Elementa chemiae quae anniversario labore docuit in publicis privatisque scholis Hermannus Boerhaave. Tomus primus qui continet historiam et artis theoriam. Cum tabulis ænis. [-Tomus secundus qui continet operationes chemicas.] Editio altera, Leydens

발행: 1733년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

DE ARTIS THEORIA. I 23

prius commemorata. Atque haec quidem praecipua sunt effecta Physica ,

quae ad nos in hoc inprimis negotio spectant, accurate ira enarrata , ut ab ipso nobili Autore commemorata ex Observatione lunt, quaeque itatim servient nobis acturis de ingenio Ignis Incommodi hocce habet unum hoc nobile Instrumentum , quod , quum reduirat Solem elatiorem , ut ejus Vires recipiat, atque ita Soli debeat op

poni , ut axis lucentis disci solaris & cavi speculi sint in eadem recta, hinc mora in ejus foco exploranda debeant poni in eadem illa recta ; quare prohiberi nequeunt ne cadant , si1mul fusa fuerint : hinc autem subdia Iunt lapsa se a vi Ignis , ne post fusionem ulterius examinari queant, quod tamen inprimis utile fore , facile intelligitis. Sed comitens itur utcunque hoc incommodum inde , quod ipsa suprema , indivisibilis , polit1 Metall. superficies , omnem illam reflexionem procuret ; hinc parum dissipet,

mutetve; quum specula Vitrea , opaco Mercurii incrustati reflectentia , dissipent multum multiplicitate imaginum ex positura particularum pellucidarum vitri. Alii autem modi similes focos excitand1 per refractiones radiorum factas per figurata pellucida , minus fortiter agunt : quia incredibilem copiam radiorum reflectunt quaquaversum ; multos pariter inter obliqua viarum suta cant, atque in se exstinguunt.

Ex contemplatione modo traditorum , opinor, manifesto sequi, quod corpora coelestia, tam Planetae , quam Stellae fixae , nihil mutent, quod sensibile sit nobis , in Igne nostro quoad calorem , vel frigus. Enimvero , seponamus Solem, cujus effectus jam enarravimus. Luna sane sola est, cuius imago speculo hoc excepta , inque spatium adeo angustum arctata post reflexionem , ne in aere quidem notam expansionis , vel contracti' nis , parit. Qiuid igitur lux emissa caeterorum Planetarum praestabit 3 nihil omnino. Sed Stellarum fixarum lux ne quidem quidquam hic mutat. S ier o , quod non ausim negare , Vis horum corporum in Calorem , Frigus que telluris , atque atmosphaerae illius agunt : necessarium erit, alio illud modo peragant, quam emissu radiorum suorum lucidorum. Neque juva bit Astrologos allegare varios adspectus , conjunctiones , siderum , atque constellationes: quia semper evincitur per haecce Experimenta , nihil his

omnibus circa modo dicta mutari. Liceat ergo dicere , omnem Calorem , a coelestium influentia lucidorum, versus nos derivatum, unice Soli tan tum deberi, neque deprehenso hactenus ullo auxilio caeterorum adjuvari.

Si quidem ea intelleximus, haud adeo poterimus dilucide videre , notabiles in corporibus mutationes excitari per Astra : quoniarn pleraeque nobis notae calore , vel frigore , stipantur , dum moti s excitant, mutantve. Oportet igitur , ut illae influentiae , per quas coelestia Sidera agere putantur in haec inferiora , pendeant a causis , quae neque Ιgni debentur.

Unde etiam directe vicissitudines illae communicatione, vel immutatione

Speculi hujus

incommod . Et commoda. Nullum corpus coeleste praeter Solem paralle-lismo , aut re

auget, Gravitas sola hic mutare vita.

142쪽

Met Ora a re- fiexa luce mixa.

Ignis , inde nata , haud videntur pendere. Neque hactenus Experimentis vera haec vis constitit, qua superiora illa hasce inferiores plagas valde commutarent, nisi Gravitati soli adscribenda ; cujus sane ingens est ab Igne, & Luce , diversitas , ne ab hisce quidem dependens. Atqui hanc vim per varios Siderum adspectus prorsus mutabilem esse, indeque res pectu Variatae attractiOHis , & repulsae, multiplicia mutari posse in ipsis corporibus , ut nemo peritorum facile neget ; ita alias , praeter hanc demonstratam , nondum proferre potest.

Iterum pos f haec omnia , audebimus ab Experimentis pronunciare de multis , in aere natis , Phaenomenis ; quae ex datis intelliguntur , quae Operationes nostras Chemicas mirifice aliquando turbant, quae ad Physica pertinent. Constitit aquam , perpetuo , copia incredibili, ab eximio Halleyo demonstrata, in aerem rapi; hanc autem , tempestate valde serena , altis-ssime adscendere, itidem pelluciditas tum , & auctum pondus , Atmosphaerae probat. Atqui ibidem & tum conglaciari, sit elementa sua conjungit in altis illis locis , quoque certum est. Quid vero impedit, easdem hasce, ita natas, adunari inter se , inque magnos globos sensim coactas apparere nubium specie Θ Qtud ni infinitis de causis figuras quoque suas assiduo mutent, jam planas , sphaericas dein , alias omnes. Ponite autem , ita haec fieri , nonne Solis radiantis per aera actio , his excepta speculis , atque inde reflexa, mirabiles, atque subitaneas, lucis apparitiones producet ξ si autem rursum disponuntur alio modo , & sitri, inter se , nunquid Ocyssime postea exoriri poterunt, suffocatis lucis radiis , crast, tenebrae Θ c uoties apparent in coelo a Sole , vel Luna illustratae nubes quam candidistina se , semper fere brevi postea, riix cadit, aut grando. stuantistiima aestatis tempestate ipsa , observamus, post diuturnam siccitatem , & serenitatem , nubes nasci altas , exiguas , albas, assidue crescentes augmento Valde celeri, quae quo magis cresciunt, eo minus albae evadunt, paulo post , ex ingenti amplitudine in arctiora pyramidalia spatia versus terram lapsae, umbram faciunt inte gram , atque ingenti cum impetu resolvuntur in imbres ; qui per magnas aquae guttas cadentes demonstrant se prius grandinem in altiori, & fri

gidiori , coeli plaga, fuisse, quae jam cadendo in depressiora , & calidio ra , loca, subito regelascunt ; aut si in alto fuerint nimis magni grandinei globi, tum in ipsum solum forma adhuc solida dilabuntur , utraque

ratione aerem inferiorem eo loco celeriter, de multum , refrigerant. Αtque ea quidem ex solis hisce causis simplicibus videntur intelligi: nam ,

quo altius evectae prius aquae partes , eo glaciales magis evadant, necesse est ; sed pariter eo quoque Violentiori cum lapsu, deorsum cadent, quando incipient iterum descendere ex magna altitudine, dum acceleratur , CX Galilaei doctrina , lapsus. Unde minima apparens , coelo sereno , in Asia , nubes , oculo hinc bubulo comparata , delapsa coelo, quo propior, eo major in reciproca quadratorum distantiae ratione visa, impetu summo terram attingit, aerem ibi compactum concutit, turbinum , VentumVz,

143쪽

DE ARTIS THEORIA. I 1s

facit, is pe in procellam a centro versus circumferentiam c1rculi hori zontalis mentem, producit. An ergo clarissima nubium albitudo semper nivi aut laciei , ibi formatae, atque suspensae , tribuenda Θ Aqua sane Sole illuminata , nunquam alba refulget , nisi in spumam , ni VCm , aut glaciem , coacta , nisii oblique illapsos radios oblique valde oculo immit init. Si rursum cogitamus , aquam conglaciatam , undique concurrentem Der ventum , hinc in unam molem adunari, Soli opponi, indeque ab hac parte superficiei reflecti ; sicque aera , inter hanc glacialis nubis supersi ciem & Solem positum , calescere , moveri, rarescere ; dum 1nterea circa

alias partes hujus semper alia sit, & alia , lucis , calorisque , actio ; imo concipe globum illum magnum, fatisque solidum , nec pellucidum , erit igitur omnium frigus tanto majus In Parte a Sole aversa , aerque ibi tanto densior ; unde igitur hisce de causis mirabilis hoc in globo rotatio , vel vertigo , nasci debet, eo quidem rapidior , quo calor Solis major, relobi glacialis solidior densitas, frigus a parte postica intensius , lapsus lobi ex aere alto levissimo , in densiorem sensim , fortiusque resistentem ,

inferiorem offensa. Certus sum , Auditores , si animum intenditas , ut pauca haec cum cura velitis expendere, Vos haudquaquam miraturos amplius , terribiles illas tempestates , quae diuturnas serenitates excipiunt. Maxime , si recordami ni , quantus cadentium ex alto In gravem aera subjacCntem attritus, quantus calor , imo quantus sepe Ignis , quam stibi islsime nasci debeat. Verum eadem speculatio eo quoque nos Vocat, ut in memoriam reVocemus, saepe, certis telluris locis , subito , calorem nasci intolerabilem , qui mox horren das in procellas resolvitur. Si animum advertimus , reminiscemur, id sena per contigisse , quoties coelum nubibus distinctis vagum apparuit. Si enim aliquot nubes nivales, glaciales C, inprimis magnae, tum in Atmosphaera ita disponuntur, ut forment Specula reflectentia , quorUm cocat ita unum

quendam locum aggregata vis, quod fieri posse , imo & fepe fieri, omnes

conceditis, quid , quaeso , fiet ξ orietur 1llo in loco calor incredibilis, aer 111 eo expand tur maXime , ut Vacuum quandoque ingens oriri queat ; circa quod calidum Igne collecto vacuum nubes , aerque CX pulsUS , mIro motu, &fremitu, agentur, rotatiles fient Vortices, atqUC momento temporis postea , mutatus situs nubium , deleto foco , ruent in haec Vacua ,

summo aer , nix , grando , aqua, quidquid modo satis propinquuna habetur. Dudium sane est , a quo semper putavi, solis a nubibus glacialibus re piulsam , atque in focos ingentes coactam, lucem , causam fuisse princi pem tot, tamque formidandorum , eventuum, qui tanta crebro vi contingunt , Ut mortales stupeant, atque ruinam iure metuant. Sapiens in An Hia Vir subtiliter demonstravit , quae foret vis aeris communis gram , dcelastici, dum ruit in vacuum absolutum Torri cellianum ; tantam scilicet eam fore, ut illi ne quidem comparari mereatiar rapidissimi Venti celeritas, quae Σ1 , vel 23 pedes spatio scrupilli secundi horae, emetitur : hic aer I 3 os

pedes. Trans . I 686. n. I 8 . p. I93. Vos autem cogitatC,qNam magna, quam

multa, quam solida, quam mire disposita, haec Specula nubium queant haberi 3 u forment spat1a hujusmodi stupendae certe efficaciae, ratione Ignis geniti. Unde fiant fulgura , fulmina, turbines, procellae, tonitrua, yenti,

144쪽

& reliqua Meteora. Forte intelligitur hinc , cur, licet tempestas aestuet praecalore, si1 coelum serenum sit, & sine nubibus , raro haec contingant 3 Quum e contrario post genitas nubes ilico tam mirifice mutentur omnia 3

Nunquam vero frequentiora contingunt ea , neque violentiora , nisi postquam acuto gelu diu constitere flumina , atque telluris crusta profunde satis 1n constrictam duritiem coaluit. Si nimirum tunc regelascit subito , fere statim nubes plurimae , calores insueti, dein fulmina, tonitrua. Om nes quippe vapores, atque exhalationes pingues , a calore subterraneo ,

agitata , sub illo tegumento hae serunt clausa 1, ut patet, quoniam frigidissima hyeme, glacie fossarum incisa , fumosi ilico vapores , iique calidi, ex

halant , tanto copiosiores, tantoque calidiores , quanto durius gelu, quan to crassior glacies. Simulac ergo suprema haec conglaciata gleba tepore resolvitur , affatim, qua data porta, ruunt retenti halitus , atque mox in sublime acti, nebulas , nubes e formant, quarum circumvoluti globi mox a Sole illuminati, omnia modo enarrata subito creant. Hinc in Rus si a , Suecia , Dania , tam valida tonitrua statim a regelascente tempestate. Accedit etiam , quod corpuscula in frigore solidissima adhuc motum attri tris producunt ingent m.

, quod radii a solo nos

, efficere queant, ut ad

eundem Solis adspectum loca quaedam singulari , eoque sepe satis magno , prae aliis Calore asticiantur. Namque intelligitis , ita saepe haec omnia forte , vel industria , posse construi, ut mire varietur in centro loci aestus. Verum δί addi debet tum quoque colorum in circumpositis istis corporibus diversitas , quae modo prius explicato immensum etiam mutat vim caloris ibidem jam prius explicatam. Denique omni Go iterum speculemur , diverso anni tempore, mirifice mutari assiduo, Solis directionem ad illa coriapora , hinc augeri, minui , in reflexu , in foco , Valde perpetuo , haec cuncta permutari. Etenim edocti haec omnia facile capiemus , undenam saepe quaedam loca certo diei, vel anni, tempore , adeo differant a se ipsis quoad calorem , colorem , lucem. Ut notum vulgo , quibusdam plagis maxutinos , aliis vespertinos , Soles calidissimos. Oportet modo tria statim enarrata perpendere , in ille locis propriis examinare. Apparebit, quod nos proprie hoc in negotio tangit, fieri posse , ut Ignis major ita, minorve, fiat alibi, sine ulla alia, praeter meram reflexionem, atque notam inde COllectionem , aut dispersum , causa. Putatur vulgo , in editissirnis , planis, locis, aestum , caeteris paribus, ardentissimum dominari : sed observatur semper contrarium ; quum sereno , arido , calido , tempore in porrecta quaquaversum planitie, aer potius reficiens hauriatur , & temperatus , dum interim idem statim aestuosus sentitur , dum in valles seceditur. Inde sane fit, ut equi , Sc armei ta, in planis Ericetis, quam optime se habeant, moveant, currant, absque defatigatione, sine anhelatione, dum in locis

stator locis proprius unde

Sed , ohe , velimus etiam nobiscum perpenderetro reflexi, aut ab aedificiis , tum a montibus etiam

145쪽

aliis eodem tempore aestu langueant. Scilicet in planis e)usmodi locis, nulla fere , nisi a solis nubibus reflexi luminis , actio caloris , ptaeter communem radiorum allapsum. Quae sane omnia jam observata faciunt quam plurimum ad rite intelligendam Ignis naturamiqui aliter falso putatur insitus esse quibusdam telluris singularibus locis cujusque ideo mirae excogitantur , &a natura Ignis Valde remotae , causae. 4uum interim , re recte ex

plorata, semper appareat, sita ex natura sola spectata, Ignis ubique , per omnia aequabilissime distributus.

Verbo jam monuisse hic liceat ; Meteora in aere , Calores in habitatis

terrae locis , atque natos inde effectus , Omnium maxime debere suam ori ginem , gradus, vicissitudinesque , atque effecta, radiorum Solis paralle lorum variato reflexui cat Optrico. C o R O L 7WVerum longe subtilioris foret indaginis, maximique, super omnia, usus, proporrio Aut definiretur tandem ab ingenio humano , per artis in dyJstriam , Vera pro h bpirita dis portio inter copiam lucis ex dato spatio incidentis in corpus reflectens, at- est ij. que inter copiam ejusdem illam , quae posst reflexionem feractam collectalitatur in ipso ita dicto foco. Ponamus , lucem ex spatio circuli bipeda li; diametri illapsam in speculum sphaericum cavum , inde reflexu cogi in focum circularem diametri pollicaris. Iam ex Geometricis , areae lucentis foci colligentis , magnitudines facillime comparari queunt ; quum sint in duplicata diametrorum ratione. Inde & Mathematici ilico cos egerunt, esse ergo & lucem incidentem ad reflexam in ipsa illa proportione. Verum , qui rem ipsam conssideraverunt physice , majores longe difficultates reperer i ad solvendum hoc , ita simplex primo Visum , problema. Qiuid enim , Auditores , potestisne delinire prius , quot forte in univer sa superficie cava speculi tui areae sint vacuae,pori dicit,proportione habita sp euli. 'ad corpus solidum , cujus extrema ibidem reflectunt λ Omnis sane hactenus usurpata ad hanc rem materies ferro fuit longe levior , igitur auro tantoporosior, cujus ipsius nondum soliditas vera respectu molis innotuit. Hinc itaque scitur , impossibile esse penitus hoc primum definire. Atqui summi

momenti id erat, ad defitionem hic quaesitam. Forte millionesima pars mo lis in dato corpore verum άντιτυπον exhibet, reliquae Omnes partCS Vacuae haberi possunt respectu materiae , unde corpus illud conflatum habetur. Qi tantum igitur inde ex incidente lumine periturum sit, plane cernitur. Verum , si liceret , quod nequaquam verum , ponere, adesse corpus ab

solii te solidum , quonam possetis pacto determinare, amabo Vos , figuram ipsius Speculi 3 Sphaericam assi amitis. Qisi scitis S si esset talis, tum nigerri ma ejus appareret cavitas , nisi in loco solo foci, aut in cono lucido verti cali ad focum productum , aut paululum ultra in divergentibus , & aberrantibus , coloratis radiis , ex pulchra doctrina Sunam, NEWTONI. Atta qui apparet fundus in omni obliquitate, Si autem auderetis sperare, talem

146쪽

Tertio , quia

homogeneidas alescitur.

Quarto , quia vis jgnis , non assia copia, Id exemplo alio tu in primo

Vos metallis inducere posse polituram, agite, politissimi habita speculi cavi

extrema micros copio lustrate acutastimo. ea Ctas , quam scabra , inaequalis , porosa , hirta, sit illa , quam aequabilem p. Omittebatis , atque coge mini, vel invitissimi, fateri, quod minima prorsus pars conspicui cavie iisdem sit formae , sed ubique fere irregularis penitus figurae. Qrio modo igitur credetis psisibile ex data figura concludere sententia super copia re

flexi luminis ξAtqui , si hasce feliciter dissicultates superaveritis , alia adhuc superest,

eaque haud levior prioribus : nimirum deberetis certi esse , num in omni puncto Speculi caustici adsit quidem materies homogenea , lucem ubique, eadem prorsus virtute, aequabilissime repercutiens ξ quum enim, ex demonstrationibus Nevutonianis , iterum ingens hic sit 1n variis corporibus

diversitas ; liquet & inde constare debere prius , quam certi quid & hic

statuere queamus. Fieri quippe potest, ut admista intersit materies nobis incognita hactenus , sed quae torte vim reflectendi nullam possideat, adeoque pro rato tantum extinguit de vi accepti Ignis luminosi forte, quan tum de hac materie immistum possidet. Verum , ut iterum certus demons tres ex tribus modo expensis , quanta sit vis Ignis in foco habita ratione copiae Ignis paralleli illapsi , tantum valebis exponere proportionem

copiae.

Inde autem cognoscere haud poteritis porro , quanta sit proportionalis virtus illius Ignis, qui in hoc foco corpora mutare potest , ad illum Ignem , qui directione Solis adigebatur in circulum , qui facit basin segmenti Sphaerici, quod speculum refert, quatenus δί hic corpora mutati bidem. Ratio rei habetur , quod omnino resciri debeat prius , an partes Ignis solo suo agunt impetu multiplicato juxta numerum illarum partium adeoque an valeat regula , duplex Ignis quantitas , igitur geminata etiam illius agendi potentia in alia corpora Θ licet enim id ita pro demonstrato vulgo habeatur , ingens tamen est de hac re dubitandi causa utque cer tum est , copiam majorem Ignis in minori spatio , ibidem potestatem

Ignis semper augere , ita ambiguum manet, an tantum per hanc quantitatem auctam intendatur virtus actuosa. Vultis, ut afferam rationes, cur ita censeam 3 en quasdam dabo. Experimenta certa sunt, quae docent, quod corpora existant, quae separata agunt nihil, at in distantia definita quoties ad

se mutuo accedunt, tum statim motus creant novos, qui antea non aderant in rerum natura, quiquo increscunt omni momento tanto majorCS, quo magis ad se invicem appropinquant. Rhirsum vero simul ac removentur adeo longinque a se mutuo, ut exspiret per distantiam haec reciproca Virtus, tum statim omnis prior motus cessat. Exemplo Vobis sitiato Magnetes optimi :horum unus quiescat in loco certo ; quiescet semper. At vero si alium sensim adducitis priori, attinges lentissima appropinquatione punctum poste riore magnete , in quo , ubi haeret, statim illum priorem distantem mo-VCat , agitetque i, utque successisue magis adducis , magisque , ita evidentius movebis uirtimque , increscente vi generandi motus semper magis , magisque , juxta vicinitatem , ratione hactenus incognita mensurae incrementi mortis ; quam ob causas urgentes Ingens NEWTONUS suspicabatur fere in triplicata ratione reciproca distantiarum.

147쪽

DE ARTIS THEORIA. r 29

Cui determinandae industria summa sedulitatem solertissimann impendit , pulchro successsiu , Vir Clarissimus JOANNES MUS SCHEN BROE-ΚIUS , in Academia Ultrajectina Professbr. Imaginemini, obsecro, in superficie Sphaerica suspensos , plures , aeque validos Magnetes, in ea distan tia , ut fere incipiant sentire vim reciprocam 1, mox intelligite , hos omnes centrum sphaerae lentissime petendo in arctiores ire vicinias. Nonne in omnibus fiet mirabilis motus , adeoque , si centum forent tales , ilico omnes moverentur ξ Ponamus, jam in distantia certa omnes manere quietos tum vero concipite unum Magnetem existere in centro sphaerae ejusdem ;sane, eo ipso temporis indiviso articulo , exorietur motus mirabilis in omnibus illis magnetibus simul, ne uno quidem manente in eodem si tu , quum paulo ante universi perfecte quiescerent. Sed quando jam iterum inciperent centro appropinquare , nascerer ur in singulis distantiis major , dc semper alius , quam paulo ante , motus , mirabilis visu : quum in sin

gulis locis gigneretur prorsus alia actio inter polos attrahentes , & repet lentes. Idem in aere atque in plurimis aliis demonstrari posset. Vobis praecedens exemplidia sufficiat. Diid si igitur in Ignis Elementis similis , aut forte major , potestas ingenita dominatur : fieri utique poterit, ut ex aggregatis incredibiliter facultas increscat, quae in separatis haud aderat 1, adeoque Ignem in illo foco acquirere longe violentiorem mutandi vim

a vicinia adunatorum , quam ab ipsa copia , dc numero, associatarum par

tium. Et sane observatio quam certissima evicit jam dudum , hoc verum esse : si enim Thermo scopium , in aere , frigidissimo , hyberno , meridiano tempore , stat in loco per Solem illustrato , ad gradus ro , tumque 111 foco speculi Vitelliani saxa fornicaria in vitrum deliquescunt Ocyssime ;quid exspectatis futurum in axi speculi, ad distantiam quinque pollicum

ab illo foco 3 sane ille ibi calor vixerit isto graduum : ut exploratio do cuit. Nonne igitur manifeste cernitis , tantam differentiam a sola conden satione nasci non posse , sed necessario oriri debere agitationem in ipsis partibus novam ab contactu proximo. Quum autem superiora nos do cuerint , virtutem propriam Ignis esse , qua se expandit, atque omnia , quae attingit, corpora ; fieri poterit, ut haec ipsa increscar enormiter a collectione in unum locum : hincque forte uno momento adeo augeri posse

ipsam Ignis vim. . . Tandem Vero , nondum constat, an vis . reflectendi, qua partes Speculi ignitos reddunt radios , aeque fortis sit circa axin, secundum quem paralleli radii incidunt, quam circa superiorem Speculi ambitum adeoque tamdiu dubitari jure potest, an quidem omnes radii, ab 'mni puncto Speculi repulsi , dc in foci area concurrentes simul, aequali vi ibidem concurrant ita, ut vere liceat asserere, vim collectam respondere numero LMdiorum collectorum.

Multa quidem cogitavi super hac re; quanam ratioue tandem certi quid, circa haec omnia posset determinari ξ atque tandem constitit, quod, si quae cunque Speculi pars opaco nigro tegitur ; radii tamen a reliquis, non tectis partibus speculi semper quidem aggregantur in eundem focum omni-

Dein ὀρ ipsius Igni . Denique ignou

Modus quidam dest iendi Ignis.

148쪽

Ue statuatur de ejus Vt,

no, neque inde aberrant, a quacunque tandem parte Speculi redditi sint, dc quaecunque Speculi pars tecta fuerit. Si ergo concipimus totam apertutam Speculi tegi circulo aeneo, nihil excipietur, reflectetur mihil. Quum vero illiun circulum dividere possimus in tot Partes aequales, a centro, in quot Volumus , poterimus quoque , ope sic divisi circuli admittere, vel iecludere, tot partes radiorum per totum planum talis orbis ingredientium, quot volumus. A deoque ea ratione erit certa proportio , pro arbitrio inquirentis , radiorum admissbrum respectu totius plani. Sic dimidium radiorum , patriem eorum tertiam , millesimam , Vel quamcunque denique , pro lubitu in focum colligemus , poterimusque etiam deinde compararo inter se hos ipsos Ignes in illo foco ita collectos atque postea inde quoque elicere, an vis Ignis geniti se habeat ut radiorum numerus, an alia quadam lege : utique modus hinc inventus est, radios lucis Speculi Vitelliani in totam aperturam illabentes dividere in ratione data, qua circulus geome trice dividi poterit, atque dein omni ratione Ignium horum ecticaciam ex

Quid si , Experimentis rite captis, inveniretur pars illius circuli cognita

radios admittens , tantum caloris facere in foco , quantus calor requiritur ad ebullitionem conciliandam aquae in illo foco contentae. Deinde autem successive iterum tanta pars Speculi aperiretur, quae calorem in foco faceret , unde Mercurius in Baro metro adscendit ad gradus et , tum genitum foret duplum caloris , quatenus hic se manifestat dilatatu Mercurii. Pote rit dein indagari simul, quaenam jam foret proportio aperturae Speculi in hoc calore , ad illam aperturam Speculi, quam habebat ad generandum calorem duplo minorem. Hinc igitur artifex comparando inter se deprehensa spatia aperturarum , & effecta calefaciendi inde nata, reperiet tandem quid quantitas radiorum , quid faciat Vis aucta ex adunatione eorundem. Quod , ut summi ii sus in perspicienda historia Ignis, ita satis evincere videtur , vim summam talis Ignis , non tantum pendere a quantitatoe sola radiorum , sed ab augmento vicinitatis , unde assiduo potentiar Ignis increscunt. Ita enim pauca Experimenta, speculis caristicis vitreis capta , Omnino suadere videntur. Sic ergo ultima vis Ignis , hactenus nota homi

nibus, uno simplici modo producta , satis jam explicata habetur, ex illa copia radiorum solari rim, quae transmittitur circulo diametri trium pedum de septem pollicum , in frigore hyberno , si vero perrexistent iidem radii, fine offensa obstaculi , produxissent modo parvum calorem in aere; & si venissent semper hac recta via in aera liquidiorem, fecissent semper minus , minus ile caloris , tandem forte frigris majus , quam unquam cognitum fuit. Unde rursum scitur , quam parum recte sentiatur vulgo de Ignis Datura , & actione : quum certo constet, Ignem summum , unquam cognitum mortalibus, sola res1stentis actione , differre a frigore maximo.

Unde Jc iterum audemus fere colligere , ut prius , Ignem este aequabiliter distributum per corpora, & spatia ; nullamque ejus apparere actionem, ubi nullo corpore excipitur, quod resistat. Qxium vero Specula talia augeri semper queant in capacitate aperturae ; intelligitur, Ignem infinite violen

tiorem fieri posse semper.

149쪽

Non fuit detectus mortalibus Ignis major in ullo loco unquam , quam quidem ille est , qui in foco Speculi Vitelliani incenditur : nam ne vitris

quidem T schirnhausianis tantus excitari potest. Hinc effectus Ignis momentanei , qui expericiatia cognitus hactenus est omnium maximus, est re ductio silicis in vitrum , in foco Vitelliano. Hoc effectu nullus unquam visus major : quum fulmen quidem ferrum liquefecisse uno ictu observatum .fuerit, sed non, quod sciam , converterit saxa in vitrum , aut metalla. Hanc igitur Ignis in foco hoc potentiam obstupescentes admiramur , ho

remus. Quid si ergo dixero , posse huncce eundem essectum vitrificatiqnis produci uno momento , in loco frigidissimo , in corporibus frigidissimis , absque ullo Sole , absque luce , sine foco , sitne marerie. Adeoque maximi Ionis summum essectum produci posse, ubique, omni temPore, in locis t

nebricosissimis, in spatiis omnium frigidisssimis. Si enim frigidissima nocte hyberna silicem electissimum percusserimus ictu chalybis optimi & felicissime temperati rite impresta , stridentes exstiliunt scintillae, quie vividissimam spargunt lucem , δί vibrantissimam , sonumque edunt stridulum, per aerem dum saliunt. Verum , si supposita charta pura excipiuntur haec explosa corpuscula, deprehenduntur esse globi vitrei ex fuso silice, vel

ferro , vel utrisque , formati rotatione per aerem : unde certi sumus, oriri usque adeo magnam hic Ignis vim , ut durissima haec abrasa corpuscula ita penitus in liquorem fundat, ut rotatione dein Per aera mollissimum sequabili tornetur in Sphaeram. Sed sphaerula haec , ita facta est naturae penitus vitreae. Atqui saxorum,& metallorum, conversio in vitrum, est fere summa dc ultima Ignis actio summi: quare demonstrasse me putem , tritum mO mentaneum aeque violente agere, quam Specula caustica fortissima. Si ergo in maximum , atque optimae notae silicem , immensum , in ingentem mas sana formatus chalybs allideretur, quanta fieret ibidem Ignis productio lExplicui ergo iterum alterum modum, quo Ignis excitatur promtissimo in ximus ; scilicet radiorum parallelorum , dc reflexorum in punctum arctissimum collectionem. Ex ΡERIMENTUM XVI.

tus.

Idem ille Ignis a Sole in parallelismum actus , si in vitrum incurrit pel

lucidum prorsus, accuratisiime expolitum, atque sphaericum perfecte, colligitur in focum , qui validissime urit. Id quidem a multis jam temporibus constitit. Sed nunquam accuratiusquam per Vitra T schirnhausiana Ducis Aurelianensis , in horto Palatii Regii, adhibita ad capienda Experimenta circa naturam Ignis. Illa autem res , quum omnium maxime faciat ad ingenium Ignis iterum cognoscendum , omnino huc historice referri debet: quia effectus horum in suo genere maximus fuit. Vid. Hist. Ac. R. Sc. 'O. ΙTOO. I 28. IT OZ. 3 .

Tale vitrum orbiculare , habens pro diametro orbis sui quatuor pedes, utrimque convexum , Soli directissime oppositum , aestivo tempore , aere sereno, dc per praecedentes pluvias ab aqua liberato, inter nonam matu-

Ignis produ tio Dioptrice . Et 'quidem sorti ilini.

150쪽

Comparatio Ignis Catoptrici A Dioptrici. Superat Catopin

tricus,

Quia & arctius

tinam δc tertiam pomeridianam, focum fecit in distantia a vitro duodecim pedum , qui focus erat diametri sescNipollicis ; quo ipse a schirnhausius usus fuit. Si combustilia honuntur in hoc foco , ilico ardent ; plumbum statim funditur ; lateres vitrescunt si diu in eo detinentur. Cum his comparata , quae modo prius enarrata fuerunt de efficacia Speculi Vitelliani, sequentia dabunt Corollaria.

Speculi Vitelliani aperturae circularis diameter erat 43 pollicum. Adeo- 'que circumferentia pollic. Vitri J schirnhausiani Diameter orbicularis erat 48 pollicum. Adeoque circumferentia poli. adeoque copia radio tum incidens in vitri J schirnhausiani circulum , ad copiam eorundem incidentium in Speculum Vitellianum , erit ut Σ3o ad 18 9. Tamen actio Speculi Vitelliani longe habetur promtior, violentiorque multo , quaminio vitreae leutis T schirnhausiana ..

Unde 3c evidens est , Catoptricen , exercitio artis promotam , radios acceptos reflectendo magis servare illibatos, quam Dioptrice in summuna evecta refringendo eosdem conservare potest. Ideoque plurimos per aggregantia Diaphana perire.

Qi iam magna vero est focorum in utrisque differentia 3 Circulus Spe culi Vitelliani Apertura est pollices quadratos. Focus vcro est lineas quadrata . Area circuli Lentis T schirn hausianae se pollices quadratos. Focus autem ejus est lineas quadratas ; adeoque focus Speculi ad focum Vitri ut 1 ad 9 : unde rursum patet potestas Ignis gignendi hac ratione longe melior reflexu quam refractu. Adeoque vis longe magis promovebitus spectulis opacis , quam lentibus perspicuis : quum lens diametri orbicularis quatuor pedum sit fere ultimus effectus , quem ars Vitraria ullo modo hactenus producere potuit constructione fornacum e speculorum autem confectio forte nondum penitus exhausta sit, licet spes multum pracis a. Quis enim non doleat aequus rerum aestimator , nullum fuisse Principem , qui digno pretio persolveris summorum Artificum industriam , atque excitaverit porro ad ulteriora Θ sed haec infelix pulcherrimarum artium sors habetur lEXPERIMENTUM XVII.

inium tamen praecedenti in Experimento nondum quieta industria No bilissimi T schirn hausit fuisset, sollicita fuit de contrahenda foci prioris amplitudine in spatium arctius: ut ita unitis magis radiis intenderet urendi ilalentiam. Quare lente vitrea minore, Segmento minoris sphaerae, directe

SEARCH

MENU NAVIGATION