Everardi Bronchorst ... Enantiophanōn centuriae sex, et conciliationes eorundem. Accedit ejusdem Tractatus de privilegiis studiosorum, tum professorum & doctorum

발행: 1695년

분량: 831페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

CENTURIA II. I 37

quia per paetiam non potest tolli actio, quae pro divisione datur.

Paeto non potest essici, ut consortes perpetuo in communione Perseverent. l. in hoc judicium. 14.3 si conveniat. 2.Υ. commvn. diis viis. ergo nec praescriptione hoc inducetur, ain. t. nam satis. 6.sed si is .ff. quemadm. Ferv. amit. maxime cum neuter coheredum praescri-herc intendat, sed tanquam re communi utendum putavit. Ferra. in libet. pro. hεred. divid. Non obstat l. i. , adhae. I. C. de annal. excepi. quae ait, XXX. annis actioni familiae erciscundae praescribi, quia additur in textu, ex qMo hae actio nata est, ct competere incepit. Nascitur autem haec actio tum demum, cum coheredes incipiunt ad divisionem hereditatis provocare. Unde quam diu libere & volentes in communione persistunt, tamdiu non potuit nasci haec actio Pulchre s. ad s. quadam. inst. de action. Vel responde. quod lex quae vetat post xx. annos judicium familiae erciscundae intendere, habet locum.

quando uterque coheres non possedit. Unde si unus coheredum solus universam hereditatem possedit per xxx. annos, tunc cohere dem agentem actione familiae erciscundae ad divisionem potest reis Pellere XXx. annorum praescriptione. Hanc sententiam approbat chin. lib. 6. controv. Dr. c. 3 6. eidemin. ad s. qua/am. num. 67. 68. 69. 7o. & 7 I. inst. de action. ubi notat, hanc communem esse DD. opinionem, quod heredes qui xxx. annos in communio.

ne steterunt, possint libere a commilitione recedere, & ad divisio. nem hereditatis provocare, intentata actione divisoria familiae ediciscundae. Co I add. l. I.

Si convenit, ut pecuniam, quam mihi debes ex causa man--

dati, retineas mutui nomine, mutuum contrahitur. SI convenit, ut procurator, qui pecuniam mihi debebat ex causa

mandati, in cauam mutui eam retineat, convertitur haec con.

Ventio in mutuum, ita ut ex mutuo recte agi possit. ι.sngularia. as. J de reb. erad. Et hoc singulariter receptum est propter usim pecuniae creditae, quo vita hominum carere non potest. Jure communi non contrahitur mutuum, nisi de meo fiat tuum. Juresin. gulari contrahitur mutuum, si nummos a te mihi debitos ex causa mandati . conveniat, ut retineas & usurpes tanquam mutuos, licet pecunia nondum fuerit mea, antequam eam tibi credidi. Hic jure singulari fingitur pecunia ex mandato mihi debita, prius a te mihi numerata. 8c deinde a me tibi credita. & sic fictione brevis manus , celeritate cenjungendarum actionum, unus actus occultatur, Ita in d. l.singularia. argumentatur inpianus.

172쪽

sotia. mandat. ubi Africanus vult ea nuda conventione non fieri pecuniam creditam: itaque non dicetur mutuum,si pecuniam, quam mihi debes ex causa mandati, tibi creditam volo. Respon det Cujae. lib. obf. 8. c. 8. dc intractatu ad Afric. in d. l. qui negotia. quod Africanus potius mero & subtili jure nitatur, quo re, id est. traditione propriae pecuniae, non nudo pacto mutuum contrahitur. Sed Ulpiani sententia verior est, quae aequitate 8c benignitate nititur, eaque ex l. 6. C. se cert. pet. confirmatur. Nam ibi debitum ex causa venditionis non convertitur in mutuum ex nudo pacto . ideo quod contrahentes simularunt mutuum. Si itaque simulatio absit, erit mutuum ex pacto. Atque ita sumpto argumento a contrario sensu Ulpiani sententia hodie praevalet: nec enim

subtilitates juris sunt probandae a judicibus. I.Aut. 8. f. se debitori. 36.1 quib. mod. Fusolv. ι .siside jugsor. 29. f. quadam. ψ. 1 mandat. ubi dicitur, quando de bona fide agitur, non confiruit de apicibus juris disputare. Vel aliter responderi potest, quod Africanus ne ingat. quod ex nuda dc sola pactione mutuum contrahatur. sed reisquiratur praeterea rei interventus. Itaque ex nudo pacto effici non Potest, ut ex mandato debitum sit mutuum. Contra Ulpianus vult recte pacisci posse, ut ex mandato debitum retineatur in mutuum, ut scilicet fiat mutuum non ex solo pacto, sed postquam pecunia ex mandato debita fuerit mutui causa contrectata, mota seu reis tenta. Fuit ergo in d. l. singularia. pecunia praesens dc parata solutioni. Quod inde apparet, quia IC. in d. l. singularia. utitur his verbis: Si convenerit, ut pecuniam ex mandati causa mihi debitam erediti nomine retineas. Is retinere quid dicitur, qui jam hIbet. quod vult retinere. Contra ici d. l. negotia. res fuit acta Inter abissentes Sc per epistolam; unde nec pecunia videtur praesens filisse. vel parata solutioni. Itaque pecunia in hac specie nuda pactione credita fieri non potest. Ita ex communi DD. sententia decidit Donat. ad d. l. linguιari . num. 2y. 26. 27. & 3I. Aliam solutionem uide apud Iohan .l Robert. lib. 2.sent.jur. e. 4. Vide etiam de conciliatione praedictarum legum Emanuel. Zuarex. . lib. I. obser. c. 4.

ASSERTIO XVI.

Licet peeunia deposita sit gratia accipisntis , converten da in mutuum, tamen periculum caseus fortuiri non praestatur.

SI Meunia gratia accipientis sit deposita, sub hac conditione, ut si domum. vel praedia emisset, e t illi mutua, periculo est depositarii. Ita traditur in ι. 4. f. de reb. cred. Sed quia periculi nomen diversimode in legibus accipitur, di modo damnum culpa da.

173쪽

CENTURIA. II. 339

tum significat. I. s. f. commodatum. bc f. seq. F. commos. modo damnum quod casu fortuito contingit. t. si gratuitam. 17. f. i. dea .f. .e prascr. verb. l. I. C. commos. dubitant interpretes, de quo periculo teneatur depositarius hoc casu. Joan. antiquus glosator, di eum secuti Decius, Moli us dc Donet. m d. l. . existimant cum de casu fortuito teneri, ex hac ratione, quod hoc depositum naturam mutui sapiat, in quo praestatur casus fortuitus a debitore. t. incendium. II. C. si cert. pet. Pro hac sententia adfertur etiam. I. rogasti. ii. f. de reb. cred. ubi deciditur periculum esse deposi tarii, si quis lancem vel massam apud eum deposuit, ut eam venderet, de nummis uteretur, fi ea sine culpa ejus perierit. Alii assirmant hunc debitorem de levissima tantum culpa teneri, non de casu fortuito. Quam sententiam sequuntur seto, Bars. siren. Zas. dc Vigi. ad da. 4. quibus siue agatur Fac hin. lib. 2. ontruur. cap. 7o. Quae sententia mihi sanior de probabilior videtur. Et primo hac ratione probatur, quod dominium rei depositae ad deponentem pertinet, antequam depositarius ea utatur , pe riculum autem casus fortuiti ad dominum spectat. l. penur. 9. C. Lepig. an. Secundo confirmatur ex l. I. f. Dpe evenit. 3s . F. depos.

ubi dicitur, quod depositarius qui deposito se obtulit, periculose obligavit, & tamen de culpa levissima tantum tenetur, non vero de casu fortuito. Hac sententia pro certo posita, ad argumenta contraria facile responderi potest: ta primo, quod dicitur periculum aliquando significare casum fortuitum, hoc non obtinet in deposito , in quo periculi appellatione venit tantum culpa levissima. d. f. spe. Se cundo non obstat, quod dicitur depositum hoc in casu gratia mutui factium, & ideo sapere naturam mutui: nam antequam depositarius ea pecunia utatur, manet depositum, 'non potest dici mutuum. l. i. g. si pecunia. 3 . F. depos Ideoque quoniam ipsius depolitarii gratia sit depositum, tenetur de culpa levissima, non

autem de casu fortuito, sicut in aliis etiam contractibus, qui accipientis tantum causa fiunt, levissima tantum Culpa venit. t. s. f. commoratum. g. commod. Denique ad d. I. rogasti. respondent DD. quod ibi dicitur rem fine culpa periisse, accipiendum est de culpa lata vel levi, non autem levissima. Praeterea potest dici , J C. ibi non loqui de deposito, sed de re data vendenda, ut pretio ex re vendita redacto venditor uteretur. Nam in deposito nunquam periculo casus fortuiti obligatur depositarius. d. l. i. S. Dpe.

174쪽

Debitum particulariter solvi non potest, ex communi DD.

sententia, contra ALClΛTUM CORASIUM.MUltis legibus traditur debitum prαparte solvi posse. I. stipulatus. 9. 3. qui decem. I. F. debolui. g. item per acceptitationem. i. inst. qui b. mod. ιοι. obl. Quod tamen accedente creditorum consensu intelligendum esse . recte Accurs de communis interpretum schola docet, cum invitus creditor, ut partem debiti accipIat, Coingi non possit. Hinc si pars debitae pecuniae offeratur & obsignetur, ne pro parte quidem liberatio contingit. I. tutor. l. 3. Lucιus. I. P. de usur. Unde impp. Valentinianus ec Valens emphyleuticorurn α patrimonialium fundorum possessoribus singulariter indulserunt. ut particulatim canonem solvere possient. ι. placuit. . G. de coss.fund. patr. Quod ad privatos extendi non debet, idque aequitatis ratione, cum partium exactio ic solutio magna adferat incommoda. l. plane. 3. U. fam. ercis. Cosal. ad i. quidam. Is si cert. pet. Pulchre Fachin. lib. I o. controv.jur. cap. F9. ubi egregie tuetur di defendit communem DD. sententiam, quod creditor invitus non cogitur accipere solutionem partis debiti. Ouam sententiam etiam eleganter defendit Godaul aut . minus. 3I .ffae V, S. Secundo hanc sententiam confirmat, quod Paulus scribit, favo . re libertatis cogendum esse heredem, ut decem per partes accipiat . quae servus heredi dare a testatore jumus est. l. cum heres. 4. S. item

si deram. 6 I deflatu lib. Quorsum enim hoc favore libertatis receptum esse Paulus scriberet , si generaliter partis solutio invito creditore fieri posset' Unus tamen casus notandus est, quo debitum pro parte solvi potest invito creditore : quando nimirum debitor partem pecuniae in judicio petitae se debere profitetur, partem vero negat: tunc enim Praetor petitorem cogere potest, ut partem conlacitam accipiat, & partem negatam judicio persequatur, idque litium diminuendarum gratia. d. ι. qui am. l. 8. I. .s pars hιreu. per. Ab hae communi veri isma Zc aequissima sententia primus omnium post Decium recessit Alciatui in d. l. quidam. & solutionem deis biti divisionem recipientis, invito creditore, particulatim fieri posse docuit. Idem etiam conatur adstruere Coras ad i. a. f. ct harum. n. de verb. oblig. Idque auctoritate text. l. a. in princ. V. de V. S. ubi dicitur, stipulationem certae speciei vel quantitatis recipere partium praestationem. Sed respondendum est, hoc ita accipiendum esse, quod hae res in stipulationem deductae pro parie solvi dc pra- stari possint, si accedat creditoris consensius: uti ex communi DD.

opinione locus ille a DD. recte explicatur.

175쪽

objicitur secundo, quod creditor potest debiti p1rtem petereeti aem ab invito debitore. l. incommorato. II. f. duabus. ψ. H. comis mota. Ergo etiam in debitore admittetur particularis solutio, cum correlativorum eadem sit natura, maxime quod pro debitore faciat favor liberationis. Resp. Argumentum a correlativis non pro credit, quando diversa est correlativorum ratio. Atqui hoc axioma. quod creditori invito non possiit per partes solvi, introductum est in favorem creditoris. l. y ffam. ercis. Jus autem non patitur, ut quod in favorem alicujus comparatum est, in odium ejus reto queatur. l. nulta. ascis de legib. Tertium argumentum : Permissum est singulis heredibus debitoris, partem debiti hereditarii, in quam successerunt, solvere. I. 2. C. de hered act. I. i. C. si cert. pet. Ergo di ipsi debitori partem debiti invito creditore priestare licebit: non enim ex persona here dum obligationis conditio immutari debet. l. a. f. ex his . a .ff. de V. o. Resp. Ideo heredibus debitoris pro parte hereditaria debitum Praestare permittitur, quia ipso jure & legis i a. tab. aes alienum deis functi pro portione hereditaria inter singulos heredes dividitur. l. pacto. 16 C. de paci. Idque ideo receptum est . quia heres ultra suam portionem non est heres, ideoque nec ultra eam portionem

ut heres tenetur.

Quarto adversatur g. item per ac pillationem. I. vers. sicut. inst. qui b. mo l. toli. obl. ubi dicitur, quod debetur, pro parte recte solvi potest Resp Hoc ita intelligendum est, si accedat consensus creditoris Quod declarat similitudo in textu posita inter selutionemia accepti lationem. Sic enim inquit Imperator: Sicut quod debetur. pro parte recte solvitur, ita pro parte debiti acceptilatio fieri potest. Itaque quemadmodum acceptilatio non recte concipitur, nisi cum creditoris consensu, ita & solutio particularis recte fieri nequit,

niti accedente creditoris consensu. l. tutor. I. g. Lucius. l. V. d.

usur. Ratio est . quia solutio debiti particulariter invito creditore facta maxima secum trahit incommoda. l. 3. F. fam. ercis,

In solutione monetae inspiciendum est tempus contractus mutui, quanta tunc aestimatio pecunia fuerit,

nisi debitor in mora sit.

inando quaeritur, cuius temporis aestimatio haberi debeat in

solutione pecuniae mutuatae, dicendum est, quod inspiciendus sit valor, qui erat tempore contractus, non autem solutionis. e. olim eausam. extr. de een d. Duo tamen casus principales sunt distinguendi: Aut debitor fuit in mora solvendi, aut non. Primo casu augmentum nummorum spectat ad creditorem. ratio est.

quia

176쪽

quia si datum esset. hoc haberet creditor: quoniam vero non de .dit debitor, saltem hodie dandum est, quod jam olim dari opor.

tuit. I. erilis. ai. cum per venditorem. 3. f. de act. empl. Idem dicendum de diminutione, ut si tempore contractus pluris pecunia aestimabatur. de post moram diminuta sit aestimatio, teneatur debitor valorem tempore contractus usitatum reddere. l. 3. U. se eert. pet. l. 3. f. ult. deaci . empl. Ita de facto observari, &incuria Parisiensi judicatum esse refert Costal. ad i. res in dotem. 42. Is dejar. dot. Pulchre Gmdo Papa quast. 9 . ubi notat, hanc senten. tiam judicando observari. Altero casu, quando in mora non fuit debitor . liberatur solvendo tantae summae restimationem. quantam accepit, ic nummorum incrementum pertinet ad debitorem. Ratio est, quia in mutuo datur facultas debitori pecunia ad aliquod tempus utendi: solemus enim per mutuum subvenire necessitatibus se commodis proximi egeni. ideoque matuo accipiens delici commodum aliquod percipere ex officio mutuationis, neque statim repetenda est pecunia mutuata. Unde d bitor interim non censetur in moraselvendi, creditor enim omnem medii temporis utilitatem ei concedit Quare si interim valor pecuniae augeatur , non spectabit hoc ad damnum debitoris, sed liberatur, si in eadem

bonitate nummos reddat, qua tempore contractus valebant. I. g.

f. se cert. pet. ubi dicitur, debitorem liberari, si eadem bonitate

mutuum solvat, qua accepit. fac. I. Rutilia Polla. 69 F. de contr.empl. ubi dicitur, in contractibus eam aestimationem inspiciendam esse, quae fuit tempore contractus. Ita tradunt Hotom. intraci. de usur. lib. I. c. s. His . lib. I . desolat. E contra si valor pecuniae decrevit, supplere debet debitor, usque ad valorem qui erat tempore contractus. Ratio hujus decisionis aequissima est . quia qui mutuatur pecuniam, ideo eam accipit, ut statim expendat, dc in usus sitos convertat: igitur eo valore reddi debet pecunia, quoad manus debitoris vere pervenit, ec in utilitatem suam expensa est.

Nec attenditur, quod imposititius valor monetae crevit, vel deo crevit, cum mutuum re Contrahatur , nec alia major vel minor quantitas reddenda sit, quam vere mutuata est. Accurate Molin. in tract. de usur. qi st. 92. num. 7oi. 7 io. 8e 7 it . ubi dicitur, hanc

opinionem veris limam esse, di in legali aequalitate fundatam. ΠΨΡmb. ad rit. se cert. ρet. Mi . cent. 4. obf. r. Objicitur praedictis I. cum certum. 9. J. de nur. ctata. IS. ubi dieitur, quod si legatum sit certum pondus auri vel argenti, solvendum esse pretium seu aestimationem, secundum valorem praeis sentis temporis . hoc est, ut Gl. & DD. ibi interpretantur. secundum tempus solutionis. Resp. Cum quaeritur, cujus temporis aestimatio in solvendo legato pecuniae attendi debeat, tempus praesens. hoCest, testamenti insipiciendum est, & secundum illud aestimatio pecuniae legatae solvenda est. Regula enim vulgaris in t si ita. 7 U

177쪽

CENTURIA II. et 3

eod. & I. uxorem. i. g. te mento. f. de legat. 3. tradita extat, quod in leptis verba in dubio referri debeant ast tempus testamenti. Ita

erudite d. l. eum certum. declarat Pmel. in rub. C. de rest. vemd. pari. 1. e. 3. num. 22. Vide Andr. Gail. lib. 2. obf e. 73. Boer. decis 327.

Dissentit Leoninus eruditissimus 8c acutissimus JCtus, Cancellarius Geldriae cons. 3 i. qui vult, quod in mutuo inspiciendus sit valor Pecuniae, qui fuit in tempore solutionis.

AssERTIO XIX. In astimatione rei petita, in strictis judiciis tempus luis contestata spectaudum est ; in bona Dei judiciis

tempus rei judicata.

Undaturia stabilitur haee assertio in I. vinum. 22. Is si cert. pet.

stricti juris judiciis nullum tempus aptius visum est, quam id quolis contestatur. Itaque in his praestabitur ea aestimatio, quae fuit a tempore morae, usque ad litis contestationem. d. f. in hac. α d.ι. iat. Ex eo enim tempore pendet judicis potestas, ita ut fructus & usurae debeantur in his judiciis a lite contestata. L cum fundur. 3r . U. F eert. pet. l. videamus .ff. de usur. In bonae fidei judiciis consideratur tempus condemnationis, quanti scilicet res plurimi fuit a m Ta usque ad sententiam. ι. 3. f. si per venditorem. νι. se floruis. xx. g. cum per venditorem. 3 .ff. de act. emps. Ratio diversitatis est, quia

in bonae fidei contractibus petitur, quod judex arbitrabitur ex bono& aequo dari oportere: atque ita litis aestimatio refertur ad tempus rei judicatae. f. in bona fidei. 3 o. inst. de nct. At in strictis judiciis tempus litis contestatae inspicitur, quia in his judex est arbitrii sui 4mpos, di stricte petitioni actoris deservire tenetur. Itaque in stridctis actionibus ratio aestimationis a tempore morae habebitur usque ad litem contestatam. Μulta huic conclusioni adversantur: nam in I. penul. o. de eons dict. tritis. traditur, instricti juris judiciis tempus morae vel conisdemnationis spectandum. Praeterea gravissime obstat t. 8. g. I .ffdeconia.furt. ubi dicitur aperte. non selum furem, sed omnem eum qui moram fecit, teneri in id quanti plurimi fuerit res a tempore morae , usque ad sententiam, & tamen condictio furtiva est stricti juris. Resp. Illae leges nihil huc pertinent: nam in iis non agitur de quantitatibus vel rebus fungibilibus debitis, puta vino, oleo vel frumento, de quibus haec assertio est accipienda, quarum rerum aestimatio pro locorum 8c temporum varietate mutatur; sed decerta specie debita, ut puta de homine mortuo, vel vulnerato ibi quaeritur. Qua specie extincta vel deteriori reddita propter moram debitoris, ejus temporis aestimatio spectatur, quaaulun -

178쪽

quam res plurimi fuit a tempore morie usque ad sententiam. d. l.

D. 1. de V. O. Eleganter C ae . ad i. hominem 37. F. mandat. intra f. ad Afric. ubi inquit, quod nullus sit hodie vel advocatus, vel judex, vel JCtus, qui non haereat, maneatque suspensus, quo oties tractatur de intellectu d. l. vinum. Secundo objicitur l. 3. f. titt.1. de act. empl. uindicitur, quod testimatio ea praestanda est, quanti contractus tempore res valebat, si vinum venditum non tradatur a vcnditore Resp. ibi temporci contractus statim intelligitur mora esse commissa. Eo enim quod emtor paratus est a sua parte implere contradium. & precium sol vere, statim venditor in mora constituitur, si rem venditam non tradat. l. Iulianus. ι 3. ex vendito. I9. d. de acri empl. Tertio Oponitur l. cum quis. 11. F. de obl. 9 aft. ubi dicitur, si quis stipulatus sit mercem in certum diem , di accepit fide; umorem . quod aestimatio reducenda sit ad tempus, quo satis accepit. Res p. Haec ι. ita accipienda est, quod fidejussor teneatur ad ejus temporis aestimationem praestandam. quo merx solvi debuit. Sicut enim eo loco censetur quis contraxisse . in quem solutio collata est. l. 3. U. de reb. βυct Jud. p . l. contraxisse. 11. 1. de obl. ct acy. sic etiam simpliciter fidejubens, in id tempus censetur solutionem contulisse. quo principalis debitor solvere tenebatur. itaque fidejustor praestabit eam aestimationem mercis, quanti eo tempore valuit, quo debitor promiserat se soluturum; non vero quo tempore fide-justit, quia fidejussor non potest in duriorem causam obligari, quam principalis. l. Grace. 8. 6 illud. I I de si ejus

Quarto opponitur l. fundum. 18.j. de novat. ubi dicitur, fundo promisso, eoque sine culpa debitoris meliore vel deteriore facto. praesentis temporis aestimationem deberi. Res p. Per tempus praesCns non intelligitur tempus praeteritae aestimationis, quae fuit tempore stipulationis, sed quanti res est tempore litis contestatae . nila post moram promissoris fundus deterior factus est ; hoc enim casu ad tempus morae refertur aestimatio. l hominem. 3 7 .re mandat Quinto obstat l. hominem 37.j. mandat. ubi dicitur in actione mandati, qua agit fide jussor, qui pro reo seu debitore hominem

solvit, speetari tempus s olutionis . non tempus litis contestatae, vel condemnationis. Resp. Hoc speciale est in actione mandati, ut spectetur tempVssolutionis. Nam actio mandati tantum datur in id , quod abest. abfuturumque est eo nomine actori. Atqui id tan.

tum abest fidejussori agenti actione mandati, quo dignus fuit ser. vus solutionis tempore, non id quo postea dignior factus est. sede si forte servus postea depretiatus fuerit, non ideo minus fidejusi brconsequetur. Uel ut clarius dicam: Cum mandatarius neque lucrum , neque damnum ex negotio, quod pro alio suscepit, sentire debeat. l. idemque. Io. S. I. dc seq. l. ex manuato. χo. 1fmAudat.

praecisu

179쪽

praecise inspiciendum est, quid ei absit. l. inter causas. 26. g. abesse. 2.& f. praterea. . l.sivero. t h. g. si mihi mandaveris. s. l.si quis alicui. 27. g. impendia. a. d. t. Quod non melius sciri potest, quam si ad

id tempus, quo mandatarius pro mandante solvit, aestimatio referatur, licet eo tempore nulla mora, nulla litis aestimatio, aut nulla condemnatio facta fuerit, quia non aliter indemnis mandatarius praestari possit. Ita eleganter respondet Anion. Faber acutissimus Clusis C. nfrian. au tit. si cert. pet. desinit. X l. M lib. xv l. con-gin. cap. vo. dc IX.

Pro vino vel frumento mutuato reddi non potest aestima

tio vel pecuniae invito creditore.

ΡRobant de sequuntur hane sententiam DD. in I. a. q. I.f. si cert. per. ubi Alciatus M Tatius testantur eam esse communem Dinopinionem. Ratio perspicua est, quia in mutuo debet idem genus quod datum est, reddi. d. I. a. Sed frumentum te pecunia sunt di versi generis, cum aliud sit merx, aliud pretium. l. l .st . econtr.empl. I. r. Τ. de re'permut. Ergo in mutuo non poterit unum pro

alio reddi. Contraria fuit opinio 'aeobi de Arena & Curtii is d. l. 2. f. r.

ΜOventur primo ex l. vinum. 12.1sieert. pet. ubi expresse dicitur. quod pro vino mutuo dato solvitur aestimatio. Sed respondetur, quod ideo ibi praestatur aestimatio, quia debitor fuit in mora: quoractum est, ut vinum jam non sit ejusdem bonitatis, cujus erat tempore contractus, ideoque necessario devenitur ad aestimationem vini. Etsi velit creditor, potest obdurare, di postulare in judicio, ut res ipsa mutuo data, hoc est, ipsum vinum mutuo datum sibi solvatur in eodem genere. I. ubi autem. 7s. S. .fde HO.

Secundo objicitur. l. se quis stipulatus. φ .s de solist . ubi dicitur , si stipulatus fuero a te decem in melle. liberum esse promit sori vel decem, vel mel solvere. Ergo idem in mutuo dicendum. si mutuo frumentum alicui , posse etiam aestimationem solvi. Resp. Qv d mel ibi non erat in obligatione, sed in 1olutione tantum, ut ibi Bart. notat, quia stipulatus fueram decem aureos, vel prope cunia mel ,. ut tu possis ista decem in melle dare: at in mutuo frumentum est in obligatione solutione. d. ι. 2. inprisc. Ideo debiαtor praecise cogi potest ad frumentum reddendum. Tertio refragatur ι. si ita. 42. 1. de Adejus arguendo a contrario sensu rationis ibi redditae. Nam cum ibi statuatur non posse pro debitore pecuniae accipi fidejus rem in tritico, addita ratione. quia pecunia non aestimatur merce; colligitur a contrario sensi,

180쪽

pro debitore frumenti, fideiussorem in pecunia acceptum emcaciter obligari, quia per pecuniam omnia aestimantur. Resp. Muis tuato frumento accipi potest fidejussor in pecunia numerata, eo casu, quo principalis debitor ad pecuniam quoque tenetur, id est, cum est in mora, juxt. d. t. vinum. Uel responderi potest . quod ille text. probat hanc opinionem a contrario sensu, qui sumi non debet, quando legum correctio inde sequitur. Bald. in I.

convcnIicula.C.de eoisc. ct cler. Praeses Everhar. in loco a contrario sensu. quod est in calu nostro, cum ex eo corrigatur d. l. 2. in princ. Quarto, pro contraria sententia adfertui: Quotita duo aequi-pollcnt, non refert, quid ex eis fiat. l. mulier. χχ. in princ.F. ad SC.

Trebbel. I. si mater. 3. C. de instit. is substit. Praeses Everhar. in loco ab aequipoli. Sed frumentum & ejus aestimatio aequipollentia sunt: quia xitimatio vice rei fungitur. Ergo non refert, utrum frumentum, an aestimatio solvatur. Rest. Tunc aestimatio vice rei fungitur, ubi res solvi non potest. fac. libertus. I 2. vers. ct interdum. F. de condie . indeb. sed nos loquimur, quando solvi potest frumentum, tunc non videtur eme locus solutioni aestimationis. Secundo responderi potest, quod procedit haec argumentatio in aliis contractibus, non in mutuo, in quo debet idem genus reddi, non diversum. Itaque opinio Jacobi de Arena nulla nititur ratione vel lege. cui responderi non possit. Erudite 8c copiose Tob. Nonius

nem, quod pro vino mutuato non possit invito creditori reddi pecunia vel aestimatio, communiter DD. sequi & amplecti.

Cum alia eontractus opinione, quam dati sunt, quis hum mos accepit, utpura si ego tibi pecuniam quas doηa

turus dederim , tu quasi mutuam accipias, neque mutuum, neque donatio erit.

PRobatur haec sententia aperte in I. si ego. et . f. de reb. oes. Objicitur I. cum in corpus. 36. Τ. de a .rer. stom. ubi dicitur, ii in causa dandi atque accipiendi dissenserint contrahentes, modo in corpus quod traditur, consentiant, non impediri translatici nem dominii. utputa si ego pecuniam numeratam tibi tradam donandi gratia, tu eam quasi creditam accipias. Resp. In I. tum iis eorpus. praecesserat contractus donationis, seu praecem me cirede batur, & ille qui numeraverat pecuniam donandi gratia, ante promi serat se donaturum, vel saltem se promisisse putabat: ideoque hum numerat postea tanqtiam ex praecedenti obligatione. dominium transfertur, di favore liberationis toleratur ibi dissetisus. Sed in

SEARCH

MENU NAVIGATION