Everardi Bronchorst ... Enantiophanōn centuriae sex, et conciliationes eorundem. Accedit ejusdem Tractatus de privilegiis studiosorum, tum professorum & doctorum

발행: 1695년

분량: 831페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

591쪽

CENTURIA I.

tradam, adjecta hac generali regula , quia in eontractibus plena in testamentis plenior, in beneficiis plenu a sit faeienda interprotatio; & tamen nullus contractus est stri moris juris, quam donatio. . eum qui . 22. U. de donat. ubi dicitur, quod ex contractu donationis non debeantur usurae, quod proprium est in contractibus stricti juris. I. I. C. de eond. indeb. l. 3. C. de usur. Hinc probatur,

quod contractus donationis, qui de jure civili es stricti juris, jure canonico sit bonae fidei, & latius fit interpretandus, suam ultima voluntas sit accipienda. Resp. Praedimis canon loquitur de donatione facta ecclesiae vel pio loco, quod favore religionis sit in tali donatione tacienda latiis ma interpretatio. ut in dubio videatur id promissum, quod est majus te utilius ecclesiae. Unde licet dona.

lio sit natura stricti juris, tamen quando fit ecclesiae seu pio loco.

atissime est interpretanda. Similem textum habemus in I. Titia. 38. S. Seja. a. f. deaur. Ox arg. Ieg. ubi cum testatos quidam jussissee ut in sede sacra ab heredibus sitis poneretur signum Dei ex centum libris, ec quaereretur, an ex aere vel argento illud signum poni deberet, deciditur, quod si in illa aede solum essent signa aerea vel argentea, quod aretenteum ponendum sit. Hanc disserentiam jure canonico etiam observari, quod aliae actiones sint bonae fidei, aliae vero stricti juris, delandunt Sarmient. lib. 3. stlect. interp. c. 3. Go-

Prasides provincia mutuam pecuniam dare, 'num ex

ercςre prohibentur, mutuam tamen pecuniam μnε-

brem licite sumere possunt.

T' Eeisio haee expresse traditur in I. principalibus. 33. 8ζι. βq. s. a r. f. de rebus erad. textus notabilis in I. 3. C. si eret. pet. Cu- .jus haec sunt verba: Eos qui incia administrant, neque per se, neque pM suppositat persenas, tempore incit mi in provineia senus agitare possi sepe restriptum est. Ratio prioris decisionis duplex est: prima est, ne praesides quaestus studio a cura provinciae administrandae avocentur. arg. I. milites agrum. 33. ff. de re misit. Altera ratio est, ne per concussionem seu impressionem vel metu potestatis, subditi adigantur commercium aliquod exercere, & sic inviti res suas alienare cogantur. I. penuit. C. de his qua vi metu e cauissa gesta sunt. Ratio posterioris decisionis, qua pcrmittitur praesidibus provinciarum mutuum sub foenore accipere, haec est, ne subsidium inopiae praesidibus auferatur, quod illis videretur eripi, si non possent ad sublevandas suas necessitates mutuam pecuniam sub usuris accipere. Ad

Di gl

592쪽

s sci MIsCEL L. CONTROUERSIARUM. Adversetur graviter huic decisioni I. quisequii. 16. C. si cera. m. ubi judices sive magistratus prohibentur sub poena exilii mutuum

accipere, quae poena tam illi irrogatur qui mutuum accepit, quam qui dedit. Resp. Praesidibus provinciarum , aliisque magistratibus mutuum accipere, item foenori pecuniam sui nere non licet a litigantibus, seu ab iis inter quos judicant, ne litigantes prae. textu mutui leges & j udicia redimere tentent, neve justitiam quae gratis administrari debet, pretio corrumpant. Ab aliis vero apud se non litigantibus possunt magistratus mutuam pecuniam , vel sub foenore tuto accipere, quia hoc casu cessat suspicio corrupti judicii. Praeterea fieri posset, ut indigeat praeses provinciae pecunia, quam nisi poterit foenori accipere, quodammodo minuetur dilabefactabitur ejus dignitas, & iubsidium inopiae ei auferetur. Ita respondent Donesi. aaI. praesidis. Is de reb. cred. Pacius adl. 3. C. si cert. pet. num. 9. 8c cent. 3. eisantioph. quasi. 76. Aliter respondet Alicat. lib. 4. dispunct. c. 22. qui tradit eam legem procedere in speciali casu, quando scilicet quis praesidi vel magistratui ambienti honorem vel dignitatem, pecuniam mutuam dederit, quo facilius eum honorem consequatur pecuniae interventu. Unue eo casu uterque & ipse creditor mutuo dans, & praeses mutuum accipiens exilii poena coercetur. Secundo videtur obstare d. l. prasidis. 3 . F. de reb. cressi ubi Ossicialibus de ministris praesidum permittitur mutuam pecuniam dare, &foenus exercere. Si hoc licet ministris praesidum provinciae. multo magis ipsis praesidibus licere debet. Resp. Ideo licet praesidum di magistratuum officialibus mutuum dare discenus exerce ro, quia perpetui sunt. Absurdum enim & durum esset, si iis qui semper in officio manent, perpetuo interdicatur commercio mu tui . sine quo vita hominum consistere non potest. Quod similiter non iniquum visum fuit in magistratibus Romanis ι quia illi temporales erant di annui. Unde & hodie magistratibus nostri temporis, si qui sunt perpetui, cum subditis licet contrahere, mutuum dando, emendo, vendendo, aliisque modis. arg. auth. liaeentiam. C. de Episc. oeeler. I. penuit. C. de donat. inter vir. Θuxa Quod eatenus verum est, quatenus de illorum impressione & vi lenta extorsione seu terrore subditis injecto non apparet. .I. penuit.

C. de his qua vi metu e causagotasunt. Zas ad d. ι. prit ripali ur. U.

593쪽

Minor sine auctoritate curatoris jusjurandum

deferre potest.

Q Uaeritur, an pubes, curatorem habens, possit absque eo jusjurandum deferre. Et plerique doctores tradunt, sicut pupiselum, ita nec puberem, si habeat curatorem, posse deferre jusjurandum . per t. 4. C. de reb. ered. Quod non est temere concedendum, cum illud nullo loco sit proditum: quin potius in contrarium traditur in l. nam posteaquam. p. 6.siminor. Φ.F. de Iurejur. pu beri qui detulit jusjurandum , necessariam esse restitutionem in in tegrum, Ergo jure detulit. d. S.siminor. Et ne qua resideat dubitatio in specie d. f. si minor. puberem curatorem habuisse, argumentum est, quod jusjurandem detulit in judicio, quod nullum foret sine curatore. Valet ergo delatio jurisjurandi sine curatore facta . quod confirmatur hoc modo. Jusjurandum vim solutionis obtinet, vel potius, cui solvi potest, is etiam juramentum deferre potest. l. 17. g. penuit. & l. 2 i. dit. 17. f. de iurejur. At puberi solvi potes hsine curatore. t. ait prator. 7. g. I .f. demtu. Ergo pubes jusjurandum deferre potest sine curatore, verum utroque casu ei subvenitur restitutione in integrum. si captus sit. Primo adversetur, quod minori non permittitur alienatio reruni suarum absque auctoritate curatoris. l. I .f. de minor. Sed dicendum 9uod in solutione, quae fit minori, nihil alienat aut amittit minor. ideo quod suum recipit, Maccipienti fit acquisitio quaedam. Eadem est ratio jurisjurandi, quia solutionis loco cedit factae minori. l. 27. f. de jurejur. Si tamen nummi silvi non fuerint . minor restiis tui poterit in integrum. I. ait prator. 7 .f. de minor. Tertio obstat l. 3. C. de integ. res. min. χς ann. ubi traditur, si minor curatorem habeat, & bona sua sine auctoritate ejus vendat. contractum ipse jure non valere. Respond. Illa lex de venditionctimpleta& perfecta loquitur, quod scilicet si minor habens curatorem res suas vendidit & tradidit sine curatoris auctoritate & consensu, ipso jure non valeat venditio & alienatio, quia minor bonai sua sine curatore alienare non potest. Caeterum minor habens curatorem , personam suam sine curatore obligare potest, dummodo non sequatur alienatio bonorum. l. puberis. Iol. Is de T. o. Summa haec est, quod minor etiam curatorem habens personae suae respectu se obligare potest, sine auctoritate curatoris. Unde & matriis monium recte contrahere potest sine auctoritate curatoris. I. in eo putandιs. 8. C. de nupt. l. sciendum. 2 o. g. derit. nupt Item solvi ei potest, & jusjurandum deferri sine curatore potest, sed bona sua administrare aut alienare fine curatore suo non potest.

594쪽

Tertio objicitur, quod prohibita alienatione bonorum minori, censentur ea quoque prohibita, per quae pervenitur ad alienationem. Atqui vero ex minoris obligatione valida pervenitur ad alienationem bonorum, si is qui rite obligatus est, nolit stivere. I. s. - f. si pupillus siputanti. s. U. de reb. eor. qui sub tutel. vel cura fiunt. c. Resp. Ea alienatio minus periculosa est, quae non nisi per j dicem Ic causa cognita fieri potest, & consequenter ita demum si appareat justam obligandi minores causam fuisse, nec adversus eam Obligationem restitutio in integrum ex justa causa postuletur. Ita

ASSERTIO LVII. Fid jusseris jusjurandum reo prodest.

ΡRobatur haec decisio in I. in duabus. 18. g. r .f. dejurejur. & in I.

uti. 6 dejussor. r. 1. eod. libi expresse traditur, quod juramentum a fidejussore exactum, etiam reo seu principali debitori proficiat, hac addita ratione, quia jusjurandum in locum solutionis cedit.

Sed objicitur l. ejussoris . a 3 .ss depacit. ubi dicitur. quod fide-jutaris pactum reo non prosit. Resip. Jurisjurandi major vis de potestas est quam pacti, quia jusjurandum habetur loco solutionis. ι. jui jurandum. 27. F. deIurejur. Itaque quando fidejutar jurat sedare non oportere, quasi solvisset, prodest hoc jusjurandum reo principali, acsi revera solvisset fidejuGr. Quod & in accepti latione receptum est: nam haec duo. jurisjurandi praest alio 8c accepti latio vim te effectum stlutionis habent. I. ct per jusjurandum. 13. 1.

de acceptilat. Sed pactum fidejussoris reo non prodest, quia nullam ponit solutionem intervenisse, imo pacto de non petendo interposito, fatetur quis se debere; quod cum creditor illi tantum remittit, non debet ista liberalitas alii prodesse. Sed quaeritur, an, cum juramentum fidejussoris prosit reo, etiam fidejutar jurans habeat regressum in reum. Et verius est. eum non habere regressum , quia ad regressum vera solutio est necessaria; nam fidej ustor contra reum reverti non potest, nisi probet veram solutionem. Ita decidunt Accum. EarI. Iason, te Costal. ad ι. I. in obus 23. f. 3 .f. dejurejur. pertextum in I. si vero remunerandi. ix. in princ. t . mandati. Ne obstat, quod juramentum succedat in locum solutionis; hoc enim verum est, quoad creditorem it dehitorem jurantem, non autem quoad alios. Vide Cujac. de hac quaestione lib. observ. 22. c. 7.

595쪽

CENTURIA I. s σι

Homo Christianus bona conscientia juramentum

praestare potest.

JUsjurandum est invocatio nominis divini, qua petimus, ut Deus

sit testis nostrae ameverationis, de puniat fallentes. Porro quoties jusjurandum adhibetur ad confirmationem veritatis, licite dc le- gitime a Christiano praestari potest. Omne enim jusjurandum quod ad stabiliendam veritatem tendit, quodque vel gloriae Dei promo Vendae, vel proximorum saluti adjuvandae servit, a Deo est approbatum, ideoque omnino servandum. Probatur hoc auctoritate sacrὸς Scriptnrae. Primo quia legitimum jusjurandum verbo Dei sincitur di jubetur. Sic enim Deuteron. 6. vers I 3. scriptum extat et Dominum Deum timebis, ct idum coles, jurabisque per nomen eju ,

dc Deuteron. Io. vers. xo. Dominum Deum tuum time, ct ei servi.

ilhare ei, ct iura per nomen ejus. Huc pertinet, quod propheta David Psalm. i ς. vers I. & seqq. inter notas di indicia pii viri refert, si quis firmiter & inviolate juramentum custodiat, dum iu quit: EPuis habitabit, Domine, in tabernaculo tuo aut quis requιescet in monte sancto rusti sui jurat proximo suo, is non decipit. Idem comprobatur Psalmo 63. vers ia. dum ait Propheta : Rex autem latabitur in Deo, is gloriabitur qui uis jurat per eum. Ubi inter

cultores Dei censentur, qui jurant per nomen ejus. Idem confirmat Apostolus Paulus ad Hebraeos. eap. 6. hisce verbis: Omnis controversia ii s jusjurandum, ad confirmationem veritatis adhibitum. Se cundo haec decisio inde comprobatur, quia a sanctis in Ueteri MNovo Testamento jusjurandum recte est adhibitum ti usurpatum. Sic Geues Ιχ. vers. a . habetur: Dixitque Abraham Regi Abimelecho. Ego jurabo. Item Ios9. vers i s. Iosue pacem feriit cum hostibus, principes coetus juraverunt eis. Adhaec. I. Samuel. 2 . vers 12. Iuravit David Sauli, quod non exscindet semen ejus, neque delebit nomen ejus de domo patris sui. Denique in Novo Testamento, Apostolus Paulus jurat, Rom. i. versv. hac forma: Testis es mihi Deus, cui fer υio spiritu meo in Eυangelio Filii ipsius, quos indesinenter memineorim vori. Item Galat. l . ver xo. In iis quascribo vobis, ecce coram Deo non mentior. quae etiam est jurisjurandi formula, Contra hanc sententiam insurgunt Anabaptistae, ic asserunt juramenta Christianis omnino eme interdicta; di hoc modo turbant vincula politici ordinis. Idque probare conantur ex Matth. cap. s. vers 3 .dc 3 s. ubi ita habetur : Ego vero dico vobis, ne juretis omnino, neque per caelum; quia thronus Dei es; neque per terram , quia scabellum pedum ellus est. Esto autemsermo vester, etiam etiam, uou

596쪽

Jacobi s. vers. i a. hisce verbis: fratres mei neque jurate per caelum εneque per terram, neque aliud ullum jusjurandum: Sit autem verbum vestrum. est scis non non, ne in condemnationem incidatis. Resp. His testimoniis non omnia, sed temeraria, frivola, & non necessa ria juramenta prohibentur. Hoc declaratur aperte ex scopo Christi, qui vcram legis sententiam de juramentis a corruptelis Pharisaeorum vindicans, non tantum periuria. sed & levia ac temerari a juramenta, in quibus vel directo vel in directo nomen Dei sub appellatione creaturarum exprimitur, arguit & condemnat . Nam Pharisei obliqua sua juramenta eo praetextu excusebant, quia licet te me re per coelum & terram jurarent, ec fidem fallerent, tamen assere. bant se perjuros non fieri, quia nomen Dei in juramento non ex prellerant. At Christus ostendit etAm tunc jurari per nomen Dei, cum coelum de terra nominantur. quia nulla est pars mundi vel creatura, cui non Deus insculpserit gloriae suae notam. Deus enim non verba, sed mentem & sententiam considerat, sicut ipse Chri .ssus Matth. 23. de hisce temerariis jurisjurandi formulis. vers. i 6. 7.i8. &sequentibus diserte& luculenter testatur. Eadem est Apostoli Jacobi lententia. Sed contra solutionem in statur. Atqui Christus inquit: Ne jure

iis omnino. Ergo Omnia juramenta Christianis stat interdicta. Re . Fallacia est compositionis & divisionis. Particula enim uni versalis omnino, non ad verbum juretis, sed ad temerarias jurandi formulas est reserenda: quasi diceret Christus, omnino non jurate neque per coelum, neque per terram, vel aliis obliquis & in directis modis , quibus Dei majestas non minus laeditur, quam directis modis jurandi, dummodo supervacua, in vanum. & temere jure tur. Christus ergo futilia, supervacanea & temeraria tantum jura menta damnat, quae justae necessitati non serviunt, neque ad proximi salutem vel Dei gloriam pertinent. Alioqui juramenta, quae illustrant gloriam Dei, vel ad propriam aut proximi salutem ςon ervandam pertinent, si sancte, rcverenter & sobrie ad veritatis confir .mationem adhibeantur, Iicita & omnino humanae societati ad s-niendas lites & controversias utilia sunt di necessaria , quia hoe modo Christus&Apostoli ejus saepe jurarunt. Hoc etiam licet ab ethnico, tamen gravi scriptore. scilicet Isocrate in orat . ad Demonic. comprobatur, ubi inquit: Ius iurandum si postulabitur, dua-hus de causis dabis, vel ut te turpi crimine liberes, vel ut amicos e te. rictilis eripias. Tertio ex jure civili adfertur argumentum in contrarium, ex I.

quo sub conditione. g. f. detond. ins . ubi traditur , quod si alicui sub conditione jurisjurandi legatum vel fideicommissum relinquitur. si videlicet juret se aliqiud daturum vel facturum, quod juram znti

conditio ei remittatur a praetore. Resp. Ideo praetor remittit con

ditionem jurisjurandi in eo casu, quia jurari nullius interest, dummodo by GO,

597쪽

modo is, qui jurare jussus est, voluntati testatoris pareat, &absque jurejurando exequatur vel faciat illud, quod testator jurejurando praestito dari vel fieri voluit.

ASSERTIO LIX.

Puramenta per vim Er metum extorta , etiam a majoribus et S annis nullius sunt momenti. S Acramenta per vim extorta a praedone, nullius sitqt momenti.

nec etiam verbo Dei necesse est ea servare. Hoc imprimis nominatim constituit Imper. Fridericus in auth. sacramenta puherum. G. si adversus vend. idem jure canonico confirmatur in c. cum couistineat. 28. in M. Oxtr. do jurejur. ubi traditur , juramenta vi ta lolc praestita non esse servanda. Eandem sententiam manifesto Confirmat e. abbas. de his qua vi mei. eatis fiunt. ubi dicitur. quod remuntiatio beneficii per metum fidia ipso jure non valet, etiam accessente juramento. Confirmatur haec quoque assertio clariissime per c. relusvit. I7. extr. det longat. ubi statuitur, matrimonium metu contractum ipso jure non valere, etiam interpoli to juramento . Denique evidenter haec decisio comprobatur per ι.simulier. 2 is uol. 3. J. quod met. ea gest. erit. ubi traditur quod dotis pronainio per metum extorta ipso jure non valet. Facit huc tet timonium a Cicerone in inciis libro. 3. proditum videlicet. non tene ν seum periurio , qui pretium prauonious ro capιta pactum non attulerit, nesi juratus quidem id non fecerit, adducto illo versu Euripidis:

ravi , mentem injuratam gero. Sed adversam partem defendunt doctissimi ICti pariter MTheologi, qui volunt omne jusjurandum etiam per vim a praedone id latrone extortum, esse servandum, si de re privata Sc jure proprio jurantis agatur. Quae sententia ta notis sacrae Scripturae locis defenditur, di manifesta ratione stabilitur. Primo pro ista decisione confirmanda facit generale praeceptum Decalogi, quo prohibemur nomen Domini temere di in vanum frustraque usurpare. Deinde aperte eandem sententiam comprobat. Psal. ις. ubi inter notas. quibus viri boni designantur ex verbo Dei, haec una recensetur. quod quis jurat proximo suo. & non mutat juramentum etiam cum damno suo. Praeterea haec firmissima ratio pro contraria sententia adfertur. Omne juramentum licitum . quod sinc peccato servari potest, est servandum. c. cum contingat. in M. extr de jurejur. Atqui qui praedoni etiam metu coactus jurat, hic jurato promittit de re sua, & de quo per leges pacisci licet, neque observatio hujus promissi habet quid turpe dc cum delicto conjunctum, quia licet unicuique di sine jurejurendo de re sua pro Nn 3 a

598쪽

166 MIsCEL L. CONTROVERSIARUM arbitrio statuere. Unde colligitur hoc genus jurisjurandi esse ser

vandum.

Hisce argumentis M objectionibus respondetur, quod loca illa sacrae Scripturae, quibus traditur, nomen Dei non esse usurpandum temere . item virum bonum id quod juraverit, non debere mutare, cum hac exceptione sunt accipienda, dummodo jusjurandum sit licitum, aut dummodo id quod promittitur, non sit turpe de contra bonos mores. quo scilicet praestito Deum magis offendas, di nomen vel praeceptum ejus violes. Iuramentum enim contra honos mores praestitum non est obsigatorum. c. non est. de R. I. in 6. Item jusjurandum non debet esse vinculum iniquitatis. c. quanto. exir. de jurejur. Atqui ut quis cogatur praestare latroni, quod per vim vel metum extortum est, hoc turpe est, & contra bonos mores, ideoque jusjurandum tale jurantem non obligat. Quod autem turpe sit, comprobatur hisce duabus rationibus. Primo quia qui latroni dat promissum vi extortum, facto suo vim & metum, nec non latrocinia & rapinas comprobat: hoc autem facere est contra honos mores. l. nihil eo ensui. ii 6.1. de R. . Deinde inhonestum

est , latroni aliquid tanquam latroni dare. Nam priedo propter vim publice male meritus, dignus est qui egestate publice laboret, non qui lucrum ex improbitate sua faciat. l. bona Mes. 31. f. δε- pos ubi dicitur, quod male meritus publice, veluti praedo, vel capitalis judicii reus, ut aliis exemplo ad deterrenda maleficia sit, etiam ossata laborare debet. Vera itaque di firma manet haec sententia, etiam suffragante verbo Dei: Sacramenta per vim o justum metum

extorta etiam a majoribus nullius esse momenti. Ita eleganter decidunt Donesi. lib. Io. eomm. c. II. Pacius adl. 2. C. de reb. cred. num. 33. & cent. 3. Cναντο p. quast. 2 o. Dissentiunt Petrus Maryr. clus. 2. locor. commvn. c. I 3. inquast. An fides latronibus data sit seris vanda. Danatis in ethica Christiana. Duaren. in methodica tractatione de jurejur. e. ult. qui omnes tradunt juramentum a Praedone per vim extortum esse servandum. Fachis. lib. 8. contra . ur. e. ult.

rem hac distinctione componit, quod juramentum vi metu ve ex tortum obliget quidem in Dro conmentiae, sed non in foro externo . ita ut propter hane promissionem vi extortam apud magistratam conveniri promissor possit.

Promiso persidem Christianamfacta, jurejurando

aquiparatur. Δ Nceps se dubia est quaestio, an promissio subs de facta, ut i 3 puta, si quisoromiserit subside siua, se aliquid daturum velfacturμm, aequiparetur juramento. Et statuendum videtur fidei in-

599쪽

CENTURIA I. 3 67

terpositionem juramento aequipollere , quia passim in jure haec duo aequiparantur, di a pari procedunt , juramentum scilicet corporale, & fidei praestatio, seu promissio sub fide facta. textus sunt in c. ad aures. 3. extr. de his q:ιa vi mei.caus fiunt. in verbis, nis forte iuramento vel me interposita. e. pervenit. 3. extr. dejurejur. in verbis. si promissum iuum juramento . vel mei obligatione interposita eon i-rionesirmasses. Idem probatur in e. pervenit. r. in . extr. uesiIejur. in verbis , dei religionem ΘΡramentum eos violasse non constiterat. ubi eadem sunt & sequi pollentia, venire contrassem promistam. &contra juramentum. IIue accedit, quod Deus inter simplicem loquelam seu sermonem nudum, ec juramentum non facit differentiam. c. juramenti. 22. quaest. s.

Sed opponitur l. qui persalutem. D. f. dejurejur. ubi, si quis juret per fidem ac salutem suam, non habetur pro eo, ac si per Deum jurassiet. Resp. Observanda hic est 3c sequenda dii tinctio Alciati tradita in ι. se quis major. 4t . in verb. invocato. C. de transac . Aut quis promisit persi lem Christianam, aut simpliciter permemsuam. Priori casu accipitur pro vero & legitimo juramento, habentque in tali formula prona illionis, contra eum qui fidem datam violavit.

Omnes poenae perjurii locum. major. in sin. C. de transact. c. querelam. 4. extr. ne praelati vicessuas .cte. Posteriori vero casu.

quoad promissionis observantiam censetur quidem jurasse. ita ut hoc respectu paris sit emcaciae sub bona fide facta promissio, cum juramento revera praestito ; quoad poenam vero differunt, quae non perinde incurritur fractione fidei atque juramenti.Gravius namque di durius punitur violator juramenti, quam simplicis fidei &promissionis. gl. in l. penult. in verb. quod promisit. C. de jurejurando. In poenalibus enim, ut puta in poena perjurii. fieri debet reitrictio. e. odia. d. R. J. in 6. Approbat hanc distinctionem Fachin. lib. i.

controυ. fur. c. lχ. San notissima consuetudine Germaniae rece

ptum est, quod, quando Principes. illustres, vel nobiles perinae aliquid promittunt sub principali vel notabiliatis fide, ιο thren siichen oder adelichenehren und tranoen. oder gutren gluMen, quod hoe jn omnibus vim jurisjurandi obtineat. Ita in Camera Imperii judicatum esse notant Min s. cent. I. observat. 17. Gail lib. 2. obf. c. F9

Ass ARTIO. LXI. Actori in infinitum jurare licet, quando juramentum in litem praestat.

QVoties desertur actori jusjurandum in litem, quod fit cum agit ad restitutionem vel exhibitionem rei suae , actionς in rem vel in personam, & dolo vel contumacia adversarii res ei' Nn non

600쪽

non restituitur, tunc actor jurejurando in litem, rem de qua agitur aestimat pro suo arbitrio, sine ulla taxatione judicis. unde di hoc vocatur juramentum affectionis. textussiuntini. 2. f. i. i. s. g. 3.&LS. j. de in litem jur. eo quod actor jurat tanti se rem i n judicium deductum aestimare, quanti sua in eam rem illi dictabit affectio. Ita. que quoties per jusjurandum in litem res aestimatur, tunc quantitas intra quam juratur, non laxatur a lege, sed in infinitum jurari potest. l. qui restituere. 68. ff. de rei vind. Sed adversatur huic decisioni t. 4. f.jurare. a. dcl. s. S. I cis deinlit. Dr. item l. 3. g. praterea. 2.ff. ad exhib. ubi traditur, quod ex potes modum iura jurando adjicere, ut intra certam quantitatem juretur, ne arrepta occasime in immensum juretur. Resp. dupliciter Primo quod quantitas intra quam juratur, non laxatur a lege, sed taxatio committitur arbitrio judicis, qui definit quantitatem, intra quam jurare liceat. Secundo dicendum, quod a Mori quidem in infinitum jurare liceat, quanti rem suam aestimet, hoc est, nullus certus modus aestimationis in care a lege praescriptus & taxatus est. d. ι. qui restituere. Illud enim dicitur in jure infinitum , quod Graece Moessu appellatur, quod certo tempore & modo non est finitum. deSS. Eccles Attamen in immensum, hoc est . ultra proba bilem it aequum modum non licet jurare. Immensum enim est, quod modum nimis excedit, & in quo nimium actor assectui indulget , utpote si quis rem viginti tantum dignam, mille aureis aestimet. Itaque si in immensum juretur, et unc pro arbitrio suo judex taxationem jurijurando praescribet, & certam sum Inam praefiniet, ad quam actor jurabit. Approbat δc sequitur Faber de error.

pragmat. decade i8 error. 9.

Secundo objicitur l. 4. g. item videndum. 3. ff. de in lit. jur. ubi

traditur, quod judex potest eum contra quem juratum fuit, absol- ere, vel minoris condemnare, quam adversarius dato j urejurandorem aestimaverit.

Cui legi iterum obstat auth. pos jusjurandum. C. de judic, ubi sancitur, quod post jusjurandum prassitum non licet judici amplius

taxare. sed necesse habet judex secundum quanIitatem. qua iuratum fuit, eondemnare. Distinguendum est inter juramentum affectionis, di juramentum veritatis. Quando praestatur juramentum veritatis,

ut quando actor jurat se tot expensas in lite fecisse, huic jurijurando oportet stare, nec potest illud retractari, ne perjurii arguaturis qui juravit. l. quod si deferente. 13. f. de dolo. l. adversus. I s. ff. de except. proscript . O prajudie. de quo juramento loquitur is. aura. est juburandum. Quoties vero praestatur jusjurandum affectionis, ut in jurejurando in litem accidit, hoc retractari potest; quia tunc non arguitur perjurii is qui juravit, sed immodicae affectioni quam habuit erga rem , de qua juravit, a judice moderatio

adhibetur. Tertio by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION