Classicorum auctorum e Vaticanis codicibus editorum . Tomus IV . complectens scripta aliquot Oribasii, Procopii, Isaei, Themistii, Porphyrii, Philonis, Aristidis, et alia quaedam -- curante Angelo Maio,...

발행: 1831년

분량: 543페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

ARISTIDIS

τὰ πρὸς αυτην , ἁλλοι τους si λειτουργεῖν, τους ε μη; ψ παραπλησίους α ηλ οις διτας ἡ πρὸς ταυτω

certe multo magis quam, interposita immunitate, defugere necessarium hoc et populare tributum; ita ut vereri videamur quominus bene patriae faciamus. Nonne enim absurdum est atque a iure magnopere alienum, nos ab urbe aequis partibus bona recipere, nosmet autem ipsos erga illam haud aequaliter cunctos ossiciis certare 3 sed alios munera obire , alios minime: cumque omnes in patriam simus aeque benivoli, in hoc uno aequabilitatem vitare' Et si forte bellum ingruat, omnes pericula pro patria adire, concordique audacia uti; in minoribus autem ossiciis, periculoque ac labore expertibus, et tamen nobis urbique maxime utilibus, dimidiam tantummodo civium partem versari pi 5. Porro est utilis lGx, n0n s0lum quia munerum

482쪽

ADVERSUS IMMUNITATEM. 46

exercitationes remp. omnino Continent, et mirum quantum ad rerum incrementa valent; verum etiam quia

si nemo immunis fuerit, ut dixi, cuncti munera Oh1bunt sin aliquot immunitate potiantur , ne unus quidem oneribus publicis persungetur. Si ergo non expedit uti re, quae peiorem civitatis c0ndationem es scit, quaeque ad huius potius detrimentum quam ad gl0riamqu0xumvis confert ; et si id quod civitatem maiorem insigniter ac meliorem atque omnibus copiis resertam sa-cit , fieri n0n p0test quin plurimi aestimemus; nisi nos

certe nostrum curam abiicimus, neminem prosecto Oseimmunem patiemur, quia non modicum id detrimentum reip. est; lex autem haec adeo ti0bis ad 0mnia perutilis, quasi Apolline auct0re, digna prosecto erit, quae nemi' ne repugnante iubeatur, atque in omnes Valeat.16. Praeterea lucrum certe nullum ex immunitate per-

483쪽

ARISTIDIS

cipit civitas, nisi quod hinc habet quo gratiosa sit. Atqui

hac gratia potiti luxuriantur; munerum vero lanctiones civitati maxime prosunt, quia bonis eam exaggerant, PTO'priamque ipsis sungentibus gloriam c0mparant propter eorumdem iuvandae patriae studium. Et sane beneficos lieet aliter quoque remunerari; at civitatem sine mune-aeum sunctione incolumem, ne in sabulis quidem usquamaeeperi. Verum etiamsi heroas habeat incolas , etiamsi bonam s0rtunam adiutricem, nihilo melius erit illi, nisi

ministeria civium praesto sint. Nam si neque urbanos magistratus gerere libet, neque militiam capessere, neque triremium impensas tolerare, neque omnino quicquam sacere ex omni munerum numero, civitatum qui

dem congregationes nihil aliud esse putabimus quam veluti corpus sine manibus pedibusque, praetereaque seri'

484쪽

ADVERSUS IMMUNITATEM. 4

si bus destitutum. Quod enim corpori ab his omnibus ac cidit, idem civitati praedicta munera Praestant. i 7. Quin adeo etiamsi sorte nullus alius superesset remunerandi modus , sed omnia ad immunitatem recide xent, idque unicum eurum hominum esset praemium, quibus benefacere oporteret, quia pro nobis sortiter rem gessissent; nihilo tamen minus, si hinc civitas non parvo damno videretur adfici, ego tum sane, Athenienses, censerem non esse id ferendum, neque committendum, ut ob pa corum captandam gratiam detrimenti aliquid resp. cape ret: sed omnino ratione habita officiorum reip. debitorum et communis utilitatis, singulorum hominum curam esse εeponendam: ita ut hi satis gratiae recepisse se putent, quod erga tantam urbem benefici comperti sint. Sic enim

L0Ρi0sius gloriari possunt, quia videntur virtutem haud

485쪽

ARISTIDIS

ιη. ου Μν εἰ η δοίημεν εἶναἰ τι παρ' ἁτελείφ συμφέρον , υς εγωγ' ουκ Oiμαι, ἄλλα προῦτον 1 O , ουά δισποι λειτουργίας , οὐδ' ω ε καὶ παραβεολχὸθαι , ουδ' ἔγ- γύς' ἔπειτα το μεν εὰ πασαν ηκει την πολιν , το δ' εἰς Venalem exercuisse, nee ob aliud quicquam quam ob suam sertitudinem et benivolum erga urbem animum talia sacinora edidisse. Qualis videlieet extitit medico bello Themistocles Neoclis, et Pausanias Cleombr0ti, et ante h0s Cynegirus Euphoriunis, et Callimachus belli dux. Hi quippe omnes haud equidem ante proelium ineundum

spectata praemiorum magnitudine ad certamen exacuti sunt: nec postquam Graeciam de suprema salute peri clitantem expediverunt , digna praemia ob secuti sunt sed hac gloria contenti fuere, quod maiora coronis merita prae se tulerunt, qu0dque Graecia per eos conSer

18. Sed enim etiamsi sorte concedamus aliquam esse immunitatis utilitatem, quod ego n0n put0; ea tamen prim0 quidem haud tanta est quanta munerum lanctio, neque

huic Uinparari potest, neque proxime accedit, Deinde

486쪽

ADVERSUS IMMUNITATEM. 47 1

dandat , immunitas ad paucorum. Et haec quidem si praetermittatur, minimum oberit; verum si ministeria desciant, summopere urbs laborabit. Certe per Iovem haec simul existunt, urbs videlicet et munerum ministeria. Immo si altius vestigaveris, causam manifestam cur civitates congregatae sint invenies ossiciorum exercitationem, quae suit quaedam hominum communis symbola ad gignendam mundi civilem constitutionem, Contra immunitas consecutis temporibus ingenii arbitrio excogita ta suit, ceu quoddam pharmacum ambitionis. Iam sunctio munerum quo maior est, magisque necessaΤia, cete-

Tisque rebus antestans, eo impensius a nobis coli debet plurisque fieri. 19. Sane si ea sacinora nobiliora habentur ac la dabiliora, quorum dii n0bis auct0xes sunt, sine du-

487쪽

ARISTIDIS

γοι δ' αἶ τ ο ει 'hya ιουργοὶ , το προς bio necesse est civilia ministeria rebus omnibus antepOnere. Cavete enim putetis, o Athenienses , Hos ut cetera sic munerum sunctiones excogitavisse, vel a nobis initium huius rei suisse: nam si quicquam inter homines Versatur a Iove delapsam, illae quoque indidem sunt. Siquidem rerum omnium domini dii ac genii non solum quod

a principio universam rerum naturam crearunt, magrium

hoc et praeclarum invexerunt docueruntque vitae ministerium; sed quia nunc etiam in eo instituto manentes, tantam nostri curam providentiamque semper prae se serunt , nihil ut eorum quae ad conservationem nostram salutemque pertinent ullo modo desit; immo vero etiam uberius, et supra quam expectare liceret, sua nobis b0na communicent. Quare et vicissim utramque rem demonstrant: nempe hac incessabili perpetuaque providentia creatores se esse confirmant: hoc ipso autem quod

488쪽

c0gi ad gerendam singulis horis nostri curam: ne scilicet deorum providentia nudati ad nihilum redigamur, vel cymbae instar iactemur gubernat tribus destitutae. Io. Age Vero quandoquidem immunitatum causa, O Demosthene, publica ministexta paulatim des uxeaeunt , atque ipse eius rei te auctorem praebes, nonne aperte diis adversaris , dum quae illi praeclare instituerunt , Tebus

tuis gestis disturbas , beneficiaque illorum pro virili pa te subvertis 3 Si ergo ii qui pecuniam adulterant, capite prout ipse dicis multantur; quanam tu demum poena nO- his dignus videberis, qui pro immunitate pugnas, deo'rum dona contemnens, universamque urbem COTTUmperis p Utique ais, se pro vobis vestrisque necessariisse Causam orare , proque bonis quorum fructum perpe

i) Iu clausula demosthenicae orationiS.

489쪽

ARISTIDIS

παν λαβεῖν βουληθέντων, ἁλλ' αυτο τουτο μοιον ἁπος, ζῆν se tuum nacti estis. Nemo enim iam volet, si haec lex pero x0getur, magnitudine animi in rebus urgentibus uti, se neque ossicium certatim exserere. Verum immunitateis Perempta , commorietur penitus studium propter eam

si quidvis audendi; id qu0d non lucro solum, verum et' se iam gl0ria v0s spoliabit; quarum causa rerum sacienda , Omnia ac dicenda esse putatis: quae si cordi nobisse sunt, immunitatis quoque curam nos gereTe necesse D estui . Sed enim quod non sicuti tu, o Demosthene, ais, soleant homines ob impetrandam immunitatem laboribus indulgere , sed gloriae causa, ut mihi Ἐidetuae, et erga ci-Vitatem studii atque amoris, id patet primum ex iis viris qui p0st mult0s exantlatos lab0res nihil accipere passi sunt; sed sibi sussicere existimarunt, quod ita fortuita ci-

490쪽

vitatis per eos constituta esset. Res deinde ex iis constat ,

qui aliud quidvis quam immunitatem sibi p0poscerunt;

quandoquidem alia innumera sunt, quibus urbs bene de se merit0s donat. Atque haec utcumque se habent, certe urbis utilitas praeferenda est , te suffragante, O Demosthene , qui utilitatem cunctis rebus semper praetulisti, atque huic primatum attribuisti. Prosecto etiam Coae raeos foedis agos ad belli societatem adscivimus, quia Vires eorum nobis commodas fore putaVimus. 22. Fortasse et illud Demosthenes aut quivis alius di cet: nimirum si utile est, ac tantopere reip. interest ne minem esse immunem, cur inter cetera a priscis legibus commune bonam spectantibus immunitas nun est vetita 'Nunc quum illae tot egregia contineant , caput autem hostne verbo quidem attigerint, omnino apparet id vetitum

G Conser. ex. gr. Ulpianum praelat. ad Olynth.; sive potius Thucydidem I. έ .

SEARCH

MENU NAVIGATION