Everardi Bronchorst ... Enantiophanōn centuriae sex, et conciliationes eorundem. Accedit ejusdem Tractatus de privilegiis studiosorum, tum professorum & doctorum

발행: 1695년

분량: 831페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

to prohibitus quis est uti itinere vel astu, eo quod locus per quem actus vel iter competebat, flumine est inundatus. Tertio adversatur l. unus. m. f. ult. cum l. ct Attilicinus. 3 p. F. de fervit. rus. prau. ubi qui longo tempore non est usus aquaeductu ex fonte vel flumine, ideo quia fons seu flumen ex quo aqua ducebatur, exaruit, tamen impetrata restitutione in integrum restituitur ei servitus, si fons ad suas venas redierit. Resp. ibi non Conceditur restitutio in integrum ex capite ignorantiae . sed quia propter justum impedimentum vel casum fortuitum prohibitus est suo jure uti. Postremo objicitur haec ratio. quod praescriptio introducta sit in odium negligentium res suas repetere. Atqui ignorans non Rotest dici negligens. Resp. Usucapio non tantum odio negligentium, sed etiam bono publico introducta est, ut certa sint rerum dominia,& ne lites sint immortales. l. i. ff. usucap. l. vlt .sf. prosust. Hanc sententiam, quod majoribus is annis non detur restitutio in integrum contra praescriptionem ex capite justae Sc probabilis ignorantiae, defendunt Ochin. lib. i. controversiur. e. 69. Sarmieut. lib. a. selecit. interpret. e. io. Anton. Faber in C. Fabriano, ad tu. C. si

advers. t sucap. desinit. s. ubi tradit pro hac sententia, quod adversus praescriptionem quadragenariam non detur restitutio in integrum, in curia Ducis Sabaudiae esse pronuntiatum. Contrariam sententiam sequuntur Accurs in I. sis. J. quemad.servit. amittis Tart. in l. r. b. se quis propter. J. de itin. actaque privat. Castrens d. l. is Attilicinus. Coepoli. e. de servit . urban. Matth. dea sin. decis Neap. 37. & 319. cheran . decis Pedemoni. 69. num. I 6. Mesemb. in pararat . ad tit. de usucap. num. l Gail χ. observ. c. I9. num . penuit. & ult. dc observ. ior. in lius in g. rursus. inst. de ae . Num. s7, Quorum sententia est, quod restitutio in integrum contra usueapionem seu praescriptionem 3 o vel 4o annorum detur ex capite justae ignorantiae, intra quadriennium a tempore scientiae Computandum. Wesemb. d. loco. Vide aliter Mesemb. de haci suaellione distinguentem in paratit. ad tit. f. ex quibua carasma.

Licitum est Christianis exercere judicia.

JUdiciorum & actionum forensium auctoritas ideo publice concstituta &introducta est, ut quisque per viam juris, legitimis actionibus & remediis, suum jus ac sibi debitum consequatur, di ne cuiquam jus atque fas sit rei suae consequendae gratia, per vi matque injuriam sibi aditum ad vindictam munire. ι. nemo exterus. s. C. ιι Judais coelicolis. Porro judicia bc actiones exercere Sc

562쪽

legitimis disceptationibus forensibus jus suum consequi, cuique Christiano licitum di permissum est. Semper enim in omnibus bene constitutis rebuspublicis in sumno pretio Se dignitate habita sunt judicia: utpote per quae quilibet recto A legitimo ordine res suas di sibi debitas tum consequi posset, tum res sibi legitime acqui. sitas defendere dc tueri. Verum hic occurrunt nobis fanatici quadam spiritus, An apti. stae scilicet, qui plane omnia judicia & magistratus damnant, & fas esse negant jure divino Christiano homini judicia exercere, dc de

jure suo in foro litigare. Pro sententiae suae confirmatione citant locum ex Paulo. i. ad Corinι b. e. 6. ubi inquit: Pam igitur omnino impotentia in vobis es, quod judicia, id est, controversas in foro disceptandas, habetis inter vos. ubi videtur omnino Apostolus judicia & definitiones controversiarum forensium inter Christianos tollere & abrogare. Resp. Paulus non sustulit prorsus omnia judicia, sed tantum ea, q uae exercebantur apud tribunalia judicum de magistratuum Ethnicorum & infidelium : non enim fieri poterat, ut coram infidelibus judicibus contenderent fideles, quin variis calumniis essent obnoxii. Sed instare posset aliquis : Imo videtur Apostolus in totum judicia di disceptationes forenses damnare,dum inquit: Cur non potius injuriam accipitis r eur non potius damnum patimini, quam scilicet judicio contendatis Resp. Id Paulus idcirco dicit, quod raro soleant homines animo tranquillo litigare. Attamen si commoda offeratur ratio , qua ad tuum possis perveni in re , non tantum potes, sed etiam debes sepe lites prosequi. Tantum odium & acerbitas inimicitiarum deponenda est. Nam alioqui litigare licere, satis apparet ex ipso Paulo praedicto loco cap. 6. ubi monet. Tenuiores homines in ecclesia esse deligendos, qui cognoscanto diiudicent fratrum suorum eausas ct lites. Quinimo & idem

Apostolus suo exemplo hoc confirmavit is quando ad Romani Imperatoris judicium & tribunal provocavit. Actor. 2 s. vers. I O.& II. inquiens et Ad tribunal Caesaris sio, ubi me oportet judicari. item vers. II. Caesarem appello. Ogibus verbis satis superque docuit, judicio praeesse, atque in judiciis litigare, seque contra ac cusatores&adversarios defendere, nequaquam illicitum, aut jure

divino prohibitum esse. Ita respondet Mart. in Ioc. comm . Theolog. class. . cap. 16. num. I S. Beza in confess. cap. s. de ecclesia. artic. 32.

Secundo objicitur locus Matth. r. vers. s. Nolite iudicare. Onon judicabimini. Resp. Christus loquitur ibi de privato judicio , quod odio, ira, dc cupiditate vindictae exercemus, non de publico & legitimo judicio, vel politico magistratus ossicio. Hoc enim fit mandato Dei, illud vero sine mandato Dei, nec sanandi gra- tia . sed ulciscendi studio. yudicare igitur eo loco dicimur, cum . aliorum vitam & docti inam injusteia calumniose reprehendimus.

Similiter non obstant haec loca Marth. s. Esto amicua a versario tuo

563쪽

CENTURIA I. 3 Ir

rito. & Luta. 6. vers. 19. Eι ab eo qui tetrit tibi pallium, etiam ru-nieam ne prohibeto. dc Matth. s. vers. o. Et ei qui vult tecum judicio contendere , ac tunicam tuam capere, dimitte et is pallium. Nam iis locis Servator noster calumniosam proximi molestationem, dc privatam tantum vindictam prohibet. At vero magistra. tus cognitionem di potestatem quam ipse dedit Zc confirmavit. non tollit, aut elevat. Ita pulchre respondet Oidend. in Γόα δεδεν- mula invesu. action. cap. Auatenus hodie vetui actionum solemnitas

Asublata.

ASsERTIO XXXII. Geus judex dari potest.

Cascus judicis ossicio fungi potest. textus est in I. catus. 6.s da

judic. Ratio est, quia caecus judicio de prudentia non caret, ut furiosus & impubes, qui ideo removentur a munere judicandi. I. τμm prator. 12. f. a.as de judic. Porro hanc decisionem ita Accursius accipit, quod caecus judex esse potest, modo ante caecitatem judex datus sit: si vero antequam judex detur, caecus fuerit. non potest judex constitui. Quae sententia recto notatur a Duareno lib. .

disputas. cap. 24. Nam de caecus indistincte judex esse potest, sivo ante injunctum munus judicandi. sive post caecus fuerit factus. Ratio est, quia judicio non caret, ut caeteri, qui a judicandi munere arcentur. Iustum enim ab injusto, aequum ab iniquo recte discernere potest ι imo vi judicii caeci praepollent reliquis, quia objecta

non perturbant sensus oculorum. Sed objicitur l. i. g.secundo loco. r. vers. easum. in .ss. de ρο tando. ubi dicitur. caecum quidem acceptum magistratum retine re, sed ad novum adspirare non posse. Resp. Distinguendum est inter magistratum M judicem datum. Judex caecus dari potest, quia in eo nihil praeter judicium. prudentiam, vel doctrinam di virtutem requirimus. In magistratu deligendo, praeter haec omnia de. coris & splendoris publici habenda est ratio. l. roscripto. 6.s de muner.-honor. qui in caeco non existit. Ideoque caecus ad novum magistratum non admittitur, ne majestas quae in magistratu relu

cet. vilescat.

Secundo adversatur, quod multa per judicem fieri debent, quae a caeco judice recte expediri non possunt. Sic enim judex caecus

non potest ex scripto sententiam recitare, quod tamen omnino ad validitatem sententiae requiritur. I. I. Mult. C. de sentent, experis. recitand. Similiter quoties de finibus agrorum controversia move

tur , judex ipse in rem praesentem ven1redi loca oculis subjicere debet 3 quae omnia a caeco nullo modo perfici & exequi possunt. l. si irruption/. 3. S. i . f. D. ruund. Resip. Haec omnia commode

564쪽

judex per alios, puta adssessores judicii, agri mensores, item pernotarium causarum expedire di absolvere poterit. Hanc sententiam tuentur Hotoman. inii, r. qiust. q p. 28. Duarenus d. loco. Disientis. Robert. lib. I .sententiarum, e. 13. Huc non incommode referri Iotest exemplum L. Torquati, de quo ita scriptum reliquit Rodis. ib. 4. de repub. e. ψ. in fine. Cum L. Torquato Populus Romanus teνα sium consulatum detulisset, valetudinem oculorum excusavit, quod indignum duceret εi fortunas eiυium ac remp. committi, qui alienis oculis titi cogeretur. Auem tamen nihil prohibebat acie ingenii omnia prospicere, optimeque civitati consulere.

AssERTIO XXXIII.

L quibus mandata est jurisdictio, judicem dare possunt.

GEneraliter 8e aperte definit Paulus in l. eum prator. I 2. S. I . f. de judie. Eum tui mandata est juri lcrio, judicem Dre posse.

ubi quod additur, ut sisnt legati proeonsulum, exempli causa adjectum censetur, ut nihilominus etiam in aliis mandatam jurisdictionem habentibus id obtineat. Exempla enim , ut bene vulgo dicitur, non restringunt, sed declarant regulam. l. r. f. quod vulgo. 2r.F. de vi vi arm. Nam sic quoque procuratori Caesaris vicem praest- dis agenti, id est, mandata ei a praeside jurisdictione, permittitur judicem dare inter privatas personas, inter quas alioqui jurisdictio.

nem non habet. I. I. C. de pedan.jud.

Obstare videtur huic decisioni I. ult. f. de M'. ejus eui. cte. ubi traditur cum cui mandata est jurisdictio, alteri eam mandare non posse. Quibus verbis censent Accurs aliique interpretes hoc significari, nec eum qui mandatam habet jurisdictionem, causam judici dato delegare posse. Resp. Longe diversa sunt haec, mandare jurisdictionem, oe juditem dare. Mandare jurisdictionem, est quidem judicem dare, sed cum imperio di potestate judicati exequendit id enim significat jurisdictio. Judicem dare, est simpliciter judicem dare qui judicet, sed sine jurisdictione & imperio, es sine exequendi potestate. Qui mandatam habet jurisdictionem, ideo

eam alteri mandare non potest, quia habet alienam, non suam, tantumque ei exercitio commissa est, quae est personalis . nec personam egreditur. At ideo judicem dare potest, quia nihilominus in ea causa jurisdictionem retinet. Sententia enim a judice dato lata, hanc exeque turis. qui eum dedit, ut fieret, si judicem, dedisset ipse magistratus. I. a D. Pio. I s. f. I. V. de rejud. Gravius obstat l. eum qui. 1 3. Is de jurisdictione. ubi statuitur, eum qui judicare jubet, magistratum esse oportere. Quod tantundem Valet, ut non alius possit jubere judicare, seu judicem dare, quam

qui est magistratus. Atqui cui mandata est jurisdictio, non est magistra

565쪽

gistratus, quia non habet jurisdictionem sito jure, ideoque is cui mandata est jurisdictio, judicem dare non potest. Resp. Per hoc

quod dicitur , eum qui judicare jubet, magistratum este oportere. non excluditur is, cui mandata est jurisdictio, quoniam is vice magistratus fungitur, ejusque imperio Sc potestate utitur. l. 3.F. de ossc. ejus cui. O c. l. solet. i 6.1. dejuri . Nec movere debet quenquam, quod is cui mandata est jurisdictio, non sit magistratus. Sane enim quoad honorem & proprietatem jurisdictionis non est magistratus; at vero exercitione & usu imperii est magistratus, aut certe pro magistratu habendus, dum vice & partibus ejus fungitur. ia eodem est imperio.

Legitima liberorum ortaeinem a jure gentium traxit, mo dum'quantitatem a jure civili habet. Q Uod legitima portio debita liberis ex bonis parentum, sit ju-τis naturalis, probant l. eum ratio. 7. 1s de bon. damn . auth. hoc amplius. C. desdeieomm. g. r. noveli. de heres. 9falcid. g. l. no. vest. 38. de trient. Θ semus. cte. Confirmatur & hac ratione, quia legitima portio suffecta est in locum alimentorum. d. novet. I 8. c.

prohibemus. 3. l. qui uis. s. g. ad filias. 3. C. ad i. t. majest. Sed alimenta jure naturali debentur. l. si quis a liberis. r. 1. de aqnosc. Θμlend. lib. cte. Igitur Zc legitima portio est juris naturalis. Quod ita intelligendum est, quod originem quidem habet legitima a jure

naturali, quia naturalis ratio omnibus hominibus innata suadet, ut sicut parentes liberos educare tenentur, ita di bona liberis post mortem relinquere , ut honeste alantur. Verum quantitas & modus

legitimae. quod certa scilicet portio pro legitima debeatur liberis, hoc jure civili introductum est, puta, ut si quatuor sint liberi vel pauciores, triens debeatur pro modo legitimae; si vero plures sint, semis in legitimam detur. novet. I 8. S. I. auth. novissima. C. de in . te m. Quod hoc vulgato versiculo expressit Accursius: Euatuor aut infra dant natis jura trientem. Semissem vero dant natis quinque, vel ultra. Opponitur primo, quod successiones intestati sunt juris civilis. cau. ult. dist. i. g. intestatorum. i. inst. de hered. erra ab intUt. δε- fer. l. lege in . tab. t . C. de Ierit. heres. At portio legitima est pars siccessionis ab intestato. t. Papinianus. 8. f. si quis mortis. 6. . dernus testam. t. parentibus. S. C. eod. Ergo legitima portio est juris civilis. Resp. Legitima portio est pars bonorum, illiusve successionis, quae jura non continet. d. I. Papinianu/. 8. g. quartβ. 9. quae est jurir naturalis vel gentium. I. ult. C. quor. bon. non etiam heredi.

566쪽

s 3 MIsCEL L. CONTROVERSIARUM

tariae successi is, quae commoda di incommoda continet, quae est juris civilis. Secundo opponitur, quod uijurandum contra jus naturale pra

situm non es servandum. c. squis. c. inter catora. dic. ult. 22. .

At jusjurandum quo filia renunciat legitimae portioni valet. e. quamvis. Io. de pact. Ergo legitima portio jure naturali non debetur. Resp. Cum dos legitimae portionis locum obtineat, i. quo. niam novella. 29. C. de inus test. manifestum est, filiam in d. ωρ. quamvis. quae dote accepta renuntiavit hereditati paternae, legitimam portionem accepisse, licet forte minorem , quam lex civilis statuit. Tertio objicitur: Legitima portio civili exheredatione tollitur. f. aliud. 3. Ecf. causas. noveli. II s. Ergo est juris civilis. Resp. Naturali ratione &jure filius ingratus legitima privatur. Ingrati enim crimen essicit, ut non tantum alimentis, sed etiam paternis bonis indignus filius censeatur. Ita eleganter tradit Guib. lib. t. quast.jur.

cap. r. Quam sententiam communiter approbant DD. referente Gail lib. a. observ. c. m. num. F.

Legitima reliquenda est liberis titulo institutionis, non legati , sideicommissi, aut donasionis tirulo.

Confirmatur haec decisio claris & expressis textibus in S. adhas

aliud eapitulum. & f. hae autem di posuimus. novell. I s. utrum de app. cogn. ροι. ubi Imper. diserte & rotunde statuit: Quod parentes non possint liberos exheredare aut silentio praeterire, . nisi sint ingrati, sed debeant eos saltem in legitima instituere, neque sussicit . ut inquit Imp. ind. g. ad hae aliud. etiamsi parentes ipsis per quamlibet donationem, legatum aut fideicommissum, aut alium quemcunque modum debitam portionem legibus contulerint. Non lassicit ergo ad validitatem testamenti, si legitima liberis, titulo legati. vel donationis causa mortis, aut alio quolibet sinpulari titulo sit relicta, sed necessarium est titulo institutionis legitimam relinquere. Cujus juris ratio est duplex: Prima quia longe utilius est liberis, titulo institutionis, quam alio singulari titulo nereditatem Paternam consequi. Si enim hic filius heres institutus in legitima alios habeat coheredes. illis nolentibus adire, vel morientibus an . te aditam hereditatem, tota successio lk hereditas jure accrescendi

filio accedit. l. unis. C. quand. non petant. para. tetent. Accres. Altera ratio est, quod heredis nomen multo est nonestius quam te

falarii, di pleniori jure di honore hereditates, quam legata tri-uuntur. t. s. g.sed οβ portio. 6.1. de legat. pras. Oe. & ignominio- sim est filium paterna hereditato cMςrς

567쪽

Objicitur primo quod institutus in re certa est loco legatarii.

I. quoties. I 3. C. de hered. inst. Ergo & filius institutus in re certa seu legitima, est loco legatarii, quia legitima semper res certa est, sive quoad quotam legibus definitam, sive quoad aestimationem, quoniam ea non hereditatis quota est, sed bonorum, cum non ponatur ejus ratio, nisi deducto aere alieno. l. 3. f. quarta. 9. U. de in . tes. Resp. Filius institutus in re certa non est proprie heres. nec proprie legatarius, sed tertiam quandam speciem constituit. quae in aliquibus legatarii, in quibusdam heredis naturam imitatur. Nam quatenus non utitur actionibus hereditariis, nec illis convenitur, legatarii naturam participat. Caeterum heredis loco est, quia institutus in legitima vel parte ejus, non impugnat testamentum per querelam in ossiciosi, & jus accrescendi habet, deficiente vel non adeunte coherede. arg. l. i . 6.s exfundo. ψ. F. de her. instit. Facit etiam pro confirmatione hujus sententiae, quod leῆitima titulo institutionis sit relinquenda liberis, quia petitur legitima actione familiae erciscundae a liberis. l. 2. C. de ino . douat. quae actio non aliis competit, quam universalibus successoribus, qui titulo hereditatis ad successionem vocantur l. 2. S. I.&2. I sum.

Secundo objicitur huic decisioni. g. ult. inst. de inoff. tes. auth.

novs a. cum l. omnimodo. o. vers , hac quidem. l.se quarado, 3 s.f. ult. C. de inus tes. ubi traditur, sussicere legitimam liberis relinqui, quocunque relicti titulo. Resp. Istae leges di constitutiones Omnes loquuntur, secundum dispositionem juris veteris, quo jure . sussiciebat ad excludendam querelam in ossiciosi, quocunque titulo vel hereditatis vel legati vel fideicommissi legitimam liberis relinquere. Sed hoc per postremam Justiniani novellam constitutionem correctum est, ic statutum jure novissimo, ut testamentum patris non valeat, nisi titulo institutionis legitima liberis a parentibus relinquatur.a. f. adhac aliud. Tertio oppono, quod imperfectum testamentum patris valet inter liberos. l. 2 i. f. ex imper Ao. I. C. detestam. Ergo necesse non

est adhibere hanc solennitatem intestamento patris, ut legitima institutionis titulo liberis relinquatur. Resp. Valet testamentum imperfectum inter liberos, quod destitutum est numero solenni septem testium, item subscriptione & sigillis testium, & aliis id genus solennibus. Non tamen valet, si careat institutione filiorum. quia haec est substantialis pars, imo caput Sc fundamentum totius testamenti, heredis scilicet institutio. g. ante heredis. 34- ins . de legat. Unde ex dicta nov. ii s. hoc testamentum patris, in quo legitima liberis institutionis titulo non est relicta, rescindi poterit. Haec est communis D D. opinio, a qua in judicando dc consulendo non est recedendum . quod scilicet in testamento inter liberos condito

pater debet liberis relinquere legitimam titulo institutionis. Ita Ll notat

568쪽

nolat Iul. Clarus nunquam satis laudatus JCtus in recepissentent. νυ g. restamentum . quast. 8. Haec quoque sententia in Curia Holislandiae judicando approbata est in lite pendente inter tutores Evae Frederici, & Johannem Thomae ab Abbeherch, uti relatum extat in decisionibus Curiar Hollandiae, decision. II. anno. Is 83. 9. Ianuarii. Plane non est necesse, ut parentes integram legitimam liberis titulo institutionis relinquant, sed sit ilicit, ut in quantacunque portione heredes eos instituant: per hoc enim querela in ossicio lieXcludetur, se competet liberis tantum actio ad supplementum legitimae. d. novell. Iis. g. hae autem di posuimus. l. omnimodo. 3o. C. de ius test. Quae actio ad supplementum legitimae eo differt a querela inossiciosi, quod perpetua sit, & triginta annos duret, neque quinquennio finiatur. uti querela in osticiosi. l.scimus. 36. g. istud. a. G. de inofficiostes. Ita communiter DD. placuit contra Bart. in I. si quii filium. 34. C. eod. referente Insemb. in s. tam autem. ins . de tuos. res. isum. 8. Haec sententia, quod ad hoc, ut valeat testamen. tum patris inter liberos, requiratur, ut legitima liberis titulo institutionis relinquatur, communiter a DD. recepta est, & appro

bata. Ita notant 4. controvers. fur. cap. 24. 8 lib. I 1. con-

c. 1 2. num. o. ubi notat, hanc esse communem DD. opinionem

contra Iasonem, quod scilicet filius debet necessario institui in legitima; alias non valere testamentum patris ; a qua sententia non esse recedendum, nec in judicando, nec in confusendo. Item amrmat Anton. Testaurus decis Pedemontan. s8. ubi dicit hanc communem DD. sententiam ubique terrarum esse receptimi mam , uti notat Faber in error. Pragmat. decade I . error. 6. ubi tamen ille in diversam sententiam discedit, &statuit, quovis titulo liberis legitimam relinqui posse. Dissentit raudus lib. I. quas . s.

AssERTIO XXXVI.

Legitima parentum non est aucta, ut liberorum.

Filiorum legitima, quae olim jure veteri fuit quadrans, exposstremo jure novellarum aucta est ad trientem, si quatuor sint liberi, vel si plures, ad semitam. Sed quaeritur, an dc legitima portio parentum eodem modo sit aucta. Et quidem Accurs caeterique D D. in auth. novissima. C. de in s test. eam pari modo sicut in liberis auctam eme assirmant. Verum contraria sententia mihi probabilior & tutior esse videtur. Quae sententia satis aperte probatur e f. t. novell. I 8. de trient. OV Us.cte. ubi Imp. hanc causam novi juris introducendi proponit, quod scilicet ideo auxerit portiones hereditarias filiorum, ne ex partium hereditariarum im mutatione liberi summam paupertatem di inopiam vereantur. Prae

terea

569쪽

CENTURIA I. 3 3 7

terea subjungit Imp. fore admodum iniquum &inhumanum, si

praedives aliquis pater relinquat decem forte liberos, eos non plus percipere, quam si duo vel unus tantum relictus esset. Ex quo verendum esset, ne magna inopia dc fame liberi premerentur. Haec causa, quae fecit novae constitutioni locum non potest in parentibus evenire, quia illi tanto numero, quatuor scilicet vel sex, liberis raro aut nunquam superstites esse pollunt. Sed objicitur f. hoc observanso. d. novell. i8. ubi statuit Imp. quod omnium eorum portio aucta est . quibus antiquae quartae ratio de in ossicioso querelam suggerebat. Resp. Hoc non ita accipiendum est, ut ad parentes sit referendum, sed ad filios, nepotes.& sie deinceps liberos inferioris gradus. Item ad liberos naturales, si de successione matris agatur; nam & de in ossicioso testamento

matris spurii quoque liberi dicere possunt. t. sisuspecta. 29. f. de

in cioso. i. f. de in . test. q. non licebit. d. novell. 38. Hanc sentenistiam comprobat & ipsa inscriptio tituli in nov. i8. quae ita concepta est, de filiorum , nepotum . item de naturalium literorum sue cessone; de parentibus vero nihil adjicit. Probat hanc decisioneminudus lib. i. quaest. e. so. Dissentit etiam ab hac opinione Fachi usIibro ψ. controvers. juris. c. 28. dc Cfac. in expostione novella i8. in princ. qui statuunt. non solum in parentibus, sed etiam in fratribus auctam esse legitimam usque ad trientem: idque statuunt moti argumento ducto ex s. i. d. nov. i 3. in fine, ubi dicitur: Hoc eodem. scilicet augmento, obtinente, in omnibus omnino personis. quibus olim quadrantis nomine de inosticiose querela legibus attributa fuit. Denique notandum, quod in praxi & usu forensi receptum sit, quod legitima patris, fratrum, Zc sororum aucta non sit a Justiniano. Ita decisum extat in Scio Neopolitano, attestante Aspicio inde-eimnibus Neapolitanid. c. 2O .

ASSERTIO XXXVII.

Petitio hereditatis non datur contra titulo possi-

dentem. ΡRobatur haec sententia apertis & evidentibus textibus in I. 1. t.

hereditas. 3. C. de petit. heredit. textus rotundus in I. hereditarem. 4. C. in quib. ca . ctis long . temp. prascrip t. I. sed etsi a s. g. item se rem. 3 7. ff. de petii. herad. ubi diςitur emtores rerum heredi. tartarum de alios, qui speciali titulo res hereditarias compararunt sconveniendos esse rei vindicatione, non petitione hereditatis. Ra tio assertionis haec est: Proprium petitionis hereditatis officium est de jure hereditario succedendi in bona defuncti contendere. Possessor autem qui allegat titulum specialem, non contradicit adversario se heredem asserenti, neque controversiam hereditatis ei

570쪽

1 38 MisCEL L. CONTROVERSIARUM

facit, sed movet illi contentionem dominii, negatque adversa rium esse dominum. Itaque in hoc casu frustra instituitur petitio herediatis, quia in ea non agitur ad dominium, sed tantum ad jus hereditarium. Quare contra eos qui titulo speciali possident, intentanda est rei vindicatio, in qua de dominio controvertitur. d. l. Lereditatem. 4. l. heredes. 13. f. quod pro emptore. 7. I fam. erciso Mesemb. tu parat. F. de pet . heres. num. io. in fin. Oidendo . elassa

Primo objicitur huic decisioni I. nee ullam. 33. f. quid si quis. 4 F. de petit. hered. ubi dicitur, quod utilis petitio hereditatis intentari possit contra emptorem hereditatis ..Resp. Duo tantum casus speciales ibi proponuntur, in quibus emptor hereditatis convenitur utili petitione hereditatis. Primus eth, cum non extat venditor hereditatis, ut cum eo agi possit; tunc enim deficiente venditore, in subsidium datur in emptorem, quasi in heredem ejus , petitio hereditatis. Secundus casus est, sit modico pretio hereditas vendita est; tunc enim quia non expedit agere contra venditorem, ad emptorem manus porrigi debent.

Secundo opponitur, quod petitio hereditatis intentatur contra eos, qui iro herede, vel pro possessore possident. I. regulariter. 9. &l. io. f. de pet . heres. Atqui titulus pro herede & pro possiesisore sunt justi de legitimi tituli, quia ad usucapionem complendam prosunt possessbri . toto tis. F. & C. de Gucap. pro hered. Resp. Titulus pro herede bifariam accipitur in jure. Primo quoties tracta- tur materia petendae hereditatis, quam falsa opinione aliquis pu-

tans se heredem esse, possidet, toties oportet ea verba pro herede, accipere non pro vero titulo, sed pro erronea quadam existi, Naatione de putativo titulo. I. pro heria. II. cum E. seq. V. de petit. kered. Nam si re vera esset heres, nunquam daretur contra eum pe- .

titio hereditatis. Ubi vero non tractatur controversia juris hereditarii inter duos, sed disceptatur de re aliqua , cujus dominium praetendit possessor, quia dicit se per hereditariam successionem acquisivisse , ista verba pro herede intelligenda sunt pro vero ec

justo titulo, propter quem competit usucapio. l. cogi. li. C. de perit. hered. I. I. C. se quis ignor. rem esse minor.sine decr. compar. Ita declarat Anton. Gomes in comment. ad P. Tauri. l. s. n. 6 I.

Tertio objicitur l. nec tiliam. ig. g. si quis sciens. S. f. de pet. he- ed.&. l. 2. C. eodem. ubi emptor hereditatis, qui sciens emit ali nam hereditatem, utili petione hereditatis tenetur. Resp. Hic emit mala fide hereditatem, vel quotam hereditatis partem, quia emit post motam litem vel controversiam de hereditate, post quam Controversiam motam omnes incipiunt esse malae fidei possessores. I.sed etsi. 2s.6s ante. 7. de pet. hered. Ideoque talis emptor merito

tenetur petitione hereditatis, quia injustus de inutilis titulus pro nullo habetur.

SEARCH

MENU NAVIGATION