Everardi Bronchorst ... Enantiophanōn centuriae sex, et conciliationes eorundem. Accedit ejusdem Tractatus de privilegiis studiosorum, tum professorum & doctorum

발행: 1695년

분량: 831페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

rris. ad Afri n. ad d. l. si fundus. 8t Aeto in I. Lueius. F. do evict. tali distinctione hane antinomiam conciliant, quod si fundus ante traditionem publicatus ves peremtus sit, tunc periculum sustineat venditor.'& emtori actio competat contra venditorem, ut pretium reddat vel remittat: di de fundo ante traditionem publicato respondisse ajunt Africanum in a. l. si fundur. Si vero

Post traditionem publicatus fuerit, periculum ad emtorem perti-ncat , ec de fundo post traditionem publicato tractare volunt diu lum in v. l. Lucius. Uerum haec distinctio contra indubitatam juria regulam traditam'in v. f. eum autem. extructa est. Itaque ne contra certissima juris principia quicquam adstruatur, Convenientius est cum Antonio Fabro hanc pugnam tali distinctione

componere. Aut fundus venditus ita peremptus est, ut omnino in rerum natura esse desierit, ut in exemplis d cum autem. apparet, di periculum est emtoris, quia res praestari non potest, quae 'non est in rerum natura. ci emtor tibi imputet . quod rem statim non sit nactus post emtionem . Aut res vendita praestari potest per rerum naturam, ut si fundus est publicatus . vel servus subtracus 3& tunc venditor non liberatur, nisi actiones sitas praestet. Quod si nullas habeat, quas in emtorem transferre potiti. ut puta ii rem alienam, quae furto subtracta est, vendidit, aut fundus venditus publicatus est, tenetur saltem ad restitutionem pretii. quod non praestet eam rem, quam per rerum naturam praestare potest, si

sorte aut rem alienam emere . aut fundi publicati pretium, iis quisbus assignatus est , praestare velit. l. quod saepe. 3 s. f. se res vendit . . f. de contr. emt. Fab. lib. 2. conject. c. . Aliam stitionem adfert Vincent. Cabotius lib. i. disput. juris civilis. cap. 2P qui putat speciale esse in publicatione , quod fundo vendito publicato periculum spectat ad venditorem. idque propter eam rationem . quod injuria possessori fiat. cui publicato agro modicum honoris gratia dari solitum tradit. V ianus in I. item si verberatum.

itemsiforte. Uda rei Cind. Atqui sicut injuria facta emtori, non nocet venditori, si forte per imprudentiam iudicis emtor de proprietate victus sit. ι.si per imprudentiam. D . U. de evicr. l. emtor. 28. C. eod. ita e contrario injuria facta, vel vis illata venditori, emtori non nocet, nisi hactenus, ut id quod interest, venditoremtori non praestet. d. l. Mundus. Solutionem supra ex Antonio Fabro allatam sequitur & approbat Guilhelmus Rantinus lib. 3. var. lectio. c. xi.

Secundo objicitur huic decisoni I. lecto emptos. a. cum Pseqq. F. deperit. Θcom. rei vend. ubi d icitur si lectos venditos, cum forte in via publica positi essent, concidit aedilis, periculum esse vendi toris. ante traditionem. Resp. ibi non casu fortuito, sed propter imprudentiam & incuriam venditoris lecti sunt concili, qui eos cum impedimento usus publici in via publici collocavit; ideoque periculum merito ad eum pertinet, utpote cum eju5 facto di culpa interitus contingat. Ter

222쪽

188 EN ANTIO Nn N

Tertio adversitur l. quod si neque. I . g. r .fIda perie. ct cona. rei mend. ubi dicitur, si materia vendita ante traditionem furto perierit. periculum esse venditoris. Resp. ibi non certa species vendita fuit. sed genus, puta ligna vel trabes. Atqui quando non species, sed genus venditur, veluti bos, equus . tunc ante traditionem perimitur . res vendita venditori, quia genus perire non potest. l. in ratioue legi=. .

3 o. g. verum. 3.ff. au. t. Falci . illud postremo bene notandum, quod in curia Hollandiae judicando diversia sententia approbata est. quod scilicet periculum rei immobilis venditae ante traditionem spectet ad venditorem, idque vigore constitutionis Carolinae sancitae anno is 29. 1. Maji: qua cavetur, quod venditio bonorum immobilium non sit valida de rata, nisi facta sit&comprobata a judice loci, ubi bona sunt sita. Ita judicatum di pronuntiatum est in curia provinciali Hollandiae in lite vertento inter M. Theodorum Bernardi pictorem, contra Jacobum Adriani delictit, uti relatum extat 'in decimnibus curia Hollandis, decisione 32. referente Senatore Carmel Inio.

Vino certo in specie vendito, periculum statim emtorem respicit, nisi id actumsit, ut degustetur.

IN rebus quae degustari solent, periculum usque ad degustationis

diem, sustinet venditor. Si tamen certum vinum venditum est in specie, puta omne vinum quod in dolio vel in amphora est, statim periculum emtorem respicit, nisi ita vaenierit, ut degustetur. I. r. & . ff. de perie. Θ com . rei vena. l. a. C. eod. vel mu quid de honitate vini venditor assirmavit, aut denique nisi scivit bonitatem vini non duraturam. ι. si vina. l s.ff d. tit. Haec est Agonis sententia legibus maxime consentanea, quam approbant Accurs dc Baro μή f. pen. inst. de empl. o ven . di in manual. ad tit. de peric. oe

Non obstat I. i. vers. sed etsi j. de perie. ct eom. rei vend. ubi in haec verba loquitur J C. Si non sint degustata . signata tamen ab

emtore vasa. periculum esse venditoris: ubi vinum in specie vendiis tum erat, quia certa vasia signata sunt. 8c tamen usque ad degusta.

tionem periculum spectat ad venditorem. Nam hoc intelligendum est in terminis istius casus, qui ab initio a JCtis propositus est. nimirum quando convenit simpliciter, ut periculum esset venditoris, neque tamen tempus appositum est, quousaue periculum sustineat venditor: hoe casu tempus degustationis observandum est, ut e usque periculum sustineat venditor. Costat. ad. d. l. I. SalIcet. ad I. sicut. ia. C. de a t. empl. ubi hanc sententiam dicit esse puram Sc

223쪽

CENTURIA II. a 89. ASSERTIO LVII.

Venditor Afacultatem habet rei tradendae, praecise cogi

' . , potest ad ἔradendum.

IN actione emti ad hoc tenetur venditor . ut si tradendi faculta.

tem habeat, praecise cogatur rem emtori tradere. t. ex emto. Ir. V. de My. empl. ubi dicitur: venditorem imprimis rem ipsam tradere, ais, prastare oportet. imo manu militari ab eo auferri potest, ut notat Caser. ad i. s. f. de ad . empl. Probatur haec decisio quoque aper. to & inconvincibili textu in A. alia autem. 2. vers. persciuntuν autem. inst. de donat. ubi Imp. sincivit, quod donatio ad exemplum venditionis habeat necessitatem tradendi. Idem traditur in , sed Θων- tum esse pretium. I. inst. de emn. Er vend. in verb. tunc omnimodo res , scilicet vendita, tradatur, ponderando dictionem omnimodo, quae

praecisam necessitatem habet. t. si possessori. in primip. ff. de petit.

Obstat l. t .ff. de ac P. empl. ubi dicitur, si res vendita non tradatur. d interesse agi, unde venditor praestando interesse liberatur. Reis spondendum . quando non interest emtoris rem tradi, ut si mora commisia sit, & ita occafio bene utendi re emta perierit emtori, tunc in arbitrio emtoris est agere ad interesic. t. se traditio. . C. deuot. eot. l. si contractus. I 6. circa med. C. de fide instrument. Duarenus vero respondet, istam legem & similes quae de interesse loquuntur, intelligendas esse, quando venditor non habet facultatem rei tradendae. Itaque si habet copiam rei tradendae, praecise tenetur tradere ; sin minus, ad id quod interest, tenetur, per t. qui tibi. 6. C. de berea. vet. act. vend. Haec est opinio Martini in d. l. i. 8c I.se traditio. C. eod. ubi additio ad os dicit hanc esse communem omnium pene DD. distipctionem. Alio modo potest etiam responderi ad A. l. si traditio. quod ideo in illa I. condρmnatur venditor ad interesse. quia ita petitum filii ab a re I in cujus arbitrio residet electio, an rem venditam velit petere, an vero interdine. Idque inde colligitur. quod Imp. dicat, quod quanti interesse eompleri emtionem fueris arbitratus praeses provincia , tantum in condemnatiouis taxationem deducere curabit. Quae omnia indicant petitionem emtoris ad interesse praecessisse, quia sententia debet esse conformis libello. I. ut fundus. 38. F. com.divid. Ita eleganter tradit Fulvius Constantinus ad g. perficiuntur. num. 4. inst. de donat. Vide omnino pro confirmatione hujus opinionis Fabrum lib. 6. e. 37. Secundo objicitur l. syactum. i3.Τ. de a 3. e e. ubi dicitur, sit venditor,qui jactum retis vendidit pisces captos reddere nolit, aestimari debet id, quod extraxit. Ergo venditor non tenetur tradere,

sed praestando interesse liberatur. Resp. Dicendum, quod ibi non

224쪽

res certa, sed factum potius venditum est. Nam cum facta sere omnia sint incerta. ista decisio. qua traditur venditorem praecise teneri rem venditam tradere, limitatur, nisi vendatur aliquid in. certum. consistens in spe, & pendens a futuro eventu ; nam spe deducta ad certitudinem, Zc verificata, qui vendidit, & habet facultatem rei tradendae, non praecise cogitur tradere, sed liberatur praest indo aestimationem. δc sic interesse. Ita Alexander, Juson. & communiter DD. accipiunt d. t. si jactum.

Tertio adversatur, quod in obligationibus facti sussicit praestare id quod interest. l. 7 2. vlt. 1. de V O. t. si ab alio. r 3. f. ult. f.

de rejud. Sed venditor ad faetum tenetur, nempe ad rem tradendum. l. . 1. de usur. l. si rem tradi. Τ deTO. Ergo praestando interesse liberatur, neque praecise tenetur rem venditam emtori praestare Resp. Traditio ad quam venditor tenetur, non est res meri facti, quia habet in se inclusam dationem, di vcnditor non solum tenetur ad tradendum, sed etiam ad dandum, id est, trans. ferendum dominium. l. ex emto. II. 1. de ad . empl. t. cum man fata So. f. ult.fite contr. empl. Ergo cum venditor ad dandum quoisque iit obligatus, si rem habet, &potest eam praestare, cogitur praecise eam praestare, quia haec est natura obligationum dandi, ut omnimodo detur, id est, dominium transferatur in stipulatorem. I. ubi autem. ult. f. de HO. Distentiunt rauilus lib. i. var. quast. jur. qu . 9. Facisin. lib. 2. controυ. jur. c. 3o. qui statuunt, venditorem praecise non posse compelli ad tradendum rem veninditam, sed praestando id quod interest, liberari. Idem tenent Goda.

theus ad s. pretium. ins. de empl. is vend.

ASSERTIO LVIII.

Remedium legis Σ. C. de resin. venae non habere locum iis transactione, contra BARTO LUM 2Ani UM PIN ELLUM.ΡRobatur haec decisio in I. Lucius. 78. S. ult. F. ad SC. Treb. ubi

deciditur, quod si haeres rogatus restituere hereditatem, quadruplo minus restituat. quam. vere in hereditate extabat, ad reis stituendum quod amplius est in hereditate non tenetur, si de restitutione hereditatis transactum est. Ratio decidendi est, quia transis

actiones 1laut pacta sunt stricti juris . arg. t. 7. q. quiuimo. y dc ibi

glos l.si unus. 27. f. pacta . . vers. aηιε omuia .F. de pact. Atqui r medium I. 2. C. de re c. vend. in contractibus bonae fidei tantum locum habet.

Sed objicitur l. 3. g. r. F. detrausact. ubi deciditur, si transactum sit de fideicomisso , posse nihilominus transigentem consequi. quanto

225쪽

quanto minus ex fideicommisso consecutus erat. Resp. Generali inter verum est, si quis minus, quam sibi debebatur ex fideicommisse, per transactionem accepit, non posse eum a transactione recedere, si fortasse postea constitit ex repertis instrumentis, maj rem quantitatem bonorum per fideicommissum ei relictam este, quam heres indicavit. Uerum a generali hac assertione excipituri sie casus. nisi ex codicillis postea repertis apparebat, majorem quantitatem bonorum fideicommissario fuisse reluctam, isque hujus rei ignarus transegit, modica quantitate fideicommissi sibi testamento relicti contentus. Ratio est, quia de controversiis, quae ex testamento proficiscuntur , transigi aliter non potest, quam inspectis cognitisque verbis testamenti. l. 6. U. da trausare. Ex quo sequitur, transactione super testamento, nondum prolatis codicillis. interposita, restitutionem fideicommissi in codicillis relidii non impediri, quia codicilli testamenti pars esse censentur. t. peu.f.

res. quemad. aper. Atqui testamentum nec legitime aperiri, nec exhiberi censetur, nisi totum videatur. Ita eleganter tradit Fomer.

Secundo graviter adversatur l. si quis eum aliter. 36. g. de V. o. ubi dicitur, si stipulatoris dolo promissor inductus est ad promittendum , vel etiam si res ipsa in se dolum habeat, h. e. si gravites Ee enormiter promissor sit laesus ex stipulatione, quod competat ei exceptio doli. Ex qua l. colligunt communiter DD. quod di si alteruter transigentium laesus sit ultra dimidium justi pretii, quod

remedio v. l. a. ei subveniatur. Resp. Haec exceptio doli 'onge distat a remedio d. l. h. quia competit tantum promiori, re in . tena, dum ex sua promi mone convenitur. Caeterum remedium a. ι. h. locum habet etiam contractu impleto, 8c datur ad contractum rescindendum, repromissa soluta Sc tradita.

Tertio repugnat l. Murestite. s. C. de doIo. ubi dicitur, quod si filia immodice laesa est transactione inita cum patre, quod restitutio ei contra patrem competat. Resp. Ideo filia ibi ob immodicam

laesionem ex transactione restituitur, quia minor erat xxv. annis. Nam minores xxv. annis laesi in transactione, proeter aetatis auxilium restituuntur ι majores vero non item. toto tit. C. si adverstransact. not. Mesemb. in parat. de transact. Uel potius dicendum, quod ibi dolus intervenit praeter immodicam laesionem. Sola enim laesio immodica non praestat actionem doli. Unde non propter immodicam laesionem , sed dolum , ibi rescinditur tranactio. Quod etiam ex eo probatur, dum ob paternam verecundiam ibi deis negatur filiae actio de dolo, ergo contra alias personas extraneas

dabitur. quae tamen actio non competit, nisi Interveniente vero dolo.

Ultimo objicitur l. λβmma. 6s. l. r . s. de cond. indeb. ubi dicitur, si in transactione evideas calumnia detegatur, di transactio impe r

226쪽

fecta est, repetitio datur. Hinc colligit Bart. remedio l. t. C. daxes. vend. locum esse . si in transactione quis laesus sit ultra dimidium. Nam ex hac laesione detegitur evidens calumnia. per t. si quis cum aliter. 36. U. de V. o. ubi ista laesio immodica dolo aequi in paratur. Resp locus ille non probat necessario opinionem Barioli. nam Bart. loquitur in terminis aestimationis dubii eventus litis , considerando, quod pro jure vel eventu causae seu litis, duplo major quantitas parti laeta daretur. Sed hic nulla suberit lis vel litis suspicio. Nam illa est hujus f. sententia, quod transactio valet, etsi depraesenti non fuerit lis, si modo lis aliqua timeatur. l. 2. C. de transact. Sin autem evidens calumnia est, hoc est . si neque depraesentilis est, neque lis ulla in futurum timeri possit, tunc transactio est

imperfecta. l. 23. C. de transact. l. 6. C. dejur. Θfaci. ignor. Diluentiunt ab hac decisione Bart. in l. 2. C. de res. ven . num. 7. Pinet. ibid. pari. I. c. . num. I . quos sequitur Mesemb. in para iit. U. da ira adi. in fin. dc postremo Fatain. lib. 2. contrσυ. jur. c. 26. Communis tamen est opinio DD. quod ob immodicam laesionem trans. actio non rescindatur, quando de dubio litis eventu transactum est. Verum Uesemb. post Bart. contrarium servari te itatur in curiis & tribunalibus judicum, atque remedio d. l. 2. C. de res. vendis

in transactione locum esse, si quis in certo jure, puta dividenda hereditate, probare po iiii. sc transigendo ultra dimidiam partem ejus, quod probabiliter consequi potuit. laesum esse. Mesemb. in parati ne trans ei. in fin. Plane edicto regis Galliarum Francisci II.

cautum est, ne transactiones inter majores xxv. annis initae citra

vim di dolum, rescindantur obtentu laesionis ultra dimidium justisretii. Ita refert Pacobus Thuanus libro xxxv. Historiarum in fine. lem edicto Emanuelis Philiberii principis Sabaudia statutum esse

refert Antonius Faber in error. pragmat. deende. 8. errore. 1 o. Uid CAndr. Gail. lib. h. obf. e. 7 o. ubi notat hanc opinionem , quod

transactio praetextu laesionis ultra dimidium justi pretii non rescindatur , tanquam veriorem in camera imperii aliquoties judicando

esse approbatam. Contraria, quod remedium ι. a. C. de res. vend.

etiam locum habeat in transactione in supremo tribunali Hollan diae. judicando & pronuntiando est confirmata in lite seu contro versia pendente inter dominum de Krun ingen, Sc quendam N. Dorpium, qui tutor fuerat liberorum D. de Κrun ingen; bc uia in transactione super causa tutelae praedictos liberos ultra dimidium iusti pretii laeserat, haec transactio per sententiam a dominis senatoribus supremae curiae retractata irescissa, di irrita declarata est.

227쪽

Ius accrescendi non transit in emtorem hereditatis.

RA tio hujus assertionis est, quia jus accrescendi regulariter tanatum locum habet in ultimis voluntatibus . non vero in contractibus. arg. l. s mihi ct Iitio. iio. 1 de T O. Cujus rationis Meest ratio, quia cuni jus accrescendi legis dispositioni acceptum reseratur, quamvis ea in re lex voluntati hominis tacite innitatur. I.s Titio. 6i Iulianus. i . f. de leg. a. solum in ultimis voluntatibus merito locum habere debet, in quibus voluntates test intium plenius accipiuntur. I. intesάmentis. i a. f. de R. . non vero in contra et ibus in quibus totum negotium pressae contrahentium dispositioni relinquitur. l. veteribus. 39. 1 de' M. ι. triticum. 9 . t. quis

Objicitur, quod dicitur portionem portioni accrescere, velut at luvionem. ι. se Titio. 3 3. S. i . f. deus r. emtori ergo accrescet partem habenti. Item obstat I.si totam. g. de aeq. heia quae non habenti partem suam negat accrescere. venditori ergo qui partem sua in hereditatis vendidit, non accrescet, quia jus accrescendi sequi turrem & portionem . non vero persenam i hacscriptura. 26. g. r. F. de cond. Θ dem. Resip. quod comparatio alluvionis non omni eXParte juri accrescendi respondeat. Verum quoci dicitur portionem Portioni instar alluvionis accrescere, hoc eo tantum pertinet, ut in telligamus, habenti portionem suam; alienam accrescere . non amittenti Atqui qui vendidit hereditatem, possidere videtur. quia Pretium portionis venditae habet l. . g. ult. U.si quis omis ea . test. b intest. em c. cum pretium succedat in locum rei. t. si edi rem ct pretium. 22. f. de pet . hered. Ergo rem non amisit. igitur nec jus accre Gcendi. Contra is cui velut indigno erepta est hereditas, quod tacite incapaci cavit se restituturum ut in specie d. I.si totam . rem plane

amisit t. log. de his qua ut indigu. aufer. ergo dc jus accrescendi C jae. lib. obf. I 2. e. 13. Faber in error. praemat. decade so . errore C. & VI.

Objicitur etiam l. fundus. 6 . 1. de eontr. empl. ubi cum quis emisset fundum sibi & Titio, cum pro parte Titii emtio non subsistat, totus fundus alteri acquiritur, etiam pro parte Titii. Resp. Quod pars Titii adjecta censetur supervacuo&inutiliter, ideoquci nihil operatur, sed alteri totus fundus adquiritur . ne injuria adficiatur venditor, qui de toto fundo vendendo cogitavit: nec voluit partem vendere, ne invitus maneat in communione, quae magna adferre solet incommoda. Gomed. d. loc. num. 3. 8cult. ubi notat. hanc veriorem Sc magis communem esse opinionem DD. quod in emtorem hereditatis non transeat jus accrescendi. Dissentit Dua n. dejur. accres. lib. 2. c. o. I9. Robert. lib. 3. Anima υ. c. 9. N Asa ER.

228쪽

In contractibus jus accrescendi non habet locum.

ΡRobatur haec conclusio in I.si mihi ct Titio. I Io.F. BRO. ubi traditur, si quis stipuletur sibi Sc Titio decem, quod haec stipu

latio sit pro parte utilis, pro parte vero inutilis. Utilis est illa. quae in stipulatoris persenam concepta est: inutilis vero, quae in personam alterius collata est, quia alteri nemo stipulari potest. l. 3 8. f. alteri. 37. f. de V. O. ideoque quinque tantum stipulatori debentur. Ex qua lege colligitur, cum in hac stipulatione stipulator & Titius redi verbis conjuncti sint. l. re convictι. 87. 1. de Ieg. 3. I. triplici. 1 2 4Ldρ HS neque deficientis Titii pars stipulatori accrescat, in Contractibus juri accrescendi locum non esse. Idem probatur ex l. aquAm. 6. f. quemad. δενυ. amit. Hanc sententiam tradunt 8c defendunt Mesemb. εc Baro M. S.Ia eadem. inst. de legat. Forn. ad ι. triplici. f.

de V. S.

Opponitur huic sententiae I.fundus. 64.1. de contr. empl. ubi di .citur, si quis undum emit sibi & Titio, quod Titii persena supervacuo apposita sit, ideoque totius fundi dominium ad emtorem pertinebit. Unde sequitur, quod in contractibus locus sit juri accrescendi. Item obstat l.s. f. com. prad. ubi quis servitutem tibi acquisivisse censetur adjectio autem vicini pro supervacua habetur.Resp. Haec doctrina, quod in contraetibus inter conjunctos non sit locus juri accrescendi, tum demum locum habet, quando rei in stipulationem deductae tam facilis est divisio, ut stipulatio ejus divisione non corrumpatur, ut in quantitate in stipulationem collata accidit. Alias autem in contractibus jus accrescendi locum habet, quando vel id quod in obligationem deductum est, divisionem non recipit , ut servitus. d. l. s. vel quando ejus de quo conventum est, divisio obligationem corrumpit. ut fundum tradi. d. l.fundus. l.stipulariones non dividuntur. 72. 1. de V. D. In pri mo exemplo, quod scilicetis qui sibi & alteri fundum emit, totum fundum habeat, propter

duas rationes efficitur. Prima est . quia in hoc contractu venditionis de toto fundo vendendo apparuit esse astrum, eo quod toti fundo pretium est commensuratum. Unde ne injuria adficiatur venditor, qui de toto fundo vendendo cogitavit, dicendum est, totius fundi venditionem valere, di Titii personam adjectam pro supervacua haberi, ideoque & emtor repudiante socio totum fundum retinere cogitur, arg. l. si quis aliam. 46. 1. de solui. Altera ratio est communionis incommodum, ne scilicet, si jus accrescendi nori admitteretur, emtor invitus cum venditore communionem inire cogatur, ex qua maximae discordiae plerumque oriri solent. L eum

pater. 77. f. dulci mis fratribus. 2o. f. de leg. 2. In secundo exemplo id efficit impossibilitas divisionis, quia servitus dividi non potest, ideoque servitus integre uni acquisita videtur. AasER-o by Coos

229쪽

Nomine venditionis non continetur omnis alienatio. Q Uod nomine venditionis seu emtionis non contineatur alius

contractus, nec etiam alia alienatio, probatur ex vi nominis Pert. I. Τ. de com r. emt. ubi dicitur, quod aliud sit emtio, aliud permutatio . quamvis permutatio sit vicina emtioni. l. i. & Lult. darer. perm. Alioqui frustra quaereremus, an sit venditio, an permutatio , an alius contractus, si venditionis nomen Omnes contractus Comprehenderet. I. I .deast. act. Item diversa sunt nomina, ergo diversi contractus. I.hidem. c. de codie. Pro hoc quoque facit ι. ult. - ep t. int,empl. , vend. ubi dicitur: si quis ita pacinatur in vendi- σιο ui1 vel alienationis contractu. ergo nomine venditionis non venitalia quaevis alienatio. alioqui emet ibi si1perflua illa repetitio, veι ten rionis. Itaque pro regula statuendum est, quod nomine venditionis proprie non contineatur alius contractus. Ad hoc etiam est

text. notab. in I. si pupillorum. .f. siprator. 3 .f. ve . eor. quisubruteι. vel cura suns cte. ubi sic dicitur. Si praetor tutoribus permisit vendere, & illi obligaverint, vel contra, non valet quod actum est. quia aliud fecerunt, quam quod a Praetore decretum est. Sed opponitur l.bstatu liberi. de tu lib. ubi dicitur, quod IeX X I. labb. venditionis verbo omnem alienationem complecti via detur. Idem traditur in l.sicut. 8. 3. venditionis. II.1. quib. mori pres μει. ubi dicitur, quod venditionis appellatione etiam legatum Continetur. Resp. Quando eadem est ratio in aliis contractibus de alienationibus, quae est in emtione M venditione, tunc non vi nominIs venditionis. omnis alienatio continetur. sed ex mente de in terpretatione ICtorum obtinuit, ut quod in venditione dicitur, habeat etiam locum in quibuscunque alienationibus, in quibus militat eadem ratio. Hoc verba legis x i. tabb. suadent, quae ita ha- Dent: Vendendi statu libestos jus potestasque esto. Hunc articulum. quo traditur, statvliberos, hoc est, eos, quibus sub conditione libertas relicta est. l. i. f. do tu lib. vendi interim posse. JCti ita interpretati sunt, quod dc alio quocunque titulo alienari possint . quia lex x M. tabb. venditionis verbo in hoc casu omnem alienatio. nem complectitur. Idque ideo receptum est, quod quaelibet fere alienatio olim per imaginariam venditionem, sicut heredis institutio & eat ancipatio,celebrabatur. Sic etiam in simili casu generaliter vendit; onis verbum accipere debemus, in d. t. sicut. s. venditionis. quoad illum casum. Quia si creditor permittat vendi pignus a d mlore, vel aliter alienare, jus suum amittit in illa ra.

230쪽

Pacto de retravendendo praescribitur XXX. annis. SI quis vendidit fundum ad ecto hoc pacto, ut liceat ei pretium

aliquando offerenti, fundum recipere; hoc pactum validum est, daturque ex eo venditori amo ex vendito contra emtorem ad fundum recuperandum. l. 2. C. de pact. int. emp. vend. compos Sed quaeritur, quanto tempore petitioni retractus ex pacto de retro- vendendo praescribaturi Et verius est 3 o. annorum spacio praescribi. Cum enim reliquis omnibus actionibus personalibus regulariter tanto tempore praescribatur. l. 3. & 4. C. de prascr. 3O. ann. Consequens est, dc juri offerendi, quod actione ex vendito quaesitum est , praescribi: ne possetarcs semper metuere repetitionem rei cogantur, &incerta reddantur rerum dominia, contra ι. I. F. de usucap.

Et haec est commuuis DD. opinio, teste. Mesemb. in parat. F.

Qui contrarisum sententiam sustinent, nituntur hoc argumento. Res merae facultatis nullo unquam tempore praescribuntur. l. 2.Ude via pubi. Atqui jus offerendi pretium ad redimendam rem venditam, videtur esse res merae facultatis, quia est in mero vendito ris arbitrio positum. Ergo non tollitur praescriptione. Resp. Haec actio, qua quis oblato pretio, ex pacto retrovenditionis petit sibi rem venditam restitui, non est res merae facultatis, quia non est in absoluta facti potestate posita, sed obligationis jure consistit.& est jus ex contractu alteri ab altero debitum. Genim demum sunt merae facultatis, quae jure dominii nobis competunt, neCabalio debentur, sEd insunt propriis dominiis. Haec quia una cum dominio voluntate domini possidentur, & ab absoluta domini voluntate dependent, nunquam praescribuntur. Pulchre Wesemb.

d. loco.

Secundo adversatur; quod in pacto de retrovendendo adjiciatur plerunque haec clausula, ut quandocunque venditor vel ejuris redet velint pretium Osfrra , possint fundum recipere. d. l. 2. A qui istae clausulae , semper, in perpetuum, quandocunque, desi-

nant temporis infinitatem. l. si ita stipulatui. s r. V. de si jussi.

rgo si talis infinitas placuit contrahentibus, merito pactum est servandum, & in perpetuum . non obstante XXX. annorum praescriptione, competit venditori jus redimendi. Resp. Subdistinctione. Aut simpliciter & indefinite pactum de retrovendendo adjectum est venditioni. & tunc juri offerendi praescribitur XXX. annis. Aut adjecta est haec clausula, ut quandocunque. vel in perpσ- tuum ferre pretium venditori liceat, tunc in infinitum M omni

tempore competit jus offerendi venditori. Quotiescunque enim

SEARCH

MENU NAVIGATION