Elementa chemiae quae anniversario labore docuit in publicis privatisque scholis Hermannus Boerhaave. Tomus primus qui continet historiam et artis theoriam. Cum tabulis ænis. [-Tomus secundus qui continet operationes chemicas.] Editio altera, Leydens

발행: 1733년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

DE ARTIS THEORIA.

possita parallela priori, excepit omnes radios , qui c' lecti ibant versus

focum prioris lentis majoris, atque contraxit eosdem in spatium orbiculare diametri tantum Octo linearum. Reduxerat itaque radios nova hac aggre ratione ex spatio 8 I linearum quadratarum ad spatium 16 earundem. Noc modo arctiorem horum condensationem assecutus , nova tamen refractione multum de illis perdidit. Effectum tamen urendi habuit praecedenti majorem. Atque hic Eximii Viri ars substitit. Ego que Vobis , qua potes , fide , eVidentia , exposui ultimos , usque cognitos, modos excitandi Ignem per Catoptrica , & Dioptri . Sed tamen puto requiri, ut Chemicis hic proponam admiranda illa in corpora estecta , quae hisce vitris peracta sunt: ut intelligere incipiant, non opus esse ullo Igne crasib ad praestanda illa omnia, imo longe majora, quam quae unquam forna cibus Vitrariorum , Dociminarum, Metallurgorum, violentissimis peragi potuerunt. Neque male quis ferar, quod hic describam, quae in Actis Aca demite Scientiarum habentur : non libri illi semper praesto habentur, ego hic de industria de Igne agere cogor. Igitur praecipua haec sunt.1. Arborum virescentium humidi rami, aut ligna , quae in aqua D P aeespui e cerata sunt, si ponuntur in illo foco , statim ardent , unico temporis mo--xisi β Igm: mento , atque consumuntur in flammam, fumum, dilapsos cineres.

a. Si aqua , excepta vase parvo , ut in hoc foco reponi queat, ibidem ponitur, statim ebullit, absque mora. Utinam exploratum fuisset , an eadem , in hoc loco ebulliens , magis calida fuisset ad Thermo scopium Fahrenheltianum cum Mercurio factum 3 an coacta haec ibidem vivida Ignis Vis poterat aquam magis calefacere, quam alii foci, in quibus sequaliter modo calescit

ad certum suum gradum calefacta , liquescunt. Si crassiora sunt, quam foci vis penetrare queat per laminam , haud ita facile omnia funduntur. . Lateres cocti, aut in Sole siccati, Talcum ipsum , & alia rubent uno momento , mox dein in vitrum deliquescunt. 3. Sulphur, pix, resima , superincumbente aqua tecta, funduntur sub ipsa aqUa. 6. AEstivo tempore lignum tenerrimum , positum sub aqua , in foco illo

fortissimo , ibique retentum , videtur integrum manere , ubi extrinsecust adspicitur ; verum , fracto ligno , intrinsecus apparet in carbonem conVer sum , & exustum. Mirabilis haec omnino res , videtur mihi satis manifesto docere , quod summus hic Ignis nequeat calefacere aquam , nisi ad cer tum tantum caloris gradum , qui quum in aqua ebulliente minor sit, quarta ut lignum accendat, hinc etiam impediat, ne calor foci sub aqua directaurat lignum in parte aquae contigua. . Si materies mutanda tenetur in basi nigerrima excipiente , potestabfoci incredibiliter augetur. 8. Si Metalla , vel alia corpora , hoc Igne explorandae, excipiuntur atro carbone ligni viridis , neque penitus exsiccati, ad Dictum oculi fundun tur ,s scintilllas emittunt , avolant. Cuissime Plumbum &i Stannum fun

dunttit , fumant, calcinaΠtur , Vitrescunt, CV an scrint.

0. Cineres quorumcunque Vegetantium ocissime vitres cuint.

152쪽

i34 PARS ALTERA.

1o. Si a item materies quaedam integra, & satis magna mole ibi haeret saepe fit, ut non queat fundi hoc Igne ; sed si in pulverem conversa fuerit, fundi solet satis facile. Quando autem & sic fusioni suae pertinax resistit, tum addito sale quodam facillime fundetur.

11. Omnia corpora nigra, quaeque nigra manent in hoc Igne, omnium maxime ibidem mutantur : dissicilius , & lentius , mutantur, quae

alba dum imponuntur, nigraesciant deinde in hoc foco. Sed illa corpora, quae quidem nigra erant dum imponebantur , sed posita ibidem albes cimi, longe dissicilius ibi mutantur, maxime, si albescunt, postquam fue

runt fusa. Si autem in summo hoc Igne , quaedam prorsus alba manent, haec omnium minime mutantur i, ut calx , creta Britannica , silex. 11. Metalla in vase myrrhino , seu porcellano , cujus nulla crusta vitrea adest, posita, omnia vitrescunt; modo vas POrcellanum lente incalescat,

ne frangatur subito Igne ; dc modo sit adeo crassum interim , ne id ipsum

fundatur.

13. Si materies hoc Igne tractanda , ponitur intra amplam ampullam vitream, focusque prudenter ita dirigitur intra capacem hujus vitri al-Vum , ut materiem mutandam feriat , non vero vitrum , per quod traii sit, tum materies haec mutata dat Pilaenomena intra hoc vitrum prorsus mirabilia. 1 . Nitrum tali vase captum, actumque tali Igne , totum fit volatile uno temporis momentulo ; tumque mutatur integre in Spiritum volatilem Nitri: qui sane effectus tanto quidem apparet mirabilior, quod Nitrum alio Igne fusum vix mutetur, sed dissiuat instar aquae ; ut vero virtute Ignis mutetur in Spiritum , semper requirat intermissionem corporis terrestris ,

vel additionem olei Vitrioli veri, vel calcis ejusdem , in qua ipsum Vitrioli Oleum adhuc latet: caeterum hic sine addito idem fit. 11. Summa interim Lunae plenae lux , per hoc vitrum collecta, focumdat lucidissimum, sed caloris 1n illo loco omnino nihil. 16. Movet, pellit, agitat, cuncta fere corpora etiam , quamvis saepe non absque ingenti periculo , in vacuo ipso. Ex quibus omnibus, aliisque plurimis, constat, focum hunc T schir-nhausianum, debiliorem Vitelliano , tamen Igni explorando per sua effecta aptiorem esse.

ctas in Retre.

Si aqua in Atmosphaera , vel glaciei ramentula , causis quibusdam Physicis in globos nubium ingentes convolvi queunt ita, ut inde Sphaerae oriatur perspicuae figura , licet minimo modo tempore ita perstet, haec irradiata Sole, ad distantiam semidiametri a parte aversa , poterit uno momento focum essicere longe violentiorem quam T schirnhausianus ; aera ibi rarum reddere quam maxime, hinc rursum Phaenomena subitanea maxime , atque mirabilia prorsus, producere. Qui enim aquae , in altum aera elevatae, liquidissimam puritatem cogitat, stimulque perpendit, quam magna saepe copia per imbres emasa , subito cadat, facile videbit ex Dioptricis , quid futurum sit, si in Sphaeram ingentem conglobetur. Sed si

153쪽

cogitamus , radios in talem globum actos, perque eum transgredientes ,

facere, ut lux summa, & Ignis, sit in axi Solis & Sphaerae illius, post Sphaeram ; sed ut a parre irradiata a Sole nulla lux, sed densa nigritudo, appareat. Forte & ille credet, tale quid contingere, quando alerrima in cIo spatia apparent, paulo post in summa tonitrua dc fulmina exeuntia. Sed inprimis tali nubium forma sphaerica essicietur , ut spatia globis his intercepta mire differant luminis, & caloris ratione , ab his ipsis Sphaeris :unde igitur mirae prorsus hic rarefacti, & ignescentis, ibi densati &refricrescentis aeris varietates omni momento, atque celerrimis vicissi tudinibus permutatae , exoriri, atque abire , posse videntur. Verum haec

iterum ipsa, sedulo attenti ad Meteora, sensim intelligetis per Vos ipsos, monuisse susticiat.

Abesse autem nequeo , Auditores optatissimi, quin , sollicite in me- Ih, , sinu moriam revocetis , rogem, quod & alia oportunitate jam monui. Aio igitur, solo attritu collisi chalybis δc silicis , iterum longe promtius, & peni 'p' μ' tiore mutatione metalla vitrescere, atque penitus inverti quam geminato foco Dioptrico omnium maximo. Constat veritas : Vitellianus IgnisTschirnhausiano longe potentior. At ferri, in percussit , in vitri indolem permutatio celerior , quam in foco Vitelliano. Ergo patet iterum vis eusticorum solidorum attritorum summa.

Deduco & hinc , quod non opus sit ulla actione , nobis hactenus cO- Ad Ignem sum gnita, Solis, ad producendum Ignem omnium maximum , qui effectu velocissimo , maximoque, unquam deprehensus fuit 3 imo neque ulla omnino inflammabili dicta materie opus esse , ad Metallum fusu dissicillitamum omnium nictu oculi penitus & intime fundendum , eo tempore inprimis , quo id gelidissime frigidum habetur, in loco omnium frigidissi

mo , nulla fornace metallica ; nullo ne vase quidem , quo materies continetur. Omnia quippe haec paradoxa vulgatissilino Ignem producendi modo firmantur. C o R o L L. 4.

Dubitavi diu , auderemne tandem publicare sententiam, quam diu Forre sollit in coxi mecum , atque recoxi ξ facilitate vestra usus , en , id facio. Credibile *ίς; in videtur,in actione Ignis, hic apud nos deprehensa, nullam Solem emittere materiem igneam , cui illa actio tribuenda videtur. Hanc vero Solem po tentiam tantum habere, ut praeexistentem in illo eodem loco Ignem , non auctum , dirigat in rectas parallelas. Unde illa eadem copia Ignis ex parallelismo , reflexa, vel refracta , colligatur , solaque ex dispersu adun tione , atque inde sequente nova vi, Omnia agat. Priusquam abeam , iterum conabor , facili exemplo , rem paulo Obscuriorem ex praejudiacata opinione illustrare, Sit cubus cavus, aeneus, supra tripedalis longi

154쪽

Definitur mo dus Physiciis pro ducendi Ignis maximi.

436 PARS ALTER A.

rudinis latus exstructus , undique quidem clausus , at, uno latere ablato , ab ea parte patulus. Esto cubus hic quadrato patulo directe oppositus Soli , sed charta alba tectus , in ipso autem cavo adsit Thermometrum acute sentiens balii enheltianum , spiritu mobili constans. Dum charta prohibet adspectum Solis in cavum oppositi cubi, erit in toto cubi spatio frigus , si tempestas fuerit gelidissima , ingens. Tollatur ocytis charta, illo ipso ergo temporis lapsu irradiatur tota cubi capacitas a Sole, ilico exoritur ibi calor , statim Thermometrum ibidem positum notat gradum aucti caloris in hoc spatio. Philosophi aiunt Solem , velocitate inimaginabili, a suo corpore emisisse Ignem illum , qui nunc admissiis calorem sacit. Mihi videtur, Sol egisse nunc, quod prius , quod semper , scilicet id , quod Ignem appellamus , in rectas determinando omne , quod sine obstaculo attingere Opaco potest, & hinc Ignem prius , dum charta prohibebat, in

sex quadrata coercentia aequabiliter nitentem , nunc man Cntem accurate eundem , cogere ut recta nitatur per totum hoc spatium in unum , aperto

oppositium latus quadratum. Hinc totum locum , inprimi S hoc latus, aequabiliter calefaciat, per solam directionem , neutiquam per affusam copiam, mutationem hanc Thermo scopio cognitam essiciens. Iterum Vitellianum Speculum , oppositum directe meridiano Soli, haereat tectum velo candidissimo , non erit plus Ignis, nec caloris in ejus cavo post Velum , quam alibi. Tollite velum, ipso ictu temporis Ignis hujus speculi cavo indeterminatus inhaerens agitur per parallelas in reflectentem superficiem cavam speculi, fitque in foco formidolosus Ignis, non a Sole huc projectus ;amo Vero, nec plus nec minus, quam ante , sed aliter directus tantum. Idem in vitro refringente dictum velim. Atque ita foret, ut nec Tritu genitus Ignis, nec Speculo productus , aut Lente , aliquid omnino Soli deberet respectu materiae suae,

Qinis igitur foret Ignis omnium maximus, qui hodie industria humana per artem exculta parari posset λ sane ex iis, quae dilucide tradidi, omnibus , patet illum futurum in eo loco , ubi focus Vitellianus , δί fortissimus I schirn hausianus opposito directum occursu in se invicem irruerent: quum enim focus Speculi in aere libero assurgat ad distantiam trium pedum dc dimidii ad axin speculi ; poterit, sine ullo impedimento Solis ad speculum , apparatus T schirnhausianus poni ante Speculum ad Solem in aere in axi Solis & Speculi, ad eum situm , ut focus Dioptricus ille accurate cadat in focum adsurgentem de speculo. In illo igitur loco concursus Ignis erit summus , qui juxta hodiernam, cognitam , hominum industriam haberi potest. Fateor, actionem tanti Ignis hon posse adeo commode determinari in objecta, nisi momento temporis, dum ponuntur in hoc foco ;quum ilico ac fluunt, delapsura sint ex foco , attamen constat ita de Igne maximo possibili. Si naturae haud repugnat, glaciales nubes globosas δίcavas, ita sibi mutuo accommodari posse in aere , ut modo proposui :quanti inde effectus oriri poterunt l

155쪽

DE ARTIS THEORIA. 13

Esto igitur Ignis in illo loco summus; ille profecto ibi manebit, quam

diu Solis , vitrorum Dioptricorum , & Speculi axes in eadem recta , atque situs in eadem distantia persistunt. Igitur de tum , si assiduo descriptae sint Solis , Vitrorum , Speculi, Viae in eodem situ, poterit a nona matutina in pomeridianam tertiam , aestivo tempore , sereno die , immanis hic Icrnis sustineri, neque interim toto hoc tempore ad sustentaculum sui vel minimo pabulo unquam indiguit, semper ut natus , ita & perdurans runde sane alia longe idea nascitur maximi Ignis , quam quae unquam ha bita fuit. Utique videmus inde , fieri posse, Juxta naturae perspectae leges , ut in aliquo loco Universi definitae potentiae, certaeque magnitudinis, Ignis , & Lux , absque ullo omnino pabulo , sit, maneat.

Atque praecipuum quidem mirabile in hoc Igne erit, quod ipso illo

temporis momentulo , quo causa ejus , juxta apparatum debitum , enata est , statim cum omni sita efficacia praesto sit, atque aequali ilico violentia agat, qua unquam acturus est. An vero adhuc magis mirum forte aest1 malis ; quod, quando focus ille hoc articulo temporis in immensa sua vi exerconda maXime occupatur,atque nictu Oculi citius Speculum tegitur, ipso illo momento in loco illius foci, ubi jam jam erat Ignis summus , nunc ne vestigium quidem ullum Physicum ejusdem remaneat, sed Lux, ardor, aeris ex pulsio , omnis effectus ipso illo brevissimo tempore penitus perierit 3 neque in illo loco illius foci quidquam ejus super ut Θ Quis talia crederet ξ Post et ne ergo in universo summa Lux, Ignis emcacissimus, in Uno momento nasci, perire Θ Ignis vero foci nostri, jam descripti, nullo fulgore visibilis est , nisi tantum in axi Solis atque Speculi ; ad latera nihil visibilis lucis diffundit ; unde nullum lumine dat signum suae praesentiae , nisi oculo in illo axi posito , ubi immensus fulgor aciem videndi uno momento hebetat, perditque.

Quae dum serio perpendo, iterum , ecce, videtur mihi se revelare illa mira Ignis proprietas , qua ille intelligitur , si solus concipitur , esse potestas quaedam Physica , quae ex centro suae consideratae molis semper , aequabiliter, se expandit instar radiorum Sphaerae, uniformiter quaqua- versum. Quumque ubique ille idem Ignis sit, manebit haec aequilibrata potestas ubique eadem , adeoque mutabit nihil ; quando autem , quacunque causa , permutatur hTc aequilibratae potentiae pax , tum vero immanes prorstim effectus produci, atque apparere , poterunt. Atque forte falsi , tum putabitur novus ibi Ignis natus esse, vel recens ejusdem vis adaucta.

Qui diu, sine

pabulo. Statim asciis visumma. Inde nova a sertio naturae

156쪽

EXPERIMENTUM XVIII.

Ignis verus uniri potest omni corpori solido , quod hucusque exploratum fuit; atque , ubi semel illi unitus est , satis diu unitus illi adhaeresiacere poterit ; neque ergo in illis uno momento corporibus perit, ut in f cis modo explicatis. Si enim exploramus quaecunque obvia liactenus corpora , eadem com mittendo Igni puro , forti, cuicunque, poterunt inde calefieri usque adeo tandem , ut luceant, fundanturque falgida. Docuerunt hoc Experimenta, quae I schirnhausius , I lombergius , Haris exertas , alii ; imo , quae Omnes fabri, coqui, & homines Igne utentes ; tandem , quae tota tellus Sole illustrata, dedit. In quibus omnibus idem semper ita deprehensum fuit omni

CXperimentorum CVentu. Terrae Omnes fixae , Omnes lapides , gemmae , saxa, vitra , sales fixi, ligna , foctilia solida , metalla. Itaque verissime sum mus NEWTONVS observat, aquam ipsam, si id unquam fieri potuerit , in terram conversam , eousque etiam Igne impraegnari posse, ut luceat. Nihil autem magis observandum hac in re putem , quam , quod esse debeat causa quaedam, quae Ignem ibidem corporibus tamdiu conne ctat, praeter Ignem ipsum. Enimvero in foco Vitelliano maximus illo perit, illo ipso momento , quo irradiatio parallela cellat. Ignis ergo non retinet ibi Ignem. Atqui distiliunt, adeoque deserunt se mutuo, omnes illi Ignes simul, Qui modo adeo arcte uniti erant. Sed si globus ferreus , cujus maximus circulus aequalis ipsi orbiculari foco , hic tenetur tam diu, donec penitus percaluerit, tum Ignis hujus foci assi, ciatus huic globo , longo admodum tempore in illa sphaera ferrea manebit , cum omni nota suae praesentiae, ita quidem , ut Ignis , qui in hoc foco haeserat, atque ilico avolasset, jam intra hoc corpus receptus , ibidem per longa satis intervalla temporis jam unitus retineatur, SI prohibeatur ab instantanea sua exstinctione. Qiaamam est haec causa Z corpus. Quonam modo hoc ita retinet illum Ignem massa corporea. An ergo in illo loco , ubi focus fuerat prius, solus aderat Ignis , absque ullo alio corpore, ipso etiam aere vi Ignis expulso p an ergo ideo ibi evanescebat uno momento , quia non erat ullum corpus , quo retineretur ξ an igitur Ignis partes collectae , si nullo denso corpore retinentur, statim in aequilibrium antiquum resti tuuntur Θ an ergo in ipsis Ignis partibus non est ulla attractio mutua P an potius elementa Ignis se mutuo refugiunt 3

Ignis ille elementalis , purissimus , ita conciliatus corporibus, Onana momento , quamdiu illi corpori inhaeret , ab omni puncto ejusdem cor poris in ambitum omnem , prodit se vero effectu Physico Ignem sin

cerum.

Primaria enim nota Ignis praesentis, Thermo scopio explorata, huic adest : si enim , ut videtis , hoc ego Thermoni etrum teneo in distantia certa ab hoc ferro candefacto , spectatis ilico id rarescere in suo tubo , &

157쪽

assidub, tanto magis , quo propius acceditur ad ipsum ferrum minus, ub1 ab eo receditur longius. Neque refert a qua parte adducatur 1 hernis sco- Dium , modo eadem distantia sit. Igitur Ignis 1lle, qui 1n ferro habitans 'crit in hoc Thermometrum, est Verus ille Ignis prior , manet ramen Jam, sine tritu , sitne parallelismo , in hoc loco , editque effectus ibidem ut Ignis elementalis. En jam sulphuratum , hoc adduco sensim ad 1dem hoc fer rum i nitum , videtis, prout e longinquo per grδdus accedo , ancipit fa- mare liquescere , scintillare, coruscare , fulgurare, flammam concipere. Intenti vero spectetis jam hoc mirum Experimentum. Hac in ampullula sinceri stimum jam teneo Alcohol, cujus particulam lente , & prudenter. fundo supra ignitum hoc serrum. ud exspectatis futurum ' an ad accensum iri 3 neminem vel dubitare crediderim. Sed nihil minus. Ecce enim , simulac incidit in cavam hanc Igniti ferri superficiem , statim cogitur in Mobum pellucidum instar Argenti V , atque ea specie, ut illud decus tarit super eam , sine ullo signo conceptae flammae. Postquam vero accessit iam decurrendo in locum frigidiorem ejusdem ferri, jam cito ita auras dii sipatur sine ulla flammae excitatione. Qiud hic rei est, Auditores P Sulphur, pulvis pyrius, ligna, alia , huic apposita ferro , statim Inflammantur. Alcol, quod leniter calefactum omnium fere facillime accenditur, terthunc Ignem, neque accenditur interim. Nodus hic vestro dignus acumine. EXΡERIMENTUM XX. uum ergo deprehensum sit, Ignem hunc, ita , tam diu, tam magnum, detineri posse in corpore solido 1, inprimis inquirendum erit nobis , qualis ille sit , qui ita ibidem adhaerescit: quumque inter praecipuaS , maXime UeCommunes , proprietates in corporibus repertas , pondus In primis sit ; co natus fui examinare, an ille Ignis corporibus fixis pondus addat , quod sensibus percipi possit. Hunc igitur in finem elegi corsus , quod a magno I ne , huid amitteret pondus, dum manet Ignis Ille in hoc corpore , MQuod interim Ignem magnum reci Pere , imo diu quoque conserVare pO,set. Bilancem adhibui accuratam , facile mobilem supra axin. En ergo hoc Parallelis is edon ex ferro optimo. Massa ejus habet pondus librarum quin que , & unciarum octo, Amstelae lamensis ponderis, dum jana friget. l'ono ferrum hoc, ut coram jam cernitis in foco carbonibus hostilibus large 1n1tructo,quos folle incendo eo usque,ut ferrum,his ardentibus Impositum, In dique ignitum penitus candescat. Itaque id ipsum j MD sic fulgens ab Igne, bene excussb omni pulvere,in bilancem pono, appositoque ad alteram lan cena pondere requisito ad aequilibrium, videtis aequilibrium qui etiam in Ju- o. Atqui exacte appositae habentur librae quinque , unciae Octo , ut priuS-Relinquam nunc in bilance, donec frigescat prorsum. Pestquam autem V1- cinti & quatuor horis ita reliqui, reperi pondus 1gniti, & refrigerati, ferri, in tanta mole nihil prorsus auctum , imminutum ve suille. AtqUIidem penitus expertus sum in massa aeris ingenti, solidaque ; omnibusque peractis , ut in ferro modo dixi, eventus prorsus idem erat. 'uI ExperI-menta haec mechum capient, animadvertere se putabunt, quod massa ignixa levior sit refrigerata : id vero, si animum applicant, v Idebunt heri Inae,

Si iis ponderis

augmento.

Experimento ad stateram in

ferro,

Et cupro,

158쪽

Ignis in spatio

Uinc iti spha racalida oscillatio assidua,

quod bilancis retinacula , quibus lances jugo appenduntur ex funibus, aut simili materie, quae humescere , & exsiccari denuo potest , confecta sint :tum enim calore impositi metalli ponderandi di matur de funibus in illa parte aqua, unde leVior sit eadem. Qiuare oportet uti catenis metallicis in

hanc rem. C o R O L L. I,

Ignis ergo , sic adhaerescens candefacto corpori, ab eo instar atmosphae- alicujus , se vi sua extendit in ambitum , quaquaversum : quum ab Om ni puncto , ad notabilem distantiam , diffundat suas vires , perque has edan omnes effectus ipsi proprios , ea lege, ut quo propius est spatium corpori ignito, eo sit semper major simul potestas. Si igitur foret globus ita igni tus , ille sane globum circa se formaret calidum , cujus centrum calidissi

naum

clare etiam intelligimus, Ignem verum , copia magna , in hoc corpore calefacto , adeste; atques etiam ibidem diutissime manere. Si enim cogitamus , in hac massia ferri, δί seris , ad magnum satis undique intervallum , ingentem calorem , veris effectis suam praesentiam monstrasse ; atque ite rum perpendimus , interim , toto hoc tempore , quo durat conceptuS calor , frigus ambiens aeris , assidue , tantum delibaste de hoc calore , facito videbimus, quantitatem Ignis in hoc globo ignito , primo tempore , ingentem fuisse. Adeoque in ipsa massa hac calefacta , copia Ignis omnium maxima est in corpore ipso , respectu aeris circumfusi ab hoc corpore calefacti. Rursum , si ponitur massia tam diu in Igne candefaciente detenta, donec per omnia candefacta sit, rite penetrata ab Igne , in centro corporis illius erit calor densatus, maximusque : id autem omnia effecta docent

Sed a centro hoc, superficiem versus, sensim debilitatur ille Ignis : quoniam extrema ejus superficies ipsi aeri contigua, ejus frigore primo &ipsa ad frigus perducitur. Qiuod idem etiam in Atmosphaera circumfusa aeria semper Vermia erit ; cujus orbes , globo calefacto proximi, calidissimi, exteriores frigidi magis erunt successive , donec ultimus , qui metam calori ponit, sit frigidus ut aer ambiens. Unde iterum certi sumus, in tota hac sphaera calefacta, centrum Mam maxime se expandere quaquaversum, haec natura Ignis , hic in centro maximi. Sed orbis sequens, minus expansus quam centriam, CXpansionem ergo centri coercet, atque repercuti Γquodammodo ; quia paulo minus calidus , id est paulo minus expansas , seu paulo magis contractus. aoniam vero hujusmodi expansio , de repulsito , inter omnes orbes, totam illam atmosphaeram calidam consti tuentes, obtinet ; hinc videtur, quod toto illo tempore , quo conceptus Ignis in illa sphaera durat ultra aequilibrum cum acre non calefacto ab hoc Igne, sit evibratio , & repercussio, in toto illo globo perpetua , aeque iugossis Ore ejus, quam in aere ambiente, dc inde calefacto. Estque sane vib

159쪽

DE ARTIS THEORI A. I i

bratio haec magna, atque assic hia, pro ratione violentiae Ignis. Facitne haec ita peracta vibratio ,& reperctussio tritum hic An ex eo tritu Ignis ibi, ut in primo modo dictum , de Igne per tritum generando

Quam foret optandum in his, ut definiri posset quantitas proportiona lis hujus Ignis , quoad substantiam , qua tali corpori inest i sed id haud ita facile fieri potest , quam quidem vulgo putatur. Inprimis ideo , quoniam

ab estectis cleprehensis vires Ignis aestimare datur, sed a viribus Ignis cognitis censere non licet quantitatem ejiusdem ; ideo praecipue, quia nescitur hactenus incrementum virtutis igneae, quatenus illud ab appropinquatione Elementorum illius oritur. Quamdiu enim ignoratur proportio virtutis igneae ab illius condensatione pendentis , ratione illius , quae ab ipsa ejus copia habetur, tamdiu non licebit argumentari de effectu Ignis ad copiam ejusdem colligendam. Abundans cautela nunquam nocet in Physicis prae cipue. C o R O L L. JAttamen Ignis , dum ita manet in corpore calefacto , non Videtur in eo uniri in unam massam corpoream concretam : quia quidem majus fit eo ipso , interea tamen non redditur ponderosius. Nisi forte putes, Ignem, vel sic concretum , molem quidem facere posse , non vero pondus ideo acquirere. Utique , de quo sumus quam certissimi, manet extensio molis calefactae major tamdiu , quamdiu Ignis illi corpori inhaeret.

Atqui neque minuit Ignis de pondere quidquam eo, quo inesst tem pore , quod frigus restitueret: neque enim vel hujus quidquam per Experimenta invenimuS.C o R O L L. T.

Inde videmur duci, ut Ignem hunc , ex. gr. globo ferri ignito circumfusum, concipiamus instar fluidi, quod existit unde quaque circa hunc globum,& intra illum : cujusque omnes partes libere, & indifferenter , ibidem moventur. Si enim ullam determinationem ullam plagam versus in his con ciperemus , tum videtur necessario sequi, ut ipsa calefacta moles gravior inde, vel levior fieret.

Et necessario debebit aliqua causa esse , quae efficit, ut Ignis ille tamdiu praesens maneat in illo calefacto corpore , quaeque impedit, ne ilico , ac in eo natus est , iterum ex eo dissipetur tum enim in foco Vitelliano , &Tschirni inusiano , aeqta e fortis, imo fortior , quam in hoc globo ferreo, Ignis sit, illeque tamen statim totus ibi manere desinat, nisi omni momento regeneretur in eodem loco ; igitur ille se in loco occupato conser

Mensura Ignis quoad copiam edissicilia, Ignis ille noci

Nec leviuscit,

sed indifferenI

est. Causa morae Ignis in GV rer

160쪽

Qii id quid in hac re consideramus, invenimus nihil, praeter ipsum illud corpus, quatenus a spatio distinctum concipitur, id est, quatenus resistens est sive impenetrabile, adeoque moles ipsa corporea : deprehendimus

enim , Ignem , ab eadem causa , conciliatum diversis corporibus quoad densitatem , eundem quidem gradum caloris accipere tantum , sed tamen acceptum illum gradum tanto diutius conservare , quo sunt densiora, ponderosiora , aut plus substantiae corporeae habentia. Si enim in aqua ebul jiente diversa pondere corpora aequaliter inde calescunt, id diut1ssime calidum manebit, quod ponderosissiimum, id citissime friget , quod leve. Q iousque autem hactenus per Experimenta procedere datur , regula fere generalis haec habetur ; vacuum Torricellianum calorem in eo genitum uno momento amittit. Aer calefactus in olla, citisti me conceptum calorem perdit. Alcol lentiore gradu. A qua diutius quam Alcol. Argentum Vivum tardius vero eodem calore refrigeratur. Ita inter solida quoque , lignum , saxum , metalla, iterum se qualuer calefacta , retinent quaesitum calorem

ex a se tanto serius, . . . '

Sed dc gradus Ignis in corporibus major egreditur inde iterum tardiusquam minor : ita , ut fere & haec sit in Physic1s generalis regula , quo idem corpus majore calore assicitur ; sive , quo vi Ignis plut expansum est, usque dum per Ignem fluat , eo semper diutius illum acquisitum calorem retine bit : quando nimirum duo corpora, in omnibus e dem , ita calent , ut unum sit altero calidius ; tum excessu caloris amisi , , quo calidius exsuperabat minus calidum , erit calidius adhuc tam calidum, quam irrimo momento erat id quod minus calidum fuerat ; unde adhuc etiam indigebit toto illo tempore, ut iterum refrigescat ad communCm temperiem. Vertinata men valde inquirendum restat , an praeter pondus, & gradum caloris , non suo praeterea alia causa, quae Ignem diutissime servat semel partum 3 si enim aqua , & Oleum , eodem Ignis gradu aectualiter calent, & quicem oleum fuit levius aqua , quodnam ex his binis intra idei a tempus trigidius erit 3 utique omnes Philosophi censerent, olei tenacitate 1rretitum Ignem longe diutius in oleo haesurum. Igitur bina vasti, aequalia , accepi, quorum unum aqua , oleo implevi Olivarum alterum. Ambo repol ui 1n vase , in quo feci ebullire aquam , retinui in illa ebulliente aqua , donec certus essem, utrosque liquores eodem bullientis aquae gradu seque calefactos ; exemi tum ex eo vase , reposui in eodem ambo aere, ut Viderem tem pus , quo uterque liquor reducebatur ad eundem refrigerationis gradum ;atque inveni, pro ratione ponderis comparati, prorsus aequale. Interim abstrussissimae videtur causae, quod Ignis ipse , & quidem 1n- Rens , non possit, nisi certum gradum caloris, corporibus dare, Ut in Aqua, Alcoliole, oleo, Argento Vivo, ad ebullitionem dei tactis patet. Attamen, quum ebullitio non aeque cito accidat, liquida leviora saepe longe plus Ca loris , & Ignis, recipere possunt, quam ponderosiora, si modo nequeant tam cito deduci ad ebulliendum. Aqua est oleo Lini ponit rolior 3 aqua

SEARCH

MENU NAVIGATION