Elementa chemiae quae anniversario labore docuit in publicis privatisque scholis Hermannus Boerhaave. Tomus primus qui continet historiam et artis theoriam. Cum tabulis ænis. [-Tomus secundus qui continet operationes chemicas.] Editio altera, Leydens

발행: 1733년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

I ' nem dixerunt. Agite ergo , transeamus jam ad Ignem Vulgarem excutiendum , quem multi solum Ignem esse putant. Attamen prius mi hi

utique ad Historiam Ignrs porro pertinent : ut haec Historia semel habeariar Quam completissima , atque Inventoribus sua laus sit.

ro a ferrea , pedem longa, cand 'facta fiebat long1or Cyl1ndrus vitreus spithaniam longus, candefactus, fiebas longior. sturna. Coll.

Darr. I I. Pa Z. IOI. Annulus metallicus candefactus habuit diametrum suum

ctum Saggidi Natur. Sperien Z. p. 181. Vitreus globas distenditur so C calore manus in sua capacitate. Amontonius. Mem. AC. R. I CI p. 12. I7O3. pag. 4. ThermOmetrum immissum calidiori liquido, primo momento descendit, adscendit mox ; si autem immergitur frig1 1 ori , primo adscendi i , descendit mox. Sagg. di Nat. Sper. pag. I78. ad 181. Idque ab expansu, vel contractu , primo Vitri penae multis pro batur. Ibid. Calor calefaciendo liquores , creditur non aequabiliter eos ex pandere , sed per fallus quosdam. Halley. Transact. Abrig d, T. II. p. 3 . Mercurius phiala vitrea receptus , cum illa dem aquae Immissius , suppositum per Ignem calefacta sensim aqua , donec ebulliret, adscendit aequabilissime ; at ebulliente jam aqua , non potuit, majore Igne appacato plus dilatari, sed tum substitit: hinc ex Mercurio Thermom tra optima con strui possitnt. Id. Ibid. Atque haec quidem hic ex allegatis 1nserenda curavi, ut materiem darent meditationi : quum unum tape alterum emen det. Virgae metallicae , frigidae aequiponderantes ; si una candefa ta appenderetur bilanci, altera frigida , tum candefacta levior. Si frigidae prii a supponitur , fit aequilibrium. Si de bilance pendent duae virgae metallicae in aequilibrio , tum levior fit, cui pruna supraponitur, gravior, cui supponitur. Saggi di Nat. Sper. pag.

Et addit inveninta Auctorum.

DE ALIMENTO DICTO

IGNIS.

Postquam igitur constitit fere pro certo , Ignem eumdem , Immutatim, eadem copia, semper existere ; illumque aliquibus corporibus , auro fcIlicet, argentoque, inhaerere diu possὰ collectum, absque tamen horum corporum destructione notabili ; jam aggredimur explorare illa corpora, quibus Ignis quoque conciliari primo, atque dein conservari 1n II1dem diu diis , potest. Sed ea tamen lege , ut dum in iis ita carius retinetur , 1 mod quandoque augetur , interim corpora haec in hac ipsa actione conlumantur eousque, ut fere dispareant a sensibus nostris. Enimvero tamdis solet Ignis semel hic collectus eo modo conservari, inque sua actuositate perisistere , quamdiu nondum disparuere illae partes horum corporum per hunc Ionem , in quibus partibus ille assiduo lustinebatur. Dum vero ipIahac vi abiverunt hae partes , tum ipse Ignis disparere solet, neque diu postea vim suam exercere , in illo superstite cor ore. . Quare, quam tunc sensibus nostris & subducitur praesentia I ais apla , atque simul etiam evanescit corpus , in quo prius Ignis haerebat, 1nde utraque de causa factum est , ut corpora illa , aut horum illas memoratas

partes, homines appellaverint Alimenta Ignis vel Pabula : rod quidem

Duplax modus, quo Ignis in corpore. Cur quaedam pabula Ignis di

172쪽

hac lege hactenus liceat. Ubi vero nimis stricte sic vocant haec Pabul ideo, quoniam aestimant, illa nutrimenta Veri Ignis, per ipsum Ignem permutari in ipsam Ignis Elementalis substantiam, atque destructa penitus propria , & prisca, natura abire in recens creati jam Ignis ingenium, rem

induxerunt, quae , priusquam pro Vera admittatur , maturam hercle considerationem meretur : quia ut asserta facile, sic demonstratu quam di An pabulum id cillimum , id habetur. Sane quicunque haec ita praecipiti sententia statuunt,si: Igm. putent necesse est, corpora omnia , quae Ignem modo statim enarrato alunt, sustinentque , eo ipso imminuere semper copiam aliorum omnium corporum , augere interim & pro rato copiam ipsius Ignis Elementalis in rerum universo. Inde igitur Ignis omni actione sic auctus , interim diminuens alia omnia , tandem , seculorum decursit, jam dudum sic caetera destruxisset, ut solus ubique restaret, devictis caeteris , sia perstes. Interea tamen , ex antiquissimis observationibus in nostra usqtie tempora productis ne unum quidem talis augmenti signum habetur. Contra vero idem potentia , ergo & copia , Ignis perdurare observatur , neque augeri valde, neque imminui ullo modo , videtur. Exemplo sunt, an argumento dicam, acci iratissimae , atque summo ut excogitatae ingenio , ita incomparabili

perfectae diligentia, Tabulae Meteorologicae , quas insignis Geometra, Nicolaus Cruquius , a multis annis confecit in uius publicos , ex quibus est discere ingens profecto aequalitatis in calore aequilibrium. Quin & , post

summa incendia sylvarum per multos quandoque menses producta , nunquam vel minimum postea caloris incrementum remansisse, unquam compertum fuit. Crederetis Auditores , post sex fere annorum millia , toties jam diu combusta totius telluris habitatae ab hominibus Igne utentibus materie , nondum intolerabilem evasurum plantis tenellis , atque animali

bus ita auctum ubique , quotidie , Ignem Z Utique in omni telluris plaga calor mansit idem : nam tepor definitus aeris de soli requiritur semper, Midem, ut embryones tenerrimi plantarum in stirpium seminibus abstrusi ,

foti, udo humore impleti, distentique, subtilissima sua, & debilissima ,

stamina explicent ; si excedit hic , ultra limites tolerandos , calor , exurizprimo in ortu fluentem fere machinam ; si languet nimis , heu propere in origine occidunt. Quid animalia memorem ξ semina horum masculinae ovis ina sinuata foemellarum egent adeo quidem temperato Ignis tepore , ut in gradu centesimo Thermos copii Falii enheltiani pereant exusta, in gradu septuagesimo vix unquam ad frugem perducantur. Ipsa insectorum ovula inpraegnata rigidissimae brumae gelidissimum gelu sustinentia , a dore Ignis paululum modo acutiore quam perniciosissime destruuntur.. Currite universam per naturam , manifesto cernetis, durare perpetuo, quis ierat semper, Ignem. Neque post tot infortunata ope meteororum incendia ; neque ignivomorum montium inflammationes ; neque post tot culi narum , hypocaustorum , Osticinarum , focos ; neque post tot per dete stata bella Igne factas vastationes , maxime inventis jam pyrobolis machi , Id Yiκ credi- nis , uti uim Ignis hodie augmentum a nobis deprehendi. Sed de ausim fere promittere , sequuturum modo examen Pabuli Ignis evidentissime demonstraturum , alia longe omnia hic fieri, quam vulgo quidem putatur. Agite go , rem uellinimam, atque contemplatu pulcherrimam , aggrediamur

173쪽

DE ARTIS THEORIA.

considerantes primo , deprehendi in vegetantibus , animal 1bus , fossit 1bulone, combus hilem materiam. Commodissime ergo hanc dignosci, si primolin classe V e re habilium indagemus hanc materiem : ex illa qu1ppe animalia aluntur , sustinenturque , haec eadem fossidibus facilius cognosc1, atque ad explorationem rCVocari, qWζunx' a . Omnia nota nobis Vegetantia Igne comburi queunt, & hunc, clum 1acontin it, alere, ne larice eXcepta. Quum autem vel cruda haec occurrant Ioni , prout vitam suam adhuc integram postident, & succo plena Viridi, ahit mortua jam &arefactoa, in utroque illa statu spectare oportet : sed quum viridibus cognitis , facillime capiantur sicca , ordo dictat , acr1ter

examinemus, quid proprie in vivis his combustile sit 3

Itaque cruda Vegetantia, quaecunque fuerint , omnia habenς in leaquam , spiritus dictos , sive corpuscula invissibilia , exhalantia, plerumque odorata , quae in ipsa illa aqua plerumque haerent , atque inde seorsum se parata in auras abeunt ; salem acidum , volat1Jem , forma liquida fere lemper apparentem i, salem alcatinum volatilem i, oleum volatile , leve, odo ratum fere odore proprio plantae , Oleum magIs fixum , ponderosum ; car bonem atrum , qui vasis clausis Igne actus & summo dc diuturno , fixus ,

ni Ierque, manet 1, cineres albescentes, qui manent CX carbone nigro, poli

quLm aperto Igne ille combustus fuit 1, salem , qui in hisce cineribus latet,

lixivio inde eductus , fixus , alcatinus 1, denique cinerum partem asteram, posteaquam sal inde eductus , quae Terra sincera vocar1 solet. En, Audito-ces, recensione accuratissima partes, quae in Vegetabili, combustili, inventae fuerunt. In his igitur , per varias actiones Ignis mutatis, qu rere oportet , quidnam proprie illud inflammabile , vel combustile , respectu Ignis,

ergo cruda illa Vegetantia, in quibus jam omnes modo recensitae par tes , Ign1 vivo committuntur , dum madida adhuc sunt, primo omnium Fumum dabunt, vel vaporem , qui specie nubis de vegetabili adscendit, proque varietate ipsius plantae colligi potest specie aquae vel acidae , voLalcatinae , fere semper Proprium odorem secum Velientis quodam modo. Ardue fumus quidem ille levis, tenuis, pellucidus fere. . Postquam prima hac parte orbata sunt in Igne Vegetantia , adeoque exsiccari incipiunt , tum alius incipit Fumus prodire, qui ater plerumque ,

crassior , acer , o Dacus , densus, & foetens ', qui omni tempor1S momento, crassior , densior tandem piceus , evadit, atque valIda fatis vertigine glomeratur circa vegetabile hoc.

Neque diu post viva , lucida, crepitans flamma exsilit, atque loco cratu illius fumi succedit , ille enim desinit, ubi flamma adest, tantoque semper minus fumi superest , quanto apertior flamma flagrat. Si vero flamma luciterum exstinguitur , mox fumus iterum densa caligine subsequitur. Siru-muq ille liquidus, & volatilis , in corpus iterum densatur, tum culcunque se basi applicuerit, format aterrimum, pingue , tenax , foetidum , amarissimum , pigmentum , quam fuliginem Vocamus. Consumtum sic in Fumum, Flammam , Fuliginem, Vegetabile relinquit in fundo partem aliam , quae quidem igniri, ut metallum , potest, sed pe nitus inepta, quae illo modo Ignem alat, Cineres vocantur. Sunt vero iii

Pab illa Ignis deue egetantibus. Fκamen ejus ,

quod in his Ig-

m alit. Enarratio pri

mo facti in vixi di planta.

174쪽

in sincatis In aridistili M.

gularia hic: pri-

cineres varii, pro differentia vegetabilium combustorum. Si enim haec valde volatilibus , acribus , salinis , alcatinis , fumis ad Ignem scatebant, tum cineres hi plerumque insulsi fere restant. Ut in Alsio , Cepa , Cochlearia, Eruca, Erysimo, Nasturtio, Porro, Sisymbrio, Sinapi, Thiaspi, omnibusque similibus, acribus , antiscorbuticis , constat, in quibus vix salfixus urendo nascitur. Si autem plantae acidae, succulentae , fumos fundunt similes , tum in cineribus multum salis restat, ut de lignis viridibus arborum fere omnium , quae magno stipite Igni imposita aquam ad extrema acidam copiose stillant, videre est. Si deniquae plantae fuerint austerae acidae , Vel aromaticae amarae, tum exustu copiosivimum in cineribus salem dabunt. Quando autem Vegetantia, moderate siccata prius , difflata jam eorum aqua , neque tamen interim annosa nimis, Igni exponuntur, omnia Cadem

fiunt , atque ordine eodem , sed primus ille aquosus fumus longe parciori copia adest. Si autem Vegetantia cariosa, fungosa , levia , siccissma diu , vetustissima , fuerint, tum imposita igni haud ita flagranti flamma deflagrant, sed ignita fulgent quidem , lucent aliquamdiu, in cineres cito labuntur , quibus nihil fere salini inest , fumum autem vel fuliginem vix dabunt.

Quum Vero enarrata modo in omni vegetabili cremato obtineant, licebit nobis eruere exinde, quaenam sit proprie in his materies, qUae ardeat. Primo igitur Aqua consideretur, quae in omni vegetante cremabili partem constituit magnam satis. Haec sane Ignis copiam definitam, accipere atque in se retinere aliquamdiu potest , sed non nisi ad gradum caloris 212, aut paulo plus, tum Vero Ignis inter ordinata elementa aquae talem est ecit situm, ut nihil plus Ignis in ac a locari, aut retineri, queat. Hinc igitur , artibu Shactenus cognitis , non possi mus unquam aquae partes ita impraegnare Igne, ut fulgorem ignitum induant, adeoque fumum penitus lucidum faciant. Imo vero , ipsa haec aqua , si copia ingenti, fervida fuerit an frigida , in ardente; injicitur flammas, vel in quamcunque materiem jam ardentem , statim violentum illum Ignem a gradibus suis reducit ad alet graduS , adeoque omnem Omnino combustionem sistit , ignitionem tollit, flammam exstinguit, coruscum Ignis fulgorean abolet. Quando Vero aqua, violenti Ignis ope , in vapores resolvitur agilissimos , & quam fortissime quaquaversum se extendentes, tamen vel sic in fumi speciem redacta, eadem ratione eosdem effectus praestat Ignis respectu. Id autem eviden tissime apparet, quia , si fumo densistimo aquae calidistimae carbo , aut ardens taeda , imponitur , perfecte , ut ab aqua affusa , exstinguitur. Etiam destillationes nostrae Chemicae demonstrant, aquam, quomodocUnque Igne

actam, manere tamen omni nota aquam puram. Interea tamen negare haud

postlim, aquam in Vegetantibus cremandis multa praestare, quae aliter haud contingerent, si aqua abfuisset : si enim oleo ferventi ad ignem inspergi tur aqua , oritur nOVa actio inter ignem , aquam & oleum, quae longe alia est, quam unquam futura fuissset aliter. Sit libra olei alieno contenta, ebul liens jam , dc ardens inflammatu, Ignis erit in hoc oleo ad gradus circiter6oo, sed pacatus , si aequabiliter per oleum illud movetur , illud in flammam luculentam agit ; injiciatur , uno jactu uncia aquae in hoc bulliens M

175쪽

DE ARTIS THEORIA. 737

ssa rans oleum , fremitus, strepitus, crepitatio , disjectio partium exorietur incredibilis, motusque per Omnia maxime inaequalis . A qua Cn1m haec oleo injecta adeo calido , dum intra poros ejus pondere suo decidΙt, occurrit ubique calori triplo fere majori quam fervid1ssimae ebull1endo aduce unde illa aquae elementa, vi incredibili dilatata , atque pernic1llimo a lata motu, omneS Olei tenacioreS partes concutiunt, distipant, movent,siacum in auras dispergunt. Si ergo inter comburendum aqua & olea agitata concurrunt, aliuS longe ignis OrIetur : quod & Fabri ferrar11 bene norunt, qui carbonibus folle in statis ignem excitatur1 rapidistimum, 1parsae in guttas roridas aquae aliquantum inspergere solent. Quin & aliud Quid hic observandum , nimirum aquae potest plus caloris communIcari , Quando pondere aucto graVioris atmosphaerae magis comprimitur & qu dem adeo notabile hoc augmentum , ut ad singula ponder1s aucti 1ncre menta sensibilis gradus caloris addatur. Si ergo aqua inter cremandum aliauando coerceretur press a,ut a duplicato atmosphaerae ponCele, quam Io ret eius vis 1n displodendo terribilis i Quae tare cogitans in contemplat1one I nis miratus f his, quantum increscere debeat JIs Ignis aquae communica a , si aqua esset in centro telluris. Sane aer ad profunditatem Ao96 Ohexapedarum sub superficie terrae foret auro pondere par, ex lege Mariot tiana, si semper ita obtinet. QDionam ergo pondere ibi esset comprella. aqua ξ aluanto igitur majore gradu ignis ibi incendi posset ' an non b1 aqua ad summam ebullitionem calefacta aeque fulgeret quam metalla igni tissima 3 Sane id plusquam credibile apparet. Confer. Hist. Ac. R.& Mem. p. I o I. Sed praeter haec & alia Vis aquae In Igne mirabilis valde &sin rutaris habetur. Si nimirum sal alcatinus fixus , Igne valido fluus fluit in o ucibulo instar aquae , tumque citissime Citunditur in vas ferreum , vel aeneum , ut in mortarium , V. g. fuerit Vero Vel pauxillum aquae in fundo illius vasis , impetu prorsus incredibili dissilit sal a vi aquae tanto igne uni co momento agitatae , ut summo cum periculo , damnoque , fuerunt ex perti saepe Chemici. Sed nihil tamen terribilius , violentius nih1l unquam Visum , quam quidem est Aquae Vis applicatae ad Ignem , qui in aere per

Ignem liquefacto observatur.. Si in fornacibus aerariis magn1s 1n valis fusum decurrit aes , atque aquae pauxillum infortunio Incident, fra I, ton I tru , tamque immanis impetuS, extemplo exor Itur , ut fornices fornaciam disjiciantur. Si aeris fusii pauca grana Injiciuntur aquae , tam trem Unda mox

ex Oritur vis , ut vas fortissimum ad latera, fundumque uno ictu displo dat, ipsumque in pollinem aboleat haud visibilem. V1d. Hist. Ac. p. I IO. Unde itaque apparet; quid aqua , quae in Ve ante cremabili ia turaliter inest , efficiat respectu Ignis comburentis illud vegetabile, si spe ctatur ut aqua sola. Et quantum possit augere vim Ignis , dum in eo Oc' currit oleis, salibus , aut metallicis quibusdam partibus. Ita ut corpus, quo haberetur domandae Vi Ignis proprium, certa conditione evadat funam Umiti endendis illius viribus instrumentum- - . Secundo examinemus jam illos dictos in Vegetantibus Spiritus , qui cum a tua , & in illa, natant, Volitantque, ab ipso nimirum naturae motu, absque praegressie fermentationis effectu. Sane utcunque hos colligere conamuae pvi Os, acerVaros, ab aqua separatos, tamen nihi quidquam

secundo 'pli

176쪽

Dein Salium a- idorum volati-li timos arto Alcalivolatilis.

PARS ALTER A.

in his unquam reperire post uinus, quod alat flammam , Igemve. Contra vero sollici sit me depurati , injecti Igni ardenti hunc exstinguunt brevi ;modo omne oleum absit. Rosmarini Viridis herba, si Chemica arte para tur , ut exhalet fragantissimam Odore aquam , nihil dabit in flamimabilis. Quin , si igne lenisti me, clausis penitus vasis , inde separas partem iterum odoratissimam , nec haec tamen unquam deprehensa fuit apta alendo Igni. Sed lucentem jam exstinguet. Tertio autem , si & undique consplaimus partes illas , quas Salium acidorum nomine Chemici intelligunt, quique una cum aqua, dc spiritibus odoriferis modo memoratis , exhalatii: Dudum patuit hosce Sales acidos volatiles saepe quam acidissimos deprehendi, ut in lignorum acidorum combustione fumus demonstrat, atque acida inde quandoque fuligo collecta. In destillatione autem lignorum ponderosi stirnorum, ut Buxi, Juni peri , Guajaci, Q iercus , & aliorum, patuit prodire hosce spiritus instar aceti ipsius, acidos. Certe de scobe rasi Gu aci, in vase purissimo , Igne moderato liquor exprimitur , qui acidus valde habetur omni quidem nota. Hic tamen , ut sepe expertus fui, si cum cura separatur ab omni oleo adhaerescente , quod sit iratione, lenique destillatione , facile perfici tar , obtinetur penitissime acidus , instar aquae liquidus , satisque vel sic volatilis. Verum omni hoc artificio sincerus redditus, tamen igni injectus,

flammaeve , eXstinctionem , non excitationem , excitat. Imo Vero , alter

ille , pure acidus , vegetabilis , spiritus, qui de balsamis nativis vegetantium Igne elicitur , ejusdem prorsus ingenii. Libras purissimae Terebinthinae , de vase mundissimo , si sensim intento igne resolvo , ex mero hoc oleo so , pinguique , balsamo , producitur limpidus liquor , aquae intime miscibilis , sapore perquam acidus , nobilissimum forte omnium Diu reti corum , atqui , quod forte non exspectassetis , Ignem injectu suo haud aliter quam simplex aqua exstinxit. Quae igitur experimenta omnia docent , fatem acidum, volatilem , qui de Vegetantibus , Igne crematis, giagnitur , flammas non alere , nec Ignem, contra Vero delere. Verum cogi

taretis forte , sulphur accendi igne. Ita est. Atqui, pergetis, sulphur de acido fostili chalcanthi, aluminis, pyritis , immisto ad oleum vegetabile , vel fostile constatur. Et hoc ut plurimum verum habetur. Igitur , colligetis , in sulphure acidum latens pabulum Igni apertum praestat. Sed recordari oportet, Auditores, solum tum oleum Igni alimenta dare , acidum vero , immutatum de ipsa hac flamma dissipari fumi specie , qui non manet in illa excitata flamma , sed guttatim destillans , genuinum idem acidum , titulo olei, vel spiritus sulphuris per campanam , redit. Quarto iterum, δύ explorati Sales alcatini, volatiles, qui de plerisque vegetantibus crematis exhalant, inque fuligine inde collecta, deprehenduntur ; aut ex quibusdam etiam ipsa destillatione separantur , sicut de Allio , Cepa , Cochlearia, Eruca , Erysimo , Nasturtio, Porro, Raphano, Sinapi, Thiaspi, aliisque , fieri notum est. Hi, inquam sales, ita orti, si ab Aqua, Spiritibus, acidoque Sale , sollicite separantur , inepti prorsus sunt igne comburi, neque in illo inflammari , sed vel avolant inde quam Ocys.

sime, aut ilico lucem ignis, flammaeve ardorem compescunt. Tandem,

qui de putrefacto prius vegetabili arte producitur sal alcatinus volatilis,

177쪽

priore copiosior, acrior ve, ne ille quidem illo effectu se probat aptum alendo I i. Attamen moniti stimus , sales liosce , de quibus Jam est meus ad Vos termo , intelligi debere ad puritatem sinceram reductos omnino sic ut nihil prorsus olei illis adhaerescattanter destillandum enim aeque , u ira inter comburendum , pars Volatilis salina, alcatina , sursum evecta secum rapit, sibique perfecte fatis unit oleam foetidum , pariter volatile, satisque permistum , cujus respectu fallere posses apparens , species , dum

sal ille , oleo adhaerescente pinguis , Igni inJectus revera accenditur. V rum simul ac, artibus postea explicandis , Omne Oleum perfecte separatum ab hoc sale ita quidem , ut purum existat, tum omnis prorsus inflam

inabilitas hujus salis ablata prorsus erit,

Quinto igitur , Oleum, quod ex Vegetabilibus producitur , dum illa cocta in aqua vase clauso destillationi sub alembico committuntur, atque illorum essentiale vocari solet ; maxime Volatile inter caetera olea inde electa , sincerum inprimis oleum , neque alienis accedentibus adeo , ut reliqua', inquinatum , si ita solum in vase purissimo igni admovetur , ut caleat , ferveatque , dein , flamma admota, incenditur , capit flammam, de fla rat, fumar parum , consumitur , relinquit paucas foeces , nigras , n-gosas , fragilesque, carbonaceas , terrestres. Quando autem hoc ipsim oleum , adeo purum vulgo habitum, denuo ex ebulliente aqua destillat , purius , tenuius , leviuS , multo prodibit, atque relinquit hac secunda vicemulatim novae foecis non adscendentis qua arte , oleum 1ta emendatum , rectificatum vocant artifices , iterum Igni applicatum, ut modo prius, rursum incendetur , minus fumi inter ardendum dabit, quam prima Vice, longe minus foecum post combustionem relinquet. Foex vero , in hac destillatione secunda in aqua remanens post rectificationem d1ctam, longe minus combustilis erit. Unde apparet, hoc experimento , minU qmdem materiis instammabilis , gigni , sed & illam qu superest in

flammabilis , longe aptiorem semper evaderC Igni aiendo , doque. Si jam haec olei repetita semper ex aqua depuratio desti lando

facta Lontinuattur , tam tandem ingens olei copia , prius inflammabilis putata , jam evadet naturae terrestris , & minus deflagrans in Igne ; semper

interea oleum , quod in destillando evectum fuit sursum , & separatum a

foece renata non combustili, evadet qualibet Vice levius , limpydius , te nutus , in Igne clara flamma deflagrans , semper minus fumi generans , semper minus foecis in exustione post se relinquens. Ita tandem ut , multoties atque ad loedium usque , subtilissimum redditum oleum ,

fere sitne fumo, & foece deflagret, sed tanto plus foecum prius deposue rit Sed rursum illud stillatilium , totum lege modo dicta inflammab1lessi recens ex retorta purissima vitrea , leni Igne , per gradus prudenter subministrato, de novo destillat, hocque iterum repetitur assiduo, do cente Boyleo, maxima illius pars , in Deces terrestres , In fundo remanentes , neque multum combustiles , mutabitur ; oleum vero singulis dei . tillationibus , purius, magis que instaminabile , eVadit , sic ut uel una,

absque notabili force , sine fumo , per flammae speciem , exur queat. Senim omnes illes furces simul collectae , qziae post repetitas hasce destili riones manent, dein in vase puro aperto , &in acre aperto ustulantus,

Atque irerum olei,

178쪽

tas' PARS ALTER A.

igniuntur , scintillant, fumum dant, quandoque & staminam , tandem vero in Cineres dilabuntur prorsus in combustiles postea. Atque haec qui dem Experimenta , Auditores , rite conssideretis velim : quum hinc vel jam inspicere possitis, quam parum sit in ipso oleo , omnium quidem purissimo , quod vere tandem deflagret in flammam , sine fumo , sine face, hoc est , quod omnino perfecte comburi queat. Id enim usum habet praecipuum in cognoscenda accurate Ignis natura , quatenus in pabulum suum dictum agit, atque ab eodem iterum Ignis ipse mutatur. Sed hoc jam ita

explorato , rursum mecum animum advertite ad hoc novum Experimenti

genus. En prunam Vivam , Igne sane scatentissimam , pono in hoc vase cupreo , superfundo jam huic Oleum aetherium , frigidum , Terebinthinae,

quod omnium oleorum habetur sagrantissimum , cernitis , contra exspectationem vestram , ignitum illum carbonem seque certo , aeque prompte

inde exstingui cum fumo , & sibilo , atque si aqua fuit obrutus undique. Ita ut oleum frigidum ab Igne vivo non eo accendatur modo , ut quidem vulgo putatur, sed requiratur modus quidam in ea commissione olei ad Ignem. Suspicamini , credo , flamma requiritur ad hanc incensionem olei. Igitur & hoc experiamur. Candelam hanc ardentem , vasi cavo sic

accommodo , Ut apex flammae infra marginem recondatur, atque ita assu

so oleo impleri queat vas , affundo jam , his ita paratis prius , Oleum idem Terebinthinae stillatilium , purum, de videtis ipsam inde flammam exstingui penitus, neque tamen incendi oleum. Jam autem oleum idem cale feci 1n hoc altero vase , ut fumet, atque fere ebulliat, dumque iterum ferventi Oleo prunam injicio parvam ardentem, nonne obstupescitis,& ne jam quidem incensionem, certo exspectatam , contingere , sed rursus cumstrepitu submergi, exstingui Θ Igitur tandem & ardentem hanς candelam in versam fervido fere oleo immitto ; iterumque videtis hanc ipsam in eo prorsus exstingui, nullo modo incendere oleum, vel ab eo incendi, ut quis putaret. Sed illa quoque Olea vegetantia exploranda supersunt, quae pes destillationem , ex vasis siccis , sine adjuncta aqua, vi Ignis elevantur , atque empyreuma redolentia , foetida, opaca, spissa magis sunt. Haec sane , si eodem modo , ac jam statim commemoravimus in oleis stillatitiis , tractantur , easdem prorsus apparitiones quoque exhibent. Primo inflammabilia deflagrant, fumos atros copiosos effundunt, foeces relinquunt multas , interim repetitis destillation1bus puriora , leviora , limpidiora , magis deflagrantia , minus fumantia, parcius faeces relinquentia, evadunt, atque ita tandem magis , magisque, ut priora , defaecantur , Uruntur. Unde ea arte reducta in speciem priorum essentialium, Omnia eadem, quae

ibi statim diximus , patiuntur. Quae jam omnia , quum ita obtineant in Oleis vegetabilium , quae quacunque etiam conditione in iis existunt; sive nativa concretione in aliis partibus, sive secretione naturali in secretionibus gummi, balsami, resinae , picis ; sive destillatione ; aut combustione denique ; hinc, inquam , intelligere possiimus materiae maxime combusti lis Veram rationem , & plurima inde elicere necessario requisita ad Historiam veram Ignis ; quibus non prius animadversis , mire ubique fallere

mus in constituenda tam Ignis, quam materiae combustilis, natura. Quum

vero dicta modo intellexerimus, satis non praevisa , in illa re, quae in ve-Setantibus

179쪽

getantibus unice conflagrando comburitur, id est , in oleo illorum , sive Sulphure dicto , tanto clarius in reliquis quoque postea poterimus progredi : quare cum cura, serio, VObIs modo dicta commenido, usu futura postea. Omnia Vegetantia in Igne, combusta eo usque, ut a superficie sua usque in medium corpus ignita sint, nec tamen adhuc in cineres consumta , si tunc cum aere clauso cito suffocantur, aut aqua exstinguuntur , aut sub altis sepeliuntur cineribus , aut sub aliis undique accurate incumbentibus

corporibus, Ignem suum amittunt, suntque tum mutata in corpus aterrimum per Omnia , postquam Incumbens forte ad exteriora cinis inde excussus est , tumque vocatur , hoc ita parasum corpus, Carbo. Si vero quodcunque vegetans CX retorta metallica , figulina , vel vitrea , urgetur tam

violento , tamque diu applicato , Igne , ut inhil fere amplius de retorta in excipulum exstillet, haecque vasis Oee clausiis, absque admissit acris , rite peracta fuerint ; tum , omnibus iterum frigefactis , 1n fundo retortae hae rebit materies vegetabilis prorsus nigerrima , eritque 3c hic verus Carbo,

simillimus priori omni dote. Uterque igitur ille , si & bene siccus habetur , dc Igni apponitur accenso , illum quam facillime concipit , acceptum fortiter retinet, & sine fumo fere totus ab illo Igne consumitur tam diu , quamdiu ulla nigritudo in illo stuperest , fundit interim toto hoc tempore Exhalationem , quae loco clauso accepta omne animal, cito , sine sensu , necat ; δύ non refert, herbas, ligna , cespites bituminosos ita tractaveris. Postquam autem consumtum ita Igne fuit id omne , quod nigrum in carbone erat, pulvis tantum superesst in albitudinem vergens, hos omnestum Cineres appellitant. Quos dein ultra in flammam agere, quocunque demum Igne , frustra tentabitis. Tantum poterit ipsis uniti Ignis ita, ut in metallis, saxis, similibusque vidimus supra, in historia corporum Ignem

sine tali consumtione retinentium. Est autem maxime memorabile , quod haec ineptitudo alendi Ignis in carbone tantum nascatur , simul ac nigritudo periit in albitudinem cineream ; remaneat autem constans , praesente

atro colore : id enim in carbone tenuissimo , vegetabili, scilicet charta in censa ad nigritudinem usque , puerili quidem , sed eleganti tamen , Experimento patet. Videmus scilicet, si scintilla in chartam hanc ab accensu nigram cadit, quod illa mox igneae scintillae specie obambu ans , non amplius ignita, jam cinerea apparentia loca, deserens, occupat mirifica trans

migratione assidua illas plagas sua sponte, in quibus aliquid nigri superest,

quod simulac iterum consumsit, ilico deserit, vicinum nigrum ilicet ite rum occupans , donec ita sensim depascendo , omni nigro consumto penitus , relinquat chartae tenuissimae, de solis albis cinereis, utcunque adhuc cohaerentem speciem. Carbo vegetabilis igitur est illa Vegetabiliuna pars, unde Ignis expulit aquam , spiritus, sales volatiles , aliquid levioris , mi nus immisti caeteris , olei ; reliquit vero terram , salemque fixum , ita qui

dem , ut horum auctae superficiei rarefactum , attenuatum , in nigri colo rem reductum Urendo , oleum superextenderit: omne enim, quod in ca bone nigrum apparet, id mere oleo sum est, quod prima Ignis actione rapide motum , maxime extensum , a non inflammabili liberum , quodam modo extricatum , flammae proximum , in superficiena attractum , per suffocationem mansit applicatum exteriori faciei cavernularum, in quibus

Septimo,

180쪽

res.

Quortim Sal ineptus pabulo Ignis. Ut & Terra. Notio Fumus. init carbo Volatilis.

prius aqua, spiritus, sales volatiles, haerebant, ante parationem carbonis. Unde igitur de cunctis his liceat tandem colligere, combustilitatem carbonis totam in sol O tantum oleo , quod in illo mansit superstes , unice haerere, reliquas autem in illo partes neutiquam igniri, aut inflammari ita, ut alimenti more ab accepto in se Igne consumi queant.

Ne vero quidpiam omittamus , quod ad hanc Historiam fideliter condendam quidquam facit, agite, excutiamus quoque & hos ipsos Cineres combustorum perfecte vegetantium ; erunt hi semper fere , de mero vegetabili tantum producti si fuerint , colore satis albo , sapore, paucis exceptis prius, salso. Quando autem , in vase quam purissimo, simplici cum aqua ebulliunt, dabunt in hoc lixivio saporem acrem , alcatinum, igneum,ucinosum. Si dein , repetito hoc eodem opere , aqua supernatans hoc sapore impraegnata effunditur de Cineribus , nova autem pura residuo superfunditur , ebullit cum eo , effunditurque, donec tandem ultimo affusa, & cum cineribus cocta , aeque inde redeat insulsa , quam affusa fuerat; dein autem omnia haecce lixivia simul confusa Igne exsiccantur , manebit

semper in fundo vasis Sal albus , acer , alcatinus , igneus , fixus ; qui quidem in summo Igne candescere potest. Ignemque lucentem aliquamdiu retinere , sed nullo iterum modo Ignem alere, flammam excitare , consumi. Sales igitur alca lini fixi incombustiles sunt, ut saxa, &c. Respicite illam jam partem cinerum , quae post salis illius omnem separationem remansit in fundo aquae ; exsiccata haec sollicite , & bene conter vata ab omni admistione aliarum rerum , erit levis , alba, Terra , simplicissima sane , maximeque immutabilis vi Ignis 1, ita quidem , ut Docima tae ex hac cum aqua pura subacta testas conficiant probatrices , quae in maximo , δί diutissime continuato Igne, candescunt, ut caetera sola da in combustilia ; sed terra haec nequaquam comburi Anflammari , in Ignis nutritionem cedere potest.

Incipimus ita sensim assequi, quid proprie illud sit, quod , Ignem vul

garem ex Vegetantibus struendo , illum Ignem , flammam illam , alat ex iis partibus vegetantium , quae tamdiu in illo inflammato, Vel accentio , Igne manent. Sed interim dum haec ita fiunt densus ubique de foco incenso Fumus oritur, qui primo aquosus, tenuis , Omni dein momento cras.sior factus , tandem prorsus ater , densus ille CVadit, atque inprimis ater rimus tunc, dc densatissimus cernitur, quando jam flamma Viva oritura instat , quae mox fere solet cum crepitante impetu prosilire ; tum autem, erumpente jam flamma , ilicet Fumus minuitur , & quidem tanto magis , quo flamma vividior enata fuit, ita , ut flamma facta lucidissili ia , Fumus videatur prorsus desinere ; licet & tum tamen adsit. blinc Fumus fere vi

a etiar confusa valde miscet a partium diversarum de vegetabili Ignis pabulo, per ipsam vi Ignis Valide quidem motarum , in sublime actarum ,

inter se contritarum , sed nondum tamen incensarum ad plenam ignitionem usque. Ubi Vero continuato, auctoque, hoc impetu , ipsae illae partes agitatae jam a copiosiore Igne conciliato in aere candescunt, flamma

sit de fumo, atque undique resplendentes jam fumi partes, simul quam

maxime attenuatae , apparent pure igneae. Hinc etiam liquet, cur sam ma corusca , super ambiens totam materiem flagrantem, omnes in inferio-

SEARCH

MENU NAVIGATION