장음표시 사용
231쪽
ad transeundum sine ullo intricantis impedimento : quod non Videtur posse obtinere , si hamulis undique de aculeis , tomento , vel lanugine , Obsessa foret superficies. Dum enim adeo copiosi, & distinctissimi tamen , ionictili, simul transmissi per exiguum foramen in camera obscura, absque ullo omnino intricatu tam expedite trajiciuntur 1, facillime intelligit is , quanta glabrities , quae laevitas requiratur , in contactuum punctis , ne se mutuo retineant. Quin Sc promptissima reflexio , & refractio , quae Ob servatur semper adesse in partibus lucis , quaeque tam accurate rei ponit 2 figurae absolute sphaericae effectui, etiam suadet, credamus Ignis puri Ele menta hanc quoque figuram possidere. Ex quibus jam fere colligeremus , ultimas puri Ignis partes esse sphaerulas quam politisimas. Quinto agnoscimus ex universa Ignis historia absolutam ejus cm sim- Atque simpli plicitatem. Haec quidem appellatur illa corporum conditio, qua ubique in particula ejus quacunque eadem prorsus indoles Observatur, quae in toto obtinet. Hic igitur in Igne notaret illam indolem , ut in unoquoque Ele
mento solitario simplex corporea tantum obtineret, sine ull1s poris, natura , prorsus ut modo foret in omni particula componente eadem : adCO que forte sphaerula solida. Deinde autem , si consideraretur congeries horum Elementorum simul, tum omnes illae sphaerulae prorsus essent eaedendi
In his igitur subsisteret Ignis simplicitas , pendens maxime exinde, quod ,
quum non sint in rerum natura corpuscula hoc Igne minora , non possit
itaque Ignis ex minoribus heterogeneis componi : Ultima sane parvitas ipsa agnoscitur simplicitas, soliditas absoluta hanc agnoscit, sphaerica figura ipsam simplicitatem luculente exprimit. Qtiare Ignem habemus Ona nium corporum existentium simplicissimum. Verum tamen est, quod ob stet absolutae Ignis simplicitati doctrina maximi NEWTONI. Enimvero ea laudatur penetrantissimi in eo ingenii sincera subtilitas , ut ultra limites humano ingenio praescriptos unus prodiisse credatur. Ille itaque ex unoe Ignis radio anatonae artificiosissima distinctos septem separat, principibus suis co oribus quam distinctissimos non modo , sed & reflexu atque re fractu prorsus diversos , adeoque alienae omnino per hasce tres dotes in dolis. Attamen unus. ille radius quam tenuis i quam simplex l si itaque , postquam industria humana , tanta cum diligentia , per tot secula, in toto
terrarum Orbe, naturam Ignis de lucis per tot modos excusserat , unus
nostra aetate IS ACUS NEWTONUS haec detexerit 1, quis metam statuet inventis quondam futuris in historia rerum naturalium Z Quis definiet , quid olim accessurum sit demonstratis NEWTONI ANIS 3 Sane dimidium elapsum seculum , a quo omnes Philosophi unum lucis radium concipiebant, ratione suae longitudinis , tam tenuem, ut prorsus respectu hujus crassiti ei, indivisibilem esse uno ore assererent: invictis Experimentis δίrationibus Geometrarum Princeps demonstrat , eum solitarium radium'. esse fasciculum factium ex septem omnino variis radiis , qui secundum to
tam suam longitudinem sibi invicem apponi queunt, rursusque ita a se
mutuo dissilire , ut septem diversorum colorum filamenta sericea, subtilis sima , juxta rectitudinem exporrecta in unam apparentem speciem unius,
simplicis fili, tamen absolute septem in fila diiundi iterum, semperqur , possent. Si postea instrumentis Dioptricis magis promotis , aliisve arti
232쪽
Σi P A R S ALTERA.ciis stubtilius excultis, in hisce jam simplicibus NEWTONIANIs i ad iij
ingenium hominum ulteriorem detecturum sit compositionem , quis , quaeso , definiet 3 Nos modo obstupessimus , dum videmus ex hisce exemta plis, quanta ADORANDUS DEUS facultate mentem humanam instruia xerit, qua rite exculta consequi Valeat leges , quas condendo universum promulgavit. Nos venerationem debemus infinitam , & gratiarum actio nem aeternam , ILLI DEO , qui suam imaginem animae impressam nos irae dedit Vero intelligendo aptam , studiosam, & amantem Veri. Atqui ne vel sic tamen exhausta fuerat omnis, quae in simplic1ssima obtinet Ignis particula varietas. Imo vero in uno jam tali simplici radio ite rum , in ipso laterum oppositiorum ingenio , aliam a tarsum detexit diversitatem idem NEWTONUS: Qiuid enim Θ in Crystallo Issandica attente
observata refractio docuit, quod in uno latere talis radii sit alia vis , quam in altero . Utque in uno magnete , respectu alterius magnetis, polus est attrahens aut repellens, ita & in uno radio facultas pariter similis, re pectu Diaphani sui. Unde tandem Ignis , licet adeo sit simplex , attamen diversitates detectas adhuc in se habet hasce. 1. Ratione suorum colorum elementalium septem diversorum. a. Ratione diversis varietatis respectu corporum reflectentium , & refringentium , radios diversa penitus actione in uno , quam in altero , radio colorato. 3. Denique & hanc
in ipsis lateribus diversitatem radiorum ratione singularis Diaphani Isian dici. Ita in ipso simplicissimo tam multiplex adhuc latet diversitas. Quanta igitur in compositis suspicienda diversitas i In minimis ubique maximi imaginem detegimus. Abfuisset revelatio arcani naturae uni reservata NE TONO ; omnes , credo , Sc hodie certi crederemus in radiis lucis dolarinari minimum , inesse simplicissimum. Jam vero cogimur fateri, esse quidem inter cognita Ignem omnium simplicissimum , ita tamen , ut δίin hoc sua manifestata sit, & varia , multiplicitas. Sexta Ignis hujus proprietas habetur ejusdem mobilitas , quae quidem
deprehenditur tanta, ut fere certi simus eum nunquam quiescere absolute ,
ubicunque sita Neque hic tantum intelligo illum motum, qui semper obtinere deprehenditur in omnibus communis corporibus. Certisimum enim est, nullum omnino corpus existere in rerum natura Universa , quodun
quam vel uno momento absolute quiescit. Sol hercule i Planetae, Cometae,& cum his suae gravitantes atriaOsphaerae, rapidissimis Omnia circumducuntur motibus. Atqui praeter haec nulla omnino corpora cognoscimus. Quiescit ergo nihil unqam ; moVentur quam celerrime omnia semper quam constantissime. Sic voluit universit omnipotens ARBITER. Sed
aliam adhuc pono in Igne , ipsi scilicet propriam agilitatis nunquam in
citur. Sumamus aquam, frigescat illa ad 3 3 gradus ; erit frigidissima tum illa , hoc est tam parum Ignis habens , quam natura rerum permittit in aqua pura unquam posse fieri, Si enim paulo plus frigescit haec aqua sim plex , impossibile statim erit, ut ulterius aqua maneat, sed erit conversa in Vitrum genuinum fere omni dote, durum, fragile,pellucidum, se dgradu 3 a caloris iterum fusile in aquam ; quum vitrum , ut sit fusile instar aquae , longe ultra sexcentos gradus caloris requirat. Igitur hinc liquet, aquam
233쪽
tantum aquam esse per motum insiti Ignis, non aquam esse aquam ex natura sua propria absque Igne seorsum , & solum , consideratam. Idem de vitris, fossilibus , sulphuribus , semimetallis , metallis , forte de de omni bus aliis corporibus Verum , quae consistunt forma durorum corporum incerto gradu Ignis parcioris , ut de glacie jam statim observavi, sed aucto illo gradu caloris usque in terminum certum , tum diffluunt Ocyssime , atque in fluentem quasi aquae speciem con Vertuntur , Vario gradu Ignis ca- lidi pro diversa sua natura. Qitum itaque in Falirenheltianis Experimentis evictum fit, infra conglaciationis frigus adhuc 3 et gradus magis imminutum calorem in natura rerum fuisse observatum , scimus ergo , in tota dis ferentia semper adhuc Ignem motum fuisse gradu quidem minori, nunquam vero nullo , adeoque Ignem illum ne quidem quievisse illo tempore, quo omnia peribant Animantia, & Vegetantia , frigore. Potuissemus ita que secturi dixisse , Ignem & tum fuisse motum. Verum postquam Experimentis iisdem constitit, adhuc quadraginta gradibus imminui potuisse arte& huncce Ignem , jam re Vera sumus quam certissimi, quod in frigore summo naturae possibilii Ignis adhuc moVeretur gradibus o plus , quam in frigore illo artificiali, quin & in tota rursum hac distantia semper quae dam solverat suo motu , quae pactio post minori gradu caloris iterum consistebant : quum omnia ibidem memorata Experimenta id docerent. Ergo Ignis in summo frigore adhuc constanter movetur, & in quolibet inde gradu caloris semper magis λ magisque, movetur ergo semper. Pernicitatem Ignis emanantis a b Ole in Planetas proximum circa Jovem motos , inde ad tellurem nostram referri , subtili prorsus argumento collegit inii gni; ROEMERUS ex multis constantissimisque observationibus Astronomicis per decem annos factis , atque in literis ad Hugenium datis recita vit. Inde enim certissimo argumento Hugenius dei nonstrat, adeo celerem hanc esse propagationem , ut spatio minuti secundi absolvat plus quam undecies centies centenas millenas decempedas : vid. Hugera. de Luna. pag. 8& 9. LInde ergo velocitas haec foret summa in igne , vel luce Solis amissa , quae pro Igne Elementali vero habetur , si poneretur exivisse haec lux a Sole in Planetam illum Iovis , atque inde pervenisse ad nos , ut in doctrina NEWTONI AN A videtur poni. Si autem spatia haec plena ponuntur, ut aliis placet, tum tamen illa actio Ignis luminosi saltem tam cito commimi catur, quaeci inque demum illa fuerit. Postquam vero ingens Callinus atque Maraldus, infinitae diligentiae, atque in sapientia Asti onomica absolutissimi, Viri, plurium annorum observationi oris accuratistimis nixi, omnia intentissima cum cura excusserunt, deprehenderunt simul , multum abesse , ut vera sit Roemeriana de Hugeniana sententia. Monum. Ac. R. Sc. ITO T. His . pag. 77 & ibid. in Monum .pag. 13. Quare de celeritatis hujus defini tione ex subtilissima argumentatione ultra nihil concludimus. Caeterum certi, tanto semper celeriorem esse hanc communicationem , quo minuS successiva invenitur. Septimo liceat & ex iisdem omnibus certo concludere , quod Elemen talis hicce Ignis utcunque Omnia corpora Objecta mille mutet modis , nondum tamen vel ullo Experimento Ostenderit, quod ita muraverit illa, ut, quae prius non erant de natura Ignis, jam in verum Ignem Elementalem
234쪽
transiverint per mutationem ab Igne inductam. Unde rursum nullo hi ctenus observato docemur , Ignem semet multiplicare posse convertendo pabula sua , vel & alia corpora , in Verum Ignem illa sibimet allimitando. Sane , quo magis, magisque , indies cuncta effecta veri hujus Ign1s conta sideramus , eo minus Videmus rationCs , quae demonstrent hanc in igne potestatem , hanc in reliquis aptitudinem. Adeoque & hinc etiam evita dentisis me constabit, quod , si Ignis ipse ex quacunque materie Ignem generare nequit, ergo neque Ignis Ipse ex ulla alia materie generari poterit 3 Qu1d enim faciet ex non Igneo corpore actione quadam Ignem producere 3 si1 Ignas ipse hoc efficere nequit. Utique praeter ipsum Ignem in rerum universo reperimus nihil , quod ei queat comparari quoad hanc
virtutem. Ille enim motor uni Versalis Videtur , a quo caetera motum suum
accipitant ; fluida sane omnia i forte & solida quam plurima ; qui neque
nascitur , neque recreatur, neque resuscitatur unquam ; sed quidem ex Occulto manifestus redditur.
a num igitur de hisce nobis certa fide constet, jam quoque libere pote
rimus asserere , ignem illum Elementalem semper 'ubique , eundem omnino esse in omni corpore calescente ab Igne , quocunque demum modo productus ille fuerit, quocunque alimento nutritus, qualicunque susten latus artificio. Falso igitur queritur Chemicorum chorus, quod purum
Ignem adhibere nequeant subtilissimis suis artificiis ; ad quae putant se purissimo , astrali, coelesti, solari, elementali, incorruptili, Igne indigere. Scilicet, haud considerantes priora, in hasce se dederunt sollicitudines inanes prorsus. Calor enim qui generatur in corporibus Animalium , Vege tantium , Fosilium , semper tantum Oritur ab illo eodem Igne : & quando transit per vitrum , in cavum illius , est aeque purus , est prorsus idem , ac si purissimi Solis lucidis radiis vas fuisset expositum. Quin etiam Alcoholis incensi calor, & carbonum fossilium , si agunt in materiem commissiam vitreo vasi puro , bdermetice Obsignato , modo reductus ille sit ad eundem caloris gradum , & eodem applicatus modo , semper idem habetur omni omnino effectu. Imo addam , foetidissima genitus putrefactione rerum putidissimarum Ignis, dum per densa transivit Vitra, erit adeo purus, sim plex , si in cerus , quam si a liquidissimo Sole fuisset conciliatus intra vitrum. Adeoque calor putrescendo , fermentando , fimum Animalium putrefaciendo natus, idem est , qua Ignis est. Neque hinc video differentiam ulta lam in calore fimi equini ad opera Chemica , prae omni alio calore , ejus dem gradus , ejt isdem applicationis. Q lare non datur in natura rerum nisi unus modo Ignis : Elementalis , atque Artificialis , semper idem. Interea tamen haec neutiquam intellecta velim de focis Vulcaniis : ibi quippe simul cum Igne obvolitant Omnia corporum genera , quae Igni im mista , pro singulari sua natura , & pro mutatione ab Igne accepta, longe aliter mutant corpora tali foco aperta immissa , quam contigisset in foco Dioptrico , vel Catoptrico , Solari. Imo & longe aliter pro sua propria natura. Sed tum actio illa adeo varia haud pendet ab Igne, ut Igne ; sed ab Igne , dc simul a corpusculis una agitatis in hoc Igne 1, quae utique immensa est diversitas falso adscripta veri Ignis varietati, quae nulla est. Haec igitur
de Igne ita se habent. Sed interim enicacia hujus Ignis in corpora jamyari
235쪽
varia est , dum ille , modo supra explicato , diversis sustentatus pabulis , hinc vel fortior est , vel debilior ; aut etiam objectis suis simul admiscet partes agitati, vibrati , sepe uniti sibi pabuli. Hujus igitur rei respectru Ignis appellatur purissimus , qui de dest grante Alcohole excitatur, sustineturque , objecta illi exposita omnium minime inquinans admistu combustilis. Dein , qui de oleis stillatitiis , Cepe destillatis , inprimis a sale alcatino fixo , hincque tenuissimis , simplicissimisque , instar Alcoholis sub l1bus ,
limpidis , alitur. Naphtha, & Petroleum, nativa huc referuntur , in quibus similis prae dominatur proprietas. Hinc Carbonum ligneorum rite paratorum Ignis puritate sequitur. Lignorum dein purorum. Postea Cespitum Bituminosorum 1, qui quum duplicis sint naturae , primo in ericetis reperiuntur , ubi ablata superior crusta puros in Igne cespites exhibet ; dein ex humido , atro , pingui, limo , qui de fodinis hujus materiae eruitur , exsiccatur Sole, dividitur in parallelipi- peda , nobilem , salubrem , sedatum Ignem faciunt, qui adeo quondam amatus fuit, laudatusque Illustri Boyleo. Carbo hujus cespitis rite paratus ita , ut penitus ille prius ignitus sit, nullumque praeterea famum sensibilem emittat, tumque exstinguatur , siccus dein pabulum dat facillime iterum igniendum , pluribusque usibus aptissimum : quia neque fumum dat, nec parit foetorem , Ignem sponte diu durantem dat accensus semel, & omnium quidem maxime aequabilem. Rursum ad haec alimenta magis composita pertinent Carbones fossiles ,
oleo fossili Naphthae vel Petroleo simili, & materie vitrificabili , constant S.
Denique & Animalium quorumdam stercora exsiiccata. Ingens igitur illa diversitas , quae ab actione Ignis toties oriri videtur in Physicis effectis , unico huic vario pabulo adscribendus habetur ; quod ut plurimis aliis , ita
uno altero VC Experimento, clare evincitur. Lignum enim , vel Cespes Bituminosus , dum aperto Igne in aere ardent, Vapores dant vix lethales , sed oculis dolorificos, pulmoni tussim creantes : ubi vero horum alter utrum in veros jam Carbones , arte prius descripta , converteris quam optime , dein siccissimos hos igniendo in prunas mutaveris , tum sane ac censi hi Carbonis fumum exhalant tenuem, invisibilem , qui in loco clauso Omnia animalia quam o cyssime occidit. Et quidem miris circumstantiis id accidit: equidem animalia posita fuerunt intra vas ingens , inde dein aer ita fuit eductus, ut animalia potuerint adhuc in illo aero, licet rario re , Vi Vere aliquamdiu. Postea aer transmissus in hoc tale vacuum , qGI ducebatur per infundibulum actus per carbones adhuc fumantes , non Occi' dit animal. Dum autem agebatur ille idem aer per Carbones jam penitus ignitos , tum Occidebantur suffocata vino momento quam citissimC anI
malia. Saepe quoque miri quid aer Igni conciliat, quoad potestatem inde natam. Qtiod nullo Experimento intelligimus evic entius , quam in illo , quod celebris Americae scriptor a Costa narrat. Seilicet, in fodinis Ar genti ditissimis Periianis , Argentum nativum effossum , dum suis inhaeret glebis , fundi non posse Igne incitatissimo facto per follium maximorum impetum, sed, quod, si Ignis ille incenditur vento arte facto ex lapsu
Cum Carbono Cespitum. Cum Carbona 16ssilium.
236쪽
celeri aquae frigidae , sicque ducitur per idonea instrumenta cum impere in Ignem , tum facile & expedite , rusio illa Argenti promoveatur. Haec sane , atque alia plurima , empla satis superque docent, quam sit necessarium , circumspicere ad omnia , dum investigabitur Ignis actio in
corpora : quum minutissimae conditiones totam rem toties varient. Restat,onderemus nonnulla, quae in hac Historia Ignis supersunt, usumque dein abebunt in Chemia summum. Igm,n6nsol Vie Primo namqUC non patiemur nos abripi in pervulgatam , sed falsam ,
uni mi alitex, opinionem , quasi foret Ignis universale solvens omnium corporum :fatemur, eum multa solvere ; Omnia solvere, cogimur negare. Enimvero
vario gradu , in idem objectum , aliter prorsus agit. Lenis, sensim au-etus, Argentum Vivum, in phiala vitrea, longo temporis spatio trans mutat in pulverem utcunque fixum , varii coloris , vix ulli liquori misci bilem. Si vero statim a principio adhibetur illi Ignis tam magnus , ut in fine , in praecedenti Experimento , tum ilico ab Igne totum avolat. Rursumque, si adhibetur subito Ignis ingens ad hoc Argentum Vivum jam fixa tum lento & per gradus aucto Igne , tum totum iterum volatile fit :ut ita uno gradu destruat, quod ipse confecerat altero. Nec sine re. Secund o quoque non est sincerum dissolvens , quod modo educat de rebus illud , quod in illis antea praeexstiterat : plurima enim admiscet illo ipso tempore , quo separat alia. Quid enim apparet evidentius , quam haec rei conditio 3 dum Antimonium , ope Ignis coelestis ustulatum , ingente quidem inde fumorum copiam expellit, interea tamen simul tam magna copia admiscet, afligitque , huic calci alia corpuscula, ut moles tantum queat increscere. Si plumbum eodem artificio in Minium mutatur, & hic quoque noxius vapor copia incredibili assurgit, calcem tamen factam majori pondere auget notabiliter. In Coralliis adeo diuturno , & ingenti Igne , calcinatis idem ponderis augmentum obtinet. Mercurius Ope me tallorum , arte singulari, depuratissimus , longa dein Ignis applicatione di gestus in phialis vitreis in pulverem fixa tum , & aliquam particulam me talli bom vertitur , antiquo Interim pondere aucto. Tertio ex quibusdam corporibus nihil producit novi, sed illa intacta fere relinquere solet: Aurum , Argentum, Osteo colla , Vitrum , Selenitis , Talcum , Arena Virgo , solo igne , quomodocunque adhibito , non separantur in Elementa, neque in alia quoque corpora. Vid. Hel montium variis locis. Boyleum autem in Chemista sceptico a pag. IO. ad 33. Quarto I Ulta reperias ubique corpora , de quibus Ignis, quomodo cunque applicatus , ex se , non separat diversa ; quum interim certi simus , liversa plane corpora simul concurrere ad constituenda haec composta ;imo quum aliorum instrumentorum ope facile illa in suas partes componentes iterum resolvamus. Viri Clarissimi plurima dudum notaverunt talia, disciplina jubet, Vobis pauca adferam. Aurum, Argentiam , CU-prum , simul Igne fusa , hinc confusa , dabunt massam , unde Ignis haudita facile sua vi tria iterum simplicia reddet. Si cum vigecu pio boni Plumbi, lege artis, in furno dociniastico tractatis, separabitis accuratissime , bre-Viterque, omne , restabit massa sincera Auri atque Argenti. Huic, quiscunque demum fuerit, applicetur Ignis , manebit unitum Argento
237쪽
Aurum , 5c quidem ita, ut in qualibet ejusdem masI particula tengersit eadem accurate proportio Auri ad Argentum , quae in tota massa fuerat. Si vero in Spir1tibus Nitri puri massa projicitur, iis dissolvetur omne Argentum omnino , quod in massa fuerat, nec restabit quidquam , omne autem Aurum forma nigri pulveris occupabit fundum vasis. Id autem Argentum, quod, jam separatum ab Auro, in Spiritibus N tri latet, dissiculter valde , sine iactura , separabis ab hoc Spiritu Nitri si enim Igne id tentas , siccata tandem massa , lapidem dat infernalem , in quo tenacissime acidissimum Nitri inhaerescit Argento , simul cum eo , sine fumo, fluit , ac si metallum foret fusum. Si vero soluto in Nitri acidis Argento , immiseris lamellas Aris mox omne corytis Argenti, sine ullo residuo, pii rum , ab omni Spiritu Nitri , ab omni alieno corpore liberum, Cupro leniter accrescit, excutitur inde, in fundum vasis cadit, aqua abluitur , sincerissimum recipitur , ita ut Ignis potestas hic defecerit, effecerit rem al1aars. Qiuid memorem Sulphura glebis metallicis ita immisia , ut unita manentia , vel simul fluant in Igne , vel una ab eo avolent in auras. Quam frustra , quam ingenti cum jactara , conati fuere Docimastae Metallurgi Igne essicere , ut depulso Sulphure volatili, metallicum in catini fundo sincerum remaneret : incassum. Quando autem alcalia fixa , sulphuris avi dum in Igne ferrum , aut factos de his, similibus e , pulveres absorbentes , permiscuere , hinc statim Ignis id additum absorpsit in se, sibique univit, scorias sulphureas , metallicam glebam excussam , puram in fundum dedit. Antimonium spe state , homogeneum apparet , quotieS purum cernitur. Trachate Igne quomodocunque 1, vel avolabit totum in fumos , Vel in Igne totum , si lenis ille fuerit, restabit. Ubi vero Tartaro & Nitro, vel Ferro & Nitro , commisse tueritis , dein Igne incenderitis , ilico separabitur sulphureum externum, superest metallica massa integra , homo genea, ponderosa. Si Idem Stibium Aquae Regiae commiseris , intactum acidis sulphur e icitur , dum Aqua Regia glebam metallicam Antimonii aggreditur , sibique adunat. Ammoniacus sal vere compositus CX Variis totus, unitus avolat ab Igne majore, in minore permanet commi stus, adjecto sale alcatino fixo , promtissime dividitur in fixum marinum ,& volatile animale. Mercurius sublimatus corrosiivus , Igne actas diuturno , manet unitus ex spiritu acido Salis & Argento Vivo , admistu ferri , aut alcatium , acidis liberatur. Tota quidem Chemia hisce plenissima exemplis. Q ainto rursum notabile est , quod ea , quae Ignis de corporibus compositis separat, utcunque sollicite ille fuerit adhibitus , tamen non sint simplicia , sed variis adhuc inter se modis permista. Examinetis aquas simplices de rebus Igne expulsas ; nonne odor , spontanea concepta spillatudo , fracedo , mucilago, docent , quanta vel in hisce compositio sit 3 quum in aqua simplici nunquam haec obtineant. Spiritus considerate , de prehendetis hos aqua , & inhaerente Sale , adeo permistos , ut nulla arte sit possibile unquam illa perfecto separare , nisi sales fixos una cum Igne adbibueritis. De Oleis quid dicemus 3 ea pro elementis puris sulphureis ,& quidem simplicissimis , a Chemistis haberi solent vulgaribus : quum Interim Principes artis, eadem quam maxime, Sc ex variis quidem, com-
238쪽
Tmo & componit. Iterumque inpossita dividit. Re pessu aeris Varie agit.
posita esse coram evincant. Est scilicet in his elementum illud , de quo tanta cum cura supra egimus , inflammabile, inest aqua plurima, & copia simul ut salis intime immisti, sic & terrae inest. Ipsa denique terra , Ignis vi educta de compositis , quanta eget sollicitudine , Priusquam absolute pura haberi queat i semper salium fixorum usque in vitri origi
Sexto etiam edocti fuistis per tot eventa, quod actione Ignis, aeque fiat compositio corporum , quam quod inde contingat eorum separatio; unit quippe diversissima arcto adeo inter se vinculo corpora , ut & natum inde quam simplicissimum appareat, atque Igni ipsi dem immutabile penitus evadat. Dum enim arena pura & alcati fixum, terendo , calcinando, fundendo, intime vi summi Ignis permista simul sunt, vitrum nasci no visus , quod adeo dein simplex tio omni parte , & in toto , ut vix sciatis aliud simplicius , vix aliud difficilius resolutu : quum tantum in simpliciastia diduca ir , quando cum pluri alcati fixo in Igne funditur, ut salinam naturam induat, δί dein infusa acidi pollen arenae subtilissimus praec1pitatur de composito. Sapones idem demonstrant. Destillationes aquae Regiae evidenter idem exhibent. Electra metallorum argumenta dant ad idem. Sed quid opus pluribus ξ nonne universa natura rerum Igne utitur , Ut instrumento principe, ad producenda ubique sua composita ξ quid quaeso nascitur compositi in animali, vegetanti, fossili, regno, quin Igni molli, digerenti , ordinanti, componenti, veram debeat Originem ξ Sane lenta ,& sedata , Ignis motoris actio causa videtur praecipua , quae arctissimas adunationes semper, & ubique, essicit. Usque adeo, ut ambigi queat, num Ignis magis serviat componendis, quam dissblvendis , corporibus Θ Saneutrumque essicit. Septimo observari omnino oportet, quod ipse Ignis , sed varia adhibi. tUS mensura , primo corpora componat, quae altero iterum gradu dissolvat. Qitanto id damno experti fuere Chemistae S dum nos impenderunt Mercurio leni Igne, per varios sensim gradus successivos adhibito , si gen do , quod tandem ubi successerat, pulverem nacti rubrum , fixum dui in Igne , tandem follium vi incitato Igne, dissipatus ille , exiit in auras. Ita summa illi spe decidentes didicere, separare Ignem uno gradu, quod es
Quin & octavo unus idemque Ignis , applicatus eidem corpori, sed cum diversis circumstantiis, mirifice totam suam actionem variat, inprimis quidem pro vario admissu aeris simul in operatione ipsa. Sum serat carbonem Hookius , incluserat pyxidi ferreae carbonem, dein operculo, cochlea accurate facta adacta , vas curatissime occluserat. Sic commiserat ingenti Igni diu. Neque interim tam violenta actione Ignis carbo eXustus erat, ubi eximebatur postea. Vid. . Vitam elus in Posthumis. pag. xli I. unde CollegCrat subtilis Philosophus , aera esse menstruum , quod agitatum Igne , Omnia dissolveret corpora sulphurea ; quum Ignis sine aere id praestare noli posset. Idem in destillationibus jam olim Helmontius in carbone suo fixo Observaverat. Et Papinus, Recited des Machines : pag. 23. 26. Et scobeni o li ni Guajaci suntllem , coram Vobis , ursi adeo diuturno , adeo vio-ldnto, igne ; ostendi tamen nigerrimam foecem superstitem retinuisse oleum
239쪽
sibi, nulla Ignis potentia ex retorta expellendum. Simul ac Vero pulverem hunc carbonarium , patina larga exceptum , parva scintIlla imposita examinabam, statim Omne nigrum oleum , cum fumo aromatico , cedrino, consuimebatur,& Vertebatur scobs in cineres insulsos, candidos. Camphoram spectate, Auditores. Tota in aere consumitur incensa semel, ii cet aquae innatet. Pone in Vase Vitreo puro, cum alembico imposito , supra Ignem , liquescit, ascendit in alembicum , concrescit in novam , eandemque iterum , immutatam Camphoram. Idemque observabitu crepetenti saepius. Nonne Sulphur Vasis clausis coercitum, sublimabitur centaties , semper manens Sulphur idem ξ sit Vero inter sublimandum rimam vas contraxerit , atque liquefactum Sulphur hac rima aeri contiguum evaserit, flammam capit subito, atque Ocyisime in flammam caeruleam , &acidum fumum resolvitur. Succinum certe in aere aperto incensum totum fere deflagrat, flammam , ignemque , alit. Idem ii summo egeris , sed lento gradu aucto, Igne ex retorta in Caecipulum , aquam , spiritum , sa leni volatilem acidum , Oleum multiplex, conficies , faciesque tandemicine maximo , ut tota substanti A. per collum retortae transcendat : ut suc
idem praestiti. Ignis igitur , sine aere, Vel cum eodem immoto , suus
cante, a CnS 1n materi Cm Inflammabilem , penitus al1a esticit
Nono denique idem Ignis, eidem objecto , applicatus per varios gradus, mirabiliter variat l, ut Experimentis didici. Dum enuo Album en ovi recens , vase puro, admisio aere, f Vetur gradu caloris Thermo scopii Fahrenheltiani nonaginta de duorum graduum , brevi transit in liquidum assiduo tenuius, sanio stim , foetidum , putridum , tandem aquae initar deliquescens , neque dein calore ebullientis aquae iterum coagulandum ; fitalcatinum volatile , putidissimum : Verum sit idem o Vi Albumen , in gradu ducentesimo caloris ad idem Thermo metrum, detinebam , statim illud abibat in massam albam , solidam , scissilem , insipidam , dabat aquam exhalantem , inodoram , insipidam , copiosissimam ; in fundo autem ma nebat materies dur1ssima , fragilissima , pellucida , insipida , inodora , petannos immutabilis conservanda. Iterum idem illud Albumen , commis sum Igni graduum quadringentorum in retorta Vitrea pura, dabat phlegma , spiritus , olea foetida, salem volatilem , alcatinum , Oleo sum , foeti dum , & carbonem nigerrimum , mire tumescentem ab Igne. Non foret finis in hisce , o Optimi l si vellem recensere omnia ' quae de natura potes
tatis Ignis adferri possent. Sed hodie suffecerit mihi Vobis in mentem re vocare sparta doctrinae compendium ; quod scilicet actio Ignis, secuniadum omnia dicta varii, possit producere maximam partem Omnium effectuum , qui in Physicis observantur, ut causa concurrens. Poterit scilicet mutare concreta in figuris , alc e cohaesionibu&ὸ ita tam Cn , ut concreto tum diversitas Varietatem pariat hac potestate : nequo Cnim unquam Valet Ignis diversis de rebus eadem producere , sed definita quaedam ex sin ocilaribus ; verum deinde etiam differentia erit pro Ordine , gradibiis, ap-
Eo jam deducta est , Nobilissimi Auditores , nostra de Igne Dissertatio , De cognoscen ut jam tandem agere possimus, imo & debeamus , de illa cognitione Ignis in Certo oco praesentis, atque operantis, quT requiritur in Artifice, ut in
240쪽
Primi is gradus Ignis Chei uici.
dato loco , ad corporis certi requisitam mutationem , Ignem debitum, excitare , dirigere , fustinere , applicare queat. Quae quidem doctrina iam , antiquis Chemicis tradita , hodie fere perfecta habetur : quum Thermo- metra illa pulcherrima FAHRENHEITIANA jam adhibere possimus Illi quidem dixerant, potentiam Ignis aucti, Vel diminuti, commode dividi in quatuor di ei sos gradus , hancque distinctionem stice ad Arris
exercitium sufficere ; caeterum nihil fere distincti tradiderunt: quin Re centiores etiam parum superaddidere bonae frugis. Agite ergo , Exoptati simi laborum Socii, sequamur artem, sed natam ex praeeuntC natura. Primum ego Ignis Chenaici gradum voco , intra quem natura parens opera vegetationis perficit in plantis , qua Ars Chemica imitatur lamilia. Initium ducit ille a gradu frigoris summo , qui unus est in Thermo metris Falis enheltianis , finem ponit in gradu octuagessimo. Etenim in tota hac distantia quaedam stirpes semper adhuc agilis vitae indicia praebent quaedam. Nonne videtis in excessii frigoris urentissimi, muscos increscere ama ros arborum corticibus ξ imo vero tantum tali fere tempore Θ Abies, Iuni perus , Larix Orientalis , Cedrus , Pinus, Sabina , Taxus , Thuya , adiaeque semperfrondentis comae arbores, nonne gelidissima hyeme virentes ostentant ramos ξ Qtuid dicam de Corallinis , de Muscis terrestribus , de Helleboro Nigro , Hepatica nobili, Narcistb Leucoio , Hyemali Aconito, Helleborastro , aliis 3 Miramur , durissimis asperrimae brumae frigoribus , has tamen ipsas frondescere , florere , generare , concipere, parere, neque castos harum & conjugales calores compesci poste omni necante fingore. Denique , si ab imo ad summum transiveritis caloris hic definiti gradum, dein recensueritis omnes notarum plantarum partes, aliquas fere invenietis plantas, quae in gradu quodam latitudinis caloris memorati ad vigorem perveniunt suum.
Credibile hinc valde, Chemicum bene directo hoc caloris gradu imi tari posse vim Ignis in Hypocaustis artificialibus, qua natura utitur in
generandis stirpibus, ut lento gradu procedat ad fovendas, non destruen das , plantas. Si velitis hunc gradum excitare, furnus fiat, cui impositum vas aqua plenum , cui Thermo metrum commi illam faciat augmento , vel decremento , instructi foci, gradum notatum , qui requiritur. Vasa tunc vitrea ad hunc modum temperatae aquae imposita , applicabunt corporiabus intra vitri alvum contentis debitum operi Ignem. Nonne facile creditis , Auditores Benevoli, quod ille gradus Ignis optimus serviat oleis impraegnandis spiritu eximio quarundam stirpium , sine dissipatione pretiosiissimi 3 Si cui animus esset fragrantissimo Rosae halitu imbuere oleum , quid fieret rectius 3 quam ut sumat Artifex purissimum , inodorum , in si pidum fere, olivarum oleum , idque in phiala alta, Chemica, nitida, digerat gradu caloris 36 graduum, cum Rosis matutino tempore carptis , seu apertis. Sane talis calor spiritus Ros se nubere facit lentori olei conjugio haud temere dissbciabili, atque exhibebit balsamum odoratisii mulam. Neque majore utemini fervore , si cupitis optimis spiritibus Croci impraegnare Alcohol liquidissimum : nam minore vix elicitis hos de suo corpore; at majore Ignis impetu , nimis volaticos spirituum disperdere m. Pauci id capiunt, prudentes sciunt. Sane incomparabilia prorsus me-
