ventum in aciem cinquit Tacitus de Germanis turpe Principi virtute vinci: turpe comitatui virtutem Principis non adaquare. Jam vero infame in omnem vitam ac probrosum supersiarem Principi siso ex acie rece se Eum defendere tuer ,sua quosfortia facta gloriae ejus aegnare praecipuumsacramentum est, Prin- ejes pro victoria pugnant, Comites pro Principe. Id quod plurimum habet ponderis in offensionibus, nedum in defensionibus. Praeter hoc defensio & conservatio status tam insigne tamque universiale est beneficium, ut cavendum sit Principi, ne cui alii, quam sibi ipsi acceptum id ferre debeat, alias n3mque periculum est, ne jacturam regionis suae faciat, id quod Childerico Gall1te Regi accidit. . Irruptionem in Nobilissimum hoc Regnum
66쪽
gnum fecerat Abdunarus Hispaniae Rex cum quadringentis quinquaginta millibus& quod excedit, Saracenorum, dumque Childericus delitiis Palatii sui implicitus non nisi festos dies sibi parare, & voluptatibus magis magisq; se immergere cositabat, quicquid ipsi obvenerat, in amoenis Viis Santonum & Pictonum ferro atque igne Vastabat, non sine terrore incolarum atque desperatione. Neque vero dormiebat interim Carolus Martellus; collecto enim validissimo exercitu, in quo nervus erat & flos Nobilitatis populique Gallici, & vim hostibus audacissime osvertens in terribili quodam
praelio ultra trecenta & septuaginta quinque millia trucidabat. Suscepta haec tam fortiter defensio tantum efficiebat, animosque Gallorum in universum omnes adeo devinciebat Martello, ut Rex nullo amplius loco haberetur, neque mirari subeat Pipinum
Filium situm tam tenui labore postea Regem fuisse proclamatum, Anno 7sa. Neque tamen, ut Princeps in praeliis semper praesens adsit, necesse est: sufficiet interdum, si exercitui vel loco praelii vicinus sit, atque ita denique se gerat, ut salus reipublicae vel in totum vel majori ex parte judicio suo, Consilio, vigilantiae, magnanimitati, fortitudini & industriae debeatur. Idem observari debet in bellis offensivis atque gravibus sed vicinis: vicinia enim gratiam atque faVOD a rem
67쪽
rem auget illi qui susceptum bellum ad finem perducit, & beneficium uti plane est) majus apparet. Ita Leonenses & Castiliani nee non successive reliqui Hispaniae Reges omni-hus contra Mauros siusceptis expeditionibus praesentes interfuerunt, inter quos nominari maxime merentur Ferdinandus Arragonice Rex & Isiabella Castilite Regina conjux hujus, in obsidione atque eXpugnatione Granadae. Quod si vero bellum procul domo atque regione geratur, caVeat Princeps, ne a corde statuum suorum, unde in parteScircumjacenteS autoritatem atque Vigorem
diffundere potest, procul abeat. Id quod diligentissime observavit Tiberius Cassar.
Cum enim Legiones Germaniae aliquando non sine magno periculo tumultuarentur,& maxima pars existimaret, mutandam esse Principi sedem ad compescendos Personae suae Majestati seditiosos, nihilominus firmam hic cepit sententiam, ut nollet curaremUrmurationes Vulgi nec cujuscunque judicium , haud existimans conVenire magno Principi, ut a sede Imperii, a primaria Urbe eoque loco unde reipublicae administrationem in reliquos derivat, praeter necessitatem procul proficiscatur. Quam in rem scribit Herodotus non concessum fuisse Regi Persiae, ut e regno foras exiret in bellum, nisi ad evitanda bella intestina, vicarium
cum Insignibus & titulo Regis domi relu quis
68쪽
quisset. Cum David in periculo esset, ut occideretur; tunc juraverunt Viri David, dicentes e nam non egredieris nobiseum adhestum, ne extinguab lucernam Israel. Semper ego veneratus fui omnia magni illius atque doctissimi Politici Machiavelli consilia,
non autem admodum mihi placet hoc quod Principi suo dedit, sicilicet ut sedem pramentiae sitae in regiones eXpugnatas transferat, nihil enim hoc est aliud, quam subditQS naturaleS periculo exponere pro subjugatis, &substantiale pro accessorio. Neque Valet Exemplum quod ille hanc in rem adducit, de Magno Turcarum Imperatore Mahome- te primo, qui sedem suam Burgia Constantinopolin transtulit, neque enim Turca subditos habet naturales, & situs Constantinopolis commodissimus est, quam qui pro scopo suo, ut in medio subditorum suo- rum esset, inVenire potuisset.
69쪽
AD SUSCIPIENDAS EXPEDIUONES BELLICAS, NEC NON OBEUNDA STATUS NEGOTIA h PRINCIPE
ELECTI ATQUE MISSI. Uandoquidem igitur non expedit, ut DLPrinceps ipse praesens semper ad Omnes expeditiones bellicas proficiscatur, uti in praecedenti capite dictum fuit , poterit omnino expertum Ministrum , Ducem, atque caput, quod Imperet, eligere atque amandare. Tres autem in dimittendo illo conditiones observari debent: Primo, ut non nisi sit unus, secundo ut in demandatis sibi negotiis sit liber , tertio ut sit efficaX. Unitas requiritur , quandoquidem negotium, quod a pluribus capitibus regitur, Amphisibamae instar est, quae cum duo habeat capita, in quam partem se flectat, nemo scire potest, quae & lente multaque cum molestia progreditur, unde Poeta eam
70쪽
graVem Vocat. Et gravis in geminum urgens caput Amphi aena, & quid vel tandem foret, si plura insuper quam duo haberet capita 8 Experientia quoque Veritatem hanc manifeste docet. Arma enim Romanorum nunquam debiliora extiterunt, quam tempore Tribunorum militarium: Tum demum didicerunt e Complurium Imperium hesto inutile esse. Atheniensium quoque res in oppugnatione Siciliae non nisi ob contrarias multorum capitum sententias pessum ivere. optime hoc exercuit Rex Catholicus in oppugnatione Algerbiae & Angliae. Spartani licet duos haberent Reges, in bellum tamen non nisi unum miserunt: neque tantum requiritur ut unus sit, sed etiam ut sit idem, hoc est, ut non facile fiat mutatio, sed ut unus negotium continuet, siepe enim mutare Ducem idem est ac plures uno habere , quam enim pluralitas capitum uno tempore imperantium affert confusionem, eandem Crebra quoque mutatio in negotio aliquo affert, cursumque interrumpit, consilia suspendit, & executionem retardat. Inde est, quod Romani sib Regibus plura praestiterunt praeclara facta, pro ratione temporis quam sub Consulibus: isti enim contunuabant expeditiones , his de anno in annum se mutantibus. Unde cum aliquoties observassent, tam crebris mutationibus interrumpi tenorem rerum, in quibuου Fer