Elementa chemiae quae anniversario labore docuit in publicis privatisque scholis Hermannus Boerhaave. Tomus primus qui continet historiam et artis theoriam. Cum tabulis ænis. [-Tomus secundus qui continet operationes chemicas.] Editio altera, Leydens

발행: 1733년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

contriti partes centum & quindecim , accuratissime simul miscentur , &diu , dein in fornace vitraria , igne moderato , spatio horae , semper mota simul, ustulantur ita, ut misceantur inter se quam penitissime : postea vero aucto igni exponantur per quinque horas , semper interim quam sollicitissime conterendo simul ; tum massa habebitur disposita ad illam conditionem , quae inprimis requiritur ut vitrum optimum inde queat conflari postea. Verum , si deinde haec ipsa massa , cadis inclusa bonis , siccisque , in loco sicco , tepidoque , postea reponitur spatio quatuor, aut plurium , mensium , tum intima associatio Alcati, de silicum, ulterius per ficitur. Si vero parata haec massa, postea in ollis vitrariis condita , aestui summo furni vitrarii exponitur, tum tandem funde thap in lentum , si is sum , pingue quasi unctuosum apparens, fluidum. Dum autem ita jam suis in ollis ebullit, spumam ejicit sursum in superficiem materiar. Quae

perpetuo magis rejecta , magisque, sepe ad quartam usque partem totius mast, adscendit ; quando autem rejecta haec materies sollicite aufertur tam diu , donec non apparet amplius, atque despumata , pura Ue, materies , biduo , vel triduo , in fusione retinetur , restat materies in olla , quam artifices suum Metallum vocant ; quae in frigore consistens Vi trum dat quam optimum. Nisi quotidiano haec constarent experimento , mortalium nemo unquam cogitast et, quod Alcati solvens , in aere sicco

sponte distJuens , abire posset in summa vi ignis redditum actuosissimum , cum corpore solvendo in massam, excepta forte malleabilitate , metalli 'tam. Debet omnino , debet haec Alcalium proprietas inseri commenta riis his de potestate Menstruorum Alcatinorum. Hic enim , eo ipso , quo Alcati, per vim ignis, fluit instar aquae , hinc redditur ita potens, ut pulverem silicum fundat in speciem quoque fluentis aquae, eo ipso statim ita mutatur, ut nihil obtineat antiqui ingenii , Omnia autem nova ac quirat. Hic etiam patet exemplo , qui Menstrua , & ea quidem , quae praedita sunt virtute solvendi quam potentissima, concrescant in dissolubiliter iis corporibus , quae dissolverunt quam penitissime , δί quidem ea lege , ut sit concretio tanto solidior , quanto fuit perfectior solutio. Dis cite in hoc experimento , Alcalia aliquando , dum solvunt quam optime, eo ipso ita mutari Lepe, ut totam naturam salis absolute amittant. Si nimirum in natura rerum corpus ullum sit, quod unusquisque judicaret alienum a natura salium , id demum vitrum foret. In quo tamen una tertia fere Alcati habetur. Sed deinde etiam in hoc opere quam est singulare, ut illud , quod Alcati ipsum sal actione sua solvendi exuat tam cito naturam totam Alcalinam , simulac in vitrum transiviti nam de omnibus notis Al cali praesentiam significantibus , ne una quidem superest. Abest sapor omnis. Cum nullo acido este rvescit. Nullum colorem in rebus mutat. Blan dissimum evasit, & ab omni prorsus acrimonia ignea penitus alienum. Quin etiam longe jam evadit fixius ad ignem , postquam in vitrum transivit , quam antea fuerat, dum forma Alcatini salis in eo supererat. Rur sum cernite , quam evaserit jam susu dissicile ; quum magnum adeo , tamque diuturnum requirat ignem , priusquam fluat. Ac magis mirurn

hic habetur , quod scilicet jam Vitrum factum , ubi vi ignis fundentis jam ditauit, fiat massa tenacitate quasi lentae picis cohaerens, ut ductilis

442쪽

tate

Ab additis.

sit lentescendo , inque formandas imagines Obsequiosa, plastica adeo. Imo vero , ut SC ferro immisso appensa haereat, deque ossa sua fusoria

queat eximi, eoque detineri. Iterum miramur in eo , quod de binis coria por1bus maxime opacis, in unum solidum concretis , corpus enascatur

adeo pellucidum , ut in specie optima limpiditatem aquae purae admiremur, laudemusque. Tandem, ne Vos morer longius , en hic natum sol vendo corpus nulli hactenus cognito Menstruo solvendum, & quidem de sale omnium maxime solubili Alcatino , fixo. In quod aqua , spiritus , oleum , acida , ali alia , salina , simplicia, composita , tandem ne quidem ipse Spiritus vini Philosophicus, neque Circulati Philosophorum Sales, ne Mercurius quidem Philosophorum, ullum habeat imperium : quum Adepti side bona narrent, Omnia haec Menstrua , suam originem nancisci intra Vitrum. Quin & suas digestiones , destillationes , circulationes , fixationes , Omnium corporum solutiones , cum Menstruis suis se perficere in Vitro uno ore clament. Qtiin & inauditas ipsius Alcaiiest operationes , quibus cuncta corpora in Aquam Verti narrantur, in Vitro , inde non lae A , dicuntur perffici. An non & hinc novimus , quam arduum sit Philosopho , originem explicare corporis Physici dati Z Inprimis adignando illius principia , ex quibus olim illud factum coaluit; adeoque evidender separare haec ipsa principia , ut inde discamus certo successu simile omnino cor pus componendo facere. Si enim peritissimo cuicunque artifici innotuisse sent omnia , quae sunt artis Physicae , ita tamen , ut de vitrario artificio

penitus illi innotui Tet nihil, quid , quaeso , ille omni sua industria , -δc peritia , judicaret de vitro ipsi oblato ξ Sane mihi quidem videtur , nullum in eo vel vestigium apparere ; unde subodorari queat, bal Alcali ,& calcem silicum , summo igne hic concreta spectari. Quid ergo susci piunt in se Philosophi 3 Dum parum instructi ab experimentis disputant

de Crystallorum naturalium , deque ipsarum Gemmarum , Origine , natura, principiis : praestitisset nuditatem fateri, quam tantum sperare . de facultatibus angustis. Nai' dissicultas rite de his cogitandi , non modo pendet ex principiorum concurrentium ingenio , sed quoque ex illa vi mirifica ignis , clua ipsa quoque haec principia mutantUr tum temporis , quando coibant principia haec. Postquam ita Alcalium Menstruorum originem , indolem , effectus in varia, & quidem praecipua, corporum genera , expendimus Oportet, priusquam ad alia progrediamur, consideremus , ex supra dictis constare , quod de Acido , qui inerat, sale vegetantium , ex cujus combustione producebatur illud Alcali, aliquic plus minusve, adhaerere queat : unde natus hinc Alcatinus sit erit alterius naturae , quam si Acidum illud penitus inde fuisset expulsum. Ita quoque idem censendum de oleo , quod illi adhaerescebat, & de terra. Erit igitur hinc Alcalium cognitorum Uarietas ingens , juxta haec principia. Neque mirum etiam , quosdam scriptores narrare experimenta, quae aliis dein tentantibus per Alcalia, non1ra successerunt. Varius forte erat Sal Alcatinus utrisque adhibitus . . Quin etiam conciliatur Alcalicis vis incredibilis , de prorsus quasi ignea consumens , dum calci vivae de exustis ostre1s , plantis saxeis marinis, omnium maxime de calcinatis alcalicis saxis , natae arte permiscentur. Nascit u

443쪽

DE ARTIS THEORIA. aue

Nascitur etenim hac ratione Sal adeo igneus, acerque , ut Omnia fere animalium , & vegetantium , solida , ebulliendo fundat, solvatque deinde : hic acerrimum solvens Alcatinum ex calce hac & Alcali, ubi ante

vitrum iners ex a isdem. Q Hia Alcati etiam , post quani viva calce acui

tur , reductum dein fortiori igne ad siccitatem , facile fluit, instar cerae fere : hincque immissa corpora valet singulari plane vi aggredi , sicque dissolvere. An forte fuit hoc artificium arcanum , quo veterum quidam Chemistarum usi narrantur ad praestanda singularia quaedam per Alcati facile ad ignem leniorem fluens Z An forte fuit hic eorum bal Tartari inceratus Θ Quem ita appellabant, quoniam instar certe facillime fluebat in ignC. Atque ita puto , satis actum de his Alcalibus. Requiritur interim , ut

adhuc verbo moneamus , Alcalia in Argentum Vivum sincerum , nihil agere virtute menstrui, quomodocunque enim haec bina componuntur , nulla mutatio accidere mercurio puro deprehenditur. Atque hinc etiam

in Metalla illa , quae Adepti memorant purissimo conflata mercurio , &igneo, metallico , Spiritu Sulphureo fixante , nihil quoque virtutis sol ventis post1dent, intuitu hujus mercurii. Aurum ideo, & Argentum, quan tum ejus scio , non mutantur ab Alcali. In caeteris quidem Metallis agere plus deprehenditur Alcati: forte quia adjunctam habeat mercuriali suae parti aliam , quae ad naturam pinguis, aut sulphuris cujusdam , naturam magis accedens , obnoxia est virtuti salis Alca lini. Quum vero haec ex terna Sulphura , non patiantur se adeo facile avelli a gleba illa metallica , cum qua concreverant, hinc sepe fit, ut alcatini sales , dum agunt in haec sulphura , simul & metallicam mercurialem partem , sulphuri arcte

adjunctam , mutare Videantur ; quamvis interim ipsum mercurium in sua natura non attingant. Hoc evidentissime sum expertus , dum Stibium

vulgare fudi cum Sale Tartari: tota enim massa , tam sulphurea , quam mercurialis , Antimonii solvebatur in unam massam fuscam , nullo sub sidente regulo. Qtiando autem Regulum stibii , unde sulphur externum prius separatum fuit, fundo cum Alcati fixo , tum Alcati supernatans in suo re , sulphurei adhuc quid elicit, unde color aureus conciliatur Alca lino fati ; pars autem regulina , mercurialis , Antimonii, purior, atque argenteo colore praestantior, in fundo decurrit. Atque hinc videtur limi rari potestas Menstrualis Alcalium in Metalla. Quamvis enim applicantur haec calcinatis Metallis , videntur tamen per vim ignis penetrare non

posse usque ad illud sulphur , quod Mercurium illorum figit in formam

certam singularis Metalli. Quum post Omnes has artes , nondum productio Mercurii metallici, ope Alcalium fixorum ita successerit: quin summi Viri in arte hactenus , post omnia illa experimenta, dixerint, se credere

Mercurios hos potius ratiocinii, quam experientiae , luce visos. Multa certe conato circa haeC , nondum respondit eventus , quem libri promittunt. Ita quidem ut, si Vera sunt, quae Boyleus , Tachenius , Homber gius , alii, de resusci atione mercuriorum metallicorum scripserunt , requii atur modus quis secretior , ad parandum ingressiim horum Alcalium res ascitantium , usque in sulphur metallicum figens.

Haec igitur omittens, agnosco Alcalium vim primam in eo praecipue,

Limes Alcali. Actio ejus

444쪽

Aloili volatile.

. PARS ALTER A.

quod sive fixa fuerint, seu volatilia, modo queant applicari, dc in actione

sua determinari, ad concreta animalia, Vegetantia , fossilia , quatenus illa Oleosa, Balsamica, Gummosa, Resinosa , Gummi- resin Osa , fuerint adeoque quomodocunque concreta ex oleosis, tum Cc Sulphurea etiam pura , propria, compotita, aliis rebus unira , omnia illa profunde ata modum aperiant, attenuent, rC solvant, disponantque , ut in Aqua, Alco hole oleis, aptius intime permisceri queant. Unde hinc Instrumentum exhibent praecipuum , quo Tincturae dictae Chemicis , parantur. Hinc nobilissima habita Medicamenta conficiuntur , utique ex sententia Magistrorum Chemicorum. Gummi hederae , juniperi, laccae , myrrha , de alia , dissicillime aliter solvenda per aquam , Vel alcOhol, quam prona pie iis diluuntur, postquam prius rite praeparata sunt in Alcalicis hisce dilutis , calefactisque , quum dein leni igne exsiccata fuere , dabunt so

ititas suas virtutes quam optimas. SCcundo , quotieS corporum quorundam Elgmenta concreta fuerunt inter se , ope glutinis , seu vinculi acidi interpositi, tum Alcalia haec praestant resolutionem saepe quaesitam, trahendo in se id coagulans Acidum , atque ita educto necton te vinculo , Clementa separata iterum exhibendo. Scimus quidem Acida haec sepe pro unde adeo unita es Ie , ut primo per Alcalia non ita integre, neque satis prompte extrahantur, sed tamen tandem obedire solent. Argentum vi vum semel accurate corrosum per spiritum nitri, atque inde actum vi ignis in Mercurium praecipitatum rubrum , non redit statim affuso oleo Tartari per deliquium in Argentum vivum currens , sed in pulverem alium. Quando autem deinde pulvis ille magno igne pollitur ex retorta de hoc sale alcatino, tum Mercurius vivus, relicto suo Acido in Alcati fixum , iterum prodit. Tertio , per hanc Operationem , qua Corpora qUaedam , prius soluta per Menstruum Acidum in particulas minimas, deinde applicantur Alcalicis puris , acquirunt Alcalia laepe no Vana Virtutem , per

quam intimius jam admissa ad minima corporum , longe pulchrius jam illa solvunt, quam si corporibus illis applicata fuissent, sine hac praemisi

corrosione prius praestita per Acidum. Hinc etiam Videmus, plerosque modos , quibus Mercurium fluentem producere conati sunt ex Metallis Al chem istae , primo praescribere, ut Acidis calcinata dein Alcalicis agi

Requiritur adhuc in omnibus hisce , ut & de Alcati volatili Menstruo

adhuc agamus. Illud quidem in rerum natura an unquam priuS tale eXistat, ante putrefactionem , aut destillationem , animalium , aut vegetantium , non ita temere dixerim. Nisi forte putaveris, singulare id salini, quod in Acidulis dictis obtinet, omnino eo pertinere , quod haud praecipitanter ponendum arbitror : quia nulla arte cognita id omni nota ad Alcalia volatilia caetera ita absolute reduci potest : quamvis eo potius, quam ad acida , ablegandum scitissime probavit Clarissimus I 1 os Dan nus, ubi de bis scripsit. Caeterum , quaecunque explorata hactenus Animalium ., aut Vegetabilium, corpora, per putrefactionem , eo rediguntur certissime , ut Salinum eorumdem principium evadat, alcatinum volatile , perfectum. Vegetantia autem acria, prius recensita, sola destit latione salia haec quoque generant. Animalia vero , quotquot nota, etianp

445쪽

simplici destillatione haec promunt. Tangem etiam Animalium humores

nondum alcatini, admistu alcatini fixi, ita mutantur, ut statim , caeteris in A cad fixum attractis partibus, alcatinos halitus manifestent, atque actione ignis confestim alcatinum volatile exhibeant. Tot quidem diversis modis ortum hoc bal, si dein artificio Chemico redditur quam purissimum,

vires semper habet, formamque Omnem , Casdem. Sunt vero 1llae vires eaedem ferme , ac in alcalibus fixis. Sed inde tamen per a ia in effectu quo dammodo differunt. Alcalia volatilia sponte sua, aut utique in ca Ore m Ini mo, semper agitantur ipsa, aguntque. Fixa Alcalia requirunt, ut agant, longe majus adjumentum ab igne. Deinde vero volatilia a puncto ca efaciente , hinc & a materie solvenda calefacta , aufugiunt; hinc non manent illi applicata , ut vim suam in objectum solvendum exerceant. Fixa Alcalia contra , rem commissam solvendam ope agitantis ignis aggrediuntur quam constantissime ; dum illi rei, si fixa fuerit, perpetuo applicata omnino maneant. Quando autem Alcalia Volatilia corpori solvendo coguntur adhaerescere , tum calore modico Virtutem solvendo praestant ingentem non modo , sed dc longe promtissimam : quod patet quam eviden rissime , dum Alcali purum urinae, pro exemplo , calidae applicatur cutis anae , moxque tenaci tegitur emplastro desuper : Oritur enim uno temporis momento , ardor , dolor , inflammatio , eschara nigra , gangraenosa ,

breviter in ossa usque erosio. His autem positis pro differentia , in reliquis omnibus intelligi potest: horum Alcallum Volatilium actus ex Historia tradita Fixorum. Ergo jam , sed brevius, recenseamus

Acida Men rua.

Character Physicus Acidi supra jam datus. Constitit etiam , raro Acida Acida ve e- exstare forma solida , nisi in Sale essentiali plantarum Acidarum, & auste- DR δν'

rarum, vel in Tartaro. Acida, quaecunque fuerint vel in vegetantibus, aut in fossilibus, propria animalibus necdum novi. Acida vegetantium vel nativa si int, vel producta fermentationis ope. Nativa vegetantium Acida orta videntur ex illo succo solo, quem hauriunt plantae de terra nutriente. Unde forte , hoc respectu, omnia illa reducere possemus ad fossi lium naturam : maxime , quum plantae in mari ipso cretae , nec radice sua terreno maris fundo aflixae , constent mere alcalescentibus partibus, in

que destillatione Alcati Volatile , oleo sum, exhibeant, ut observatum sibi dudum tradidit Illustrissimus Comes Marsi gli, ubi de his disputat. Nativa vero plantarum Acida , in quibusdam manifestissima sunt. Ut in Aceto a ,

Trifolio acetoso , evidens. In succo omni noto fructuum vel pulposorum, vel horaeorum , maxime paulo magis immaturorum , quae cocta calore solis mitescunt magis. In omni etiam succo , qui verno tempore, dum stirpibus sua vita redit, perfecte acidum hoc obtinet fere aceto sum. In aliis autem vegetantibus Acidum verum inest, sed occultum magis, ut in lignis,& aromatibus : uajaco , Sassafras, Cinnamono , infinitisque similibus , quis unquam fuisset suspicatus Acidum, nisi destillatione fuisset tam clare demonstratum Z in Bais amis laudarissimis , cluis crederet Acidum , quod destillatio Terebinthinae tam copiosium, tam facile & manifestum,

446쪽

Fermentata, liquida A solida,

vinosa,

exhibet 3 Omnia autem haec Acida , vix pura haberi queunt, semper autem cum aliis confusa partibus : unde etiam dissicillime actio horum distincta tradi potest. Caeterum vis illorum Acidorum in quibusdam mani festatur operatione sua in objecta propria : quum succus recens aurantii citrei , limonii, plumbum , stannum , cuprum , ferrum , dissolvat, satis que fortiter calcinare queat , aeque quam fostilia acida. Alia autem ratione Sales hi Acidi liquidi coguntur in glebulas solidas ; dum succi liquidissimi, Acidi, pressi, colati, in spissati , in quiete repositi , coguntur in

crystallos salinas ; tales coram Vobis quotannis ex Acetosa exhibui, Tartaro quam simillimas, in quibus a cedo nativa vegetantium vera inest. Fermentatio autem VidCtur provehere magis , magisque , Acidum occultum vegetantium. Succi enim maxime maturi, dulcesque , vegetabilium , nihil fere Acidi videntur habere , ut in succo uvarum presto clarum est. In callia , manna, melle, saccharo , quis deprehendit Acidum ξ At quoties haec rite fervent spumante motu , statim Acidum educitur, apparet

que , inprimis subtiliori inde Vino reddito. In Cerealibus, farinosis, maturis , an ullum quidem apparet acoris signum ξ Vix fermentatio brevis haec agitavit, omnia statim acent. Quamvis nata sic Acida alterius sint& naturae subtilioris , quam quidem nativa , liceat deinceps Acida sic producta Vinosa appellare. QDiae rursum duplicis sunt ordinis. Vel enim liqui da vini acidi forma in vino oberrant, vel in vino ipso se colligunt tem pore , atque superficiei cadi se alligunt Tartari solidi nomine. Acida haec

fermentata Vino a vini obtinent fere praecedentibus nativis eandem vim. Acida autem vegetantium fermentatione producta alia , cum Venia, VO-cabo in posterum Acetos . Omnia scilicet Vina nota, si cum acidis austeris , crudis , de novo , fermentatione aceto a , agitantur , JUXta artem, transeunt in Aceta dicta , consumunt Tartarum proprium , longe acidiora evadunt, atque longe potentiorem, magisque constantem , acedinem ac

quisiverunt, cluar in ipsa destillatione constat : hinc & in Acetis hic obtineri valet Acidum purum , actuosum. Tum vocantur Acida Aceto a destillatii pura. Quae quidem postrema incredibilis adeo usus , & emcaciae in Chemia , ut hinc & omnia caetera Menstrua Aceta vocarint, ut de Acetis Philosophorum adeo est manifestum. Sed & in Acidis his animadvertere oportet Acida fermentantia, quae quidem vocamus Succos vegetabiles in ipso iam fermentationis ac si me dios quasi inter nativum , & inter acquisitum fermentatione prorsus absoluta statum. Hoc nimirum tempore, fficultas paratur maxime elasticae parti fermentantis liquidi cui in rerum natura , me sciente, nulla similis. Si enim sylvestris hic , nec coercendus , spiritus, acidus , de explosivus, de ingenti copia fermentantis vegetabilis per exiguum in vase spiramen tum ferit nares hominis fortissimi, uno eum ictit exanimat. Si minus fortiter assicit, tum a poplexiam creat subitaneam ; si levius , amentiam, cum paraplegia ; si levissime, vertiginem. Quae quidem omnia funestissimis eventis constiterunt. Unde & temulentiae propior causa, atque hinc ner, O rum inde affectionis tremuli habetur idea. Sed & hinc noscitur ratio rei satis mirae visae , quam Illustitis Cornarius de se narrat in pulcherrimo de

Laude Sobrietatis libello, accidere scilicet quotannis jam senescenti lan-

447쪽

guorem , cum virium deliquio , eo fici idem semper anni tempore , quo propius abesset a vindemia. Non cessisse ulli methodo , neque remedio , hoc mali, donec tandem incresceret ad extremum usque. Verum simul ac mustum recens potaretur , statim infractas insurrexisse vires , atque restituis e brevi pristinum vigorem. Donec eodem modo iterum veterascentCVino illius anni, in priorem relapsus debilitatem sperare deberet recen iis iterum Vini instaurationem. Qitae cuncta nos docent, quam sit incredibilis potestas aciduli ferventis in animalium corpora,in bonum malumVC. Unde enim Cholera diro eventu tam cito lethalis ξ Sane inprimis a musto,

fructibus horaeis maturis , in ventriculo ipso , & intestinis tenuibus , actu ipso fermentantibus , hinc explosia horum spirituum musculos harum par tium in spasmum saepe funestum contrahentibus. Cujus quidem rei mirabilis Hiitoria in Actis Philosophicis Brita nicis habetur : ubi Anato micus egregius sanctus Andreas morbum , es cadaver , accurate describit hominis in Choleram lapsi , ex nimia ingurgitatione generosissimae cere visitae in actu fermentationis suffocatae intra cantharos botrie ale , hincque mortui. Profecto , ut singularis haec Osticacia talis acidi sic innotescit, ita quoque & intelligitur credibile spiritus illos in alia quoque mira patrare actione Menstrui. Dubitavi aliquando , num Spiritus hic mirificus fixus esset in Tartaro. Atque inde vi ignis solutus ille foret, qui in destit

latione Tartari tam Vehemens, Ommaque Vasa, utcunque magna, dis

plodens , a Chemicis in destillatione Tartari semper observatus fuit. Pro secto corpora solvenda , quae rebus fermentantibus in ipso actu fermenta tionis immiscentur , inde longe aliter dissolvuntur , quam si iisdem liqui dis extra fermentationis vim fuissent commissa. Id manifestissime quidem apparet in herbis recentibus , quae fermentanti musto , aut cere visite inii ciuntur ; inde enim exoritur liquor , in quo in unum , & idem, quasi ii quidum omnes illae vires , aequabilissime adunatae habentur , unaque dein etiam actione operantur. Ita etiam diversis1ma in Theriaca Medicamina, ope mellis adjuncti simul in unam homogeneam massam rediguntur , sic

que adunata Vi operantur.

Sed & Acida actuosa , pura , tenuia , eliciuntur satis nati Va , CX vegetantibus igni expositis ; si enim lignum , inprimis viride adhuc , luculento

imponitur foco ira , ut utrumque extremum extra focum porrigatur , tum

ignis medium ligni exagitans, humores ejusdem , ibi contentos, fundens , propellensque , agit specie aquae , cum sibilo , & spuma , extra ligni extrema. Qili liquor exceptus , purus Acidus est ; omnesque etiam Acidi proprietates exhibet ; vires solvendi Acidis communes possidet. Hinc de nosci

tur , undenam fumus ligni, maxime virescentis adhuc, oculos urat tanto

dolore , per Acidum scilicet suum , quod acre quaquaversum dispergit. Hoc ipsum quoque carnes pervadens, piscesque , huic fumo expositos eos rubro tingit colore , suoque penetrante Acido conservat a putredine& ranciditate. Sunt nimirum Acida haec , quam simillima iis , quae naturalia existunt in arboribus plerisque. Iterum reperimus Acida prorsus singularia , balsamica utcunque dc oleo sa, quae vasis clarisis, Vi ignis , CXprimuntur de Vegetantibus, tam .

Per adscensum , quam per descensum. Ita ligna gua aci, juniperi, quercus,

tali ii iij

lata

448쪽

Nati a rara. Figata crebra.

In Sulphure.

do innumera alia , si in scobem rediguntur siccam , dein ex retorta destilia lant prudenti ignis applicatione, dant liquorem limpid. Uri , rubellum, aci dum valde , oleo sum quodammodo , Odorem qui refert halecis fumo duia rati. Liquidum hoc, ita paratum, saturate Acidum est, inprimis , si colo, quiete , rectificatione dicta, depuratur i, est enim vis Acida solvens 1n hoc Menstruo prorsus singularis. Quin & in corpore humano quoque mira praestat attenuando , condiendo , stimulando , putredini resiliendo , hinc per urinae, sudorisque vias expellendo. Cum his igitur depuratissimis Menstruis , si solvuntur herbarum medicatae virtutes , optimae solutiones per ficiuntur : quum acido suo singulari, subtili, penetrantissimo , agant, vi resque solutorum exaltent. De omnibus igitur his acidis verum est vege tantibus , quod plurima corpora animalium , vegetantium, fossilium, metallorum, intime solvere queant. Cornua , Ungues, Ossa , CarneS , anima lium digerendo , coquendo , dissolvunt. Testas animalium , piscium , penitus corrodunt in liquorem pellucidum. Metalla etiam solvunt, ut jam

monui, praeter argentum VIVum , argentum, aurum.

Hinc igitur ars alia detexit Acida, quae idonea & argento vivo , &auro , dc argento , tum aliis quoque fossilibus , solvendis, quae vegetabili Acido intacta perstabant, neque adeo facile a corporibus animalium sup rari poterant. Nam Acida quidem vegetabilium possunt a viribus validi animalis, inprimis accedente ingenti motu , sic mutari , ut amisi a natura sua acida , abeant in aliud salis genus. Illa autem Acida, quae nobis cognita , auro , argento , mercurioque, solvendis apta, sunt non ita facile superanda per vires coctrices animantum , sed fortiora his, eas ut plurimum destruunt, hincque venena fere evadunt animalibus, nisi in casibus paucissimis exceptis, ubi putredo , & alcalescentia , nimis increscunt, ut an Alcalicis venenis , aut septica prorsus conditione humorum , ubi pestilentiale virus , vel variolaruim praeceps corriistio , infestant. Fossilia autem Acida nativa , quam paucimina reperire est, postquam vere constitit, Acidos vulgo habitos Medicatos Fontes, potius Alcalicis accedere omni nota. Deprehenditur quidem halitus creber in fodinis , qui suffocans sulphur eum Acidum refert, quique aliis etiam notis acedinem insitam monstrat. Sed rarissime solus, purus , forma humoris in v itur. Q toties autem , ut fieri crebro assiievit, occurrit solido corpori, quo

Acidum illud attrahi potest , tum illi unitum palpabile fit, figiturque. Verum quando deinde de hoc corpore fixante iterum educitur , tum sensibus patulum , patitur se dignosci ; quantumque dignoscere licet, tum semper erit unum , idem qUC.

Si enim , ut jam supra dixi, apprehendit pingue fossile, facit varias Su

phurum species : quae combustae, ex fumo collecto , refrigerato , humido aeri misto , Spiritum , vel oleum , Sulphuris per campanam dant. Illud autem si ex vase puro vitreo , calori ebullientis aquae diu exponendo, conaris destillare , accipies inde notabilem aquae purae copiam , quae aere inter comburendum sulphur se insinuaverat acido sulphuris fumo. Tum ine manebit tandem infundo ponderosum , spissum, urens Acidiim rq Od perfecte , omni nota , Oleum Vitrioli purissimum refert, nisi in eo solo , quod nihil in se contineat metallici volatilis, ut in Oleo Vitrioli semper plus , minusve , inest.

449쪽

Quando idem Acidum saxa Calcaria rodit, cumque iis concrescit Alia mina quidem constituit, pro diversitate materiae simul admistae, varia. Omnia tamen haec , quando leviter calcinata prius , vi ignis summa aguntur in vapores, dabunt ex his concretis liquorem , qui depuratus arte , prorsus idem est illi priori, de sulphure accenso qui comparatur, absque ulla fere diversitatis nota. Quando autem Chalcanthum viride , nativum, in pulverem siccatur ad albitudinem usque, calore modico, dein per gradus ignis urgetii andem in summum usque , eructat nebulas albas , quae collapis humorem dant; quod si rursus depuratur quam accuratissime hic liquor , idem iterum erit, qui de Sulphure , & Alumine producebatur. Vitriolum vero caeruleum dictum , eodem tractatum artificio, humi dum exhibet, quod idem est prioribus , nec inde distinguendum , modo per artem recu ificetur , ut loquuntur artifices. Si autem Acidi hi liquores , ita nati, igne valido 16o graduum agitantur , tum ebulliunt, fumos dant albos , nebulosos , vagos , & quam latissime dispersos , qui omnia nota animalia , ad insecta usque , ilico necant. Si vero inspirati, pulmones hominum feriunt, excitant mox tulli in acuti imam , non compescendam ,

dein suffocationem cum dyspnaea lethali, citam que mortem, aut aliter molestissimum, per totam deinde vitam , asthma. Atque ea facit oleum sui rhuris, aluiminis, chalcanthi, aeris , atramenti sutorii, simul ac modo vi ignis in vapores, comburendo , destillando , ebulliendo , excitantur. Quinetiam , quotiescunque aliquod horum acidorum , nihil refert quodnam sumseris , pingui jungitur oleo , dat Sulphur ; si terrae Calcariae, Alumen generat , si Ferro, dat Vitriolum ferri; si fri, Chalcanthum generat. Q i-bus igitur omnibus argumentis inducti colligimus , unum , semper idem, Acidum , ponderosum , dissiculter ebulliens , reperiri in fossilium classe , nativum , sive forma puri Acidi existens. In hoc Acido proprium est. Primo , quod sit omnium acidorum ponderosissimum est enim ad spiritum Nitri, ut II. ad '. ad Spiritum Salis, ut II. ad 8. Ad Aquam fortem,ut II. ad 9. ad Acetum stillati titim , ut II. ad 7. circiter j a is, tura sua propria. Vid. Monitin. Ac. R. Sc. 1699. pag. 7. Secundo , simul est inter omnia Acida fixistinatim : nam in calore aquae ebullientis nunquam fumum dat, nisi aquae illius , quae illi Acido adhaerescit, non autem ipsius Acidi. Sed requirunt haec Acida ultra 16o gradus , priusquam recte ebulliant. Tum autem statim noxios illos fumos dant. Quarto, acida haec valido igne

repurgata ab omni aqua adhaerente , hinc meraca , ponderosissima , acer rima , aquam ilico avidissime ex aere attrahunt, se diluunt , pondus au

gent. Quinto , eadem sic purissima, ab affusa frigida , mire incalescunt ili co. Sexto, Salem maris , fontium , gemmae , Vi ignis ita mutat, ut in destit Iatione cieat Spiritum Salis ; Nitro mistum facit, ut inde assiusat Spiritus Nitri , multa alia soluta per Acidos Spiritus a fusti suo statim liberat ab Acidis suis solventibus , eos excutiendo , volatilesque reddendo , se in illorum locum saepe substituendo. Atque etiam ex hoc fundamento sit, ut A lumen, & Vitriolum, calcinata prius, si miscentur Nitro , dent Aquam fortem ; si Sali marino , dent Spiritum salis marini : nam in colocothare acidum adhuc latet vitrioli fortissimi , fixistimum liue, quod vis

In Alumine. In V itriolo ferri. In CIQlcanti Ga

450쪽

Ac dum Nitri. Reidum Salis

Marini.

ionis nondum potuit excutere , hoc mistum nitro , facit acidum nitri spita ritum assili gere , in aquam fortem , qui sincerus nitri spiritus , 1n quo nihil Olet Vitrioli. Sed id Acidi Vitriolici, quod adhuc supererat 1n calce Colcotharis , dein manet cum parte nitri in fundo , datque1b1 fixissimum salem similem Nitro Vitriolato. Quod idem & cum sale marino contingit. Septimo, ferrum prompte solvit, currum lentius Utcunque , argentum valde dissicile , argentum vivum non nisi in gradibus 16 O caloris 1, plum bum na- solvit, nec stannum. In caeteris hoc Acidum reliquis Acidisconvenit. Quibusdam id habet commune , quod Camphoram perfecte solvat in oleum liquidum ; quod copiosis aquae adjectu iterum in Cana

phoram veram redit.

Alterum Acidum fossile nobis notum de Nitro producitur, neque unquam in rerum natura visum fuit copia vel minima , quin semper a nitro prius existente fuerit eductum. Si enim triplo boli, argillae , farinae late rum, aut ssimilium, intime mistum nitrum, summo urgetur igne , tum pars ejus magna in fumum rubrum mutatur , qui in liquorem relapsus, Spiritus nitri vocatur : aut, si Nitrum siccum cum aequali quantitate Olei Vitrioli destillat, igne arenae fortissimo , sed per gradus subministrato , tum

similis spiritus a rubris fumis producitur. Denique Nitrum cum aequali copia calcis rubrae Vitrioli, aut calce Aluminis , tritum , dein igne vali distimo actum , dat iterum eosdem fumos , & ex iis Spiritum Nitri aeque bonum , purumque , sed quem artifices vocant Aquam fortem , Aquam stygiam , Aquam docimasticam. Hic spiritus quomodocunque paratus , idem est omni nota , omni dote : si enim diversitas quaedam , ea sane vix adeo in ullo se experimento prodit. Hoc proprium habet , quod ubi fervet aesta ignis, semper ruberrimos fumos creet , solvat Argentum in crystallos amarissimas, causticas : quae solutio huic spiritui propria; quum vix ullo alio acido queat perfici ; Oleum enim purum Vitrioli dissiculteream praestat. Solvit etiam Mercurium , Saturnum , Venerem. Aurum vero

non attingit, Stannum vix dissolvit. Acidum hoc ubi semel metallis suis solutis se penitus , Discuit, fortiter satis iisdem adhaeret, sic quidem, ut in igne fatis magno remaneat, in metallo. Id patet in argento sic soluto , quod patitur se fundi in lapidem infernalem, retento rodente Spiritu. Mercurius praecipitatus ruber quoque , quando rite fixatus est , quamdiu resistit igni , quam intenso , priusquam deserat suunia acidum adhaerescens lGai Marinus, ut Nitrum , sincerum si fuit, nullum si num Acidi in se habet. Si autem tractatur iisdem modis , ut de nitro statim disserui , mutatur in Acidum , volatile , liquidum. Si enim triplo terrae , fusionem prohibentis , rite miscetur, dein igne per gradus violentissimo urgetur . dissbl-Vitur in fumos , albos , densos , vagos valde , de volatiles, qui collecti in liquorem , humorem dant, aurei , vel viridis , coloris. Si cum oleo Vitrioli destillat, eundem liquorem exhibet omnino, sed magis volatilem. Si autem cum force destillati A luminis , vel Vitrioli, mistus sal hic tandem igni exponitur maximo , eundem Spiritum Salis Marini eructat. Om nes hi Spiritus , triplici hoc diverso modo parati, semper iterum , & per fecte, iidem prorsus sunt. Q ain etiam, iidem erunt si ex sale Gemmae, Fon-xyum, Vel Maris, produxeris. Ita quidem ut idem hic semper sit. Habet

SEARCH

MENU NAVIGATION