장음표시 사용
81쪽
68M A c N i C o x M itur, hique sex millibus passuum ab urbe retinerent omnia, quae ipsis tempore belli ademerant. Hujus pacis arbiter Startia se ultorem fore promisit injuriarum, quae ab his vel illis inferrentur. Percussum inde foedus inter Startiam ipsum & Philippum , quod inter ceteras illam habuit conditionem, ut neque Picinlinius (6r , neque alius, qui Philippo militaret, Florentinos armis lacesseret, quippe quorum Ssortia, ut antea, stipendia merebatur. Alulta praeterea alia Francisci nomine ita adjecta fuerunt, ut nulla Venetis justa de Florentinis querendi caussa daretur. Cautum enim antea fuerat, ne unquam hi de pace agerent,
illis inconsultis , quibus & pacis & belli arbitrium permisisse videbantur . Tulit eam pacem Venetus iniquo animo, & Picininius etiam iniquiore ob eam maxime caussam, quod Ssortia & foederis & propinquitatis vinculis cum Philippo conjunctus ( hic enim ei filiam desponderat tutam ad Insubrium imperium obtinendum sibi munivisse viam videbatur. Nee sibi admodum Iactandum esse judicarunt Florentini, quod erepta sibi fuerit spes & potestas subjiciendae Lucae, quo cupiditatem infinitam cum immani crudelitate iampridem intenderant. Dum haec agerentur, Cosmus commorabatur Fcr-rariae apud Pontificem, neque a suis modo civibus& a Fratre Laurentio (63) diligentissime de omnibus rebus certior fiebat, sed etiam a Ssortia, quocum
82쪽
MEDic Ei vi TA. 6squasi societatem quamdam omnium consiliorum inierat, & de cujus sertuna vehementissime laborabat. ADque ille quidem, etsi suae praesertim utilitati consuluit in iis, quae egit cum Mediolanensium Duce, minime tamen ab ossicio atque a fide , quam Florentinis debebat, diseessisse videtur, quod eos a proposito oppugnandae Lucae, atque a periculo convertendi propterea in se ejusdem Ducis arma removerit, postquam Veneti contra hederis religionem omnem de laci
rum rebus curam abjecerant. Nullum enim tum consilium magis salutare erat, cum Florentini sine illis& sine Startia pares hostibus esse non possent. Id quidem cavendum semper omnibus iis erit, qui armorum sertunam tentandam putant , & exempla haec vere pro documentis habenda, ne ita externis fidant auxiliis , ut non plus sui roboris suarumque proprie ubrium in castris habeant. Post haec turbator ille Italiae Picininius, cum Ravennam, quae in Venetorum fide erat, Forum Cornelii & Bononiam, quae tum urbes parebant Pontifici, armorum vi obtinuisset, omnem
impetum belli in Cisalpinam Galliam transtulit, ut expoliaret Venetos Bergo mensi, Cremonensi & Bri-xiensi agris, & in hoc porro bello multa ille animose & fortiter gessit. Alterum vero illud fulmen belli
Franciscus Startia in Apuliam transit, tum ut reviseret confirmaretque eorum oppidorum atque urbium
populos, quos pater illius suam in ditionem redege-
83쪽
TO MAGNI Cos Mirat, tum ut Renato Regi auxilio esset, cuius partes ipse cum sui3 omnibus adversus Alphonium Aragonensem defendendas susceperant. Tali modo Florentina Respublica a metu bellorum respirare coepit, &in hac tranquillitate studuit aut pecuniae, aut opibus, aut gloriae, omnem urbanarum rerum motum gubernante Cosmo. Approbantibus cunctis, negotium ei datum fuerat, ut alliceret Pontificem ad transferendum Ferraria Fl rentiam Oecumenicum Concilium . Suadendo, momncndo pollicendoque gratum id singulis privatim , gratum universo Senatui fore, moverat jam Eugenii animum, atque optima spe ad suos redierat. Hanc confirmavit pcstilentia , qua conflictari Ferrarienses coeperunt. Itaque Florentini suorum negotiorum semper bene gerentes Ferrariam legatum miserunt Laurentium Mediceum (6 (rediisset & Cosmus, nisi
fortitione facta , iterum exeunte an. MCCCCXxxviii.
renuntiatus fuisset Vexillifer Justitiae) ut desiderium &voluntatem Reipublicae proponcret, & pactiones quasdam cum Pontifice ipso conficeret. Vel quando Basleae Concilium convocatum erat, egerant vehemen tissime , ut suam urbem Patres tanquam sedem deligerent, qua nulla opportuniorem esse dicebant vel propter salubritatem aeris, vel propter abundantiam& copiam omnium rerum, quibus vitam sustentamus, vel propter loci commoditatem, quoties ex Graecia , Disitired by Go Ie
84쪽
aliisque remotis regionibus vocandi Patres essent (6s . Sed alia spectabant, qui Basileam convenerant, qui cum prope bellum indixissent Eugenio Pontifici, hunc amplissimi sacerdotii usurpatorem appellabant. Non fuit tamen sine Florentinorum & praesertim Cotini utilitate ipsum Basileense Concilium . Foenerabantur per mensarios, permutabant, & Concilii etiam nomine exigebant pecunias, & quod non mediocris erat apud omnes opinio Cosmi fidei , auctoritatis & gratiae, saepe ab illo conventu de magnis rebus mandata habuit, in quibus exequendis etiam atque etiam videbat , ne ab se Pontificis animum abalienaret (66). Quoniam vero hujus esse putabatur Concilia vel in- , stituta dimittere, vel habita rescindere, vel nova convocare, non sine caussa Eugenius Basileenses Patres temeritatis (6 ) damnavit, et Graecos, qui se ad Concilium venturos promiserant, Ferrariam propter opportunitatem loci accedere jussit. Vel dum Martinus v.
Pontificatum maximum gerebat, actum fuerat de conjungendis Graecis cum Latinis , qui plurimis in rebus jamdiu inter se dissidebant. Quod tum perfici non potuit, studiose diligenterque curavit illius successor Eugenius, & postquam diu disceptatum cst de loco, quo haberi Concilium debebat, qui primum vocati fuerant
Bononiam, mox Fcrrariam convenerant, demum se se ad Florentinos, ineunte an. Mccccxxxix. & vocibus
Ambrosii Traversarii, & pestilentiae motu commoti Disitired by Coos e
85쪽
1 M A c N i Cos Mitranstulerunt. Hi domos satis amplas Patribus assignarunt; ut esset copia omnium rerum, quae sunt ad vitae usus necessariae, studuerunt; & pecuniam, quantam ad alendos Graecos, qui supra quingentos erant,& illorum itineris expcnsas solvendas Cosmus Eugenio pollicitus fuerat, tantam dari placuit. In illo apparatissimo spectaculo, quo summum Pontificem primum, deinde Josephum Patriarcham Costantinopolitanum, aetriduum post ipsum Graecorum Imperatorem Joannem Paleologum ejusque seatrem Demetrium cum magno eorum comitatu civitas excepit, primae semper partes fuerunt Cosmi, qui se non clegantem modo, sed & magnificum (nam ut oderat privatam luxuriam, sic publicam magnificentiam diligebat videri voluit. Nostrum non est referre quae egerint, quae in disputationem vocaverint Patres, quid sit illud de quo inter se convenerint, & quae fecerint decreta, quasque tulerint leges. Rerum & verborum discrepantiae, quae jamdiu inter Graecos & Latinos magno cum Ecclesiae detrimento fuerant, illo Oecumenico Concilio sublatae omnino fuisse visae sunt; de qua animorum concordia cum scriberet Cosmus ad Franciscum Barbarum veterem
amicum suum , ajebat in illa procuranda fuisse viros disertissimos, & prope divinos Bessarionem, & Isidosum Thessalonicensem, & cum a Cardinali Caesetinio& a Bessarione ipso recitata fuistent capita, de quibus
omnes convenerant, non solum, ipsis dicentibus, ami,
86쪽
M E D i c E i V i t A. 23 cum quiddam & dulce resonasse, verum etiam spectantes audientesque laetissima voluptate perfusos fuisse. Armeni etiam, Rutheni aliique , qui ad Concilium venerant, formulam Catholicae fidei consentaneam ab Eugenio Pontifice habuerunt; sed quae sancte & communi omnium, si unum excipias Marcum Ephesium, voluntate praescripta fuerant, Graecorum ipsorum aliorumque levitate & malitia postea magna ex parte violata fuere (68). octo & amplius menses fuit Florentiae Graecorum Imperator, qui saepe declaravit quanti faceret Cosmum, & quam grata tibi ejusdem & omnium Florentinorum fuissent ossicia (6s . Ea propter dimidia ex parte minuit vectigalia , quae Florentini mercatores, qui negotiabantur Bigantii r liquisque in urbibus, quae erant in ditione sua, solvere consueverant, iisque donavit amplam domum, quam in ipsa urbe ByEantii obtinuerant Pisani, dum florebant libertate & commercio . Quem omni honore vivum prosecuti fuerant Florentini Patriarcham Costantinopolitanum, mortuum prid. id. Junii, quatuor & ubginti dies ante quam Concilii acta publicarentur (erat enim senectute confectus 3 (ro magnificentissimis exequiis & sepulcri monumento decorarunt. Quae dum
agebantur Florentiae, non continuerunt temeritatem
atque insolentiam suam Basileenses Patres . Usque eo lapsi sunt, ut postquam compositas atrocissime diras imprecati fuerunt Eugenio, Pontificem Maxi-
87쪽
mum creaverint Amadeum Sabaudum , quem ex eremo ad amplissimae dignitatis onus Felicis v. nomine suscipiendum vocarunt. Haud miraberis vel illi cum
Cosmo aliquid commercii suisse ( ii, quod hujus auctoritas multum apud omnes valebat, conjectique in ipsum erant omnis pene Europae oculi. Inter haec minime quievit Insubrium Dux, qui quoties ponebat arma, non pacem sacere , sed bellum di ferre videbatur. Angebat ingentis spiritus virum cura recuperandae Brixiae, omnique ratione vexandi Venetos, cum quibus sibi perpetuum bellum fore ostendebat . in migna rerum perturbatione, maximisque periculis, quae impendebant Reipublicaee a Philipni &Picininii manibu , quae, cum prospere multa gessi itent, ad omne facinus paratae esse videbantur, Veneti Star-tiain & Florentinos, quos paullo antea superbe nimis despexerant, respicere coeperunt. Ea de caussa missi ad virosque legati fuerunt, omnibusque precibus exoratus est Cosmus ab Andrea Donato (hic enim, utpote Florentinis acceptissimus, a quibus paucos ante annos in civit1tem receptus Florentiam venerat) ne off-cia sua veteribus amicis, qui nunquam non ejus virtutem honorarunt, denegaret. Ancipiti contentione distrahe-hatur Startiae animus . Apud illum poterat plurimum spes obtinendae Philippi filiae, quae sibi per foedus pacta fuerat. Sed quia ille trahebat nuptias, & alias
deinde alias morae caussas afferebat, quasi .verbis et Disitiam by Cooste
88쪽
M E D t c E i V I T A. et Sdere generum vellet, huic jam ardebat animus, & e mulatum ejus cor ira fuit, cum a Troilo, cui omnia credere solebat, quemque ad sollicitandas nuptias Mediolanum miserat, audivit sibi non nisi verba ab homine fine dubio versuto & callido data fuisse. Accedebat ad id angustia pecuniae, quam promissam a Philippo minime retulerat, nec tantam a Florentinis exigebat, quanta satis esset ad sustentandos retinendosque in fide milites, praeteritarum rerum recoldatio, & recens suspicio. Nam ejus aemulus Picininius, dum magnopere suos ad Brixiam oppugnandam hortabatur, ac quidam interim diceret, quid esset quod vitam suam telis hostium objiceret, cum urbem ipsam & cetera non
sibi, sed Startiae, qui futurus esset Philippi haeres ,
parari non ignoraret, respondisse fertur: Pergeret ipse, pergerent cir alii Brixiam expugnare, qua captβ, Prius
in Piceno futuri essent, qualis calamistratus ille I-fus se afuturos suspicaretur. Tum ibi ego, inquit, spousa, ct vos ephebi saltatores eritis. Haec ut rescivit
S sortia, consuluit Cosmum quid sibi agendum esse censeret, Communique consilio Venetis adesse, & quae ab iis proponebantur, conditiones minime respuere deliberarunt . Renovatum itaque, Eugenio quoque Pontifice hortatore, quinquennale foedus fuit Florentinos inter , Startiam & Venetos ea inter ceteras lege, utS fortia ipse summum copiarum imperium haberet( r),
ut ei quotannis penderentur CCXX nummum aure
89쪽
:6 MAc Ni Cos M .rum millia, quorum tertiam partem solverent FI rentini , ut quae ipse a communi hoste armis a stulisset praeter Cremonam, quam Veneti sibi destinasse videbantur, retineret, utque foederatae Respu-hlicae Picenum, quod tum erat in ejus ditione, ab inimicis defenderent. Vocati alii in foederis societatem fuere, quo superbiens Startia a timore Philippi, quod desperabat ab amore ac fide, facile obtinere se posse confidebat. Quia non satis constabat qua ratione gerendum esset bellum, quamque viam tenere debuisset Sfortia , Veneti significarunt Florentinis legatum opus esse ad se mitti virum prudentem, cum quo quae vellent de Republica loquerentur. Haec legatio data est Nereo Capponio, amplissimo civi, qui in Senatum admissus , eloquenti sane oratione studia & beneficia Florentinorum in Venetos commemoravit, assirmavitque licci paria & mutua non semper fuerint ossicia,
suos tamen praeteritorum memoriam obliterasse, mandavisseque jam Startiae, ut Padum transiret, & ubi
hostium arma validiora essent, eo quanta maxima posset celeritate contenderet, quamvis timendum esset,
ne si ille longius ab Etruria discederet, in hanc impetus armorum converteretur. Extremum orationis
fuit: moriamur milites, dum morte nostra illa furia oepestis Italiae Philippus aut in perpetuum extinguσtur, aut I altem reprimatur. Nullus unquam legatus tam libenti Senatu exauditus est, ac Capponius & propter Disiligo es by Cooste
90쪽
secum afferebat fore, ut ex maeximo, in quo versabatur
Respublica, discrimine eriperetur. Tota hac in re haec duo maxime spectavit Cosmus, ut Philippus ac Veneti
haberent quod timere, & quod sperare possent, ille a Sfortia, hi a Florentini'. qui dum non solum fidis, sed
etiam infidis amicis benetficia impertiebantur, magnitum dine quadam animi celebrari volebant. Plurimum etiam intererat & ad sua conservanda, & ad aliena obtine da augeri potentiam Startiae, in cujus fortuna totius huius belli discrimen positum esse videbatur . Multae prosperae res, quaedam adversae laetitiam & luctum miscuere. Recuperata Verona, periculo deditionis Brixia liberata, in Ladronia valle victus ac fusus exercitus Picininii, qui culeo inclusus , ac tanquam vilis sar ei na ad fallendos hostes a milite deportatus mortem vim tavit; quae priusquam acciderent ad Benacum lacum magnum sane detrimentum Veneti accepere, eorumque classis sermo deleta fuit. Mediolani Dux, quo propius in spem venerat redigendi in potestatem suam Verc- nam & Brixiam, eo plus ira exarsit in Florentinos, quibus unice tribuebat, quod prospere incepta sua in irritum cecidissent. Jussit itaque Picininium ultorem esse doloris sui, & copias suas in Etruriam trajicere. Venisse cum eo dicuntur quidam Florentini exules, qui nullum audaciae finem statuentes, laetantesque in