Magni Cosmi Medicei vita auctore Angelo Fabronio Academiæ Pisanæ curatore

발행: 1789년

분량: 212페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

ii 8 MAGNI Cos Mire , ac videri eorum prudentiae esse, vitare pericula , quae procreabantur ab eo , quem ipsi armassent & ad minimc ferendam potentiam evexissent; si vero in ejus amicitia permanere voluissent, durissimo bello premi,& ruinas fortunarum suarum videre parati esIent. Caussam patriae egit Cosmus propter lana mam ejus auctoritatem , & quia prudentiam cum eloquentia jungebat, ita locutus fertur. Si quem animum Respublica Destra tu communis fomtunae defensione tot annos habuit, eumdem minime immutasset, nulla profecto illi de nobis querendi caussa esset. Hides O religio foederis tam sancte a nobis Amata

est, tit non dubitaverimus vel arma sumere contra eos, quos habere amicos Reipublicae maxime intererat. Nihil turpius quam cum eo bellum gerere, a quo magna cccem a sum beneficia, nihilo tameu miuus, dum ris tr enuioaute armis contendetatis cum vortia, non ut is iras pos-ulsiones tueremini, sed ut alienas occuparetis , misimus

ad vos Sigismundum Malatestam cum bis mille equitibus, O Gregorium Angluriensem cum mille sedit bus, frenuos sue duces , qui utilem operam tribuerunt Reipublicae . Neque id erat praebere se gratos beue meritis.

Nam cum v rum caussa in metua venissemus pericula , quibus unicum remedium esse videbatur reditus in

Italiam Reuati Andegare si vos recusastis sipendia fioAvere ejus seditibus, totque difficultates nostrae dotautati ac diligentiae attulistis, ut quod caluerat negotium, bre-

132쪽

ta refrixerit. Nihilo tameu minus studium vos defendendi ab hostibus semper vobiscum commune fuit, , quos nos ipsi vicissemus , quod fie, quod grate, quod amice aut fecimus, aut tulimus, in utilitutem praesertim vestram celsisse gratulati sumus . Ouod vero noseri sensus, quemai modum iu bello , se in pace mirifice semper cougruerunt, ut et bis placuit defouere inimicitias, quas cum mortia gerebatis, libuit cy nobis cum ipso Deterem renoDure amicitiam , ct laetitiam apertissime tulimus , quod fortuna cyvirtus elargitae sint ei regnum, quo usurum ictum merito

speramus ad sui gloriam ct foederatorum utilitatem. Superioribus avnis divinam illius fidem, ditanam virtutemfimedicabatis, quod per eas Piciniuiorum audacias atque furores, i, mobile ct insidum Philippi Ducis in uinis, qui vestris fortunis maxime inhiabat, cohibere totuimus; Mutic, quando debitum praeclarissimis suis gestis praemium

obtinuit, nihiI non ab eo timendum esse agminatis, quosi ius entia dominatus non extulerit modo, sed etiam immutaderit ejus animum, , ad omne indignissimum facinus inflammaυerit. Nos in illum aequiores in pristinamente erga auctores fortunae suae ipsum mansurum confidimus, O nuuquam adhibiturum ne mos suos O ctu, mi excelsi atque inυicti muguitudinem ac robur, nisi adtrersus eos, qui malo conrilio de fui ct amicorum pei uicie cogitabuut . Ouae verecundia est Dos, Veneti, de

homi , quem semper fidelissimum habuimus huic nostro imperio, tot mala subicari, norique iusimulare violati

133쪽

iao MAGNI Cos Mifoederis, quod ei tulerimus opem ct cuiuium, quan- o utilitas vestra ipsum et bis reconciliavit Z Si igitur optima side erga vos semper fuimur, nec ullam de uobis querendi caussam habuistis dum bella gerebatis, quod vestrum silentium satis indicabit, cur tu pace nos immeritis incusatis querelis, ct minas jactatis, ut Nos adigatis ad noueum foedus sanciendum (quasi vetus utiqu mruperimus cujus nomine crudelissimum bellum in rei

arbitramur 2 Hostis , non amicus vim arma tutentat, quae si feretis udυersus nos, cousolabimur cum conscientia bonae metitis, tum etiam spe Deum patronum, custodem er defenserem fore justissimae caussae, nostraeque

libertatis. Nemo impune adhuc hanc nobis eripere tent vit, O civitatem, in qua utinquam ho is armatus vesi-giu posuit, nobiliora etiam fmeris fortitudinis O patrii animi exempla prodituram seruemus . Nihil habuit quod

ad haec responderet Venetus Legatus, ut ad lenitam

tem aequitatemque revocatus esse videretur. Dum v

ro exspectabatur quid consilii Venetus Senatus esset initurus, nuncius asscrtur ipsum tulisse edictum depellendis Florentinis, qui frequenti ssimi Venetiis & in universa ejus ditione negotiabantur, quod exemplum, Reipublicae sane rationibus perniciosissimum , paullo post, eodem instigante, secutus est etiam Alphonius Aragonius (io63. Tantum odio atque irae Veneti induis runt, ut egerint etiam cum Constantinopolitano Imperatore, ut idem vellet, quod a fide sua abhorrere respondit. Disitiam by Comi

134쪽

MRDic Ei U i m A. iE II Iaec quamvis hostilem Venetorum animum satis ostenderent, quia tamen hellum Florentinis minis me aperte nunciaverant, hi miserunt ad eos Legatum, ut dehortaretur a discindenda amicitia diuturna vinluntatum & studiorum consensione conjugata. Sed hic, jure gentium violato, in fines imperii non admittitur. Tum omnia vclut adversus vicinos hostes cauta provisaque fuerunt. Ictum foedus cum Francisco Startia de sententia Cosmi (ceant enim multi, qui deserendum illum censebant, ne ejus caussa detrimentum

Respublica capcret nec prudens ullus dubitabit hac re maxime utriusque salutem stetisse. Nam si Florentini Venetis adhaesissent, Dux prosecto viribus hostium succubuisset, eamdemque postea fortunam iidem subiissent, conversis in se se victorum armis. Accesserant interim ad Uenetorum Alphoniique societatent Sabaudiae, Montis Ferrati, Carpique Principes, conveneratque inter eos, ut Rex Florentinos, ecteri Ducem adorirentur. Hi in unum coactis copiis, quarum viginti& amplius millia numerabantur , rebusque omnibus ad bellum necessariis comparatis, Cremonensem agrum, maturis iam frugibus, depopulabantur. Non minus Francisco omnia ad bellum apta et parata erant, rem ceptoque in societatem Ludovico Gonraga Mantuae Regulo, manus conserere cum hostibus optabat, priusquam illi quaesitis auxiliis confirmarentur . Primo impetu Brimam castellum , mox alia Venetorum OP

135쪽

ia a MAc Ni Cos Mipida cepit. Positis deinde ad Quintianum castris, ut ab hostibus conspici possent, praesentem facultatem cum iis praelium conserendi praestolabatur . Sed ipsi tum belli fortunam minime tentandam putarunt, &quo illud longius traherent. paludes, quae Brixiam Bergonaumque interjicent, petiere. Ne segniores cosent Florentini in exequendis iis , quae e Republicaeise videbantur, Cosmi diligentia ciliciebat. Ipsi in fide Reipublicae Bononienses confirmarunt, Genuenses sibi adjunxerunt , stipendia Simonetiae , Sigismundo Malalestae, Astorri Manstedio aliisque decreverunt, & Legatos quaqua versus miserunt, ut allicerent Principum voluntates aut alienas aut dubias, partas retinerent. Nihil vero tam valuit ad augendas spes Reipublicae, quam foedus pactum inter ipsam , Mediolani Ducem et Gallorum Regem, qua in re mimra fuit Angeli Acciajolii dexteritas (io ). Inter haccFlorentiam venit Fridericus Austriacus, qui Romam petebat a Romano Pontifice coronam ceteraque Caesarea insignia accepturus. Decernitur, ut ei obviam iretur ab Archiepiscopo (io 83 his erat Antoninus vir doctrina & sanctitate clarus) & viginti duobus primariis civibus, ut deduceretur in Mucellanam Cosmi villam tanquam ad regale diversorium, utque in urbe magnificentissimo exciperetur hospitio ad S. Mariae Novellae . Comitabatur Caesarem ceteros inter La-dislaus Bohemiae & Hungariac Rex, qui posthumus ab

136쪽

Elisabetha matre ei in tutelam traditus fuerat. Egit hic secreto cum Cosmo ceterisque, qui summum magistratum gerebant, ut silii adjutores esse vellent, quo gubernacula suorum regnorum prehenderet, quod se facturos negarunt, ne ex eo aliquid ostensionis Cadiser haberet. Eodem tempore Liburnum appulit, quae

huic desponsa erat, Eleonora Portugalliae Regis filia,& ipsa quoque liberaliter atque honorifice tr tata est. Non diu hi in Italia suere, ex qua ut discesIerunt ,

exeunte Vere an. MCCCCLu. , bellum crudele, quod Alphonius terra & mari comparaverat, Florcntinis sustinendum fuit. Venit in agrum Cortonensem Ferdinandus Aragonius Regis ipsius filius cum octo millibus equitum et quatuor millibus peditum, sed adolescenti tum prismum eunti ad militiam datus est consiliarius & tanquam summus moderator omnium rerum Fridericus Urbini Comes , quem sane perpauci aequarunt scientia rei militaris, virtute & consilii felicitate. Unustum Ssortia ejusdem socer, cui adolescens bellicam in disciplinam se se tradiderat, par illi esse poterat; sed cum hominem cum homine, & facta cum factis comparo, inclinat animus, ut nostratem Hannibalem ( sic enim Fridetricus appellabatur, non modo quit valebat calliditate, ceterisque militaribus virtutibus, sed & quia altero oculo caecus erat j eius aemulo praeferam, quod non tam belli, quam pacis artibus plurimum praestae E Disiti pod by Cooste

137쪽

aa M A a N i Cos Mibat . Miror equidem hunc a fide data Florentinis, qui ei quadriennio ante suarum copiarum summum imperium commiserant, discessisse . Fortasse prae odio, quod habebat in Malatestam, in hanc mentem impulsus est. Illo duce, Ferdinandus depopulationem & vastitatem intulit Cortonae agro, sed quia dc expugnanda urbe desperabat, iter ad sinistram dirigens, Foj num Aretinae regionis oppidum obsedit. Mira in hac

obsidione virtus fuit non modo virorum, verum etiam

mulierum, qui intus erant, sed demum lassitudine &vulneribus confecti, cum nemo subsidio veniret, se se dedere coacti fuerunt. Post id Ferdinandus, collocatis militibus in pracsidio oppidi, per agrum Senensium, a quibus ejus in Florentinos odium fovebatur,

ad arcem, quam Rencinam vocant, pervenit, quae

septimo die Praefecti ignavia dcdita est. Cum essent nonnulli Florentiae, qui querebantur magnum Rempublicam accepisse detrimentum ex capto oppido, ab iis

pacato laetoque vultu quaesiisse dicitur Cosmus, ut sibi indicarent qua in parte ditionis Florentinae illud esset. Inde hostes Castellinam quatuor millibus passuum arci propinquam accessere, ibique castra posuerunt. Frustra de expugnando oppido quadraginta & amplius

dies laborarunt, in quo cum essent occupati, excUr

sionibus & Iatrociniis vicinam regionem infestabant. Defendebat Simoneris propinqua urbi loca , & subitas incursiones sustinebat; Malales a vero ad montem,

138쪽

quem Imperialem nominant, 'ggio Bonitio immianentem castra locaverat, tum ne caperetur ab hoste,

tum ut hunc sive Pistorium, sive aliam quamcumque partem Florentiam versus petoret, insequeretur. Quae hinc inde tota aestate & autumno gesta sunt nullius aut parvi momenti fuerunt, & cum Novembri ineunte omnia rigerent iam nive & frigoribus, visum est Ferdinando exercitum in hibcrna deducere, delectis ad id locis Senensium maritimis, ubi commeatus &pabuli copia abunde erat. Ex iis locis crebrae per hiemem in Florentinorum agros factae sunt incursiones

ab hostibus, quibus sola praeda pro stipendio erat. Ab Alphonsi quoque classe agri Volaterrani arx munitissima vada nomine, Rubet Attavantii civis Florentini aut ignavia, aut, quod credibilius est, perfidia capta est, de quo valde doluit Respublica, quod inde hostes facile aditum habere potuissent ad Pisanos ad riendos. Ea propter jussus est Simonetia prope Campiliam subsidere, ejusque virtute & diligentia factum est, ne illi longius progredi auderent.

Cum tempus ad gerendum bellum idoneum advenisset, Cosmus ad Startiam Ducem litteras mittit, ut quam celerrime posset, quoniam plurimum hostium suorum vires infirmaverat, foederatis succurreret. Ille Alexandrum fratrem in Etruriam cum bis mille equistibus, qui exercitatissimi erant in armis, contendere

jussit, iique cum se conjunxissent cum nostris copiis,

139쪽

iris M A c N i Cos Mimagnam his fiduciam, ut timorem hostibus attulerunt. Beneficium reddidere Florentini, cum Startiae, qui pecunia egebat, octuaginta millia florenorum mutua dedillent. Neque is parvo pretio suas mercenarias copias vendebit. Pro quadringentis enim equitibus tria& amplius fiorcnorum millia in singulos menses expensa fuisse a Florentinis scriptum invenio. Cum de

summa rerum Florentiae deliberaretur, erant sententiae, quae conandum omnibus modis, castraque Aragonensium oppugnanda censerent. Alii praestare dicebant minime belli fortunam tentare, ne quid gravius Reipublicae accideret. Cosmus utrumque improbans consilium , quantum alteri sententiae superesset animi, tantum alteri deesse dicebat; quapropter, e dem auctore, vires Reipublicae ad recuperanda, quae amiserat, conversae fuerunt. Capitur Recina & Fojanum cum praesidiis, quae iis in locis posuerat Ferdinandus, vada tanto ardore expugnatur, ut cum animmus & vires deficerent hostibus ad eam defendendam, ipsi cum arce in potestatem nostrorum venturi essent, nisi conscensis navibus fugam arripuissent. Ne illud receptaculum amplius hostibus pateret, funditus eversum fuit. Atque hostium copiae non solum his ad- veriis rebus, sed etiam quia multi ad nostros transfugerant, & quia gravis aestis in regionibus mari propinquis & insalubribus omnem fere exercitum v letudine tentaverat, plurimum imminutae erant. Ne-Diuitiam by GO le

140쪽

MEDic EI VITA . III quaquam etiam, quemadmodum speraverat, processit Ferdinando, ut obtineret a Glicrardo Gambacurta Bagni oppidum ejusque agrum, ad quae sibi danda magnis promissis illum allexerat. Haud cnim occultari infidi hominis dolus ac perfidia potuit, Sc privatus ille ditione fuit, quam ab ipsa Republica Florentina

acceperat ejus Pater Joannes, ut illi praemium daretur pro deditis Pisis. His rebus confectis, perinde ac si ad laborum periculorumque finem esset perventum . multi Florentinorum de ulciscendis Senensibus, qui quidem plurimum faverant Aragonensibus, egere. His respondit Cosmus , etsi multis jam rebus perfidiam Senensium perspectam habebat, non se censere tameniis aperte bellum inferendum: cupere hoc Ferdinandum, ut eos foedere & societate conjunctos haberet;

non augendum inimicorum numerum ; magis opportunum tempus exspectandum ad persequcndas injurias has in praesentia dissimulandas, reservandasque vires ad removendum hostem, qui adhuc in Reipublicae visceribus insidebat. Actum interea est de pace, Romano Pontifice non modo hortationibus, sed etiam minis ad eam Principes stimulante, qui totus instaminatus erat ad avertendos a Christiana Republica furentes Turcarum impetus. Sed ad illam obtinendam plus valuit propria bellatorum, quam publica utilitas . Deseruerat spes Venetos deturbandi Ssortiam Ducatus Mediolanensis possessione non modo propter ejus virtutem &Diuitiam by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION