장음표시 사용
91쪽
8 MAGNI Cos Mire; quibus ille, credere se quidem, quod eos somno fritiasset. Pro certo pollicebatur hoc Ra inaldus Albilius Philippo atqne confirmabat, simul ac Picininius ad Etruriam accessisset, futurum motum populi Florentini, cui intolerabile erat servire homini omnium impurissimo, coniuraturosque contra Rempublicam Ca-fentini Comitem, Joannem Vitelleschium Cardinalem, qui ad summum imperium, quod exercebat in Pontificis copias, adjungebat etiam crudelitatem, calliditatem& superbiam naturae, aliosque Regulos, qui in Aemilia dominabantur. Quod nihil tam commune erat iis temporibus, quam infidelitas in amicis , desciverunt a Republica Malalestae, interceptaeque litterae fuerunt Joannis Vitellesellii ad Picininium, quae quamvis armcanis notis scriptae essent, satis firmam tamen crimimnis suspicionem dabant. Tum Cosmus quasi reprehemdere & subaccusare visus est Pontificem, quod tot heneficia in hujusmodi hominem( fuerat enim primum Notarius Apostolicus , & Recanati Episcopus, mox Patriarcha Alexandrinus, ac demum Cardinalis & A chiepiscopus Florentinus 3 congelisset, quodque ei in primis fidem habuisset, atque ipsum admonuit suae dignitatis & aequitatis esse poenas ab ipso nefarii sceleris repetere. Hac de caussa Florentia Romam missus est Lucas Pittius, qui rem ita egit cum Praefecto arci
S. Angeli, ut per dolum Vitelleschius ex Urbe iam
jam discessurus comprehenderetur. Vulnus accepit in Disiligod by GO le
92쪽
MEDic Et Vi TA. yycapite, quia ense, quem semper gestabiit, se se ab ariscis militibus defendere voluit. Dum vulneri medici na adhibebatur, aderat Pittius, qui adeo specillum ma nu compressit, ut laesum cerebrum statim mortem aio tulerit . Tam foedo homine liberati Florentini & Pontifex , Picininii impetus se se facilius compressuros sperabant. Due viae sunt, sane angustae & dissiciles, ab Aemilia in Florentinum agrum, altera per Vitis, altera per Amonis vallem . Ab illa repulit Picininium Nicolai Pisani virtus, hanc eidem aperuit timiditas atque igna via Bartholomaei oriandinii, qui si copiis, quas a Repu blica acceperat, defendisSet Marradium oppidum natura munitissimum, omnem sane hosti ad Mucellanum agrum aditum interclusisset . Itaque Picininius, eum, resistente nemine, Apenninum superasset, castra ad PMIiecianum (id castello nomen est) posuit. Minuit pro ficto spem, quam obtulerat suis , potiundae urbis Flo rentiae, ut immensae eius divitiae victoribus praemium essent, sortitudo, qua eius impetus sustinuerunt ignobilis castelli defensores. Quod dum oppugnabatur , praedae cupiditas Iongius milites evocabat, neque trocculto insidiandi, & dispersos circumveniendi singulis deerat audacia . At in ejusmodi dissicultatibus quantum diligentia provideri potuit, provisum est; &quamvis hostes vel ad loca urbi propinqua excurr rent , & omnium civium animi ad ulciscendum ata Diqilired by GO le
93쪽
8o MAGNI Cos Mirent, visum est potius, dum externa auxilia non advenissent, ut in nocendo aliquid omitteretur, quam cum aliquo dctrimento militum noceretur. In urbe ipsa contra spem Picininii & exulum Florentinorum, qui cum illo venerant, erant omnia pacata. Nam plebs eam Voluntatem, quam semper habuit erga Cosmum, retinebat, magistratus ab eius sidelibus amicis gerebantur,& si qui erant paullo infensiores, occultabant & dissimulabant iracundiam suam vel propter metum, vel propter patriae caritatem . Verens Startia , ne quid durius accideret, magnis itineribus contendere Florentiam deliberaverat, sed Veneti multa pecunia, multisque precibus obtinuerunt ab eo, ne prospere incepta desereret, & ne quid concederet Insubrium Duci, qui nulla alia de caussa Picininium jusserat transducere copias in Etruriam, nisi ut cum a Cisalpina Gallia abduceret. Homini virtute praestantissimo, cujus opera eximia in hoc gerendo bello extitit, singulares honores, cum Venetias de communibus foederatorum rebus consulturus venisset, habiti fuerunt, de quibus sie scribebat ad Cosmum, ut paratum semper auxilium
suum ad ejus voluntatem futurum ostcnderet, cum nulla occupatio, nulla utilitas posset esse tanta, ut interrumperet iter amoris & officii sui . Interim in Etruriam mille equites misit , & Petrum Joannem Paullum Ursinium aliosque ad comparanda subsidia sollicitavit. Tum Picininius desperans posse se magnum
94쪽
M E D i c E i v I T A. Signum aliquid essicere, dum in Florentino agro consistebat, postquam ea loca, in quae incurrit, vastavit, iter ad Casentinum direxit, invitatus ab illius regionis Domino Francisco Guidio . Hunc licet Florentini multis beneficiis firmissimum reddere studuerant, detorsit tamen adeo aut in Albitium amor, aut in Cosmum odium, ut quidlibet perfidiosum atque notarium committere non erubuerit. Indignationi cavs Iam dedisse a multis creditur repulsa, quam tulit, cum Gual tradam filiam suam pulchritudine & castimonia illustrem in matrimonium duci a Petro Cosmi filio concupivisset ( 3J. Sed ii erant mores Florentinorum, ut domesticas nuptias externis anteponerent, neque dubitabat Cosmus, quin sibi invidiosum futurum fuisset, si se se cum viro potente assinitate devinxisset. Accessit eodem Nerei Capponii aliorumque amicorum consiliuin, qui assirmabant nihil tam conducere ad retinendam populi benevolentiam, quam aequalitatem quamdam fortunae, & pares honorum gradus. Sed quaecumque fuerit caussa odii Guidii in Cosmum, nullam ejus perversitas atque improbitas i quin dicam stultitia Z excusationem habere potuit, effecitque ut illum confilii sui, quanquam sero, poenituerit.
Interea creverunt opes animique Florentinorum.
Ad eas copias, quas habebant, tria millia equitum &quingenti pedites , qui militabant Pontifici, adduntur. Dux eorum erat Ludovicus Scarampius Patriarcha
95쪽
8a MAc Ni Cos Mi Aquileiensis, quo & medico usus fuerat Eugenius,
sed Simoneria magni nominis miles adjutor ad res gerendas datus erat. Verum magis quam hos, timebat Picininius Startianos milites, atque adfuturum S r-tiam arbitrabatur, postquam multas gloriosas victorias
in Cisalpina Gallia consecutus fuerat. Multa jam ipso ceperat oppida Casentini, quae in ditione erant Reipublicae, de Cortona & Perusia patria sua opprimenda cogitaverat, qua in re cum minime ei sors favisset, &erepta quoque spes fuisset subjiciendi Tiphernates, eo tremam belli fortunam, antequam ipse in Cisalpinam Galliam revocaretur, aut Florentinis subsidio veniret Sfortia, periclitari deliberavit. Convenerat nostrorum exercitus ad Anglarium oppidum, quod ad Apennini radices positum duodecim millibus passuum a Tipherno, prope quod erant hostium castra, distat. Hunc in pinantem aggredi se posse Picininius lacrabat, praesertim cum ab exploratoribus certior factus fuisset, post meridiem milites inermes aut sub pellibus desidere, aut longius a castris digredi ad conquirenda militiae & aestus solatia. Itaque cum expeditis copiis in eum locum citatim contendit; sed ubi Michael ADtcndolus , qui praeerat Startianis, cujusque maxima erat vigilantia, & rei omnis militaris peritia, a summis castris subitum excitari pulverem prospexit, suspicatus quod erat, omnes ad arma vocavit. Acies tripa
tito disposita est, prima juxta Tyberis ripam, ut late-
96쪽
ra hostium feriret, secunda ad pontem, ut venientes' exciperet, tertia dextrorsum in ascensu collis, ut aut victis, aut submotis subsidio veniret. Startiani, qui erant in fronte, paullulum cedere coacti fuere, tantus fuit impetus hostium. Captus ab his fuit Nicolaus Pis nus, & parum abfuit quin Attendolus ipse caperetur. Superato ponte, angustias invenerunt, quas lassae, aggeres, & collis ipse faciebant, cumque nec facile movemri , nec fessis recentes succurrere possent, & undique
a nostris, quibus apertae erant viae, premerentur, regre
di ultra pontem coacti fuere. Ancipii praelio diu & acriter ibi pugnatum est. Sed cum diutius fessi laboribus, aestu & itinere nostrorum impetum sustinere non potuissent, & illud quoque iis accessisset incommodum,
ut subito magnus exortus ventus pulvere obcaecaret dimicantium oculos, fugae se se dederunt. Toto hoc praelio, quo ab hora quarta usque ad octavam pugnatum est, multa Picininius edidit exempla virtutis , sed in eo peccasse videtur, quod fatigatos duodecies mille passuum itinere milites acre certamen Conserere coegit. Ipse, aegre mille equitibus collectis, ad Burgum S. Sepulcri confugit. A nostris Lx milites occisi, cccc vulnerati , plurimique tum equites, tum pedites capti fuerunt. In his Astorres Mansredius, Ludovicus Padi mensis, Romanus Cremonensis, Sacramorus Vicecomes, Danesus & Antonellus a Turre, qui duces erant &praefecti cohortium. Fugerunt alii, cum adjuvarentur
97쪽
is . MAGNi Cos Miab ipsis victoribus, qui tum facile parcebant hostium vitae, ut suam servarent. Si valuisset sapiens consilium Nerei Capponii & Bernardi Medicet, qui ductores erant Florentinarum copiarum, & ipsius Michaelis Attendoli (et ), victores in reliquias exercitus Picininii invaSiSSent, omnemque ei potestatem transeundi in Aemiliam facile ademissent, ubi tuto aliquandiu esse potuit , & nova moliri, quae ipsis sollicitudinem attulc- runt. Sed perpauci tum erant, qui victoria uti scirent , & quae parta fuit apud Anglarium die SS. Apostolorum Petri & Paulli festo, magna laetitia populum Fl rentinum complevit, non secus ac si ex crudeli incendio Etruria liberata , & m1nus illa Picininia, in caede nostrorum jam saepe victrix, plane deleta fuisset. Ea
propter supplicationes decretae, munera templis oblata,
vota soluta, & donati amplissimis praemiis fuerunt, qui victoriae ipsius auctores fuisse putabantur, inter quos Legatus Pontificis Ludovicus Scarampius Patavinus , Cardinalis & Archiepiscopus Florentiae , postulante Cotino, creatus est. Qui de his rebus scripserunt,ajunt temerarium consilium cepisse Picininium adoriendi exercitum loci natura munitum, Cum tam VP
Ieat nihil in praeliis, quam loci opportunitas: addunt, ipsum etiam in eo errasse, quod iter ad Casentinum suscepisset; nam si in Pratens, aut Pistoriensi agro subsedisset, plurimum sane vexasset Florentinos, qui
in maxima caritate annonae inde magnam commeatuum partem Petebant. Diuitiam by Cooste
98쪽
Cosmus, postquam liberata patria Picininii meruiuit, egit cum suis de puniendis iis, qui fidem Rebpublicae deseruerant, et cum hoste tam nefario conis juraverant. Ea propter Anseosina a Montedolio, quae
uxor secrat Bartholomaei a Petramala , spoliata fuit Monterchio, Vatialia & Monteagutello ( haec castellis nomina) eaque ad imperium Reipublicae adjecta. Severius etiam actum cum Francisco Guidio, Puppii Comite, qui perduellionis reus factus, postquam vi, ferro, fame omnique meru domi obsessus fuit, tandem exulare cum liberis ab ea regione, quam majores ejus tenuerant post quadrigentesimum, quam in Italiam cum primo Othone (ut serunt venerant, annum coactus fuit ( s . Genus illi perantiquum ac nobile, quod multi praeclari viri, praesertim quando in universo Casentino & in valle Arni superiore dominabantur , illustrius fecerant, dignitas atque opes satis amplae et sed virum nimis fortunae blanditiis fretum majorum rerum cupiditas praecipitem egit , qui dum aliena concupivit, suis omnibus amissis, patria extorris inopia eonsenuit, posteris futurus documento, fidem cunctis, sed praesertim potentibus, & in rcctis consiliis constantiam servandam. Nova etiam lata sententia suit adversus exules Florentinos, qui Picininii partes secuti fuerant, ut omnis illis spes reditionis in patriam auferretur ( 6). Haec res maxime ostendit Rainaldi
Albitii animum , qui odium implacabile, quod ita C
99쪽
MAc Ni Cos Mismum habebat, saturare cupiebat, tantaque iracundia commotus ille fuisse dicitur, ut Anconae, dum coen hat, subitam mortem obierit. Laetitiam, quam cepit Cosmus ex tot rebus bene ac feliciter gestis, plurimum minuit Laurentii fratris mors, quae accidit Κal. Oct
hris an. M CCXL. Amaverat carumque semper habuerat virum sibi fidelissimum, omniumque consiliorum, fortunarum periculorumque socium, qui cum ex J nipera Cavalcantia unicum suscepisset filium (hule Petri Francisci nomen , ex quo ferus ille Etruriae re gnator Cosmus I. originem duxit) eum fratri in tutelam commendavit. Nullius fortasse privati hominis exequiae, ac Laurentii, majori pompa cohoncstatae fuerunt. Prosecuti sunt funus non magistratus modo civitatis cum populi vexillis, sed et externorum Principum legati, magna pars aulae Pontificis ejusque fratrum filii. Novem usque Cardinales, multi Episcopi, omnis praeterea flos nobilitatis postridie in Basilicam
S. Laurentii omni apparatu ornatam convenere, demortui laudes Latina oratione celebravit Poggius Brac-ciolinius, eui maximam eloquendi vim omnes tum concedebant. Si Philephum audis non tam corporis (et et quam animi in Laurentio crat deformitas, & insatiabilis alienorum appetitio; & homo impotentissimus ardensque odio non minus ei, quam Cosmo dat crimini , quod omnia Florentinorum vectigalia parvo pretio redempta haberent, propterea quod illis licentibus con-Disitigod by Cooste
100쪽
MEDic Ei UITA . 8 Itra liceri auderet nemo; & his rebus non modo, sed& gravissimis usuris, & damnatorum poenis facultates
maximas tum ad largiendum, tum ad obstringendos aere alieno amicos sibi comparasse ait, omnia demum honesta neglexisse, dummodo potentiam Consequerentur. Verum, qui sine ira & sine invidia judicabant, probum virum fuisse Laurentium, satis eruditum , ad Iargiendum ex fructibus sua industria partis propensum , prudentem & gravem, & in obeundis patriae muneribus experientissimum & diligentissimum affrm runt ( 83. Magnum sane detrimentum ex illius interitu cepit Cosmus, quoniam in eam fortunam devenerat, ut in administrandis suis & publicis rebus fidelibus adjutoribus indigeret. Quam necessitatem respiacienti dolendum etiam fuit ob mortem, quae anno ante acciderat, Ambrosii Traversarii Camaldulensis Monachi, quem fraterne semper dilexerat, cujusque prudentia , fide ac religione saepe in consilio capiendo usus fuerat. Interdum etiam ab eo quaerebat oblectationem animi & curarum levamen, quasi merce dem amoris exigens aut sermones, aut epistolas plenas litteratae senectutis, aut scripta , quae ad instituendos homines prolatura sperabat. Ex his commemorandas putamus interpretationes cum vitarum, quas
Graecus homo Diogenes Laertius exposuit Graecorum philosophorum, tum sermonum S. Ephraim Syri, non tam propter praestantiam utilitatemque operis , quam