Everardi Bronchorst ... Enantiophanōn centuriae sex, et conciliationes eorundem. Accedit ejusdem Tractatus de privilegiis studiosorum, tum professorum & doctorum

발행: 1695년

분량: 831페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

clatore. quia finita est voluntas. Sicut enim simplicia mandata

sola morte mandatoris finiuntur, ita & mandata post mortem collata finiuntur contraria voluntate mandantis. Ita Bart. notat d. l. ult. esse intelligendam. Idque evidenter confirmat antithetis,

uae inter duos casus proponitur in v. l. uti. Nam primo poniture eo, qui jussu creditoris stipulatus est sibi solvi: huic recte post mortem creditoris etiam invito eo solvitur, quia ea lex fuit obligationis, & ex forma contractus jus quaesitum est procuratori, eo ruod sibi fuit stipulatus. Deinde subjungitur adversative alter cavius, quando simplex intervenit mandatum de solvendo alteri post

mortem : hic non post invito mandatore mortuo solvere man

datarius, ei cui jussus erat, quia finita est voluntas domini contraria ejus voluntate.

Secundo adversatur l. si quis mancipiis. 17. si impubes. 2.1. de insitor. Oct. ubi traditur. quod per mortem domini, qui institorem

Pra Posuit suae negotiationi, non revocatur mandatum institoris. Resp. Distinguendum esse inter procuratorem, ic institorem, Mandatum procuratoris sola domini morte finitur. I. mandatum. C. man.

dat. Mandatum vero institoris non extinguitur morte domini, qui eum praepositit mercaturis faciendis,' sed durat, quamdiu non revocatur institor ab heredibus. I.se . ii. f. de institor. ant. Spectat igitur hoc est in institore. ut morte domini mandatum ejus non finiatur. Cujus specialis juris ratio consistit inutilitate commercio rum, quae ad summam reipub. pertinet. & privatis magna adfert commoda. Unde ne heredibus auferantur ingentia commoda, quae ex actibus institorum ad dominos redeunt, non solvitur ossicium seu mandatum institoris, morte domini. Cujac. intractat. 8. ad African. ad i. ejus.1. de res. cred. Tertio adversetur l. eum pater. 77. S. Mavio. 6. F. deleg. 2. ubi deciditur. quod mandatum donationis causa mortis. non finitur

morte mandantis, si mandatarius ignorans mortem mandantis executus est mandatum. Resp. Quando mandatum fit in vita mandantis . sed effectus ejus post mortem protrahitur, tunc morte mandantis non revocatur, si mortem ignoravit mandatarius. Bart. ad a. g. Mauso.

Quarto repugnat t. r. c. de obl. ct aes, ubi dicitur, si mandans defunctus sit, nec reliquit heredem . utilis actio datur mandatario 3 directa vero datur, si heredem reliquit. Resp. Quod dicitur,

morte mandantis, re adhuc integra, solvi mandatum, non habet Iocum in mandato actionum venditarum, donatarum, aut insolutum datarum, nisi mandans decessisset sine heredibus, quo casa datur utilis actio mandati.

212쪽

Ex ratthabitione nascitur actio mandati. EX rati habitione mandati actio generatur, illeque qui ratum

habet, mandati actione Obstringitur. I. semper.6o. 1. de R. I. Sed objicitur, quod decisum est a JCtis, si quis aliena gerat negotia, ut si quis Titii debitores extra judicium admoneat, iique gestori solvant. 8t Titius hoc deinde ratum habeat, negotia Titii gesta esse dicuntur, ideoque Titio competit post rati hahitionem negotiorum gestorum actio. l. si pupilli. 6. g. item quaritur. 9. Sc l. Pomp.nius. 9. F. de neg. ges. Similiter ei qui pro adsente debitores dejussit, ratum debitore habente, datur fidejussori contra eum.

negotiorum gestorum actio. I. ex mandato. xo. F. mandat. Di

stinguendum ex communi sententia DD. Aut quis gessit negotia absentis domini nullo mandato praecedente, & tunc non mandati, sed negotiorum gestorum actio competit: Aut negotium ge. stum est praesente domino, & tunc si id ei utile est, ex sola prae- .sentia datur mandati actio. ι. qui patitur. 13. dc ι. qui fide. yyd.

mandati. Pech. ad e. ratthabitionem. de R. 7. in 6.

Aliter etiam potest responderi hoc modo, quod si quis pro absente fidejussit, vel negotia ejus gessit, eo absente, & sine ejus mandato expresso vel tacito, di sine ratificatione, tunc competit actio negotiorum gestorum. d. l. ex mandato. At vero si quis pro absente fidejussit, vel negotia ejus gessit, qui deinde ubi rescivit, ratum habuit, is merito tenetur actione mandati, cujus instar habetur ratiliabitio. l. licet. ff. dejudie. l. uis. ad SC. Maced. Sed contra hanc solutionem instatur ex I. Pomponius. 9. U. neg. ges. ubi dicitur, post ratiliabitionem competere negotiorum gestorum actionem. Resp. Ibi JC. loquitur de negotio gesto , quod utcunque fit ratificatum, mandati tamen actio non sum. ceret. Quo casu necessitas juris exigit negotiorum gestorum actionem dari.

Ratthabitio retrotrahitur, ct mandato comparatur.

HAEc assertio inter regulas juris relata est in I. semper. 6o. ET I. hoc jure. in maleficio. a. f. de R. I. di expresse iisdem verbis ponitur in c. ratthabitionem. de R. . in 6. Unde qui negotium gestum ex post facto ratificat M approbat, ad tempus actus seu ne otii gesti haee ratthabitio retrotrahitur, & perinde obligatur ratum habens, atque si tempore negotii gesti vel fecisset illud, vel fieri mandasset. Ob

213쪽

Objicitur primo, quod Ulpian. respondit in I. quid ergo. I 3. in princ. 1. de his qui not. infam. Quod si pater mandavit filio, ut duincat viduam intra annum luctus, quod notetur infamia; sed si ratas habeat ejusmodi nuptias, pater non fit infamis. Resp. Ideo ibi raotthabitio non comparatur mandato, quia nostro nomine negotium non est gestum: quod autem nostro nomine non geritur, ratum a nobis haberi non potest. c. ratum. de R. I. in. 6. Nuptiae vero illae .

de quibus dictum est, nomine patris non sunt contractae , sed filii.

Pech. in d. e. ratthabitonem.

Secundo adversatur, quod Africanus respondit in l. bonorum possessonem. 24.. g. rem rat .hab. quod bonorum possessio a procurato. re agnita, M a domino rati habitione confirmata, viribus caret. Rusp. Ea rati habitio propterea non valet, quia interposita est mit tempus petendae bonorum possessionis elapsum Ut enim rati habitio confirmet negotium antecedens, debet interponi intra illud tempus, quo actus expediri potuit. Tertio obitat, quod Cajus ait. rati habitionem tutoris, de iis quae per pupillum gesta sunt, mandato non comparari. ι obligari. 9. 6. s.ff. de auci. tutor. sicut et alibi dicitur. quod mandare possit pater filio ut adeat hereditatem, sed ratum habere non potest. l. si quis mihi. a g. jussum.j. de acq. her. Resp. In illis negotiis mandatum leauctoritas pro forma aetus a lege requiritur, quo casu rati habitio

non exaequatur mandato. f. tutor. a. inst. de auct. tui.

Quarto Sc ultimo obstat, quod apud Julianum responsum est in I. si pupilli. 6. f. seolscio. 6. U. denegas. si servum non necessarium

emero filio tuo. & tu ratum habueris, nihil agi rati habitione. Resp. Ideo ex ea ratthabitione non datur actio contra ratum habentem, quia ejus contemplatione nihil gestum est. Ratum enim quis habere non potest , quod suo nomine non est gestum. l. si servui. 13. U. deprecar. Aliter Cujac. respondet. qui vult, illum text. ita intelligendum, non quod omnino nihil agatur, sed quod rati habitione pater non obligetur in solidum, sed tantum quatenus e X negotio gesto factus est locupletior. C ae . a d. l. se eumservum. U. uer β.cred. in tract. ad African

Societas seisitur morte , heresque socii in societate

non I. ccedit.

Ttatus sunt in g. solvitur. s. inst. desciet. I. actione. 6s.f. morte. 94s proscio. Ratio est, quia in societate certa eligitur persona, certique hominis fides Scindustria in eligendo socio spectatur. d. g. solvitur. Saepe autem accidit, ut heres non tam si idoneus so-- cietati, atque defunctus socius. Adeo autem morte solvitur socie-M 1 ta. ν

214쪽

ias, ut nec pacisci ab initio possimus, ut heres in societatem sueee.

dat l. nemo potest. 3 s. t. deo. sy- Τ. eou. Cui obstare videtur l. verum. 63. f. in heredem. 8. F. eod. fc d. f. morte. quae aperte ostendunt, pacto 1 ocietatem ad heredes posto extendi. Resp. Aut agitur de societate privata, quae inter duos pluresve negotiatiores lucri causa contrahitur; M in hac societate non valet paetum, ut societas ad heredes extendatur. d. l. adeo. Aut dupublica societate vectigalium exercendorum agitur I &haec societas pacto recte ad heredes porrigitur. d. f. in heredem. Valet autem in hac societate hoc pactum, tum propter negotii magnitudinem, variosque tractatus, tum ne dissoluta societate publica loca.tio damnum faciat. Secundo objicitur d. l. actione. 6s. f. r. 8c f. item se alicuius . lo. ubi etiam transit societas ad heredes socii. Facti species talis pro . ponitur. Contraditas est Rcietas inter duos emendorum quorum, S dum unus peregre proficiscitur ad emendos equos, alter qui domi mansit, priusquam equi emerentur, mortuus est: hoc casu so-chias finita non censetur, sed lucrum post socii mortem ex negotiatione equorum perceptum cum herede ejus communicabitur. Resp. Societas quidem morte secti sinitur, sed tamen actio pro so. cio non finitur. Unde tenetur socius quaesita post mortem socii communicare, si modo, rebus adhuc integris manentibus, ignoravit eum esse mortuum, secus si scivit. d. f. itemsi alicujus. & d. f. in heredem. Similiter quoad negotia quae incepta sunt geri, manet societas inter siperstitem socium. 8c heredem socii, ut scilicet lucrum & damnum, quod dependet ex antegesto, cum herede iacommune conferatur. l. heres. o. F. eod. d. f. morte.

Tertio objicitur, quod dicitur in perpetuum coiri societatem posse. l. 1. F. pro. sec. Resp. Perpetuum, non aeternitatem significat, cum nulla societatis in aeternum sit coitio. l. nuda. 7 o. f. prosoc. sed dum vivunt socii, ut J C. interpretatur ind. I. I.

Arbitrio coliato in aliquem tertium, viri boni arbitrium

electum censetur.

IN hac controversa quaestione, qua tractatur, quando tertii arbitrio aliquid committitur, an tunc rius arbitrio standum sit, an vero recurratur ad arbitrium boni viri, haec probabilior est Anatentia, quod viri boni arbitrium sit comprehensum, etsi minatim certa persona sit designata, cuius arbitrio fiat. Quae sententia non solum in contractibus, sed etiam in ultimis voluntatibus Pr

cedit. De contractibus textus sunt expressi in l. foentatem. 76. cuirast. seqq. U. prosoc. idem in legatio obtinet: nam si alicui ex pluri-

215쪽

bus rebus optio sit legata, arbitrio Titii, si Titius non arbitretur, legatario competit electio, secundum viri boni arbitrium. l. tili. 6, seu etsi quis. r. com. de leg. Et generaliter traditur in I. i .F. deteg. a..iutesamentis legatum in alterius arbitrium collatum, pro viri boni arbitrio accipi.

Objicitur l. 6. F. de cond. Θ dem. ubi testator jussit sibi monumentum fieri ab herede, arbitrio Titii, adjecta pinna, nisi heres faciat: &deciditur, Titio non arbitrante, poenam non committi ab herede. Itaque hoc casu quoad poenae commissionem, a persona Titii non receditur, neque recurritur ad viri boni arbitrium. Resp. Quando heres jussus est facere monumentum arbitrio Titii, sub certa poena, tenetur heres nihilominus facere monumentum sciscundum dignitatem dc facultates testatoris: sed tamen mulcta non Committitur, si Titius arbitrari nolit, aut non possit. ι. in te me*to. 27. F. δε eond. O dem. Idque speciali ratione receptum est, quod stricte accipiantur poenae in testamentis, unde di legata pinnae causa relicta jure veteri non subsistebant.

secundo olijicitur l. si eoita. 7ς. F. ρνο. se. ubi dicitur, si - cietas contracta sit ex partibus, quas Titius arbitratus fuerit. si Titius non arbitretur, quod societas nihil valet. similiter in I. se

merces. 2s.ss locat. & l. ult. C. de contr. e t. statuitur, si venditio vel locatio sit contracta, quanti Titius arbitratus fuerit, Titio non arbitrante, nihil actum censeri. Resp. subdistinctioner Auti tertius, in cujus arbitrium contractus collatus est, nihil est arbitra. tus , dc tunc ouasi defecta conditione nihil actum censetur. Aut, aliquid arbitratus est, sed iniquius, di hoc casu valet quidem con tractias . sed judex iniquitatem arbitrii in melius reformabit, &ad, Nquitatem redigit. l. unde si Nerva. 79. f. pro.se. Ratio diversi p. tatis est, quia quando arbiter aliquid est arbitratus, sed iniquius.. jam conditio sub qua stabat contrae tus, purificata est; lx ex contractu nata est obligatio 3: actio, cui potest judicis ossicium deservire, reducendo ad arbitrium boni viri. Sed quando nihil omnino arbitratus. est, nulla nata est obligatio vel actio. cui viri boni vel judicis arta trium possit accedere in corrigenda iniquitate. Porro haec iniquitas corrigitur non solum in bonae fidei, sed etiam in strictis judiciis, propter verisimilem contrahentium voluntatem.

cujus in omni judicio habetur ratio. l. si liberius ita juraverit. de op. liberi. Idem probat l. in proposta. 78. 1 pro sioc. In verb. eo , magis , quod judicium pro focis bona fidei est. quasi dicat, idem, statuendum esse, si esset stricti juris. Ita not. Bart. iud. l.societa

l. rem. 7 6. f. arbitrorum.

Tertio Objicitur l. tili. C. de contr.empl. ubi diciditur, si vendiis, tio collata est in arbitrium Titii, di ille pretium definierit, omni- , modo secundum ejus aestimationem pretium persolvi, &vendi j lionem adestectum pervenire. Itaque sive Titius aequum, sive in-

216쪽

iquum statuerit pretium, standum est ejus arbitrio, neque rereris ri poterit ad arbitrium boni viri. Resp. Rus legis haec est sentenistia, quod si Titius, cujus arbitrium in venditione comprehensum est , pretium rei venalis, sive minoris aestimaveriti sive pluris, quam alii vulgo facerent, ejus rest attoni omnino standum est. Si tamen rem majoris pretii aestimet longe noris, videlicet iacta dimidium justi pretii. hujusmodi iniqua emtio rescindetur, sicut

si venditor rem ita nullo arbitrante vendidisset, venditio rescinderetur, per ι 2. C. de res. vend. Neque d. I. ult. adversetur, quia constitutiones generales juris communis, speciales exceptiones alibi traditas non excludunt, juxta regulam juris, quod in toto jure generi per speciem derogatur. ι. in toto Iure. 8o.1. ae R. I. Do-neu. ad se arbitratu. Φ3.1. e V. O. num P.

ASSERTIO LI. Socius socio tenetur tantum in id, quod facere potest.

SI quis cum secto agat judicio societatis, non plus consequitur,

quam adversarius eJus facere poteth. Non enim totum quod habet . ab eo extorquendum est, sed & ipsius ratio habenda est, ne egeat, hoc est . eatenus exigendum est ab eo debitum ex societate. ut alimenta deducere possit. inst. dea t. linum qui . a 6. f. de jud. ι in condemnarione . t 73. . de R. J. Sed an hoc etiam beneficium detur unius certae rei, vel particu- Iaris negotiationis socio, non satis inter ipsos J Ctos convenit. Nam in a l. lunt qui. statuit Ulpianus, omnium bonorum sociis hoc privilegium competere. Contra inpianus in ι. verum. 63. F. proso etiam unius rei socium hoc beneficio gaudere affirmat, ut in ilrantum quod facere possit, condemnetur, addita eleganti ratione,

quia societas jus quodammodo fraternitatis in se habet. Haec loca ita concilianda sunt, quasi suppleat Ulpianus ind. L-quod

in d. l. 36. omissum est, ac uterque locus conjungendus est, perinde ac si ita scripsisset Ulpianus, Socium omnium bonorum accipere debemus. Sed & fi unius rei socii sint, verum est eos conveniri. quatenus facere possunt. Duaren ad d. l. 16. Idque evidenter probat ratio ab Ulpiano in d. l. verum. subjecta: ubi dicitur, id sum viam rationem habere, quia societas jus quodammodo fraternitatis in se habet. Quae ratio cum tam in λcio particularis nezotiationis. quam universerum bonorum locum habeat, merito hoc pii vii gium utrisque sociis tribuendum est. Ubi enim eadem ratio militat . ibi idem jus servari debet. I. iliud. 32.f. ad i. Agau. Et hanc sententiam tanquam vertissimam laudat & sequitur Nicolaus Genon Professor Patavinus in eonciliationibus legum contrariarum: in conciliatione L verum s. f. proseo. di Isunt qui. I 6. F. de redia.

217쪽

CENTURIA IL

In pretio emtionis naturaliter licet contrahentibus se

circumvenire. EA est commerciorum ratio, & emtionis qualitas & conditio, ut

quod pluris est, minoris emere; quod minoris est, pluris vendere permissium sit. Naturaliter enim, id est, ex jure gentium, & natura contractus, possunt contrahentes se in pretio emtionis circum- Venire. ι. in eau μ. 36. g. uti. 1. de minor. I. items. 22. f. ult. U. locat. I. se υoluntate. s. C. de rose. vend. Quae circumscriptio hoc modo intelligenda est, quod pro communi negotiatorum more. 8c ex emendi vendendique licitatione sit receptum , ut emtor quam minimo emat, venditor quam plurimo vendat. Hic enim omnium animus est vili emere, care vendere, ut Mimus dicebat; quilibet namque lucri sui causia hunc contractum suscipit. Et hoc est quod dicitur, naturaliter licere se in pretio eircumvenire. nam naturalis ratio in hoc

contractu quaestum, id est, inaequalitatem approbat: si tamen fit tolerabilis. dA.sevolamrate. Porro ita demum admittitur haec laesio seu circumscriptio pretii, si dolus absit. Si enim probari possit. quod deceptio pretii ex dolo contrahentium proficiscatur, rescindetur venditio. t. si quis a maverit. 9. ι, ct eleganter. 7. . de dolo. ι. ct ideo. 23. f. locat. Male ergo fle imperite vulgo ex hoc loco colligitur , quod leges dolum di deceptionem permittant in contractibus, cum nihil magis quam fallere 3c decipere alium a viro bono sit alienum. Deceptio namque de circumventio hic non pro fraudulento venditoris consilio, quod fit ex proposito, intelligi debet: sed pro laesione, quaere ipse fit, & incuria contrahentium. Nam si

interveniat evidens venditoris vel emtoris dolus, redditur contractus venditionis, tanquam bonae fidei, ipso jure nullus. Uiuolo. s. C.

de res. vend. Oιd. H. 4. Mi. a. Eleganter C M. μου nov. 97. in fine. Itaque haec est sententia l. in causa eognitione. ε 3. S. ult. g. dominor. quod JCti ex tacita contrahentium indulgentia permittere videntur ob naturam contractus, modicam laesionem: cum alioqui commercia impedirentur, si temper exacta illa de mathematica pretii aequalitas foret anxie de scrupulose observanda. Honestiua siquidem di utilius est, modicum defectum vel excessum mutuo condonare , quam in summa & praecisa aequalitate immorari, A se torquere. Ita que propter commerciorum utilitatem, modica a summa pretii aequalitate defectio permittitur; quae ob id naturaliter licere per-m ittitur, quod contrahentes naturali consensu id sibi mutuo condonare videntur, & quia de natura contractuum ea esse videntur, sine quibus commode non possunt in communi lc promiscuo usu haberi. Ita eleganter tradit Coarruv. lib. 2. var. resol. cap. S

218쪽

Dissensui seu error in materia vitiat emtionem, pignus O

stipulationem non item.

Si inenatione contrahentes erraverint in materia, licet incorpo in re consenserint, emtio ipQ jure nulla est: ut si aes pro auro, stannum pro argento vaeneat. l. ιn venditionibus. 9. 1. de covir. empl. di condictione indebiti vel sine causa. pretium quod solvit emtor, repetere potest. l. Darei. I 6. l. domum emi .r7. ι. eum ab it. F. de contr. empl. Diversum obtinet in stipulatione vel pignore, qui contractus non vitiantur, licet error in substantia vel materia interveniat. I.situ quod. χχ. V. de terb. obi. l. r .sf. de pigu. act. Ratio

diversitatis est, quod nihil superesset in obligatione, si diceremus Pignus vel stipulationem nullam est, ubi sis pro auro promissum Vel Dppignoratum esset. Itaque creditoris Sc stipulatoris interest, faltem illud corpus, quale quale sit, deberi, dc sic aes saltem in obligatione venire : attenta insuper hac ratione, quod nihil ex horum Parte interdum in his contractibus interveniat. Alia ratio eli in emtione, quia cum emtor vicissim obligetur ad pretium dandum, ideo ejus potius interest. ne ullo modo in aere consistat obligatio, quod Pro auro venditum est . quam si res data ingenti pecunia comparet Pro auro. Potest etiam alia reddi ratio diversitatis, cur error in materia viti et stipulationem Et pignus . non vero emtionem, quia in emtione requiritur, ut proportio aliqua sit interpretium, dcrem venditam. Jam vero nulla foret proportio, si verbi causa. pro atITO aes venditum- esset . quae enim proportio esse potest inter aes ta

pretium auri.

Sed in hoc cnunciato duo contraria JCtorum responsa occurrunt. Nam in I. quod tamen. 34.1f. de contr. empl. Ulpianus respondet, si inauratum vel inargentatum aliquid vaeneat pro aureo sive argCnteo, valere venditionem, ideo quod non erretur omnino in materia: cst enim in eo auri vel argenti aliquid. Contra in ι. q. . S. Di .lf eod. affirmatur, non valere venditionem, si mensa argento COOperta vaeneat pro argentea. Accursind. f. tili. ait actum fuisse, ut solida mensa esset ex argento: ait enim lex prosolida. Quae solutio non placet, nam dc vas inargentatum dum vaenit, pro solido vaenit, idque pro cauto semper habetur. l. 3. f. d. reb. cred. Cujac. recte censet inaurata sive inargentata separanda esse ab iis, quae auro sive argento cooperta sunt. Mensae aeneae inargentatae vel inauratae argentum sive aurum inest: argento sive auro mensae coopertae aringentum fi ve aurum non inest, sicut vestis qua homo cooperitur detegitur, non est materia hominis. Lamina argentea, qua mensa

219쪽

Secundo objicitur l. Labeo. s. f. de contr. empl. ubi in materia est erratum, & tamen valet enatio. quia venditor qui vas aurichalcum pro auro vendidit, tenetur, ut aurum quod vendidit, praestet, actio. ne exemto. Resp. EX co quod dicitur, monem ex emto dari deiscepto non sequitur valere emtionem: nam actio ex emto dat unetiam emtori ad id quod interest, licet nulla sit emtio. l. qui officii.6 a. f. I. U. eos. ubi qui ignorans emit rem sacram pro prophana. agit ad interesse, licet emtio nulla iit. Itaque emtori non dabitur hoc casu actio ad rem emtam, sed ad interesse.

ASSERTIO LIV.

Emtione perfecta, ne quidem cum arrharum dispendis

ab ea recedere licet. G Ravis est quaestio, an ab emtione perfecta contrahentes λlius

arrhae ja Rura possint recedere. Et verior est sententia, emtione per conventionem absoluta,si alterutrum contrahentium poeniteat, minime ab ea recedere licere, ne quidem cum arrarhum dispendio; 'sed praeter amissionem vel restitutionem arrhae, ad implementum contractus agendum est. l. a. C. quand. lie. ab empl. uise . Mebemb. in parat. de contr. empl. num. 9. Itaque emtor si recusat implere conintractum, perdit arrham, M insuper ad solutionem precii tenetur. l. de lege commissὸria. 6I.ult.1fde l. commisis Uenditor vero si nolit rem venditam tradere. duplicatam arrham restituere compellitur, de praeterea ad tradendum vel praeilandum id quod interest, cogi potest actione ex emici. l. I. & I.pradia.18ss. de act. empl. Convincitui haec Conclusio ex eo, quod arrhae datio in emtione adhibetur, quo magis corroboretur contractus: arrha enim a Graeco vocabulo άψοιγες dicta est, quod validum te firmum significat. Ut enim stipulatio, ita & arrha firmandarum obligationum gratia intervenit, quo per fectam Ee validam esse emtionem evidentius probari possit. L quod spe. de contr. empl. Ergo si a perfecta nudo consensu emtione recedere non licet, neque partibus poenitere est integrum, ni si simul id quod interest adversarii praestetur. ι. sicut. s. C. de obl. cta p. multo minus licebit a perfecta emtione discedere, si non tantum nudo consensu, sed praeterea arrhae datione firmata est. Quae enim ad augendum inducta sunt, non debent diminutionem operari. t. legata inutiliter. I s.ff. de leg. r. Nec quicquam adjuvat contrariam sententiam l. eontractus. 37. C. de M. ins. 8c g. r. inst. de empl. ct vend. Ex quibus locis quidam colligunt interveniente arrha posse contrahentes invita etiam altera parte . sola amissione arrharum ab emtione recedere. Quod enim ibi dicitur de amissione arrharum, intelligi debet de contractu imperfecto, utputa si emtio in scriptura celebrata sit ν quae non- .

220쪽

dum a contrahentibus subscripta, vel a tabellione in mundum reis dacta est, quae emtio adhunc imperfecta est: hoc ergo demumaea. su sola arinarum jactura licet ab emtione recedere. Quod pro istur ex disertis verbis d. g. a. ubi dicitur: donec aliquid ex his de

est , paenitentia iocui est , ct potest emtor vel venditor sine poena

secedere ab emtione, ita tamen nisi arrha data sit. Quae sane verba arguunt ibi de contractu imperfecto agi, praesertim cum adis dantur nominatim haec verba, Is qui recusat implere contractum. quod certe contractus imperfecti est. Adde, quod in d. l. eonistractus. expresse dicitur: sevi vendere pollicitus es, venditionem recusans, in duplum arrhas reddere eogitur. Itaq; quousque complementum non accesserit emtioni, licebit ab ea deseedere sita a

rharum jactura. Eaque fuit sententia Bulgari & Johannis magis

approbata. Ano in hum. C. de contr. empl. Quorum sententiam Ω-quitur Bald. in d. l. contractus. 8c Bart. in I. I.F. de publiean. olta. cl. 4. act. 2. qui notat hanc esse veriorem Opinionem, contra communem, quod venditor non perficiens venditionem, ultra arrhas teneatur ad interesse.

Perseola emtione, quod si simulatque de merce ct pretio

convenit, periculum rei vendita statim ad emtorem pertinet: contra Cujacium. TRaditur haec conclusio in s.cum autem. 3. inst. de e t. ct vend.& l. necessario. 8. f. deperie. θcom. rei vend. Unde ii aedes venis ditae ante traditionem casu fortuito conflagraverint, hoc periculo emtoris cedit, & nihilominus cogitur pretium selvere. d. g. cum autem. & ibi Wesemb. Quae regula duabus firmissimis rationubiis fundata est, primo quia debitor speciei liberatur interitu rei, qui ante moram sine cuia ejus contingit, licet res necdum traditati t. t. se ex legati. 2 3. st. de V. o. Itaque cum res vendita interiit easu fortuito, liberatus est ab ejus praestatione venditor, tanquam speciei seu certae mercis debitor, & res periit periculo emtoris, tan. quam creditoris. Altera ratio est, quod aequum sit ad eum sp Mare incommoda, qui sentit commoda. l. io. f. de R. 2. Itaque cum emtor percipiat commoda rei venditae, quae ante traditionem accesserunt, veluti si ager alluvione excrevit, rationi consentaneum est, ut pericula & incommoda quoque sustineat. l. i. C. de perie. O

Sed huic assertioni vehementer refragatur responsum Africani in ι. si fundus. 33. 1. locat. ubi dicitur, si fundus venditus ante trais ditionem pnblicatus sit, quod periculum ad venditorem pertineat, di pretium emtori vel restituere vel remittere cogatur. Cfac. ira

SEARCH

MENU NAVIGATION