장음표시 사용
211쪽
9. Causam deinde, quae facit, ut radii igniti dein convergant collecti in
parvum spatium , focum dictum , esse vel reflexionem , vel refractionem. Io. Inde rursum tertium nasci Ignis colligendi modum.11. Chalybis frigidissimi ad frigidissimam silicem celerrimo percussit ,
in frigidissimo loco , tempestate gelidissima , Ignem produci uno momen 'to fortissimum. Hunc ideo quartum esse modum Ignis colligendi. 11. Ideo igitur Ignem hunc non esse a Sole , quoad materiem suam
ullo modo. 13. Eumque interim manere aliquamdiu in corporibus , iis unitum pro illo tempore.
1 . Tempusque illius perseverantiae in illo corpore respondere densi
tali illius corporis , cui Ignis ille unitus erat. 13. Non tamen esse ullum corpus notum , quod Ignem hunc acceptum semel retinere posset semper. 16. Hunc autem Ignem , per hosce quindecim numeros descriptum , illum esse revera , quem omnes Elementalem esse adseverant. 17. Esse autem praeter hunc & alium Ignem vulgo putatum , qui consumit corpora combustitia in aliquid invisibile , qui ali putatur , qui falso
creditur combustitia in ipsum Ignem convertere : ille nasei creditur tunc , quando Ignis primo excitatus , in aere aperto committitur pabulo apto Ignem conservare. Estque ope talis artificii, & foci, modus natus quintus colligendi Ignem , isque vulgatissimus omnium. I 8. Observari in universo rerum unam modo materiem , quae illum Ignem ita alat, ut per eum integre constimatur sic , ut nihil inde nascatur praeter puram , sinceramque flammam , nihil exstincta consumto pabulo flamma supersit ultra. Hancque materiem esse solum , sincerum Alcohol. 19. Caetera autem , praeter Alcohol purum , quae admiscentur alimento Ignis, dum ab Igne moventur simul cum hoc nutrimento Ignis in Igne ,
ao. Ignem igitur , incenso foco , nullum creari, neque nasci, non des trui exstincto foco , neque mutari, neque forte gravem esse. Quod ultimum tamen tot, utque videtur tam solidis argumentis adstruitur , ut postquam tractatum dedit de flammae ponderabilitate Boyleus , nulluS amplius locus dubitandi superesse videatur , longe autem minus , postquam Hombergius sua dedit, adeo manifesta de pondere ingenti nato ex ipso
purissimo elementali Igne, absque ullo nutrimento Ignis corporeo admisto,ad corpora non combustibilia; ex quibus sane videtur omnino,quod elementalis Ignis subito cum corporibus concrescere absolute possit, atque illis ingens pondus superaddere. Qtiae Experimenta Vobis recitem candor exigit, jubet veritas. Primo igitur Argentum Vivum , per me' talia accurate depuratum , hinc liquidius nativo , in vase puro , flamma accensis lampadis, idoneo tempore digestum, fit pulvis niger , albus , ruber , pondere auctus quodammodo in hac operatione. Secundo Clarisse simus Du Closius , Antimonio calcinato ad focum speculi ardentis , demonstravit Academiae Scientiarum , auctum ita fuisse corpus calcinati supra pondus adhibiti Antimonii ad unam decimam sextam partem , dum interim tantum dissipatum fuerit de eo specie fumi. Sed Celeberrimus
Ignis nutritus. Alcohole. Et oleo manet idem. Nec gravis.
212쪽
Homber xius vitri J schirn hausitani foco, in Vasse caVO , rem accuratius prosequens , longe evidentius Videtur CVICIsse , Verum Ignem uniri cor poribus , unitum iis concrescere , facere cum illis noVum corpus, penitus
distinctum a priori, atque magni momenti pondus superaddere. Quatuor ergo Unciae Reguli Antimonii Martialis in pollinem redactae , foco magni vitri Dioptrici Ducis Aurelianensis ad distantiam sesquipedis a vero ejus foco , fuerunt expositae foco dicto , saepeque agitatae cochleari ferreo , donec non amplius fumarent ; quum in initio , & longo dein tempore postea fumum edidissent densum , & magnum. Dein pulvis hic quatuor unciariam auctus est tres drachmas, & aliquot grana ; adeoque circi
ter decimam partem totius molis. Pulvis hic expositus foco vero illius vitri ilico fusus, amisit eo ipso octavam pristini ponderis reguli, & ad huc illas tres drachmas & grana augmenti. Unde probabile , fumos primae calcinationis semiunciam de Regulo abstulisse, & fusionem hanc abstulisse tres drachmas Ignis introducti. Minii, Calcis vi Vae , aliorum prae parationes in Igne idem docere videntur. Haec equidem , & alia Experitamenta Boyleana , circa hanc rem , ita se habere , non dubit , sapientiam in capiendis Experimentis in maximis Viris agnosco , fidem illorum candidissimam in narrando. Sed tamen massa octo librarum Ferri, ignita retto tam substantiam , nihil acquisiverat omnino ponderis. Nec in foco lesia
quipedem remoto a Vero , n Cutiquam tantia S calor Vel tanta Ignis copia.
Ponderavi autem pondus Ferri igniti, reliqui in statera usque donec frigesceret; nil mutati ponderis. Calcinatio illa fit in cochleari ferreo , vel in figulino vase, moventur dein calcinanda perpetuo instrumento fer reo ; hinc moles accrescere pulveri potest. Magnus focus statim expulit Ignem , qui putabatur unitus Antimonio. Quis dixerit, Ignem fuisse γOmnia corpora si1c calcinata eodem Igne, haud ita adquirunt illud pondetaris augmentum ; sed illa modo , quae Sulphure rodenti plena , ut Antimonium , Plumbum , Stanniam , Ferrum , Auripigmentum. Hinc forte externum illud adquiritur rodendo , terendo , miscendo ; tandem in liquefac tione inde separatur. Intra Vasa vero Vitrea augmenta ponderis ab insinuato Igne supposita , tam parva sunt, ut forte adscribi queant iis, quae aliunde ex vitro addita fuerunt. Sane oportet, Ut ea Experimenta , de industria , si imma cum cautela capiantur : quum undique dolosae insidiae circumstent. Ne vero haec obstinatione quadam , nec satis ex aequo , censuisse
videar, ablegabo Vos ad Virum in scribenda historia Experimentorum solertissimum Dia Hamelium, in Historia Academiae Scientiarum. pag. 1 . 1 ue. ubi videbitis , quas prudentistimus ipse dissicultates moveat, post quam recitaverat Experimenta. Neque deerunt ibidem alia quaedam Ex perimenta , a Clarissimo Boulducio instituta, quibus contrarium fere evin
'in' a I. Apparuit, hunc Ignem Elementalem augeri posse , in certo loco immaniter : ut inde effectus quidam Physici in corroribus nati , neque aliunde temere addiscendi , oriantur , observentur , in historiam naturalem referantur. Dioptrice id docet, docet Catoptrice, maxime, si utraeque adhibitae simul conspiraverint in eandem actionem. Quam quidem
actionem Igilis talis pluris facimus vel ideo , quod sine admistu heter
213쪽
genei, absque pabuli materie , Solus hic Elementalis , purissimus, agens Dos doceat vim propriam sinceri Ignis in corpora illi exposita : si aluein accurate spectamus ejus effecta, duo quidem deprehendimus : liquida enim & solida, Igne volatilia, dissipantur inde uno momento , solida autem fixa , fere omnia , hactenus explorata, in vitrum abeunt, si non ab hoc Igne dissipantur. Igitur Ignis summus , Elementalis , hactenus cognitus hominibus , dissipat, aut vitrificat. Sed tamen , toties dixi, omnia haec nos modo novimus de illo Igne , qui arte nostra , hodie exercita , ex citari potest maximus. Qxium vero infinitos per gradus ille in rerum natura colligendo augeri, atque intendi, queat nemo putet definitam esse actionem possibilem Ignis in corpora. sane vis Ignis , quae nobis maxi ma , vix inchoamentum habet ejus , qui postibilis major fieri, & quum tamen videamus , in illo modico ejusdem incremento , quod nascitur a frigore summo tisque ad focum arte Vitelliana , & T schirnhausiana, con currentibus factum a Sole ; quum inquam videamus, in illa parva latitudine extensi Ignis, tot diversa , mirifica , singularia , facta fuisse ; quis adeo insaniet, ut putet, hac in parte , se exhausisse Ignis omnem agendi
in corpora potentiam 321. Iterum constitit, Ignem Elementalem, certo loco prius collectum
quacunque demum de causa , in eo posse conservari pabuli idonei ope , idque semper esse solum Alco hol, aut oleum de triplici rerum genere. Sed illum tum Ignem , in illo loco , per illud nutrimentum , sustentatum, immaniter rursum & ibi augeri posse per auctum libere agentis Atmos phaerae pondus ; subministrationem largam alimenti oleosi ponderosissimis aliis intime , idonea copia , fortissime, immisti ; follium maximorum ,
celerrimorum , multorum , ad unum foci centrum conspirantium , actio nem. Ultimas autem talis Ignis cogniti hucusque effectus erat in Anima
libus & Vegetabilibus Phosphori productio ; in Vegetabilibus Vitri confectio ; in fossilibus fusio Auri in hoc Igne constantislsimi. 23. His ita positis , postquam jam enarrati sunt modi Physici mihi cogniti , quibus Ignis colligi potest , & conservari in aliquo loco , superest ,
ut adhuc dicam de alio , eoque essicacissimo , 3c frequentissimo , modo , quo idem fit , scilicet mistura diversorum corporum inter se; qua in re multa, eaque valde mirabilia, observari solent : quum vero sint h. aec quam numerosictima, omnia enarrare impostibile, quaedam delibare ne
De Calore ex Mi ura corporum oriundo Vegetantium.
Dudum sciverunt Observatores rerum naturalium , nasci quandoque notabilem satis productionem caloris , aut frigoris , subito admodum , ex hac sola causa , quod diversa, certaque corpora, intime permista simul confunderentur inter se 1, ea tamen lege, ut nec calor ille , nec frigus, in alterutro horum praeexisteret , antequam permiscerentur ; sed neque duraret diutius , nisi quamdiu permistio fieret, qua dein perfecte peracta, calor ille , frigus e , sic nita desinebant, atque redibant ea corpora ad eam temperiem , quae in illis obtinebat ante ipsam permistionem factam.
214쪽
Hanc inprimis historiam Verulam iris inchoaverat, perfecit Boyleus , &Hooicius, ego quaedam Vobis exhibebo : quod ut faciam, velitis primo ut Vobis Instrumenta exhibeam , quibus ad haec omnia excogitatis , deinceps coram Vobis utar. ABC Thermo scopium est magnum, repletum
juxta artem Spir. Vini tincto , id applicatum ita asseri in medio sulcato , ut in parte inferiore M BA sit a ligno liberum , quo vasa ibidem lupponi queant, sine impedimento ullo , in quibus liquores explorandi commisceri
queant. In assere EG notantur ad latera numeri graduum adscendentis , &descendentis liquoris : satis spectabiles asseres picti pigmento nigerrimo ,
numeri candido ; ponitur dem vas cum liquore ita inter hoc instrumen tum, ut Thermometrum totum AB sit intra vas , in liquore reducto ad gradum ipsius Thermometri ; tum infunditur alterum liquidum , & mis cetiar movendo fistula vitrea , vel tubo vitreo , ut permistio fiat intima :unde tum Thermo metrum statim notat mutationem a miscet a factam , ratione caloris, S frigoris nati effectu miscelae. Hoc instrumento, hacce methodo , faciam ut vel e longinquo possitis cernere totum , ut peragitur , negotium. Igitur ad rem.
En , in hoc vase est Aqua pluvia , destillando ex alto vase , Igne leni,
purissima reddita , ad uncias duas. In hoc altero eadem copia Spiritus Vini vulgaris. Ambo haec liquida exploro hoc parvo Thermometro. En, utrumque est graduum Pono jam unum horum vasorum sub Thermo, metro modo explicato , quod etiam est notans gradus. Permisceo jam subito Aquam & Spiritus Vini affundendo , & tubo vitreo , aeque frigido, movendo. Videtis liquidistinae , a mistione hac incalescunt tantum, ut assurgat liquor in Thermometro ad gradus 31. Unde discimus I. Aquam puram, & Spiritus Vini, in acre aeque calidos fuisse ante missionem. a. Acra , Spiritus Vini & Aquam aeque calescere ante permistionem. 3. Acra& Aquam , Spiritus Vini& Aera , si miscentur , manere aeque calidaὐ . A quam & Spiritus Vini permistos calescere statim , non a calore , qut
prius in illis praeexistebat : erant quippe aeque calida, vel frigida. s. Sed ab aliqua Phymia causa , latente in his , a qua , post permistionem ilico incalescunt. 6. Illum a miscet a natum calorem non durare diutius , quam dum misceta fit, ea vero peracta desinere , licet postea dein moveantur longe vehementius , quam inter miscendum factum fuerat. 7. Totam ergo causam Physicam producti tam notabilis caloris esse solam tantum primam applicationem partium Spiritus Vini ad partes Aquae : illoque momento Ignem nasci hic in illo ipso contactu , moxque post contactum ibi rursum perire. 8. Ignem illum sic natum ibidem ab hac misceta , vel manifesta tum, esse Verum Ignem Elementalem ; quod ipsa ejus actio in Thermo- metrum clare docet. 9. Multum caloris geniti periisse dum Thermometrum a ruistis incalescit eousque.
215쪽
Rursum duo hic vasa habeo ; uno teneo Aquam ut prius , eadem copia, aeque calidam nempe gradus ; altero Alcohol Vini sincerum eadem copia, aeque praecise calidum ut illa aqua in priore vas . Simili condi
tione , ut in priore Experimento , dum ThermOmetrum eundem gradum
signat. Facta permistione, ut Prius , adscendit Thermometrum ad gradus usque set. Hinc I. Omnia colligimus, quae in praecedenti Experimento dicta fuerunt. a. Aqua δc Alcohol milia calescunt fortiter , 3c fortius longe quam Aqua & Spiritus Vini. 3. Igitur causa hujus majoris caloris pendet tantum a proportione Alcoholis misti ad copiam aquae cui permiscetur. 4.
Aqua, quae affunditur ad Alco hol, facit affusione sui plus Ignis venire in Alcohol, quam prius fuerat in ipso Alco hole , quod Igni adeo simile :nam Alcohol Alcoholi immistum non generat plus caloris , sed Aqua ad Alco hol addita idem ellicit. s. a io Aqua illa, quae affunditur Alcoholi , habet minus Alco holis in se, id est, quo purior fuerit aqua , eo plus caloris
generat in Alcohole , quo cum miscetur , & contra.
Accipio jam Alcoholis Alcati fati uncias duas. Aquae purissimae tantun
dem. Ante permistionem sunt aeque frigida , nempe graduum i, ut δίThermometrum. Miscela dat calorem graduum s . Hinc scimus i. Dicta in Experimento primo, dc secundo. 1. A qua Sc Alcohol Alcatis tum mista calesciunt fortius quam aqua & Spiritus Vini ' sed minus quam Aqua δίAlcohol sincerum. 3. Ergo haec causa caloris in his est a solo Alcohole dc Aqua pura. Conferri poterunt cum his , quae habet Clarissimus GeoTroyus, 111 Mo num. Ac. Reg. Sc. anni 1723. pag. 33. Haec quidem Experimenta notabilia satis contemplationi nostrae objecta dant ad caloris generationem procu randam , in quibus praeter jam observata id puto maximi momenti , quod in omnibus his calor generetur tantum in ipso puncto permistionis , neutiquam postea magis. Unde quo celerior illa perficitur , eo semper gradus caloris acquiretur major , quo lentior succedit , magisque successiva , Cominus caloris semper per eandem copiam permistorum acquires. Post quam enim semel ita est perfecta haec misceta , ut singulae partes aquae haereant ad singulas partes Alcoholis , frustra deinde exspectabitis ulterio ris caloris productionem. Neque tum juvat ingens concussio hujus misti liquoris : manebit enim idem postea caloris gradus non modo ; imo vero statim post commistionem absolutam in tritais illis Experimentis , statim incipit remittere calor genitus, sicque omni momento increscens sic cedit frigus , donec cito liquor redeat in illum gradum, quem videramus in Atmosphaera eo tempore : ita quippe semper expertus sum. Qtiare jam inde deducimus , i. quod in illo articulo temporis , quo attactus nascitur inter Elementa Alco holis , & Aquae , simul oriatur causa Physica , quae Ionem eo allicit. Quaenam vero haec est dictu difficile. Id tamen observa,
216쪽
thir, quod illo inprimis tempore, quo haec prima misceta fit , turbetur utriusque prius limpidi liquoris pelluciditas in mastis , quodque duret haec
nata opacitas tamdiu , quamdiu calor ille generatur , quo jam facto , redit statim pelluciditas. Q ain etiam bullularum eo exquisi1 te tempore enascitur
ingens numerus , quae exiguae admodum , mo Ventur per mi ita elementa, subito crepant, CVanescunt, renascuntur. Postquam autem calor jam genitus est , non magis dein apparent. An hae bullulae autem motu suo calorem faciant ipsum , num vero potius ipsae nascantur a calore nato, dum aeriae particulae ibidem calescendo rarescunt, ambiguum manet. a. Id saltem scimus ex his , quod calor ille non pendeat ab unita substantia utrius que commisti liquoris , sed ab alia quadam re, quae pendet tota a prima illa adunatione partis ad partem : unde valde credib1le , omnem illum calorem natum existere ibidem uno momentulo temporis tantum. Qtio lutique singulare admodum hac in re v1detur. Nec forte pulvis Pyrius o cytis flammam parit admissa scintilla Ignis, quam calor ille exoritur amistis his humoribus. 3. Quo vero intento acrius animo cuncta haec CXCutimus , nonne eo plus haeremus ancipites, quaenam ergo res sit illa proprie, quae hic Ignem colligit 3 Estne vis reciproca attractrix inter haec Elementa, perquam appropinquantia inter se, magna statim velocitate ruant
in amplexus mutuos, eoque colli u igniculos moveant ξ An vero attractio tum , mOXque repulsio succedens, attritum excitat inter haec , celerrimum ΘCuius ellectu calor tum producitur Θ quique tritus desinat, ubi distributio ne aequabili facta cuncta quiescunt inter se 3 . Quum autem calor ille amistione hic ortus contingat in Aqua & Alcohole confusis inter se , sive
prius seorsum hunc , illumve , gradum temperiei obtinuerint ante commistionem, oriaturque semper novus calor tanto major post miscelam. Hinc itaque Alcohol confusum cum aqua nostri sanguinis , poterit eam calefacere quoque quam citisti me , ad certum gradum , ad certum tempus
usque ; deinde vero nihil amplius eo facere potest. 1. Igitur inde quoque corporibus aquoso madore frigidis frictiones cum Alco hole factae calefacere queunt ; imo & balneorum, δί fomentorum , cum AlcOhole paratorum effecta intelligi queunt.
Si jam Aqua purissima, & Vinum optimum , generosum , simili prorsus modo confunduntur, mistione perfecte facta , non dant ullum sensibilem calorem auctum vel minutum : aliquid calidi quidem , sed quam
paucissimum apparet ita , ut vix observari queat. Unde patet I. Aquam δίVinum , aeque calida ex se, atque post commistionem quoque adhuc aeque prius calida manere. 1. Vini ergo applicationem ex se vix plus , aut mi nUS, calefacere, quam Aquam. 3. Adeoque calorem corpori humano conciliatum ab accepto Vino, non pendere a calore prius prae existente in Vino , indeque communicato humoribus quam a stimulo , quo velocita tem sanguinis per vasa augendo , attrituque inde inter vasa dc humores nato majori, ipse Ignis in partes advocatur.
217쪽
Ex Aqua, & Aceto Vini stillatitio fortissimi, quae in aere aeque calida perfecte fuerant, subito commistis inter se , videtis nihil omnino notabilis caloris gigni, sed persistere in eodem gradu , ut ante commistionem. Quare iterum. I. Aquae, Acetique, ex se aequalis calor ; isque in mistis,& separmis , prorsus idem. a. Vis Aceti refrigerans , ratione corporis humani , celebrata Medicis, pendere debet ab alia Omnino causa , quam a frigore illi vere instito.
EXPERIMENTUM VLOleum Tartari per deliquium , & Aqua purissima , aequali copia sumtά
in his duobus vans, sunt absolute aeque ac aer externus calida ; utque manifesto est cernere , postquam accuratissime , & subitissime confunduntur , perfecte aeque calida manent. Unde I. ille liquor, qui nobis appa ret inter alios omnes maxime Igneus, in se calidior nullo modo est quam Aqua pura ; neque aqua haec illo calefacientissimo humore est ullo modo frigidior. Hoc assertum ignaro hujus Experimenti homini videretur quam maxime paradoxum , sed tamen nihil eo veracius. r. Idem adeo
Igneus habitus liquor aquae commistus nihil tollit de frigiditate illius. s. Alcati fixum Igneum, postquam prius solutum est in tanta aquae copia , quae illi diluendo sufficit, deinde nullum amplius calorem in alia aqua potest incitare. . Neque igitur hoc respectu aquae sanguinis immistum hoc
liquidum Alcatinum poterit ullum calorem CXcitarC. EXPERIMEN ΤUM VII.
Aqua, & Oleum stillatilium Terebinthinae , seorsum aeque calida ut Atmosphaera hoc tempore , vobis Ostenduntur coram ; sed dum haec jam , quantum fieri potest, intime agitando permisceo , ne sic quidem vel mi nimum caloris novi pariunt. Igitur iterum. I. Oleum essentiale stillatitium , quo humanum corpus usque adeo solet incalescere, & contra frigus , tam egregio successu, defendi ; tamen in se caloris plus nihil habet, quam frigida , simplex , aqua. a. Hoc ipsum , quum Alcoholi adeo pro pinque plurimis dotibus accedat, tamen , si aquae commiscetur, nullum aquae calorem participat : quum tamen Alcohol admistu aquae adeo nota biliter incalescat. Quod mirum sane observatum docet probabilem & hinc doctrinam supra datam , de attactu primo aquae ad Alcohol admisso pro
causa praecipita caloris generati. Iterum ergo non potest & hoc oleum suo , admistu de aquam nostrorum humorum calefacere. EXPERIMENTUM VIII.
Alcoholis perfectissime parati nota for e certissima hab&tir, si solo concussit intime se uniri patitur oleis stillatitiis, ciet enim quam minimum i
218쪽
roo PARS ALTER A. a in illi inhaeret, nunc ana erit possibilis perfecta horum commistio. En
igitur, tale hocce Alcohol est quod aeque jam calidum ac hoc purissi intum oleum aetherium Terebinthinae, adeoque quam ipse hic aer: jam permiscebo simul. Quid jam exspectatis 3 en colliquescunt simul instar Alcoholis cum Alcohole : sed cernitis nihil omnino inde permutari caloris gradum , qui ante mistionem fuerat utrique liquori praesens. Id vulgus quidem credidisset futurum. Sed qui perit1 erant Experimentorum supe'
Ilorum , credo , omnes praevidissent oriturum calorem ex inti-o conmtactu Alcoholis & olei. Nos autem hinc vidimus partes Alcoholis intra partes olei aeque perfecte , aeque aequabiliter dilui posse ac Alcohol dc Aquam; sed tamen nihil inde produci posse caloris. Igitur de Alcoholimmistum nostris oleis inde tamen haud producturum calorem majorem, quamvis in aquam nostri sanguinis praestare illud queat. Quam nova, quam non praevisa , animadvertimus in rerum natura dum de industria Corpora corporibus componimus t Colamus gnaviter hanc methodum i
Acetum stillatilium , & Oleum Terebinthinae, seorsum aeque calida , ac Aer jam , scilicet graduum , dum vero commisceo inter se , sensitio,& lentius, calorem per successiva incrementa creant usque ad gradius 4 S. Qtiare hic I. Acetum & Oleum ex se aeque calida. a. A confusione autem calor aliquis. 3. Hinc incipit jam se manifestare potestas acidi in gene rando calore cum oleosis, licet in gradu minimo : quia in aceto fortisse simo , tantum acidi veri inest pars una octuagesima , per Homber ana. Ac. R. Sc. T. I. p. 32. q. Acetum igitur respectu olei nostri quoque, ratione suae commistionis, parit aliquem calorem. S. Acetum dc hoc modo
Idem Acetum , idem Alcohol, ante jam capta, iterum exploro, aeque calida ac aer, permisceo : en, quam subito calor hic manifestus oritur lquid enim Θ videtis a gradu Σ , in quo erant ante commistionem , jam adscendisse permistis iis Thermos copium ad gradus sa. Quare jam T. Alcohol & Acetum aeque calida ex se solis. a. A confusione calor adeo insignis. 3. Alcol cum Aceto, tanto plus, quam cum oleo , calescit,
Oleum Tartari per deliquium, & Oleum Terebinthinae, ante cona mistionem , utraque graduum 3 , mista vero jam in Thermometro dant gradus 8: unde I. Haec ex se aeque calida. a. in permistione notabilis calor. EXPERIMENTUM XI LAcetum idem , idemque Oleum Tartari per deliquium , in acre , seorsum , *que calida, ad gradus scilicet 46, accurate , lubitoque, permista simul ,
219쪽
naui, manebant perfecte aeque calida : peritiis cui vero in hoc Experimento Aceti partes tres ad unam olei Tartari per deliquium. Qiiamobrem scitur , in hac salium oppositorum adunatione, Ignem non colligi. EXPERIMENTUM XIII. Aleohol & Oleum Tartari per deliquium , aeque calida ac aer ambiens, copia aequali permista quantum fieri poterat, dederunt a 6 ad 68.
Nunc teneo in hac phiala Alcohol idem , calidum , ut aer jam est , graduum 4 . Illi infundo jam salem Tartari alcatinum fixum , siccum , purum ; quo facto, ilico adscendit in Thermometro liquor usque ad gradus
En Aquam purissimam , cujus triplo a fundo salis Tartari , alcatini, fixi, unam partem siccam valde ; a ad 37 adscendit liquor in Thermo-
Aceti ejusdem triplo , salis Tartari, alcatini , fixi, sicci, partem unam commisceo ; surgit Thermo metrum a q3 ad 49. EXPERIMENTUM XVII. Olei Terebinthinae partibus tribus, salis Tartari, alcatini, fixi, sicci, partem admisceo unam ; dum interea a gradu 3 ad 8 adscendit Ther
Hinc didicimus huc usque i. Simelicta , quae Chemia producit ex Vegetantibus , ex sua natura habere in se omnia eundem caloris gradum, eum scilicet, qui communis est aeri , illo tempore. 2. Quaedam horum , jam definita , acquirere calorem majorem , illo tantum tempore dum permiscentur. Sed non durare hanc caloris productionem ultra,quam dum peragitur illa misceta qua dein peracta, non manet ille tempore miscetae genitus calor , sed sensim redeunt mista ad temperiem tum in acre Obtinentem. 3. Hanc itaque illius caloris generationem haud pro duci ex substantia illorum permistorum , sed tantum ex adunatione jam contingente. 4. Alcohol & Aquam esse praecipua, quae hic in fluidis Vegetantium inveniuntur , quibus inest: haec definita potestas generandi caloris. s. Salem Tartari & Aquam esse hic praecipua inter haec , quae commistu suo calorem maximum generant , ex solidis & liquidis permistis. 6. Post illa Alcohol & Salem Tartari, praecipuam esticaciam habere. Hisce igitur ita absolutis ad Animalium partes examinandas circa haec progrediamur eadem cum sedulitate. Cc
220쪽
PARS ALTER A. De Calore generando ex Mi cela corporum Animalium si
Vegetantium. EXPERIMENTUM PRIMUM, DIVERSIS MODIS.. Urina recens, cocta Vi vitae bene sani hominis, detenta in aes e, acqui rit brevi temperiem illius , sique tum, ut videtis , miscetur aequali quantitati aquae aeqcle temperatae , manet in Thermos copio gradus idem. Si miscetur cum Alcohole increscit calor ab 38 ad 4'. Cum oleo Terebinthinae non Incitatur.
Cum Aceto fortissimo non mutatur inde. Cum Spiritu Urinae non mutatur inde.
Cum Sale Urinae descendit per duos graduS. Cum Spiritu Nitri adscendit ab 38 ad 3 . Cum Spiritu Salis adscendit ab 3 9 ad 3. Cum oleo Vitrioli adscendit a gradu 39 ad 3 .
EXPERIMENTUM SECUNDUM, DIVERSIs A1 ODIS .
Urina sani hominis , diu detenta in lagena clausa , hocque modo valita putrefacta , temperiem habet ut aer illo tempore , quae dein mista aequaliquantitati aquae purissimae , paululum fecit descendere. Cum Alcohole, eodem modo permista incaluit ab 38 ad
Cum oleo Terebinthinae non mutatur.
Cum Sale Tartari ab 38 ad 36 Cum Aceto fortissimo ab 37 ad 3 8. Cum Spiritu Urinae ab 38 ad 36. Cum Sale Urinae ab 38 ad 32. Cum Spiritu Nitri ab 3 8 ad o Cum Spiritu Salis Marini ab 38 ad i. Cum oleo Vitrioli ab 38 ad 3.
EXPERIMENTUM TERTIUM, VARIIS MODIS.
Sal Urinae, destillatione paratus , sine additione , nisi arente, de lotio recenti, dum miscetur , lege toties jam dicta, cum Aqua, fecit descendere Thermometrum a AO ad 38. Cum Alcohole adscendit a o ad T. Cum Sale Tartari a O ad s. Curia Aceto fortissimo ab 3 ad r. Sed cum aceto fortissimo in spissato ad dimidias a a ad η
