Classicorum auctorum e Vaticanis codicibus editorum . Tomus IV . complectens scripta aliquot Oribasii, Procopii, Isaei, Themistii, Porphyrii, Philonis, Aristidis, et alia quaedam -- curante Angelo Maio,...

발행: 1831년

분량: 543페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

ceu supervacaneum suisse omissum. Si ergo quae leges iubent, ea oportet plurimi sacere; illa item quorum eae studi0se mentionem nullam secerunt , ne a nobis quidem commemorari pay est: ne, durit leges reveremur, legibus contumeliam sacere videamur. Sed , O bone , primum quidem non omnia, quae oportet, legibus imperata su Tunt : neque hae per omnia discurrunt, ita ut nihil praeter earum praescripta reliquum sit; immo capita aliquot

leges fugiunt, quod ergo detrahere liceat vel addere, si quid in his minus recte se habet , id adeo in ipsis legibus

dictum est. Porro mos est valde occupatorum, ne ad Ommnes rerum partes pertingant.

23. Praeterea , o Athenienses, non quod lex nulla aliquid memoret spectandum est , sed num id egregium et aequissimum sit : atque hoc suffragiis inpr0bari par est. Iamvero, sicuῖ dixi, atque ut uni

492쪽

ADVERSUS IMMUNITATEM.

versi temporis tractus iamdiu deqlaravit , per se ipsa adeo et prae ceteris excellit munerum sunctio, ut verearne vel ipsis legibus commendabili 01 videaturi si nihil aliud, Certe quia antiquior est, quodque ipsa ante conditas leges inter homines Versabatur. Insuper non omne quod legi bus praetermittitur, id continuo est ineptum, neque idcirco est interdictum: verum id tantumm0do quod natu-aealiter reip. nocet , quodque omnium Vituperatione damnatur, et cuius c0ntrarium plurimi sit. Quare nobis commodum accidit sive de immunitate J0quantur leges

94. Quod si haec ita se habent, et si utile semper quaerere oportet, Vanum est, siquando de re aliqua quaer tur , omissa de natura eius inquisitione, leges memorare. Licet vero, o Athenienses, leges quoque aliquot inutiles deprehendere, et quae legum 0rdinem frustra tenent.

493쪽

Sunt item actus exleges, qui tamen haud minus legibus bonam nobis conficiunt sertunam. Atque eiusmodi actus putiores habendi sunt, quam illi inutiles quamvis legitibine perpetrati. Nam nec agrorum arborumque cultura neque ceteris artibus idcirco abstinendum credimus , quia legibus non sunt inventae: immo quia his solis vita hominum sustentatur, eaedemque habent adiumenta rerum gerendarum , nec Sine his valere aut omnino spirare licet , ideo his p0tissimum dandam operam existimamus , easque numquam dimittendas . siquidem vita cordi nobis est, neque in manifestum mitium tendimus. Quid ergo refert, publicorum ossiciorum sunctionem minime legibus suisse imperatam ' item ut artes praedictas, et nutriri atque d0rmire, et quae- Cumque communia sunt, ac naturae lege tenentur p

494쪽

ADVERSUS IMMUNITATEM. 479

25. Sed enim siquis altius, o Athenienses, restiget , cunctas deprehendet reapse leges ita ministeriis favere , ut non homines tantummodo perpetuis adhortationibus, curaque illa, quam de prospexitate rei p. gerunt, summ0per9 ad functiones invitent, vexum semet ipsas, dum haec saciunt, videantur quodamm0do

inter sungontes adscribere. Sed quid opus est de legibus loqui Z quando ipse Demosthenes, dum ministeria oppugnando immunitatem protegit , nihil0-nus videtur civilium munerum exercitationem quam qui maxime c0nfirmare : mod0 verba ad populum faciens , modo leges serens atque suadens , legationes etiam obiens , et ludorum apparatum suppedi'tans ; his, inquam, omnibus ossiciis defungens , nulla numquam immunitate petita, neque huius facta metiti ne , nisi nunc pr0pter suum et Cliabriae silium Ctesippum hunc.

495쪽

ARISTIDIS

μειζον το λειτουργεῖν, ὼς παραζαλλειν ἐξει - νας το γοῦρ η δικαιον συμφέρον οτι μαλιτζα, πολει,

26. Verum et his sepositis , si pro immunitate idcirco te c0rroboras, quod ea legibus minime est vetita, nescis a te pusi0nem tuum eodem hoc suffragio damnari. Quid enim hinc sequitur nisi immunitatis a te pro tectae accusatio ' Neque enim immunitati favent leges , ministeriis vero secus ; sed ambo haec aeque legibus ex tranea sunt: nihilque momentia in legibus est, quo haec bona vel mala sint, aut ipsa per se aut invicem compara ta. Ceteroqui munerum functio adeo praestat immunitati, ut sit nullus comparationi locus. Prior enim iusta est, utilis apprime civitati, pulcherrimaeque et verae sortunae sons certissimus: insuper omni tempore inde usque ab rei p. initiis valuit: at immunitas non solum nupeΓ X- cogitata est, sed nihil omnino civitati conseri, nisi quod fruentibus solis c0mmoda, illi autem contraria est. Quare cuique licet hinc arguere, immunitatem, quum sit eius-

496쪽

ADVERSUS IMMUNITATEM. 481

modi, si sorie inter leges suisset relata, delendam Penitus fore ue e contrario functionem munerum cunctis legi bus esse inserendam, maximo suffragiorum numero Com probandam, denique legis instar habendam. 27. Quae res quum iamdiu fieri deberet, nunc demum optimus lucrLeptines partim a diis c0m-m0tus , partim his rati0nibus obsequens , Ob suum Summum erga eius amorem , hoc tamquam C mune debitum civitati pers0lvit, iubens neminem esse immunem , ne si multoties quidem civitatem iuvisset. Idque egit, non solum ut civitas bene merentium quoque hominum tributis frueretur , atque omnium ordinum ossiciis cumularetur, verum etiam quia non me' di0 cxis timor impendebat, ne lapsu temporis immunitate longe lateque dissusa, ministeria prorsus deessent. Quid Vero tum urbi accideret, hoc maximo detriment0 accep-3I

497쪽

t0, atque iis subsidiis carenti quibus nititur eius salus pAnima quippe urbis ministeria sunt. Iam ut corpus mane-xe et Vivere sine animae praesentia nequit, ita et urbs sine ministeriis in eadem mihi c0nditione versari videtur. Et merito. Nam si adiumentis nullus homo non indiget, praeter deos; haec vero indigentia apprime ossici 0rum necessitatem efficit; tum denique nobis, o Athenienses, ministeriis opus non erit, cum adiumenta non desiderabimus. Quod si hoc postremum fieri non p0test, ne illud quidem prius, quantum ego saltem intelligo. Quibus tamen ministeriis periclitatur civitas , ne propter caras Demostheni immunitates, spolietur. a 8. Atqui op0rtebat, inquit, expectato TeTum eVeΠ- is tu et ministeriorum desectu, tunc demum legem per is ferre: nunc quia fert ante ullam nedessitatem , non vi-

498쪽

ΛDVERSUS IMMUNITATEM. 483

detur tempestive sacere se. Quid porro vetat nos, 6 Demosthene , quominus his Vicissim contra te verbis uta mur Z immo adeo p060re iure quam tu 3 Nempe oportuisse te, legis eventu expectato si tamen sic loqui licet in re manifesta) tum demum adgredi intercessionem. Nunc quoniam ante quam quicquain eiusmodi sat expostulas , non videris in tempore accusationem instru e Deinde miror qu0modo tibi sic loqui in mentem Venerit, non solum quia tuis pennis verbisque irretitus caperis qu0d summ0pere calamitosum est, tuque ipse non mediocriter vituperas) dum re gest1 consiliuni capis, idque Hobis tamquam egregium quiddam sequi suades; verum etiam quia quum absurdam legem esse dicas, nescis teipsum incongrua dicere. Nem0 enim, qui m0do mentis 3 1 φ

499쪽

compos si , si ei liceat bene deliberando haud male rem

agere, ante sinit pessum ire negotia, tum de malo aveo tendo deliberat, cum iam sortasse id non licebit. Quamobrem Π0s , qui perniciosissimam hanc immunitatem se mel antiquavimus , haud verborum tuorum causa sutura temp0ra praestolabimur, quasi eventurae rei nescii, experientia egeamuS. 29. Nam praeter quam qu0d maximus is esset stupor , omissis c0gnitis, incognita sectari; ne rationem quidem, quamobrem id consilii capiamus , intelligere que0. Itaque si nos tamquam immunitatis naturam Omnino nescientes , ad posterum tempus atque ad sutura suffragia reiicis, ignorare videris qua de causa hane adversus immunitatem susceperimus disputationem. Quod si nos .atis gnar0s, ut res est, putas, nihil aliud facere mihi ub

500쪽

ΑRDVERSUS IMMUNITATEM. 485

deris, nisi nostri postquam Anditus periimus curam gerere. Nam ne tu quidem, si ab aliquo occisus suisses, hunc magis posses ad areopagum pertrahere, quam m0rtui cum vivis iniuriarum expostulare. Similiter quum immunitas civitatem, ut dixi, evertat, nihil sane proficeremus, si

hane asserere manu Vellemus, nosmet tamen incolumes Conservare: opus enim esset hanc pariter nobiscum pes-5umdari, Ceu morbum quemdam corpori haerentem. 30. Quare non video qua ratione fretus sit de suturo tempore Sermo e nam et rem praesentem amittemus, et posteram

non adsequemur. Neque enim fieri, te ipso teste, potest ut qui rem praesentem absumpserit in incongruos usus, idem absente re abundet ad congruus. Et quamdiu navigium, sive maius id sit sive minus, incolume erit, tamdiu remiges et gubernatorem et Uect0res pariter sedulos esse

SEARCH

MENU NAVIGATION