Everardi Bronchorst ... Enantiophanōn centuriae sex, et conciliationes eorundem. Accedit ejusdem Tractatus de privilegiis studiosorum, tum professorum & doctorum

발행: 1695년

분량: 831페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

CENTURIA I I

ejus doctrinae primus fuit auctor 8c assertor. Quos sequituria ap.

probat Antonius Faber in error. pragmat. de de I9. error. 2. Idque

Probant hoc potissimum argumento. Quando actor probat suam intentionem, &reus e diverso suam negationem, judex sine juramenti delatione non potest litem decidere. Cum enim ab utraque parte probata estcujusque assertio, judex non habet, quod indefinienda lite sequatur, ik dubius est, in quam partem magis propendeat. Neque enim poterit reum condemnare, quia ipse probationem actoris contraria probatione infregit, & destruxit: nec quoque reum absolvere poterit, quando actor suam intentionem plene proubavit. Restat igitur ut jurejurando, quod litium omnium finis est di securis, dubium negotium decidat. Tertio adversatur huic conclusioni I. ult. C. des etcom. Ubi cum legatarius peteret legatum, quod sine scriptura&absque praesentia testium ad hoc specialiter rogatorum erat relictum, dc neres illud solvere recusaret, quia legatarius non peterat docere de legato, defertur a judice jusjurandum heredi; quo delato ipse vel jurare cogitur nihil omnino legatario fuisse relictum, vel si jurare recuset, solvere legatum cogitur. Resp. glos communiter approbata in d. t. vlt. eam l. ita intelligit, ut procedat, quando heres conventus a legatario ex minus selenni testamento, negat ab initio ullum legatum fuisse relictum , & demum delato sibi juramento, opposuit legatum quidem fuisse relictum, sed in voluntate minus solenni: hoc enim casii stivere cogitur heres legatum ve- Te relictum, quantumvis in testamento minus solenni. Idque in Poenam 8c odium mendacii est statutum , quia heres ab initio raudulenter negavit legatum ullo modo relictum: unde non licet illi tunc recurrere ad illam subtilitatem, quod ex minus solenni tectamento legata non debeantur, arg. auth. contra qui propriam. C. Ae non num. pee. Quod si ab initio heres confiteatur legatum quidem fuisse reli istum, sed in minus selenni testamento, tunc heres non cogetur solvere legatum aut jurare. l.siveritas. 13. &l. ex te- samento. 29. C. desideicom. Postremo notandum . quod contraria sententia, quae communiter a DD. est recepta, puta quod propter

semiplenam probationem, a judice deferatur ei qui semiplene pro

Davit , jusjurandum, per l. 3. C. de reb. cred. dcc. MDextr. dejurejur.

judicando confirmata est in curia provinciali Hollandiae. 8. Julii. anno Ita decisiim extat in decision. curia Hosian .HWυff. Aecis D. Eandem quoque sententiam judicando comprobarunt domini asseGres in camera imperii Spirensi, ut notat An r. Gait

lib. 2. observ. c. 2 O.

272쪽

CENTURIA II. 23 9

Lex ista hoc tantum dicit, quod reus fisco teneatur edere instrua menta, quae ad causiam, ex qua acturus est fiscus, faciunt: non autem exprimit, quando ad istam editionem teneatur. Unde accipiendus est ita textus, quod cum fiscus ibi agat ad poenam, non aliter facienda sibi sit editio instrumentorum, quam si reus ad hoc jure communi teneatur, puta si ipse instrumentis in judicio utatur: adta enim judicaria sine distinctione litigantibus sunt edenda. I. r. f. edenda. 3.ff. de edend. l. 2. C. eod. vel fiscus iis uti velit pro inten. tione sua jam fundata adjuvanda, gi aliis casibus jure communi concessis; utque sic declaretur textus per alias leges magis in specieto quentes, puta per d. l. quod placuit. 8c d. g. item Divi fratres. Ratio diversitatis est, quod nimis grave est in causa sanguinis ex adversarii domo probationes petere, seque propriis armis conficere adi propriam turpitudinem detegere. I. alias autem. I 8.j. dejurejur.

Porro actor tenetur reo edere instrumenta pro exceptione ejus sun- danda. l. non es novum. s. ecl. ult. C. de edens. Ratio diversitatis inter actorem & reum est, quod cum rei inviti ad judicium trahantur, se se velint nolint defendere cogantur. I. pure. s. g. ult. ff. de excepi. doli. praeparare se, ignari quando convenirentur, non potuerunt: aequitas igitur suadet, ut actor reo rationes, suaque instrumenta edat, ex quibus se ad iudicium instruat 3c praeparet. Secundo adversatur huic conclusioni I. I. C. de edend. ubi sancitur, judicem dispicere debere, quando reus rationes suas actori exhibere cogatur. Resp. Regulariter reus non tenetur actori pro intentione sua probanda rationes, H instrumenta sua exhibere, sed certis tantum ipecialibus casibus ad hoc cogitur, unde additur ind. I. I. ex causa ad incium judicis pertinere, ut hoc statuat. Certi autem &speciales casus, quibus reus ad hoc tenetur sunt hi: Primus est, si mandato actoris reus rationes conscripsit; is enim quisquis sit, actori edere tenetur, quia hoc casu instrumenta ad actorem pertinere videntur. l. si quis ex argentariis. 6. g. prator. S. V. de edend. Secundus est, si reus ratione publici ossicii, quod exercet, ad edendum tenetur, puta si sit argentarius, collectarius, vel nummularius. Horum enim ossicium publicam habet causam,& principalis eorum opera est, ut actus sui rationes diligenter consciant. t. prator. 4. 8c l. argentarius. io. H. de edend. Quod dictum est de argentariis, etiam recte e tenditur ad tabelliones, seu notarios, quorum etiam ossicium est publicum, & ad hoc introductum, ut de actibus te coram iis gestis publica instrumenta lescripturas conficiant. Itaque si notarius de re ad me pertinente con . fecit instrumentum, se a me in judicio convenitur. pomum eum cogere ad editionem istius instrumenti. Ita notat Bart. & Zasius num. 3. ad i. prator. f. de edend. Decius qui appellatur Hercules juris ad I. I. num. Io. de edend. Approbat Menoch. in arbitr. Dd. lib. 2. centur. s. casu ε99. num, S. Secundo

273쪽

Seeundo hoc etiam procedit in Deneratoribus & usurariis. Nam di illi tenentur in causis usurarum contra se edere & exhibere libros& codices suarum rationum. textus est in Clement. I. g. caterum extr. de usur. ubi additur elegans ratio, quod cum plerumque occulta

ct dolose ineunt contractus usuraria pravitate, nisi tibris is eodietatis rationum suarum inspectis, is proditis. Tertius casus est, quando reus iis rationibus in judicio ad causam suam defendendam ute

retur ; tunc enim actori tenetur edere. t. I . b. edenda. 3. de edend.

quia acta judiciaria omnibus litigatoribus, quorum interest, sunt

edenda. l. h. C. de edend.

Tertio opponitur, quod nemo ea adversus se exhibere cogitur, unde sibi fiat negotium. t. nimis grave. 7. C. de resib. Ergo nec actorreo instrumenta edere tenetur. Resp. Illa lex de reo loquitur, quod scilicet reus non tenetur actori edere instrumenta. Quod ostendit vox intentionis in allegata lege posita, quae libellum vel petitionem actoris significat. lini quis intentione. 66. f. dejudic. l. 2. Is de except. Quarto refragatur l. i. f. de excepi. ubi traditur, quod reus in exceptionibus loco actoris habetur. Ergo nec actor reo tenetur edere instrumenta ad exceptionem suam probandam. Resp. in hoc reus vicem actoris obtinet in exceptionibus, quod sicut actor suam intentionem, ita reus suam exceptionem probare tenetur. Uerum in modo dc forma probandi magis privilegiati & favorabiles sunt rei quam actorcs; nam ad fundandam & stabiliendam exceptionem actores reis instrumenta sua edere tenentur, idque ex vulgata juris regula, quod favorabiliores sint rei quam actores. l.favorabiliores. et 2 r. ff. a. R. I. I. Arrianus. 47. F. de obi. Oact. l. absentem .s 1s de poena Postremo objicitur, quod actor reo non tenetur edere nomina testium qui contractui interfuerunt. I. non ex omnibMi. 39 F de re-evt. qui arbitr. cte. Igitur nec instrumenta. Resp. Hoc specialiter introductum est, ne reus interim testes subornet, & ad falsum comis mittendum alliciat: Sc ideo alia ratio in exhibendis testibus, quam in producendis instrumentis militat. Vide pulchre dc late de hac quaestione disserentem Menoch. in arbitr. jud. lib. h. centur. s. casu 499. ubi refert lc explicat i a. casus, quibus reus actori instrumenta vel rationes edere cogitur.

Infames in causis criminalibus testes esse prohibentur, in

civilibus vero plenam fidem non merentur. ΡRobatur haec sententia in I. 3. g. pen. g. de testib. ubi dicitur testes propter infamiam di notam vitae non esse admittendos ad

te stomonium. Facit d I. 3. in pria c. ubi dicitur, quod judex in fide

274쪽

de testium diligenter examinare debet. an honestae 3c inculpatae vitae fini. an vero notati de reprehensibiles. Ex quo colligitur, quoa infamibus non tanta adhibeatur fides, sicut iis, qui sunt integrae existimationis. 3 3. nov. 9o. de tesib. ubi traditur testes honestam & in. Culpatam vitam debere ostendere. In criminalibus causis infames indistincte testes esse non possitnt. l. quasitum. i 3 .s da tesib. ubi di- Citur, damnatum de calumnia non debere admitti ad testimonium in publicis judiciis: & additur ratio, quia ad judicis ossicium pertinet , ejus testis testimonium perpendere, qui est integrae frontis, id est, qui non est infamis. Denique manifeste confirmat hanc asserationem ι. 2.Τ. desenator. ubi dicitur, quod senator propter turpitu dinem e senatu remotus, neque judex, neque testis esse potest. Objicitur 6. si vero ignoti. r. nov. 9o. eap. i . de tesιb. ubi dicitur obscuris dc vilis conditionis testibus credi, sed cum tormentis. Resip. Novella illa loquitur de obscurarum 8c ignobilium persona

rum testim io, scilicet quae sunt obscuriores Sc plebejae personae, sed tamen non sequitur eos propterea esse infames. Secundo opponitur hoc argumentum : Certae te particulares quaedam personae infames a testimonio dicendo repelluntur. l. 3. f. penula.F. de tesib. Ergo non omnes infames removentur, ex vulgata juris regula, quod inclusio unius est alterius exclusio. I. cum prator. 1 r. in princ. m dejudici Resp. Nominatim & specialiter certis legibus publicorum judiciorum infames non prohibentur a testimonii dictione , sed tacite de generaliter satis legibus arcentur a testimoniis , quia in d. l. 3. in princ. 8c f. uti. ait JC. judicem explorare debere in persona testis, sit ne honestae 3c inculpatae vitae. an vero notatus 3c reprehensibilis: item testes propter notam di infamiam vitae admittendos non esse ad testimonii fidem. Tota autem haec res arbitrio 8c prudentiae judicis committitur: Cuius est prudenter aestimare, quanta fides habenda sit testibus, dignitate scilicet, honestate, ac fide testium diligenter inspecta ScPonderata. ι. 3. g. ideoque Divus. r. l. ob. earmen. 1 r. Τ. de tesib. Menoch. de arb0ud. lib. ι . quast. 1 . ubi notat. in criminalibus causis

in fames plane testes esse non posse. Et hanc sententiam, quod infa- . mes in criminalibus causis generaliter testimonium dicere non posisunt, communi DD. suffragio receptam esse notant Iul. Clarus in pract. f. ult. qu . 24. vers quaro modo. Di c. Couar. in tractat. deIpons a. pari. c. 8. f. ult. num. 8. Doness. vero c. I . intract. de testib. putat, tunc infames non admitti ad testimonium, si alia probatio suppetat. Confirmatur & haec assertio auctoritate juris canonici, per textum in c. licet eauslim .extr. de probat. ubi dicitur, quod testiabus qui maia fama, vel uvis opinionis fiunt, nulla vel modica fides adhibenda est.

275쪽

Testes, eum deside instrumentorum nihil dicitur, eontra

instrumentum audiri non debent.

Comprobat hane sententiam Paulus. lib. s. sentent. tit. Is . Idem probat I. I. C. de testib. ubi statuitur. instrumentis probandam esse causam ingenuitatis: soli enim testes ad probationem ingenuistatis non sussiciunt. Ratio est, quia plus virium habent contractuum instrumenta. vel tabulae testamenti, quam nudae aliorum testium Voces. i. scripturas. D. &auth.seq. C. qui pol. inpign. hab. Et Cum scriptum est aliquid in instrumento . videntur omnia solemniter dilegitime esse acta. Isciendum. 3o.1. de C. O. f. ult. inst. de Ad Q. Hinc etiam contra chirographum non admittuntur testes aci sciis lutionem debiti chirographo comprehensi. nisi quinoe numero. qui solutioni praesentes interfuerunt. l. testium. I 8. C. de tesιβ. Scri Ptum non nisi contrario scripto refellitur, itaque chirographum

apocha vel alio scripto, non testibus refutatur. l. cum de Lude ιto. 2ς. g. uti. f. de probat. l. generaliter. I . C. da nonnum. pec. Sic testamentum in scriptis conditum non infirmatur testibus, qui assi anetestatorem dixisse se eodem testamento nolle mori, quia nuda V Iuntate testamentum non infirmatur .

Opponitur L sancimus. 17. C. de tesam. ubi solenne M perfectum testamentum infirmatur testimonio trium testium. coram quibus testator declaravit se id nolle valere. Resp. Sola declaratio voluntatis coram tribus testibus expressa , qua dixit testator se nolle Prius testamentum valere, ad testamentum in scriptis conditum infirmandum non lassicit, nisi tempore decennii etiam antiqv

tum fuerit testamentum. Secundo adversatur nov. Io7 . ubi contra testamentum patris In

ter liberos videntur admitti testes. Resp. Quod septem vel quinque

testes, qui testantur coram se patrem testamentum suum revocave, non sussiciunt ad hoc, ut testamentum patris inter liberos conte ctum revocetur: sed requiritur praeterea, ut aliud testamentum a vel ex non stripto fecerit, qui ante fecerat ex stripto P . Tertio repugnat I. in exercendis. I s. C. defid. νυν. ubi dicitur, Inprobando parem fidem mereri testes & instrumenta. Resp. Regi, sariter testimoniorum & instrumentorum aequalis est virtus. 1ed tamen praevalet in multis instrumentorum probatio testium depositioni. Hinc in aetate hominis probanda. item statu&jure per sonarum demonstrando, plus fidei merentur instrumenta, VC uta professiones natalium, quam testes. ι.r . C. de tesib. M ι. 6. C. de M. σψr. L Csmininem or. dis .cte. Sic facta antiqua&pervetus acertius stripturis cinstrumentis, quam testibus probantur, qu a

276쪽

memoria hominum est labilis, testiumque fides ex temporis diu. turnitate imminui solet. l. 3. S. dua. s. f. de Carb. edict. ι. censo. t orss. de probat Similiter etiam contra instrumentum non sunt testes audiendi, nisi id velint falsi arguere. Cum enim praeter scripturam adhibiti sint notarius ic testes publico instrumento, firmior &em cacior est probatio instrumenti, quam testium . arg. l. Domitius. 27. F. ιeresam. e. eum Johannes. extr. de M. inser. Itaque hoc uno tantum casu. cum fides scripturae in dubium vocatur, testes contra in liramentum admittuntur. l. penuit. C. de eontν. stip. C ac. lib. obs13. c. 38. dc lib. i 6. e. 2s. bcas lociendum. et . f. de C. O. Oidens. intract. de testib. in fin.

Nustus in re propria idoneus es testi.

TExtus sunt in I. omnibus. 9. C. de tes. 8e l. nullus. I .g. eod. Dicitur autem causa propria, cujus commodum vel damnum ad aliquem suo nomine pertinet.l. l . S. i propria. t Iisqvand.an M. Objicitur, quod legatarii possunt esse testes in testamento, in quo legatum eis relinquitur. 3c sic in re propria testantur. S. legatariis. I i. inst. de is. ordin. Resp. Legatarius non sibi. sed heredi dicit testimonium : totum enim negotium quod in testamento agitur. inter heredem dc testatorem geritur. 6. sed neque. i o. inst. de temota. Legata enim sunt accidentia testamenti, sine quibus testa mentum consistere potest, di sic legatarii dicuntur sibi in conse-guentiam quandam testimonium ferre, heredi vero principaliter. a vero quae per consequentiam accidunt. non solent considerari. I. l. 1. de Auia. tutor Praeterea propter multitudinem testium in testamento intervenientium . haec suspicio affectionis sive proprii commodi toleratur de mitigatur. Εκ aliorum enim testium habili. . late legatarius idoneus testis redditur. arg. I. si uis ex argentariis. 6. s. i. st de euend. Ita alibi dicitiIus singularii in I. testium fidei. 3. I. in ver, numerus. 1. de resib. quod id quod aestit inma testium, supplet reliquorum numerus; ut etiam bene cecinit Ovidius libr. a. de remed. amoris. Et qua non prosuntsingula, multa juvant. Adde Tationem, qua IC. Pomponius hanc decisionem confirmat in ι.siquis ita. 34. f. de reb. h. quae hujus quaestionis dissicultatem tollit, quod scilicet testamentum confirmatur testibus adhibitis. Cum enim ideo testes adhibeantur testamento, ut per eorum subscriptionem Zc subsignationem testamentum confirmetur. 8e ob testimonii meritum remunerandi gratia aliquid cis relinquatur . non debet hoc. 'quod ad confirmationem testamenti factum est, ad eversionem ejus pertinere. arg. I. legata inuιiliter. I9.UdeIeg. l.

277쪽

Ita tradunt eleganter, doctissimus HII. add. S. Iogatariis. 8e ειν

Secundo objicitur 6. si vero nequa. auth. de inst. eaut. Θ με. tibi dicitur valere testimonium notarii pro instrumento: Si enim instrumentum negetur a notario scriptum . di ipse adfirmet se id scripsisse, ei soli fides habetur. Resp. Tabellio ut quilibet testis de facto suo, id est, auditu & visu dicit testimonium, non autem in ea causa. cujus damnum ac emolumentum ad se pertinet, ac proinde in causa propria non testatur. Postremoillud tanquam singulare notandum, quod Principi & summo Pontifici, de proprio facto coram sto attestanti, plena fides adhibetur. Clem. 1. extr. de probati s

Instrumexta privata, si non aliis adminiculis juventur, adprobationem seta non sufficiunt.

ΡRivata instrumenta, ut sunt chirographa, apochae, epistolae . libri ex rationes mercatorum, per se sola ad probationem faciendam non sumciunt a sed si aliis adminiculis probationum, puta confessione vel jurejurando, adjuventur, tunc plenam sidem faciunt. I. s. 6. 7. Ec 1 I. C. de probat. Hinc si debitor fateatur chirographum manu sua exaratum, vel sua voluntate & mandato conscriptum, plenam facit fidem: quia ad privatam scripturam accedit

debitoris confessio. I. generaliter. 3 3. C. de nonnum .pec. Objicitur l. etiam. I 6.1. de probat. &ι. 2.C.flmisse major. dixisoc. Ubi parentum professioni seu privatae scripturae de nativitate di statu filiorum creditur . sive hune filium suum esse, sibi eo die natum, sive non esse, in actis professi sunt. Resp. Hoc specialejus est, ut aetas liberorum probetur libris de scripturis parentum, quas conficiunt de anno & die, quo nati sunt filii. t. a. in princ. f. doexcus tui. Et ratio justissima est specialis istius juris, vita cum parentes de aetate liberorum certi aliquid profitentur, tunc nullum adhuc commodum aut damnum filiorum versatur. Itaque non prae sumuntur mentiri parentes, cum eo tempore nihil lucri ad nilos pervenire possit. Praeterea parentum testimonium non meretur innoc casu plenam fidem, sed contrariis probationibus potest infirmari. t. Imperatores. 19. Τ de probat. ubi Scaevola respondit. professionibus parentum in judicio productis, veritati nihilominus locum superfore. Secundo objicitur l. non est novum. s. C. de edend. ubi dicitur, deo bitorem posse petere a creditore suo, ut sibi edat rationes suas&instrumenta, ut inde fidea veri constare possit. Resp. Rationes

278쪽

creditoris possunt ad hoc adferri a debitore. ut inde probet solutionem suam. Probant ergo privata instrumenta sive rationes Contra scribentem , non vero pro scribente. I. 6. C. de edend. l. llata. 4. C. de M. instr. Sic libri rationum tutorum probant contra scribentes in receptis. l. qui pub conditione. m. . de cons. demonstr. l. Lucius Titius. 46. f. Paulus. 4. vers. tutela. F. de admisct peric. tutor. curat. cte. In expensis vero requiritur causae ad si gnatio, quia scrupulosa cauta inquisitio ab iis exigitur, qui rationes coniiciunt. l. siservus. it 9. 1. ae leg. I. Probatur autem causa expensarum per libros rationum, adjuncto juramento. i. siquii pra

redemtione. 36. C. de donat.

Tertio opponitur l. Publia Mavia. 16. f. Ln.F. depos ubi dicitur. quod ilis privatis scripturis credatur pro scribente. Resp. Accurs. ec communiter DD. Quando adversarius approbat & acceptat epistolam pro se in his quae faciunt contra seribentem, tunc tenetur etiam recipere ec approbare in his, quae faciunt pro scribente, eccontra se. Quod verum est. nisi addat protestationem, quod probet scripturam in his, quae faciunt pro 1e. non vero in his, quae faciunt contra se. Ouae protestatio admittitur, quando scriptura con tinet plura separata capita; tunc enim potest pro parte approbari, pro parte vero reprobari. Si vero contineat connexa & conjunista capita, tunc talis protestatio non admittitur. sed in totum debet scriptura approbari vel reprobari. arg. l. eum quaritur. I 6.1. de adm. ct peric. tutor. ct curat. oec. Ita notat Caserens ind. ι. Publia Mavia. f. ult. Socin. in. DE. reg. 386. Menoch. de arb. DI. lib. 2. cent. I. ei st. 93.&9 . Quarto adversatur Icideiussor. 26. g. pater. I. H I. cum tabernam.

3 -m de pignor. ubi traditur, plenam fidem tribui privato instrumento. in quo perscriptum erat debitorem bona sua creditori pignori obligasse. Resp. Quoties privata instrumenta utriusque conistrahentis gratia sunt scripta, & ab utroque contrahentium subscripta ic sublignata, tunc plene creditur hisce privatis instrumentis. Postremo notandum, quod privatae scripturie seu instrumenta, si trium testium subscriptione fuerint confirmata, plenam fidem faciunt, ad instar publicorum instrumentorum. l. Scripturas. II. N

ASSERTIO XC IX.

Subditi regulariter non sunt idonei testes in causa Principis, vel civitatis, juxta communem DD.

sententiam. R Atio enunciationis est, quia animi sit itorum metu Ee terrore potentiae sunt occupati, ne veritatem proferre audeasit. Idonei

279쪽

onim non videntur testes esse, quibus imperari potest, ut testes fiant. ι idonei. 6. J. de testib. Praeterea si testes tantum audiri deis

bent , qui omni gratiae di potentatui fidem religioni judiciariae debitam praeponere audent. l. eos. s. C. ue tesib. Verum haec de omnibus subditis non sunt universaliter accipienda: nam sic magistratus in tota sua ditione non esset inventurus idoneos testes, ideoque sic distinguenduin cum oldend. in tractat. da resib. Aut certum cst, magistratum esse tyrannum. qui veritatis testimonium inique laturus est, & tunc subditi metu potestatis concussi non ad mitistentur ad testimonium. l. Fulcsmus. 7. f. qui sit. 4.F. ex quis .caus n pus eatur. ι .unιc.C.sirect provinc. vel au eum peram. sponsal. dedit. inuti constat magistratum veritatis proseltionem libenter auditu.

rum, Sc testem reputari virum bonum, qui superioris magii ira.tus gratia nolit mentiri, di tunc admittentur subditi, cessante causa suspicionis. bjicitur l. in tantum. 6. f. tiniversitatis. 3 .ss de rer. divis. ι .sed se hac. o. f. qui manumittitur . . f de injus vo c. ubi dicitur, quod servus vel libertus civitatis, non est singulorum civium, sed ipsius reipub. libertus ; unde dc tam pro cive, quam contra civem te itari Potest. a. universitatis. de l. 6. C. de quaest. Itaque si potest servus vel libertus civitatis testimonium dicere pro cive, sequitur etiam civem pro universitate in testem produci pocte. Cum enim commoda & bona singulorum civium sintsejuncta a bonis civitatis, nihil impedit . quo minus cives in causa civitatis testes esse pos ρnt. Resp. sub distinetione. Aut causa civitatis litigiosa principaliter spectat ad civitatis honorem dc commodum, ex tunc singuli cives idonei testes esse censentur. Ratio est, quia causa civitatis, singulorum civium propria esse minime creditur. t. 7. f. .F. quod stisque uniters nom. Sic cives admittuntur in testes super Jurisdi-GOnedc confinibus civitatis, cum ea res non concernat singulos. sed universos cives. Similiter cum agitur de legato civitati vel collegio relicto, pro aedificiis extruendis vel reficiendis. juxta l. civi-ἔβι ιμβ ι2.s deleg. i. recte excipiuntur in testes subditi universi

jus est controversia. spectat immediate & principaliter ad singulos cives, ut puta si agat ei vitas ad j us pascendi in pascuis publicis, vel

caedendi ligna in sylvis publisis, ex quibus singuli cives commodum expectan . utputa si singuli cives in pascuis publicis habeantius pascendi pecora , vel singuli cives habeant jus caedendi ligna eae

nemore publico. & tunc non possunt cives ferre testimonium pro civitate, Quia praeterquam quod subditi sunt, videntur etiam. quod mmodo in re propria testimonium dicere, quod jure veti-tVm est. l. omnibus. io. C. de tesib. Haec est communis DD. opinio..ut refert. Casrof in ι. l. omnibus. ubi notat ita quotidie observari.

280쪽

vari. Approbat de sequitur Menoch. de arbitr. judis. II. a. eent. 2.

Subscriptio instrumento facta, non continuo Ari-' bentem obligat,

Quaeritur, an is qui instrumento alicui subscripsit. obligetur ex subscriptione. Et in hac quaestione ita distinguendum est. Aut quis ineundae obligationis proposito subscripsit, &hoc casa

obligatur, non minus ac is qui principaliter in instrumento contraxit. Aut testimonii causa subscripsit, &hoc casu subscribens non obligatur. Prior pars distinctionis prob tur in l. 2. C. de reb. altera. non alienand. cte. ubi dieiditur, quod si fraus absit, tunc is qui subsignat, vel subscribit instrumentum venditionis, quo res sua ab alio venditur, obligatur. Idem probat l. 3. C. quod cum eo qui in altera. potes. ρος. ubi dominus, qui instrumento servi, quo mutuum se a vi cepisse fatetur, subscribit, obligatur. Similiter creditor qui venditione pignoris a debitore facta tabulis venditionis subscribit, pignus remittere censetur.l.IMu.8.3. non videtur. I s. . quib. mo .pun solv. Posterior pars, quod scilicet nec signatores nec testes alieno testamento, vel contractui subscribentes, sibi praejudicent, ut ex eo obligentur, probatur in I. mutua. I . C. si cert. pet. l. Gajus. 39. f. de pign. act. l. Ditia. 4. f. Lueta Titia. 1.1. de Ieg. 2. In quibus legibus traditur, quod subscribens alicui instrumento tanquam testis, non obligatur, quia potuit ignorare, quae in in stru mento continentur.

Sed in hac quaestione admodum inter se pugnant l. e ussor. 26. f. pHter. 3. F. de pigner. Be d. l. Gajus. F. de pign. aer. Nam in d. l. Ga-Ius. asseritur, quod si quis instrumento subscribit, in quo res suae ab alio venditae assirmantur, quod hic ista subscriptione sibi non praejudicet, neque in rei suae venditionem consentire intellisatur. Contra in d. S. pater. diciditur. quod si quis instrumentum aliquod scripsit, quo domum suam ab alio oppignorari continetur, quod ille hac scriptura sibi praejudice , & consensum obligationi rei suae dedisse existimetur. Reipondetur dupliciter. Primo in d. l. Gajus. subscripsit aliquis tabulis testamenti, vel illas signavit, non cognito eo, quid in testamento contineretur: nam solent tabulae testa. menti a testibus signari vel subscribi, etiamsi nihil de iis constet eis. quae in testamento disposita sunt, ideoque testes subscribentes hoc pacto sibi non praejudicant. At in d. g. pater. propria manu quis scripsit instrumentum pignoris , quo res suae oppignorabantur Itaque non potest ignorantiam eorum praetendere, quae instruriento continentur, & proinde subscribendo in obligationem rei suae consentit.

SEARCH

MENU NAVIGATION