장음표시 사용
181쪽
ribtis Igne partes in flammae vi sine fumo consumere videatur, certe F unius, nisi aqua mera sit, totus in flammam converti potest. Ut Experimento eleganti foci acapiat dudum patuit. In quo evidentissime oculus ipse videt , quod fumus arer Vegetantium Igne excitatus sit carbo combustilis in magno Igne , sive in flamma ingenti: nam in meros coli bitur ita fumus cineres , Vel Usque adeo attenuatur ejus materies, ut sensu fugien ς nostros dilabarur in h - . Autor Instrumenti simplicis ingeniosus fuit Artifex Dalelmius, anno, Lutetiae Parisiorum , ut Diana Eruditorum Gallica eo anno edua , pagina OK, narrant. Egregius deinde Britannus Justelius figuram pr1mo publice exhibuit in Actis societat. Britania. eodem fere tempore , quae ta lis est. ABCD cylindrus est de ferro lamellato constructus, cavus , utrimque patens, cujus inferiori basi BD intus accommodatur craticula BD. hic cylindrus , qui focus est in instrumento , annectitur tubo cylindrico EFG ita, ut cavitas ejus cum cavo hujus respondeat. Ille a item tubus G, ejusdem capacitatis ac ABCD , atque ex eadem materia, eodem modo ,
constructus , patet ad G , clausus ad E. si tum tubus EFG valde calefactys est primo , atque craticulae BD imponuntur prunae , hisque materies conibustilis , tum flamma excitata descendit in tubum EF , iique per FG , atque omnis calor exit per orificium G , fumus Vero CXcitatus omnis , eandem hanc viam affectans per eundem tubum EFG , cogitur ire per stam mam , Quae totum hunc tubam replet: unde in toto hoc itinere , actus hoc Igne, amittit crassitiem,& indolem, fami, convertitur in flammam, atque
tali specie per G exeuns evanescit absque fumo apparente , aut fuligine. Clarillimus DE LA HIRIUS loco ex Diariis citato notas quasdam machinae descriptae superaddidit. Ut igitur Vobis coram rem raram exhiberem , en, hanc ego machinam de ferri ad malleum ductilis laminis eoiastruendam curavi. ABCDEF est vas cavum de quinque laminis ferreis aequalibus arte fabrili ferraria quam curatissime consolidatum , tantum apertum superius ad ABCD. ad altitudinem EI infra hoc vas, est crati cula IKLM. tum de latere DF, fit foramen ellipticum No. latitudin1s MK,
altitudinis EI. Cui applicatur dein tubus OGH, uertus ad ON, & PI,
ejusdem ubique latitudinis. Videte jam , quaeso , effectum. Ecce , cratΙcu lar I K impono prunas ardentes : ut calescat vas ; simul calescit aer in apertura tubi NOGP , impono prunas ad partem hujus tubi N P eodem pre posito ; simulac aer , infra craticulam , & in tubo NOGP , calescit , incipit calor , qui prius in vase C Κ , supra craticulam, a prunis erat, minui r, dem pro rato calor in I F sub craticula , & in tubo NOP increscere ; ita , ut jam cernatis vim Ignis ipsam cum flammulis suis deorsum agi, qtio ipso frigus jam nascitur supra prunas craticulae impositas. Postquam eousque jam instrumenti hujus processit praeparatio , videtis jam , prunis illis, stra
men impositum quanta rapiditate flammam conceptam trajicit per infe riora sub craticula , Per tubum totum OGH , ut sursum per H Crum
pat, sine fumo , ibique calorem faciat summum , dum interim in spatio C Κ frigus est. Atqui, dum jam ligna , cesphes , stes phura , Olea , admitto, idem contingit, atque eo usque Vis Ignis agitur per hunc tubum , ut spectetis jam ab Igne candere, simulque tanto ardore, dc rapiditate, furit
182쪽
Ignis intra tubum hunc , ut fragor audiatur agitatae staminae. Animadvertalitis jam simul, quod corpon , inter comburendum intolerabilem foeto rem , vel suavissimam fragrantiam, exhalare sueta , huic foco imposita nullum omnino odorem spargant, sed sine ulla ejus nota perfecte consumantur , solis in fundo udis, sub craticula , relictus cineribus. Caetera omnia , vi aeris in foci aperturam gravitantis, in tubum altiorem foco , & angustiorem , pelluntur ita, ut omnis flamma, & Ignis excitati violentia , haereat in spatio LFO GH ; hinc igitur partes combustiles in foco hoc , vi Ignis actae in fumum densiissimum , impelluntur jam in hanc puram flam mam , non in aera liberum ; hinc ergo ibidem summa Ignis violentia agitantur intra Ignem , sicque in tam longa via , atque adeo forti Igne , ita attenuantur, ut omne id, quod in iis combustile , sive vi Ignis attenuandum , ut prorsus insensibile evadat, dissipetur, sine ulla nota adhaeres cente singularis indolis. Erit itaque Fumus materies combustilis valde agi
tata , necdum coruscans, aut candescens ; Flamma autem eadem mater1CS
prorsus jam candefacta, divisa in minutissimas particulas. Sed & aliis Ex perimentis fumi inflammabilitas patet. Si enim scobs Guajaci summa vi Ignis ex retorta in fumum densum exstillat, in sine operationis , ubi solum tandem oleum , Valde attenuatum , & rarefactum , adt1Orae Ignis CX- prirnitur , sane fumus hic exspirans per rimosum gluten , a candela adducta an cen istar , flammam capit, satis cum periculo. Quod idem in omni parte animalis sic tractata obtinet. Planc ergo Fumus flammae pro XImuS ,.& quo ille magis ater , Co propior , quia VeruS tum carbo rarissmUS, at te
nuarissim tis , prorsus Volatilis , nascitur , facile incendendus ; ut de historia carbonis praemissa quam facillime intelligi potest cuique. Ergo tandem iii hoc fumo nil praebet Igni Pabulum , praeter oleum , quod in eo est y quod mox clarius patebit. Ultimo igitur ita combristione combustilis materiae Fumus in altum eVectus ,1 elati camini parietibus applicatus , penetrabili, atro , pingui , humore eos penetrat, nigerrimo colore inficit, atque superficie tenus accrescit forma floccorum nigrorum, laxorum, facile decidentium : materies,
sic collecta fuligo dicitur , estque ipse Carbo volatilis , sed maxime pinguis , adeoque , sicca ubi fuerit, quam facillime inflammabilis. Est ama rissima , ut ambiista olea ; Pinguis a copia olei ; Nigerrima , ut Omnis car bo , ab oleo exusto. Verum ipsa haec materies, ita simplex apparens , de stillatione Chemica iterum accurate resoluta , dat primo aquam satis co piosam , quae seorsum accurare collecta , flammas , ignemque exstingiuitia Ipse vero aquosus vapor , ita exhalans in hac prima destillatione , quoque Ignem prorsus sui cat ; ita ut spiritum vere vix dixeris. Dein autem ex hac fuligine per Ignis applicati vim oleum copiosum , flavum , inflammabile, prodit, quod luctilentum dat Pabulum Igni, alitque flammana. I ars tum ' ei hujus subtilissima, spiritus nomine veniens , quoque in flammabilis in Igne habetur. Sed salem exhabet simul maxime volatilem , minus volatilem , tandem sicciorem ; a quibus Omnibus , si omne oleum ,& spiritus modo dictos , curatisime separaveris , nihil omnino inflamma bilis invenies, nisi salem modo in combustilem. Ultimo denique in hac an I si invenies carbonem, ut modo antea in observatione septima, och
183쪽
va , fatis conssideravimus. Patet igitur ex his, qiuaenam sit fuligo quae ejus pars ex omnibus combustilis ariando autem tota Faligo , de camino si ca r ens , igni imponitur , tum Vero quam flagrantisti me ardet, aetque apertam in flammani resolVitur ab Igne, aeque fere, ac alta allae materi Sin Iane ardens : quod nimis cum periculo animadvertunt homines , dum caminis, sub quibus ingens copia combustilis diu arsiit, non repurgatIS , sed undique adhaerente fuligine obsitis , ab foco infra large instructo, viva flamma concipitur , atque alto exeuns damnosa sepenumero pericula Atque universa quidem haec dicta nos fidelissime docuerunt, quaenam oros L pars sit in crudo vegetante inflammabilis ad Ignem ita , ut pabubulum sentiatur Ignis esse, solsam scilicet ejusdem oleum , quocunque demum modo illud ibidem prius exstiterit, sive crassum , sive spirituum instar tenue fuerit, . , I. Quando vero omnia super natura Ignis dicenda , atque CXcutienda ha
bentur : ut semel perfecte constet, quidnam 'oprie, quid unice de vege tantibus materiem praestet Igni instar pabu)i alendo aptam Ham cogite mus , nos per praemissa cognovisse quam certissime , nihil repertum tumein ve relabs ibus crudis , quod in aqua poterat dissblvi, & tamen Ignem mod dicto alere. Si vero nobis placet respicere ad Vegetantia , quae per
fermentationem Veram , Chemicis excultam , producuntur In Vegetab1l1bus 1llis , quae apta sunt admittere hanc ipsam fermentationem , tum nobis iterum constabit , inde liquorem nasci, qui Vinum dicitur. Hoc autem lege Aciis depuratum , ideo sinceriam , si Igni Injicitur luculento , hunc prorsus exstinguit brevi, neque Incendi unquam potest , neque Vero aptum flammae alendae habetur. Atqui , si exploratum ita V1num vashcommiseris puro vitreo , atque suppositi modici Ignis calore partem ejus maxime volatilem leniter sursum expuleris , inque fumum coegeris , 1ple ille ad flammam adductam vix ardebit , imo vero plerumque exstin
Si autem frigefactus hic vapor in liquorem cogitur, Iterumque 11c cractatur , liquorem dabit, qui quidem aquae misceri potest , sed de simul ad Ignem penitus incenditur , luculentam flammam alit , inque ea coiisum1-tur. Id autem dc vegetabili, quod de Vino restat, sive s ex fuer1t ejus dem , sive resitiuum a destillatione modo dicta , Igne exploratum , dabit fere eadem, quae prius de vegetabili crudo , Igne examInato, retuli. Quo igi rar patet exemplo , fermentatione oriri vegetabilem humorem , aquae miscibilem , flammas alentem , qui prius in crudis haud aderat. Iterum jam speculemur , neque pigebit nos, Vegetantia alio rursum
tractata modo. Itaqtae vegetabilia recentia, naturali suo succo plena , si demessa in magnos conjiciuntur acervos, aut invasis ligneis ingentibus reposita conduntur, clausa, & compressa valde , sponte tua concipiunt calorem , fervorem , fumum aquosum, faetorem , fumum atrum , sam mam , scintillationem. Si vero demessa haec , in aere siccata, magnos in acervos congesta , Ita sicca manent, tum immutara perstant. Talia autem
si fuerint, & dein aquae aifusti humectantur penitus , tum irerum , eo dem , ut de humidis statim meimoravi , modo calorem , Jc Ignem ,
184쪽
Et partes all- quis inflamma. silcSε Conet usio de omni re in plantis combu
suscipiunt. Postquam autem illa ipsa, ratione jam exposita, calent Loonte diu , tandemque rursus , sine inflammatione subsequuta , frigescunt , tum putrefacta erunt prorsus , in pultem conversa foetid. in deprehenduntur. Si putrefacta haec puls , Igne icerum destillat, dabit pro parte , pruDo prodeunte , Vaporem aquosum , qui Ignem suffocabit flammamque. Eo autem aquoso , primoque , liquore expulso , si dein superstites , exl cca
tae , partes Igne uruntur aperto , dabunt fere eadem Omnia , ac cruda vegetantia exusta, aus fermCntata.
Tandem si vegetabilia, quam perfectissime putrefacta, patienter ex retorta destillant vitrea, moderato semper Ignis gradu , donec jam fere sicca evaserunt, exibit primo aqua foetens , subpinguis , vel turbata , in qua arte dein deprehenditur praesens , sed dilute dissolutus sal volatilis , alcatinus : inde autem potius , quam quidem ab admistia veri olei, subpin- .guis ille humor apparebat. Sive autem aquam ita praegnantem immisso oleo Igni injicimus , sive compositum illum humorem in aquam puriorem , & salem suum prius separamus, & tum seorsum Igni injicimus ,
eventus erit idem , Ignis utroque casu exstinguetur.
Ubi iterum materia putrefacta, post separatum hunc primum liquorem , sicca jam fere in retorta superstes ulterius Igne urgetur , exibit fiuidus , pinguis, tenuis , liquor , qui aquae innatat, foetet , flammam alit, instar ole1, aut spiritus vini. Postquam dein separatus hic spiritus , vel oleum tenue, fuit, ignisque cietur incitatior iterum , tum sal alcatinus volatilis , atque oleum, priori crassius , ad scendunt simul, magna satis copia. Atque , uti oleum illud iterum inflammabile , ita sal denuo Igne in- combustilis , reperitur. Denique , si jam tandem residuum , a praecedentiabus expulsis superm anens , urgetur Igne valido , diuque , oleum prodibit crassius, lentius , quasi piceum , quod sane valde combustile invenitur;
quin etiam tempore eodem , quo hin: exprimitur , vapor adscendit dei sus , qui admotu ardentis candelae flammam avide suscipit in aere aperto.
Postremo , si pertinaciter Ignis semper summus sustinetur in hac operatione , Phosphorus exprimetur & ex hoc vegetabili quoque , si non forma ita solida ac in animantum partibus gignitur , multis utique dotibus quam
proxime accedens. Ultima tandem hac lucente materie penitus expulsa ,
carbo in vase superstes nigerrimus , qualis prius descriptus fuit, deprehenditur , in quo nigrum oleum inflammabile quidem superat, sal autem fixus nullus reperiri poterit. Edocti haec omnia libere pronunciabimus , & secure de partibus singulis, & universis , quae tales in Vegetantibus insunt sponte naturae, ut Igne apposito in flammam cpleant consumi, atque Ignem ipsum tamdiu in illo loco continuare , aut alere ; tum etiam de iis , quae per artificia quae cunque ex illis , dc in iis, queunt elici ita, ut eundem effectum praestent. Certi sumus igitur , inter illas partes, Aquam, Spiritus dictos nativos , Sales quoscunque , atque Terram , plantarum , apta nata haberi , quae ab Igne incalescere queant, adeoque Ignem ipsum in se recipere, acceptum vero diu satis retinere , conservare , juxta definita discrimina , jam supra
data. Sed & potest suscentus quoque ille Ignis , horum ope, applicari pro lubitu aliis corporibus. Quin etiam sales fixi, dc terrae , horum Vese-
185쪽
tantium possunt candescere ab copioso Igne , eumque candescentem splendorem conservare aliquam diu. Sed tamen nulla harum quatuor partium ulla ratione unquam poterit cum Igne in flammam agi, non poterit in eo ita consumi, uti Pabula dicta Ignis solent. Deinde vero Olea plantarum , quaecunque demum fuerint , atque Balsama earundem, aut& Gummi in 1is nata , tum Resinae quoque , atque ex gummi & ressinis commistis producta corpora, quae GummI Resimas Vocant, quinque in quam haec partium aliarum in stirpibus genera poterunt etiam ab Igne incalescere , Ignem diu retinere , aliis applicare , absque ignitione, absque inflammatione , verum deinde ad majorem Ignem fundi, ebullire , flammam & Ignem alere possunt. Attamen haec illorum inflammatio , quae ab Io ne fit, non occupat nisi eam illorum partem , quae tantum oleo a in hasce ades: : reliquae autem , quae in iis adsunt, ut inprimis terrestres h bentur , iterum patiuntur tantum , quiae in prioribus jam descripta. Tandem Spiritus, fermentatione producti, vegetabiles olea quoque in fermentatis reliqua , atque inde educta ; spiritus denique , & olea , quae putrescendo producta fuerunt ; haec Omnia , quatenus sunt puri tales spiri tus , aut olea , absolute inflammabilia esse deprehenduntur ubique. Unde ergo jam per evidentissima Experimenta , undique capta , edocti sumus , sola olea Vegetantium , quaecunque sint, tantum este materiem in vegetantibus illam , quae sola , sine caeteris partibus additis , ab Igne ita positia itari, ut flammam veram cum Igne faciat, eamque semel natam con
servet tamdiu , quamdiu oleo sum hoc superesst , interim ab ipsa hac flamma sensim consumatur, atque dispareat, tumque eo ipso simul cessare flammam eo usque durantem. Quum vero Oleum illud diversis plane modis
in vegetabilibus existat, atque diversis causis valde muto tur, tamen semper sensu modo explicato , quamdiu manet oleum , manebit inflammabile. Sed quia fermentatio , & putrefactio , illud oleum usque adeo alte nuant , ut abeat in spiritus tam subtiles , qui aqua dilui se patiantur , vel ita tamen penitus inflammabiles manent hi ipsi spiritus , atque omnia eadem praestare valent, quae statim de oleis veris, ut Ignis pabulo, dixeram, Caeterum , quotiescunque de toto composito vegetabili , aut de singulis
ejusdem partibus , perfectissime separatum id omne est , quod veri olei indolem lici et, tum omne illud , quod deinde superest , nulla arte cognita ,
nullove modo , potest eo adigi, ut flammam si scipiat, vel alat. Interea tamen aquosis , spiritu osse naturae , salinae & terrestres , partes, dum haec olea concinent, atque Coercent, intra se , in accensione olei ab Igne agitantur , IN OVentur , vibrantur , vim Ignis ipsius valide augent, dum inter Ignem ab oleo sustentatum violentissime agitantur , atque ingentem in
illa ipsa flamma , agitatione omnium illarum partium , attritum emciUnr. Hinc etiam illae partes, ita agitatae , ipsam Ignis vim ad alia corpora longCfortius applicant. Imo Vero Ctiam olea defendunt pro tempore, ne adeo celeriter a flamma consumantur , ne igitur Ignem alens materies dissipitur nimis cito , neque de foco exhaler.
uos omnes effectus qui considerat rite , facile videbit, vim Ignis vegetabilis non tantum hendere a solo Igne Elementali, arque ab oleo per
eum incenso, sed omnium maxime ab alus istis partibus incombustibilia
186쪽
bus simul summo cum impetu agitatis in illa sphaera activitatis Igniu.
Unde Ignis Elementalis agitans Omnium purissimum combustile, alcol sin
cerissiamum, non facit tam violentos Est Cottis, neque tantum calorem, quan
tum carbone ponderoso fostili, magnam partem non inflammabili. Quin& lignum opimae pinguis taedae de Pino dat fortiorem Ignem, quam oleum ejus depuratis limum, & ab omni fere materie non inflammabili summa cum cura depuratum. Rursum & paradoxon illud hinc patet, materiam inflammabilem solam , cum Igne solo puro , saepe minus Ignis dare in foco , quam inflammabile permisium cum non inflammabili. Hinc A UTOR rerum inflammabile purum creavit nusquam , illud vero semper abdidit intra venas aliorum non combustilium corporum : per quae longe fortio res effectus edata Haec vero res , quum sit tanti in his momenti, sic, quaeso, a Vobis intelligatur : dum pingue lignum Vivo imponitur foco , tum a solo ejus intermisto oleo una cum Igne potest flamma fieri, δc re ipsa fit. Haec ita nata flamma ligni superficiem lambens arripit , incendit , consumit, in novam flammam convertit omne id Olei, quod p'test nudum at ringere , hinc haec flamma prima sustinetur , augetur assiduo, quamdiu hoc oleum in hujus flammae actuosam vim incurrit. Interim vero, dum jam sal, & terra, huic comburendo oleo quam arctissime cohaerent , simul haec in partes divulsa tenues per hanc rapiditatem accensi olei, intra ipsam hanc flammam agitantur plus . quam Oleum ipsum , hinc quam rapidissime conteruntur ita, ut vix ulla celerior agitatio noscatur. Atque 1lla ipsa adeo fortis partium harum durissimarum , arctissime compressa rum ab Atmosphaera , attritio violentissima Ignem ipsum eo allicit, atque hoc in foco longe ardentiorem , copiosioremque, colligit, qui iterum
oleum plus agitat: unde igitur facile concipitur vivida vis hujus incensi Ignis. Atque haec quidem dum contingunt, interim solidum corpus ligni huic foco impositi in omni suo interiori corpore calescit , funditur, rarescit, elastica ingenti cum impetu dispellit , olea fusa promit , sicque tanto diutius hac successiva actione Ignem continuat. Atqui, si jam cogitatis , solum purissimum oleum incendi in Igne , tum solae illae oleota ,
lentae quidem & tenaces, at certe molliores partes, Omni modo celerrime agitantur ab elementis Ignis ; sed neque tantum attritum in foco fataciunt , neque tam fortem Ignem. Sane deflagrabunt velocius ; sed erit bre Vis , neque Ignem adeo fortiter colligens , impetus. Quae jam exposita sufficere arbitror de Pabulo Ignis vegetabili. De modo , quo Nostrum jam porro erit, summa cum cura speculari naturae actionem , igRjΤ 84 V Q hQς materies haec , jam satis enarrata in regno Vegetabilium , Igni com-- eum ita , ut dictum est, alit. Neque hic sane parum laboris , ut asse querer ipsam rem , adhibui. Omnia igitur undique contemplando didici primo , quod omnes illae partes vegetantium , quae cum Igne possunt flammam facere veram, tales sunt, ut se patiantur commisceri omnes inter se, quoties inpio mis sincerae , tque silmplices , inflammabiles sunt. Etenim veniamus in rem praesentem. Alcohol est unum notum nobis perfecte in flammabile , id vero undecunque paratum , modo purissimum sit , omni alteri Alcoholi, undecunque parato , absolute per intima commisceri potest, sine ulla apparente nota discriminis post permistionem peractam. a Deinde
187쪽
Deinde autem olea purissima , ab alienis rite defoecata, omnia etiam so lent inter se commisceri absolute ; ut in omni exemplo undique patet. Fateor , in oleis quibusdam paratis ex semifossili materie , ut Succino , similibus que , per successive intentam destillationem , exsurgere olea , quae per dintincta strata sibi invicem non mista incumbunt , sed notum est postremo haec ponderosa, ultima vi Ignis ex orta , olea fere ipsam liquefactam concreti molem valde permistam continere : quin δί scitis , me de solis hic Vegetabilibus tantum agere. Adeoque Omnia vegetantium olea ejus sunt indolis , ut patiantur se permisceri facile in liquidum concretum , vix dein ulla nota diversitatis distinguendum. Iterum olea depuratissima quaecunque , atque Alcol sincerissimum , permisceri post in t ilicet adeo accurate inter se, ut prorsus deinde evadat homogenerim , quod ab hac mis- cela enascitur, liquidum , neque vel acurissima micro copia ullam hic cernant diversitatem in permisto. Attamen ita me capitis , ne ulla insit aquae
guttula in hoc Alcohole vel oleo , tum enim foret impossibilis exspectata haec commistio. Qiuin etiam Camphora , quae inter solida Vegetabilia tota incenditur , in Alco hole non modo , imo de in omni oleo puro perfecte omnino dissolvitur. Caetera quoque Vegetantium perfecte inflammabilia in oleis misceri queunt, & in Alco hole , eo magis , quo purius inflamma bilia fuerint. Id de resinis , balsamis , gummi- resinis , ubique verum de prehenditur. Quando autem hac lege permista sunt, etiam leni Ignis gradu fluida reddi queunt , aut sponte diffluunt. Camphora, quam levi actione Ignis mox fluit 3 quam liquescunt facile balsami , colophoniae , resinae Multa quidem horum inflammabilium nulla hactenus deprehensa frigoris vi conglaciari unquam possunt, ut in lini oleo , aliisque patuit. Sed &valde hic quoque illud etiam observandam , quod omnia illa pure inflammabilia , sive sincera fuerint, sive commista simul, habeant partes , qua
lenta quadam tenacitate viscosam quandam inter se cohaesionem produnt, suaeque divulsioni haud parum repugnant. Spectate, omnium cognitorum
liquorum subtilissimum, Alcohol. Nonne deprehenditis vel illius ipsius
partes in spiras decurrere, quae habendo lentescunt ξ Quin etiam , quoties Alcohol purum aquae commiscemus, vel tum Videmus , partes Al coholis in cohaesionem nitentes , instar anguillularum inter aquam de currere , suisque spiris ipsam hanc tenacitatem testari suam. Si δί olea cum Alcobole diluimus , tum quoque easdem observamus strias manifestari. Sed etiam visum fuit , omnia olea , quae inflammabilia habent ut, tanto promtius , perfectius , minori cum fumo , ardere , tantoque minus cinerum a combustione sua relinquere , quo minus crassiti ei possident, quo tenuitate summa magis ad Alcoholis subtilitatem accedunt. Haec enim semper ita vera esse ubique inre igimus. 1ed & erit flamma haec simul eo ubique debilior, quo haec olea tenuiora fuerint. En , Auditores , haec jam data sunt de natura Pabuli Ign1s constantissima rerum Experimenta ,
quibus utendo poterimus jam forte boni quid proferre de modo, quo Ignis in suum alimentum , hoc in Ignem , agit. Rursum rem per seriem Experimentorum deducere licebit.
188쪽
Flammae nIgnis cxstinctio ab Alcohole, Flammae I
17o In hoc vase aeneo, cylindrico , purissimo , contineo jam Alcohol sinc rissimum , frigidum, quod liquidum quidem inter Omnia, quae nota sunt , est quam maxime inflammabile totum , videte jam bacillum hunc Sulphure incrustatum , atque ab Igne accensum , ardentem igitur adhuc subito im mergo in hoc Alcohol; credebatis, incensum illud iri ab hoc Sulphurato ξ nihil minus ; namque ilico exstinguitur , haud aliter, quam H aquae purae fuisset immissum. Sed agite , aliud exhibeam longe magis inexspectatum. Ergo hanc vivam scintillantem , ardentem , prunam de foco sum- tam , in idem hoc Alcohol cito submergo , quid fit ξ exstinguitur prorsus haud aliter, quam si frigidae immitteretur aquae. iando autem Sulphuratum idem notabili satis longitudine corporis sui ardens , apice sum ano in Alcohol demergo ita caute , ut pars ardentis flammae ad superficiem Alcoholis adhuc supra emineat, tum incipit attractum Alcohol ardere,
atque haud ita diu post tota ejusdem superficies incendi.
Hinc manifestissime apparet , Ignem ardentem non posse accendere materiem Omnium maxime instammabilem , nisi modo in ejus superficie summa , quae ipsi est: a i contigua. Sed eundem exstingui prorsus , dum intra corpus ipsum inflammabile undique immergitur ita, ut nulla ejus dem pars supra illud in aere emineat. Id vero, notabile inprimis phaeno
Falsum igitur, Ignem actuosim ita facile accendere vel illa corpora, quae summopere inflammabilia ad Ignem sunt.
Nunc iterum idem vas sincerum purissimo Alcohole impleo , idque Alcohol calefacio prius usque adeo, ut fumet jam , videtisne ξ dum jam
cum hoc Sulphurato accenso accedo ad fumum exhalantem de calefacto hoc Alcohole, simulac flamma incensit ellychnii attingit Vaporem, Ocyssime vivam capit flammam, quae ardet ilico, alc esse extendit perfecte supra totam superficiem cal1di Alcoholis ; sed si amma illa , ira concepta , manet accurate in tota hac superficie extensa , ut in basi firma ; sed nulla arte potes eo adigi, ut ipsam molem Alcoholis sub e usdem superficie latentem , convertat in flammam : hanc enim molem , Videtis integram , pellucidam, non incensam , inunctam fere, sub hac inflammata superficie persistere, nullo modo consumi, nisi quatenus tantum spiritus, calore separati de hoc liquido , sursum elati, perveniunt iis hie ad superficiem ejusdem aeri contiguam. Tunc enim illi soli, nec alii, statim ub
189쪽
cenduinitur , inflammantur ilico. Neque erit postibile plures incendere uanui, quam hos , qui jam eo pervenere ut in aere volItare queant : Id autem clarissime vidi ; si enim Alcol frigidum , lente tantum accendens a superficie sua , admoto sulphurato ea lege, ut dixi prius, ut scilicet una ejus inflammati portio sub superficie Alcoholis parum demessa, altera ejusdem inflammata pars emineat, tum lenis valde, debilis admodum,& omnino parva flamma tantum excitatur. Ubi vero calefactum prius Alcohol, spiritus multos in aera per superficiem suam exhalat , tum flamma statim violentior , fortior , major, flagrat: quoniam plures tum ad aera accedentes a sanama accendi queunt. Igitur in hoc vase , illud Alcohol idem semper dat plus flammae , quo magis illud per Liniversam ejus dem molem calefactum est : adeoque si eousque incalescit, ut ebulliat iam, tum quoque dabit flammam fortissimam. Imo vero , si vas ebuli 1ente Alcohole plenum exhalat per acta suos spiritus , hique intra spatium aliquod
arctius coercentur mobiles , vagique, si tum acceditur ad illud vaporatum spatium cum ardente candela , totus ille locus in coruscam flammam incenditur, atque levissima , momentanea, luce refulget, simul subito tendit ad superficiem vasis, simulque ac eo pervenit , statim ita tegit illam exhalantem prius libere per aera superficiem, ut jam nullus amplius spiritus dissipetur per prius spatium , ut a bidem accendi ultra queat ; sed cogetur ille nunc omnis agi per incumbendem illam sammam , atque in ea sic mutabitur , ut & ipse tamdiu flammam creet, sed deinde ; mutetur in materiem , quae non amplius Alcohol est. Id ita se habet, ita observando didici , dum ad omnia circumsp1cio. Sed porro , flamma haec ita ardens persistet in hoc vase tamdiu , quamdiu vel minima guttula Alcoholis in eo superest , & tum demum desinit. Non potest igitur id Alcohol uno momento hac flamma depascente consumi, sed tantum quoad solam sitherficiem aeri contiguam. Qito ergo latior superficies , eo consumtio citior. Unde pro arbitrio , augeri, & accelerari poterit haec consumtio. Bini ergo nosciuntur mod1 accelerandae Alcohol 1s flammae, adeoque de consum
tionis ejusdem , coctio scilicet illius ad Ignem , atque ejusdem estissio perlatiorem superficiem. Porro Alcohol, ita ardendo prorsus consumtum , faecem nullam relinquit ; purist1mum si fuerit penitus , ne maculam quidem praebet pro vestigio. Sed in superficie flammae non deprehenditur ullus fumus, oculis qui percipi queat. Si albissima , nitidissimaque , charta
ardenti flammae supraponitur , nulla haec inquinatur fuligine , madorque purUS CXcipitur tantum. Nares vero odorem Alcoholis fragrantiae similem percipiunt. Flamma autem haec incensi Alcoholis , in aere silentissimo flagrantis, figuram habet conicam : quia circa centrum Ignis maximus aera incumbentem potentius elevat ; qui Ignis , versus ambitum basios hujus minus coactus , atque proinde debilior , ibidem aera eundem manu Selevare valet. Flamma haec intuenti caerulea apparet ; sed cum cura Observanti ita se habet. Basis flammae caerulea semper, sed apex ejus duplex
cernitur sic , ut interior apex semper flavus apilareat, extorior autCim caeruleus. Denique hoc in Experimento nihil vobis forte videbitur mirabilius hoc jam demonstrando eventu. Animum igitur advertite , dum spe ctatis jam hoc Alcohol in suo vasculo quam flagrantissime ardens , ego
190쪽
vero vivam hanc , igneamque per Omnem suam molem prunam injicio in hoc Alcol , quam ipsi spectatis submersam exstingui ilico , neque sub Alcohole , de intra hoc Ignem suum retinere posse. Quae nam mirabilis est hujus effecti causa 3 pruna ardens longe majorem Ignem requirit , quam qui est in Alcohole ebulliente. Ebulliens Alcohol dein majorem calorem haud acquirit. Pruna calidior , Alco holi immissa , in hoc frigidiori liquore , amittit illum majorem calorem ,
qui requirebatur ad hanc ignitam retinendam : ergo exstinguitur ; siVe reducitur ad gradus caloris 18O , circa quos Alcohol ebullire cito incipit ; illo gradu nemo materiem ullam combustilem poterit accendere, id est, Ignem cum oleo eius lucentem producere. Quoniam vero simul pruna haec , tota immersa Alcoholi, ab omni commercio cum aere externo prohibetur ,
hinc neque & illa hic poterit accendere Alcohol, sed tantum primo im petu eis cere, ut illud plus motum , displodat magis in altum suos spiri tus , sicque , ut jam ante exposui, eo temporct augeat flammam. Sed si pruna haec sic imposita fuerit Alcoholi ardenti, ut ignita prorsus , Una part emineat extra Alcoholis superficiem aeri contigua , tum sane ardebit cum Alcohole satis fortiter.
EXPERIMENTUM II Lysanima pii deliberaVi, quanam , eVidenti fatis ad sensus, Experimento-iissimaereamina- rum ratione addiscere possem actionem Ignis in suum paruitum ; tandem ita sum prosequutus , uti jam coram Vobis instituo. Ecce igitur , iterum hoc in vale aeneo , cylindrico , puro, calidum Alcohol accendo purissimum) positoque vasi jam ardenti supra hanc mensam, in loco hoc
quieto , suprapono hoc ingens vas vitreum , id videtis este recipiens maximum , quod in usus Chemicos a vitrariis conflari potest , figurae cucurbitae : ejus imum fundum orbiculari, prudenti exscissione, ita abstuli, Urcarn pana jam vera sit l, supra quoque , ubi in augustum exit, apertum est orificio digitum minorem admittente , quum infra pateat orbe , cujus dia metrus est decem pollicum. Videte figuram. Qitando jam campana haec pellucida , pura , vitrea sic circumposita ardenti Alcoholi, evidenter jam spectatis Omnia phaenomena, quae praecedenti modo Experimento Cnar-j x Vi , Vobisque Ostendi, in Alcohole ardente. rosein tenuem', Pinimum auteiri jam notabile habetur , quod videatis jam totam hujus
limpidissimum. campanae superficiem opacari vi flammae intus ardentis, quamdiu haec ipsa campana frigida manet. Verum postquam jam calere incipit ab eadem flamma , eo ipso & pellucere hanc iterum coram quoque cernitis. En calCt
jam a perdurante intus Igne, sed & perfecte jam iterum pellucet Si jam
intenti con emplamini, in roto spatio hujus campanae non videtis ullum fumum nasci, qui ullo modo cerni queat , sed totum in campana aerem absolute liquidum observatis. Qtioniam vero vas Alcoholis cylindricum est , flamma , quantum acies oculorum seqtii potest , persistit a fine ad initium , quam maxime aequabilis. Iam autem videmus ad infima interiora
Campanae strias decurrere formatas fere, ut a spiritibus destillantibus fieri soleta
