Praxis medica, sive commentarium in aphorismos Hermanni Boerhaave De cognoscendis et curandis morbis / pars secunda

발행: 1738년

분량: 408페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

tem similia adhibeantur , ut Iratredo auferatur &arceatur, talia sunt spissius Nitri, spiritus Vitrioli, spiritus Salis, vinum, sal Tartari v. g. ad dr gmam unam diluatur in unciis decem aquae, tum penicillo calido hoc lixivium intruditur , si lixivium fortissimum sumatur , tum uritur pars, sed cum hoci sale diluto citios tamen fit separatio. si gingivse sint gangraenosae & atrae, tum his spiriti-hus hoc modo dii utis sint selingendae, haeC Omnia loCum habent, I v. g. Gangraena sit ad nates Neu ad Os Sacrum, ubi exstirpatib fim non potest, tum incisio est facienda fere usque ad sanum, &licet etiam pars ossis sit sphacelata, tamen vasa subparte sphacelata haerensia resurgunt, si vero sic ad os usque incisio facto a sit, & os nigrum appareat, tum applico spiritum vini communis , sed non acida' acida enim hic nocent Cum pulvere Mastiches, Olibani, Myrrhae, si tum his applicatis

pars ossea incipiat tumere , tum fit exiliatio, al, ter scarificatis in instituenda , vel Cuneolo os in-Cidatur prope vivum juxta methodum Besi e hinCque pollea tractetur, ut vulnus Cranii iisdem Cum cautelis, si vero totum os sit mortuum, tum nulla spes est separationis. - Emossiendas. od fit partem obliniendo 'eIcum butyro insul λ vei Unguento Basilw0, velfilsamo Arcaei , haec locum habent, Cum Videmus crustam gangraenosiam Cum vivis Cohirtatem. g. 46 . Si in loco putrido sphaCelato pars incipiat humectari, corrugari, Crispari, Contrahi, rimae inter sana & mortua fiant magnae, albae, non nigrae neC plumbeae, non retorridae, aut ticcae

seu humidae , si pus appareat, & Eschara sphiaelata sit mobilis, tunc cura peracta est , Sphacelus ergo interius incurabilis est, nam crusta & pus

192쪽

cadunt in corpus. Si talis crusta non adsit, sed viva pars est perspicua, tum Curatur ut ulcus per suppurantia medicamenta. Ρars sphacelata auferenda est cum osse, nam nudum os cum suis vasis nunquam nutriri potest. S. 6 . Hic vero certus esse debes Sphacela praesente, antequam vero hoc scias, tum debea Certe cognoscere nullam esse circulationem ad oetusque, hac enim in re falli possumus , nam mors partis potest esse sat profunda, Cum tamen modo Ρanniculus Adiposus sit infectus, nam haec membrana mire increscere potest, sic enim sepe Clibrurgi Cultro explorantes quam profunda mors sit, ubi ad tendines perveniunt, fere Convulsiones

facilitii ; hinc hic caute procedendum est , &Credo neminem Medicorum esse, qui hoc negare possit, nam si pars exstirpari possit vita manem te, tum est exstirpanda, quod fit vel a natura

Vel arte ; . natura longum tempus requirit , &periculum facit, ne totus homo moriatur ; ars Ve ro cito tollit. Una cum osse. Omne os vasis, periosteo ,& musculis nudatum nullo modo inservit, non enim magis fulcrum esse potest pro susitentanda parte, hinc os - non est e coriandum vel deglutiendum, sed totum auferendum. An vero illa exstirpatis

semper est facienda ρ Non semper, nempe si cor pus senile & debile, tum pars non auferenda est,. 1ed tum illa , quae Mumialem ει condiendi vim habent, sunt apponenda, ut spiritus Vini, Alcohol Cum aceto, Aloe , Myrrha ; sic tale exemplum Harae-Comitum contigit, de simile in Ephemer

dibus natur in curio is narratur, erat mulier sene',

suae incidit in Sphacetum femoris S extirpauo jam erat conclusa, sed Medici prudentes, viden

193쪽

tes aegram non diu supervicturam, reliquerunt operationem, tum ad praeservandam putredinem applicuerunt Condientia cum Antis licis ut Myrrham , Aloem , Salem ει Spirituosos , hocque modo impediverunt, ne proserperet Sphacelus, tum parte exsiccata, inter vivam dc mortuam partem fiebat vinculum , hacque ratione putrefactio fuit impedita , nam non sat virium habebat ad Suppurationem , sicque, margine CX siccata, vixit adhuc per duos annos, hoc sola natura cum his medicamentis fecerat, verum si vis vitae fuisset fatmagna, tum Suppuratio & separatio fuisset facta totius partis mortuae, tam mollis quam durae, nec

medium ossis , quod est solidissimum, excipio ;hinc ergo ubi natura eli debilis , ibi potius exspectemus, & medicamenta putredinem inhibentia applicemus , sed si Cito malum prUserpat, de vis vitae major adsit, tum illico exstirpatio est i stituenda, si possibilis sit. f. 46s. Exstirpatio est partis vivae a mortua in tegra separatio per artem haec fit variis modis ;nonnulli ligando hoc tentarunt , & si tibia esset exstirpanda, fecerunt ligaturam ad genu, ut nutrimentum hujus partis tolleretur; damnosa haec est Praxis, nam hostem intra propriam manicam me cent, quod supra ligaturam est morietur, ut de

partes vivae turpissimo eventu intra PauCos menses ; nec exustio est bona : in crudelibus operationibus debemus esse prudentes , ct divinare, quid sit futurum; ergo per ferrum extirpatio est optima, haec in variis locis varia est, novimus quod minacibus digitos amputent in bello Chirurgi, nec multum damni sequatur; hinc in partibus ubi commode fieri potest, concedendum supra lignum durum, nec nimis rigidum Belaice

194쪽

ston Suom bloh imponitur cuneus , forti malleo

praeciditur pars, neque magna operatione opus est

ita fit in Metacarpo, hinC Ope una pars tantum extirpanda est , sic contigit hac in urbe, medium os Metacarpi tantum sphacelatum fuisse factum; tum instrumentum sit tale quod solum id capere

possit bene diductis aliis digitis vel ossibus & valido ictu e loco intermedio exciditur, fitque ictu

oculi vix sientiente aegro ; statim postquam operatio est facta, Balsamica & nervis amica sunt imponenda , aliter hic tota manus exitirpanda est, quod valde esset ingratum. f. q66. Eget. Nam si dictam methodum per cuneum & malleum hic sequeremur, tum os fi deretur & oriretur majus malum ; si, exterioribus artubus ablatis, videamus tolli posse incommodum a Sphacelo futurum, salva interim vita, tum exstirpatio est instituenda, & haec operatio proprie . exstirpatio dicitur ; hinc ergo hic in consilio venit, an pars sit auferenda nec ne λ Ut vero ad c respondeatur, inquirendum est an aeger se melius haberet , si exstirparetur, si haec tum itaimeniamus , ut , parte ablata, diutius & melius vivere possit, tum operatio est instituenda, si ve ro corpus debile Atrophicum vel Hydropicum, tum ab operatione desistendum est. 67. Si ergo de haC re conveniat, quod e stirpatio sit instituenda, tum quaestio oritur de loco, ubi est facienda, hoc canonibus definitur. I. Quia est substantia vitalis.

a. Nam si margo mortua maneret, tum non juVOret exstirpatio ; hinc omne mortuum semel, simul &cidiissime est auferendum, sic Diony narrat de Re

ge Galliae Ludovico XIV, cui quaedam pars exsti Panda atinum dixisse se semel pati velle, sed non bis. 3. Usas.

195쪽

: Usius. Quidquid in Digitis, Carpo . Meta-

carpo Tarso, Metatarso, Humer1s, Femore eo: rvari potest, illud semper habebit usum, 1ed hoc non de tibia verum est, quia si quid rem neat, hoc retrorsum incurvari debet, & ligneus pes sub genu poni ; hinc sub genu est exstirpandum , sic accidit viro generoso se Contudisse pedem, ut hinc exstirpatio Conclusa esset, is dixit Chirurgo , ut faceret, quid vellet, si modo commodissime inniti posset, Chirurgus vero prope Tarsum extirpationem instituit ; hinc pedem retrorsum gerere debuit aeger , ideo ille huic rei pertaesus novam stirpationem subiit, sub genu, ubi tum commodissime fit loripes. f. 468. Si exstirpatio in brachio, aliave parte sit instituenda, separatio fiet semper in parte sana,

quae aegrae Proxima , multi Chirurgi Contra egerunt in mortuo ob metum doloris & Haemorrhagiae; postea pars diu tecta debet manere ob Haemorrha-

iam 9 recrudescentiam metuendam. Verum siat exstirpatio quatuor digitis subjunctura genu inventum est instrumentum , ut in Anglia hodie optime fabricatur ; quod pedem bonum fingeret ψει fungeretur ossicio bonae tibiae, totoque eo uiaque ablato , brevi commodius applicatur instrumentum, quo fulcitur, hinc fit facilitas, ut satiscite incedat, ubi paululum modo assuetus est aegeri Chirurgi castrenses Viris primi generis Mordinis tibiam fere totam reliquerunt, quia non erat insecta , sed piae taedio debuerunt illi aegri diu pati sibi auferri eam partem ; nam musiculi Gastrocnemii non extendunt crus , sed firmanemusculos subjectos & sunt loco tertii ossis firma tis Astragulum M totum crus , hoc enim sine ten

dine Achillis: qui est tendo eorum muscularum

196쪽

Sphace . dirigi nequit de retroflectitur, hinc si non secetur supra genu , tum pars fit rigida & retroflexa quia tota Vis musculorum Gastrocnemiorum perit 'vide de his Midanum, Paraeum, & famosissimos ChirurgOS. g. 469. T. Medicus praesens debet curare, ut omnia instrumenta & totus apparatus praesentia sint, tum Medicus & Chirurgus se invicem amice rogare debent, si hoc vel illud accidat, quid tum faciendum sit; hic vero non nimis est festia nandum , sed omnia requisita hic ademe debent, sic apud Chirurgos Practicos est regula, omnia nempe, quibus indigebo, & omne, quod primo indigebo, ponatur supremo loco, & quod ultimo egebo, loco ultimo ponatur, sic primo viri fortes& constantes requiruntur, ligatura Constringens, retrotrahens & reparans, dein instrumenta secantia, intersecantia, & serratim secantia, dein pulveres stiplici, & arteriarum ligatura vel serramenta, quibus inustio fiat, prout quis methodum elugit , & quia ligaturam sanguini superinducere de-hent , hinc vesica adesse debet, sed haec ponatur in infimo loco ; postea debemus certi esse, quod

Chirurgus hanc operationem saepius DCerit, nam novus nauclerus non bene gubernat navim, deinde quod non sit pusillanimus , o contigit, ubi Chirurgus, prima incisione facta , in animi Dei, quium cadebat, & Ravius ilico operationem suscipiens perfecit; verum si hoc alii Medico comtingeret, ille manum operi adhibere non posseti hinc pessimum esset, L. vasa venosa nil damni dant Led arteriosia, hinc Medico est cognoscen dum , ubi arteriae decurrunti, sic in humero CimCa superiora de circa flexuram cubiti arteria nuda

locatur , solitaria arteria ligates sub poplite inter

197쪽

chordas a tendinibus musculorum. Delas ponenda, & tunc ligatura Durnisuet Gallis est applicanda, quae adeo adstringi potest, ut nil plus essiuat, quam Medicus velit, nisi quod haeret infra ligaturam & supra locum exstirpandum, hoc fit per lud in1strumentum, sic si ad Carpum sit, tum ibi

ad arteriam ponatur papyrus paulo manducatus, dc dein paulo latior, sic ut ad superiora sit latissimus, tum stipponatur splenium vel compressa, & simplici ligatura obvolvatur, Cui immittatur baCulus, ct sic pars baculum rotando Constringatur prout lubet, unde nil sanguinis nisi infra ligaturam essivit, si nunC circa genu, vel paulo inferius sub poplite extirpatio sit facienda, tum ponantur ibi similes compressae pyramidales, & fortissime intorqueatur baculus , haCque ratione adeo Comprimere poteris, ut non plus liquidi egeat quam velis' Celeberrimus Chirurgus Petit adhuc aliud instrumentum exCogitavit, ut videre est in Actis Parisinis, sed dicta Methodus commodior & ssimplicior esse

videtur. Nonnulli ut Horatius Mogenius Cultro

candenti partem discindere suadent, ut arteriae &reliquae simul Consolidentur , id vero Crudele esse videtur , neC adeo faCile & aCCurate dirigitur , quam sibi imaginantur , praeterea ferro Candefacto pars non bene discinditur, tandem Eschara ci lapsa subito consolidatio est sublata ; hinc illa me

thodus non Valet.

Σ. Quo pars discindenda magis dehiscat , eo facilior est sectio, & melius partes re dere possiunt, sic pars fana sursum trahatur, altera deorsium, Hi aesus ad hoc exeo vit CeraCeam quasi maniacam, quae per fibulas adstringi & remitti posset, estque bona, quia id manibus dissic ter fit, videribuam de S aceto.

198쪽

aegros, Consensu dato, credi. cisse se satis fortes eme di noluisse firmari, sed colore & crudeli spectaculo territos se movisse de loco ; hinc postquam dedit voluntatem suam, aeger est firmandus, ne se noceat. . Sic si scindatur brachium ad humerum, tum debet incurvum manere uti est in statu naturali; ergo aeger decumbens esse potest in latus. Verulamius notat omnes articulos in semno in angulos esse flexos; hinc crus non in linea recta positum est exstirpandum, sed paulo retrorsum flectendum, tum enim naturalis est flexus, & pars sibi commissa postea aequabiliter trahit , ergo membrum ponendum est in eo statu , qui foret, si nulli musculi agerentur. s. Melius est, infelicia tempora transigere dorαmiendo vel hebetando, hinc grana duo vel tria Opii vel guttas aliquot Tincturae Opii dentur. 7o. 3. Culter sit acutissimus, ita ut nova cula certet; sit sortis ne dissiliat ad os; sit curvus oppositus rotunditati partis extirpandae; hinc diversitas est in infante vel adulto in eadem parte ει variis partibus requiritqs, in dorsis sit obtusi :ne frangatur vel flectatur, & Chirurgus Caveat, ne ipse adigendo vulneretur , tunc enim actum est de facilitate Curae, sit bene temperatus , non

nimis fragilis , ubi applicatio facta est uno ipso momento, quo incipis, adigendus est ad os usque, sic multum de crudelitate tollitur, ubi semper adhaeret; aeque fortiter premat Chirurgus, donec

acies cultrinsereat ad os, ergo Culter debet esse maxime acutus , aliter obtunditur hoc adactu; hinc antequam operationi adhibeatur culter, debet Chirurgus eum exploravime ad lignum durum cae

ctum corio rigido , & oportet, ut possit hoc lu

199쪽

σnum scindere sine hebetudine aciei cultri, hocque modo Chirurgus suam manum assuescere debet; ucrus exstirpandum , debet Chirurgus se collocare

inter duo crura aegri. a. Si ergo unicum os modo esse extirpandum,

tum nulla alia Methodus requireretur, sed si duo ossa sint exstirpanda, tum inter os haerent musculi ει vasa tum intrudatur culter ab utroque laterescindens distorium dictus , hocque cultro secetur inter musculum & os, hoc quoque una vice fieri potest, si culter intrusus elevetur & semel depria matur ; omnia exactissime sunt descindenda, nam si aliqua fibra tantum relinquatur, ea secando tracta maximum dolorem Creat ; hinc ne capilli crassities

integris partibus remane l. 3. Aliter exterior pars nempe Cutis sursum trahitur , & interiora deorsium premuntur, sic ut saepe Vulnus Coiret, ει serra bene transadigi non posset, hoc vero distractione Cavetur. . Serra sit tensia per arcum Chalybeum supposituri, ut firmetur serra, quia lamina serrae valde subtilis esse debet. Perpmduulari. Si oblique hoc fiat , tum ilico impeditur operatio, & Chirurgus Procedere non potest , nam obliquitas serrae impedit , tum dicunt Chirurgi Belgice Bel kle , hinc pruna Crena perpendiculariter est facienda, hac enim facta,

inliqua sponte sequuntur.

Dispectione. Plerumque faciunt Chirurgi, ut serra Etrumque Os tangat ; sta ut tenuius prius discissum

sit , sic & in brachio fieri potest priori methodo

ει fere sine ulla differentia , sed in Crure alia estres, ubi Fibula prius serra est seperanda dein Tibia, aliter si prius Tibia separetur, tum vix pes retineri potest; quin Fibula in varia fragmenta diffringatur. Ι s. Mea

200쪽

s. Meatus. Ne aperturae compressio fiat &actio impediatur; hic vero metus est Haemorrhagiae in juvene ει Plethorico, sed multo minor hujus meiatus est in debili, exsucco inertique sene, ergo sub ipso loco. extirpationis Hypomochlion vel manus ponenda est vel os a ministris sic est incurvandum, ut sursum ad Crenam a serra factam gibbum formet , ut liber sit serrae meatus, aliter si hoc non fiat, tum ad inferiora a vi serrae impressa gibbum formatur, & tota operatio procedi nequit, nam tum serra nulla vi agi potest, jam intelleximus artem quam Chirurgi in extirpandis extremis artubus adhibent, verum hiC nova est inventio , de qua non novi quempiam unquam Cogitame ante Petrum Adrianum Verdon , ille occupatissimus& exercitatissimus Amstelodamensis Chirurgus Observavit, partem ablati musculi Temporalis r positam recrescere , si vero paulo modo sit avulissa, ille ergo cum in tot extirpationibus vidisset , quod si pes modo esset sphacelatus, tum tota fere tibia usque ad distantiam quatuor vel quinque digitorum infra articulum sub genu esset auferenda,

CXCNigariti novam methodum qua in re ipsi jam praeluderat van Solium , cujus Operationes Chirurgicae adeo famosae & bonae sunt ; hic vero explicabo differentiam inter hanc operationem dc priorem ; si v. g. pes paulo supra articulum sit sphacelatus, tum ad distantiam duorum vel trium digitorum superius in vivo fit operatio , primo partem abscindunt usque ad os, ct quoque sursum longitudinaliter fit sectio , tum caro ibi pendula

haeret, & illa caro applicata concrescit cum osse ει Carne, nam tum ex hac parte pendula Circum applicata facit quasi emplastrum, quid vero Cen

sendum de hac opinione ξ Hic quatuor lucrantur,

. cutis

SEARCH

MENU NAVIGATION