Dn. Chrysotomi Iauelli Canapicij, Ordinis praedicatorum Commentarij in Logicam Aristotelis, ad disciplinae peripateticae normam & methodum exarati, & sedulo elimati. ..

발행: 1560년

분량: 625페이지

출처: archive.org

분류: 철학

571쪽

ctum, quia eius lumen circulariter crescit; & decrescit, Narguit tir sic. Illud cuius lumen circulariter crescit, & decrescit, est figurae circularis, Sed in lima lumen circulari ter crescit & decrescit, ut videmus ad sensum,ergo luna e se figurae circularis, Constat hanc demonstratione esse quia &per essectum conuertibilem nobis adsensum notiore. Nam licet ex parte rei figura circularis sit causa augmenti in lumine circulariter, tamen ex parte nostra augmentum luminis circulariter est causa sue ratio, qua cognoscimus lunam esse figurae circularis, & ideo praedicta demonstratio est quia,& non propter quid,& non est a priori ex parte rei, sed a posteriori, quoniam omnis effectus est posterior sua causa.

Quod uero demonstratio quia, possit fieri per effectum

non conuertibilem, patet ex praedictis. Nam qua ratione fit per effectum conuertibilem, ita etiam per non conuertibilem. Contingit enim essectum non conuertibilem esse notiore ni nobis. sicut & effectum conuertibilem. Sed ad uerte, quod essectus non conuertibilis, potest esse duplex, Quidam enim est communior causa quidam minus communis. Si est communior, poterit per eum demostrari eiu gcausa negative in secunda figura, ut hic, omnis ignis est de siccativus, Nulla aqua est desiccatiua , ergo nulla aqu=est ignis. Costat,quod esse desiccativum, est essectus igni

ex sua aptitudine naturali,& tamen est communior quam ignis, quoniam competit etiam terrae. Nam ignis & terra habent siccitatem pro qualitate sim bola, & idem tam ignis, quam terra sunt ex sui natu ea desiccativa. Si autem effectus sit minus communis, quam causa sua, & tamen nettior potest per eum demonstrari causa sua affirmative in prima figura, ut hic, omne habens tres angulos est figura, Triffngulus est haben g tres angulos, Ergo triangulus est figura , Constat, quod in plus est esse figuram quam habere tres angulo . Nam omne habens trcs angulos, estsigura , sed non e conuerso . Constat igitur tibi quomodo demonstratio, quia fit in eadem scientia per cautam remoram & per effectum conuertibilem , & non conuertibilem

magis communem, & minus communem, notio i emine

572쪽

TRACTATUS UNDECIM v S

men quam causa sua, & in his omnibus differt a demon-st ratione propter quid , quoniam n unquam fit per effectum, nec pes causam remotam , sed propinquam , dc propriam, aliter non faceret simpliciter scire, ut docui

mus lupra,

Quant xiiii ad secudum principale,scilicet quomodo disserant in diuersis scientiis demonstratio, quia, & denion stratio propter duid, aduerte, quod de mente Aristotelis res conclusiones probandae sunt. Prima est,si aliqua scientia lub alter iratur alteri secundum se totam, subalternata dicat, quia,& subalternans dicit propter quid ,id est in subalternata fit demonstratio quia,& in subalternante demonstratio propter quid . In quo sensu subalternatur perspectiua Geometriae, Musica Arithmeticae, Machinatim Stereometriae, Naualis Astronomiae. ,

Secunda concluso est haec, Si aliqua scientia subalte natur alteri non secundum se totam, sed solum secundum partem, subalternata quo ad illam parte dicit quia,& sub- alternans propter quid. Tertia conclusio est, Si sint aliquae duae scientiar, quarii

una non subalternatur alteri, nec secundum se totam, nec secundum partem,conueniunt autem in aliqua una propositione siue conclusiones respectu illius conclusionis, 1ltera dicit quia,altera propter quid Antequam deueniamus ad probationem praedictarum conclusionum, declarandum et , quid sit scientiam subalternari alteri secundum se totam, quid lecundum par rem,quid nec secundum totam, nec secundum partem , &iatnen in aliqua una propositione conuenire. Tu igitur aduerte, quod tunc una scientia subalternatur alceri secundum se totam, quando eius lubiectu ad arquatum supponitur secundit se totu subiecto alternantis,& non differt ab illo, nisi quia addit super illud differentia

accidentalem siue extranea, & hoc modo prospectiva se cundu se totam subalternatur Geometriae . Nam subiectit utriusque est linea uel magnitudo, & prospectivae subiectum non addit super lineam , aut magnitudinem, nisi ui

sole, quae est disteretia accidentalis lineae, no enim est de

573쪽

DE SYLLOGIS. DEMON. diro

ratione lineae esse visuale. sed esse longitudinem,cuius extrema sunt duo puncta, eodem modo subalternatur Musica Arithmeticae, quoniam subiectum utriusque est numerus, sed Musica superxddit sonorum, est enim Musica de

numero sonoro. Eodem modo subalternatur machinatio a Stereo metriae,quonia utriusq; subiectu est corpus mensurabile, sed niachinatiua addit aedificabile siue aedificatu, ha quod machinatiuae subiectum est corpus mensurabile,

aedificabile , sue aedificatum, eodem modo subalternatur scientia naualis Astronomiae. Vtraq; enim considerat corpus coeleste, sed naualis superaddit signit apparens in aere eausatum ex motu coeli in aere, ut quando luna habet hallo , aut aer rubet in sero. Sunt enim signa aut uenti , aut

tempestatis,aut serenitatis,&c.

unam autem scientiam subalternari alteri secundum partem est, quando pars unius scientiae subalternatur alteri,& non tota scientia, & hoc modo pars scientiae naturalis, quae est de Iride, de qua iam egimus in Meteoris, sub alternatur prospectivae, Nam prospectiva est de linea uisuali absolute sumpta. Scientia autem de Iride, est de linea visuali conuersa ad nubem roridam, ex qua causatur Iris, ut docuimus in epithonia te nostro luper Meteora Aristoteli S. Vnam autem scientia non subalternari alteri, nee secundum totum, nec secundum partem, sed couenire in aliqua una coticlusione, est quando,nec subiectu unius, nec pars subiecti alternatur subiecto alterius, sed tantum respectii

alicuius cones usionis una respicit alteram, utpote dicente hausam, aut rationem talis conclusionis. Ex hoc modo chirurgia subalternatur Geometriae quo ad istam conclusionem. Vulnus circulare tardius sanatur, cuius conclusionis chirurgicus nescit causam, ut chirurgicus est, sed hoc accipit a Geometra. Nam si quaeratura chirurgico, cur uulnus circulare tardius sanatur, respondebit, quia sic experitur. Si aurem quaeratur a Geometra, respondebit quia chret angulis. Nam quia circulus est figura una linea contenta, caret angulis. Omnis autem figura rectilinea habet ansulos,ut patet in triangulo,& quadrato,& Pentagono.

574쪽

DE SYLLOGIS. DEMON. x v

ium,ex consequenti tardius sanatur . Constat igitur tibi, quomodo, & quibus & quot modis differunt demonstratio quia, de propter quid in eadem scientia,&m diuersis. Haec deprae lenti capite dicta sint . In qua figuras luetiitica sat praecipua demonstratio qua facit stire simpliciter, Cap. v I M. I N octauo cap inuestigandum est, cum sint tres figurae syllogismorum, ut docuimus in tracta. de syllogismo for-haali, in qua fiat demonstratio potissima,& hic duo uidenda sunt. Primo, quod in prima figura praecipue si demon stratio propter quid Secundo, quoniam in prima figura sonesuditur uniuersalis affirmativa, & uniuersalis negati-u , ut patet in Barbara,& Coelarent, quoniam omnis demonstratio potistima procedit ex ueris,& primis.& immediatis siue sit affirmativa,sive negativa, ideo declarandum est quomodo non solum uniuersalii affir. sed etiam nega. propositio potest esse immediata. Quantum ad primum ponitur haec conclusio, Demon stratio potissima tam affirmativa, inam negativa, fit pra: cipue in prima figura. Affirmativa quidem in Barbara, negativa autem in Coelarent,& probatur sic, Prima figura facit magis, & simpliciter scire, ergo in ea sit demonstratio potissima, siue sit affirmativa, siue negativa. Patet consequentia, quoniam ut docuimus supra, finis demonstrationis polim me, est facere scire simpliciter, ergo in ea fraura praecipue fiet, quae facit scire simpjjeitcr. Anteceden autem, scilicet quod prima figura fociat s ire simplieiter, probatur quatrupliciter ad mentem Aristotelis. Primo sic, scietiae mathematicae, ut Arithmetica,& Geom et ri3, & Prospectiva, quae se ut certissimae scientiae, demonstrant conclusiones sitas in prima figura. Probat enim conclusionem uuiuersalem, in qua passio praedicatur ad aequale de suo subiecto,pex praemissas uniuersales, ut quod omnis triangulus habet tres aequales duobus, ex eo quod omnis triangulus habet angulum extrinsectam , aequalem

duobus angulis intrinsecis sibi oppositis, ergo signum est, quod prima figura facit magis,& simpliciter scire. Secundo sic, In prima figura temper aut frequenter syl

575쪽

TRACTATUS UNDECIMUS

logiratur per mediti propter quid, ergo facit magis,& simpliciter scire. Patet consequentia, quonia quado syllogi eatur per mediu propter quid ,sit demo stratio propter quid, hec alit,ut docuimus supra, cit scire simpliciter,ergo&c. Antecedes aut e probatur; quonia quando syllogietatue coclusio per mediti propter quid, semper aut frequentius coeluditur uniuersialis affirmativa,ut qn cocludimus omnem homine esse risibilem,eo quod omnis homo est animal rationale. Sed uniuersilis affirmativa non concluditur nisi in

prima figura, ergo illa tacit magis, & simpliciter scire. Tertio sic, In prima figura demostramus diffinitione de

diffinito uniuersaliter,& no in secunda nec in tertia, ergo prima facit magis,&simpliciter scire. Antecedes patet; quonia cu diffinitio competat omni conteto sub diffinito, demonstramus ea in Barbara, ut patet quado demonstramus diffinitione materialem per formalem de diffinito, ut hic, Omne animal rationale est quid compositu ex corpore,&anima intellectitia, Omnis homo est animal rationale, e go omnis homo est quid compositii ex corpore, & anima intellectiva. Quod aute nec in secunda, nec in tertia figurat ossumus demonstrare diffinitione de diffinito uniuersa iter,& affirmatiue,patet discurrenti per oes modos eam. Consequentia uero probatur; quoniam poti stimu scire nostru,est qua do scimus diffinitione de suo diffinito. Costat ergo, quod prima figura facit magis,& simpliciter scire.

uarib sic, Prima figura non indiget secuda,nec tertia, sed econuerso, ergo facit magis & simpliciter scire. Ante cedens probatur; quoniam modi primae figurae concludentes directae sunt modi perfecti, nec indiget reduci ad alios, sed alii ad ipsos, ut docuimus in tract. de syllogismo formali, ergo prima figura non indiget secunda, nec tertia , sed

econuerso . Consequentia autem patet; quoniam prima facit scire per se ipsam ; secunda autem , & tertia non per se ipsas, sed per reductionem ad primam. Quod autem facit scire per seipsum, magis & perfectius, facit scire, qua quod tacit scire per aliud Constat ergo,quod prima figura facit magis scire, quam secunda, & tertia .

Quantum ad secundum,ut scias quando propositio uniuersalis

576쪽

DE SYLLOGIS. DEMOR. et so

uersalis negativa est immediata, prius oportet te cognoscere, qua do & quot modis fiat mediata, deinde per oppositum facito scies quando & quomodo fiat immediata . Tu igitur aduerte ad metem Arist. in primo Posterioris, ad hoc quod uniuersalis negatiua lit mediata; id est habeat mediii,per quod demostrari possit a priori, oportet at teruextremorii aut ut iiq; esse in aliquo toto. i. subiectu aut predicata,aut utruq; contineri sub aliquo superiori generico, quod sit genus subalternum, aut generalissimum, ex quotandamento sequitur,quod uniuersalis negativa potest tribus modis fieri mediata,& demonstrabilis conclusio Primo, quando praedicatum continetur sub aliquo superiori, subiectum aute sub nullo, in quo sensu haec est mediata, Nulla substantia est calor. Nam licet substantia non habeat genus, sub quo contineatur: quoniam est genus generalissimum,habet tamen calor: quoniam continetur sub

passibili qualitate,& haec sub qualitate, sicut subalternum sub generalissimo,Unde praedicta propositio potest sic demonstrari a priori in secunda figura,in Camestres, Omnis calor est qualitas. nulla substantia est qualitas, ergo nulla substantia est calor. Secundo, quando subiectum continetur sub aliquo superiori, praedicatum uero sub nullo, in quo sensu haec est mediata, Nulla uirtus est quantitas,& haec potest demonstrari in prima & seetida figura a priori. In prima quidem sic, Nulla qualitas est quantitas, Omnis uirtus est qualitas, Ergo nulla uirtus est quantitas. In secunda autem sic, Nulla quantitas est qualitas, Omnis uirtus est qualitas, Ergo

nulla uirtus est quantitas .

Tertio quado subiectu & praedicatu cotinentur sub aliquo superiori, generico, in quo sensu haec est mediata, Nnllu uitiu est uirtus,& potest demostrari a priori in prima &secuda figura. In prima quide sic, Nullu uituperabile est uirtus, oe uitiu est uituperabile, ergo nullii uitiis est uirtus. In secunda autem sic, omnis uirtus est laudabile, ergo , i n Cana est res, nullum uitium est uirtus. Constat igitur tibi quot modis contingit fieri uniuersalis negatiua mediata.

Ad hoc autem, quod fiat immediata,oportet quod ne

trum

577쪽

TRACTATUS UNDECIMus

trum extremorum contineatur sub aliquo superiori generico,ex consequenti, quando unum praedicamentum negatur uniuersaliter de alio ; est propositio immediata. Vnde haec est immediata, nulla substantia est quantitas, & haec, Nulla quantita, est qualitas,& sic de aliis . Pro cuius notitia aduerte, quod ut tibi manifestum erit in tertio Meta- physicae ens non est superius ad decem pr edicamenta, ut genus,nec descendit in ea, ut genus in species; quonia non est uni vocum, sed analogum, ut doxuimus in tractatu de quinque praedicabilibus,& ens non habet differentias e sentiales, quibus diuidatur, & quibus constituat diuersas species, licut inueniuntur in quolibet genere, ut docuimus in tractatu de quinque praedicabilibus. Descendit autemper seipsum in decem praedicamenta, & ideo sunt primo distincta, sine primo diuersa, nullum omnino medium uni- vocum habentia; & hac de causa propositio uniuersalis negatiua,cuius extrema sunt duo praedicamenta, est immediata, inde monstrabilis simpliciter,& hinc est, quod dixit Aristoteles coordinationes praedicamentorum esse imper stas. Nam sicut nulla substantia est quantitas,sic nullum genus substantiae est genus quantitatis, nec species substantiae est species quantitatis, & idem intellige de omni praedicamento. Hoc autem intellife formaliter & nore iter, ut tibi declarabitur in tertici rsicorum: quando declarabitur tibi, quomodo actio, & pastio sunt idem rea iter ,& tamen constituunt duo praedicamenta,quoniam distinguuntur formaliter,nec formaliter sumpta unum prae-Micatur de altero, Haec est enim falsa, Actio est passio,li- cet haec sit uera, Res quae est actio, est passio. Constat igitur quae &.quomodo fiat propositio uniuersilis negativa immediata,& haec dicta lint de capite octauo .

De filogismo generante innotus morantiam. Cap. IX.

I N nono cap .agendum est de syllogisino opposito demonstrationi,per quem generatur in nobis ignorantia , &error, sicut per demo stration* generatur in nobis scietia. Tu igitur in primis aduerte,quod uterque syllogismus est bonus de forma; fiunt enim in modo debito & figura, sed non uterque est bonus de materia, ut tibi declarabitur. . Nam

578쪽

DE SYLLOGIS. DEMON. 18t

Nam syllogismus per quem acquirimus scientiam, est semper ex praemissis ueris, & de conclusionibus ueris, ut declaratum est supra, Syllogismus autem, per quem fit in nobis ignorantia, & deceptio, licet sit plerunque bonus desorma, tamen non de materia, quoniam autem syllogi Zatur conclusio salsa ex utraque praemissa salsa, aut ex altera falsa, ut tibi manifestabimus infra. His igitur praepositis ad resolutionem procedendo duo agenda sunt. Primo, praeponentur dii inctiones de ignoratia in sensu, de quo hic intendit Aristo. Secundo,considerabimus de singulis membris. Quantum ad primum, aduerte, quod de mente Aristo. in primo Posteriorum, Ignorantia prima sui divisione diuiditur in ignorantiam prauae dispositionis, & in ignorantiam simplicis negationis. Ignorantia prauae dispositionis est deceptio causata in nobis, uel possibilis caulari per syllogismum peccantem

in materia. Talis est ignorantia opinantis diametrum esse

commensurabilem collae: quoniam sibi fit talis syllogitamus, omnes quantitates continuae,& finitae, sunt adinvicem commenturabiles, Sed diameter,& colla sunt quantitates continuae,& finitae, ergo sunt ad inuicem comulensurabiles, ex tali syllogismo generatur meo ignoratia prauae dispositionis, per quam decipitur; quoniam non aduertit maiorem esse falsam apud geometram . Ignorantia simplici, negationis est simplex carentia uerae notitiae alicuius conclusionis in intellectu, eo , quod nohabet principia ad illam, aut ex aetate,aut ex ineruditione

in quo sensu dicimus infantem ignorare Philosophiam, dc rusticum ignorare geometriam, & de hac considerabimus in parte ultima huius capitis,& declarabimus unde proueniat, non quidem ex syllogismo, sed aliunde. Secunda distinctio, Ignorantia prauae dispositionis potest esse circa propositiones immediatas, & mediatas. Exemplum primi, ut ille, qui credit, partem esse maiorem toto. Exemplum secundi, ut ille, qui credit non omnem triangulum habere tres angulos aequivalentes duobus angulis rectis.

579쪽

TRACTAT VS VNDECIMUS

Tertia distinctio, Ignorantia pravae dispositionis , siue

sit circa propolitiones immediatas, siue mediatas, potest esse circa propositione assi ima liuam,& negatiuam. Exemplum primi, ut ille, qui credit esse, quod non est, ut extra mundum esse uacuum, quod tamen non est, ut tibi aeclarabitur in s. coeli. Exemplum secundi, ut ille, qui credit noe sse, quod est, ut qui credit coelum non esse corpus finitum, quod tamen est finitum . eQuarta distinctio, Ignorantia prauae dispositionis, liue sit circa propositiones mediatas, siue immediatas , siue ata firmativas, siue negati uas, potest esse duplex, scilicet simplex,& syllogistic a. Simplex,est decrptio facta in aliquo

absque argumentatione, ut quando quis credit ex sola imaginatione sua, & non aliqua ratione ductus, mundum esse infinitum, uel credit simpliciter alicui sic dicenti, dato, quod nullam afferat rationem. Syllogistica est illa deceptio, quae fit per argumentationem, qua ligatur respondens,utpote nesciens soluere. Hoc modo deceptus est Zeno negans motum, quoniam nesciuit hoc argumentu soluere. Si aliquid mouetur,aut mouetur in pleno,aut in uacuo,non primo, quia duo corpora non possunt elle si inni: non secundo, quia non datur uacuum, ergo non datur

Quantum ad secundum praemissiis dictis dii tinctioni bus, uidendum est primo, quomodo syllogi Eabilis est propositio uniuersalis affirmativa, immediata,& salsa. Secundo, quomodo syllogi Zabilis est propositio uniuersalis ne- patrua immediata,& salsa. Tertio, quomodo syllogi et abilis est propositio negativa, uniuersalis mediata,& falsa. Quarto, quomodo syllogi Zabilis est propositio uniuers lis affirmativa mediata,& falsa. Quantum ad propoctionem uniuersalem affirmativam immediatam,& salsam, aduerte, quod non potest syllogi etari,nisi in prima figura, scilicet in Barbara, quoniam in secunda non concluditur nisi negativa,& in tertia non concluditur nisi particularis. Potest autem, ut docet Aristo. in

primo Posteriorum, syllogi Eari per syllogismum ignorantiae tribus modis. Primo,per duas praemisias ullas in toto,

580쪽

DE sYLLOGIS . DE MON. agr

idest uniuersaliter. Verbi gratia. Volo syllogi dare istam Omnis quantitas est qualitas,& arguo sic, omnis substantia est qualitas,omnis quantitas est substantia,ergo omnis quantitas est qualitas. Patet, qtiod conclusio est utraque praemissarum est falsa uniuersaliter, quoniam tuae contra riae sunt uerae uniuersaliter . ut patet. Secundo, per duas

praemissas falsas in parte, & non in toto. Verbi gratia, Volo syllogi hare istam , Omnis substantia est quantitas, &arguo sic, omne imperseetii est quantitas, omnis substantia est imperfecta,ergo Ois subitalia est qualitas, Patet, et, conclusio est falsa in toto, quonia sua contraria est uera in toto. & utraque praemissarum est falsa, sed non in toto , quoniam utraque istarum est vera. Aliquod imper- feetum est quantitas,& aliquid imperfectum non est quantitas. Similiter utraque istarum est uera, Aliquod impe fectum est substantia,& aliquod imperfectum non est substantia. Tertio, per maiorem ueram,& minorem falsam. Verbi gratia, Volo syllogietare istam, Omnis substantia est quantitas, & arguo sic,omnis linea est quantitas, haec est vera. Omnis sub than ria est linea, haec elisalsa. Ergo omnis substantia est quantitas.

Sed dices, nunquid potest syllogi Eari ex ma. salsa, Seminore uera sicut syllogi Zatur ex in a. uera, & mi. salsa pRespondetur, quod non nisi in duobus casibus. Primo, sumendo pro medio terminum transcendentem , ut hic, Omne ens est quantitas , omnis substantia est ens , ergo omnis substantia est quantitas. Si autem sumatur pro medio term i. praedicamentalis, puta generat illimuin alicuius praedicamenti, utraque praemilla erit falsa , ut hic, Omnis qualitas est quantitas; omnis substantia est qualitas, Ergo omnis substantia est quantitas. Secundo, si arguatur per regulam an tepraedicamentalem, ut hic et omnis substantia est numerus , Omnis numerus est quantitas, Ergo omnis substantia est quantitas. Si autem argua

tur formaliter in prima figura , non est postibile ma. esse falsam,& mi. ueram, nisi ut diximus, sumatur pro medio

' ter. transcendens.

Quantum ad propositionem uniuersalem nega. imme-N n a diatam

SEARCH

MENU NAVIGATION