Everardi Bronchorst ... Enantiophanōn centuriae sex, et conciliationes eorundem. Accedit ejusdem Tractatus de privilegiis studiosorum, tum professorum & doctorum

발행: 1695년

분량: 831페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

601쪽

Tertio objicitur l. unie. C. de sent. qua pro eo quod interest. Θc. qua cavetur, non licere actori in aestimando id quod interest, excedere duplum rei in obligationem aut petitionem deductae. Resp. Hoc jusjurandum in litem non de eo quod interest actoris, praestatur, sed definit quanti actor rem aestimat pro arbitrio & affectu

suo: quae res inter se ut contrariae opponuntur. I. rutor. 8. f. dem sit.

Iur. l. non a judice, 64. F. dejudic. Praeterea in hoc jurejurando contumacia non restituentis punitur tanquam delictum. Sed I. unu . C. desient. qua pro eo quod inrerest. 9c. ad casus incertos, in quibus versatur delictum, non pertinet.

Filiusfam. SC. A facedoniano renuntiare non passcontra ZASIUM. CAutum est S C. Macedoniano, ne creditoribus liceret filiis sem. mutuas pecunias dare; ita ut si quis filio in patria potestate

constituto mutuas pecunias dederit, ei neque in patrem, neque in filium etiam patris potestate liberatum ulla competat actio. Huic SC. causam dedit improbus foenerator Macedo . qui flatigiose adolescentibus filiisfamil. pecuniam ad quemvis tua una incertis nominibus credebat , sic ut tandem filii aere alieno obruti, in quodvis flagitium, ac mortis etiam paternae cogitationcm impellerentur , quod ipsi egentes ic creditorum improbo foenore exhausti, hereditatem paternam creditoribus in solutum cedere possent. f. penult. inst. quod eum eo qui tu aliena potest. Or. Cui malo salubre remedium inventum est SC. Macedoniano, denegata creditoribus mutui actione seu exactione. I. i. 1. de SciMaeed. Melius enim est juveniles calores coarctari , ne libidini dediti tristem sortiantur exitum, qui eos poli distusum expectat atrimonium. I. cum non solum. 8. f. s. vers. Aliis autem famitas. C. de bon. qua liber. mc. Disputatur autem acriter a DD. utrum huic SCto filiustam renuntiare possit. Et non posse eum renun ciando beneficium hujus S C. amittere , communi DD. calculo receptum est. Ita notant gl. & Bart. ad L tametsi f. de SC. Maced. quos fere reliqui DD. catervatim sequuntur. Confirmatur haec decisio duobus fortissimis argumentis & textibus. Primo probat hanc sententiam , quod hoc SCtum respiciat utilitatem publicam , ne videlicet filiorem mores, pecunia mutua supra probibalem modum illis credita, di ita luxuriae causa subministrata , pessimo exemplo corrumperentur. t. l. 1. de SC. Maeed.

Ideoque privatorum pactis, huic juri utilitatis publicae causa statuto ἐκ introducto renuntiari non potest. l. juri gentium. 7. 6.spaciscar. i . st de paci. Secundo stabilitur haec conclusio per t. tametsi

602쪽

i. U. de SC. Maced . ubi traditur , filium lam. posse opponere

hanc exceptionem post sententiam. Itaque cum omnes exceptio. nes debeant Iegulariter opponi ante sententiam . & allegatio hujus exceptionis admittatur nihilominus post sententiam . cum jam tempus proponendis exceptionibus prie finitum, clapsum sit, hine consequitur filium tam . non posse tacite exceptioni S C. Macedo. niam renuntiare, dum sciens passus est tempora proponendae hujus exceptionis elabi & emuere. Ergo nec expresse filius tam . reo nuntiare poterit huic SC. quia taciti & expressi eadem est virtus. I. 3. f. de reb. cred. Haec sententia, quod filius tam . beneficio SC. Macedoniani renuntiare non possit, communiter est a DD. recepta,

ut attestantur Gomeet, . tomo 2. variar. resolui. c. 6. num. 2. Facian.

lib. 2. controv. jur. e. 6 i. A qua tamen discedit Zasius lib. 2.sug. resp. c. 18. Tria ejus argumenta praecipia sunt haec. Primum est: Pares sunt exceptiones S C. Vellejani bc Macedoniani. Sed mulier renuntiare potest S C. Vellejano. l. ult. g. penuit. F. ad SC. Velle. an. Ergo & filiustam. Macedoniano SC. renuntiare potest. Resp. Dissimilia haec sunt: nam S C. Uellejanum introductum est in favorem mulierum intercedentium. Atqui quilibet potest favori pro se introduino renuntiare. l. penula. C. de pa E. SC. Macedonianum sancitum est, ut prospiciatur bonis moribus juvenum, ne videlicet illi creditorum fraudibus ἶc insidiis corrumpantur, dum illis ad turpem luxum pecunias subministrant. Itaque cun hoc SCtum commodo publico consulat, nequaquam illi pacto seu renuntiatione filii fam. derogare possunt. Huc accedit. quod SCto Vellejano nuda causa bonorum contineatur. Macedoniano vero S C. scelerum

causae, mali mores, pessima exempla, foedae bonorum dilapida. tiones, parricidii metus, & alia id genus atrocia delicta praecaventur. Saepe enim hac occasione usu venire videmus, ut obrutus aere

alieno , dc deliciis, compotationibus, scortationibusque assuetus. & flagitiosam vitam degens filius ante diem patrios inquirat in annos. Quod & comprobat Imp. Iustinianus in s. penult. s. quo ι cum eo qtii in alie,. potest. G c. ubi ita Hicit: ideo senatus prospexit, quia saepe onerati aere alieno creditarum petuniarum filiis. m. quas in luxuriam consumebant, vita parentum insidia

bantur.

Secundum argumentum hoc est. Filius fam. in foro conscientiae,s ut vocant) peccat mortaliter, si mutuum non restituat. Ergore. nuntiare potest exceptioni, quam habet ex SCto. Macedoniano. Ita tradit Innoe . in cap. quia plerique. ext . de immunita e ecclesia. Resip. Aut filius ob iustam di probabilem casam mutuum accepit. & in necessarias utilesque causas pecuniam mutuam expendit, di hoc Ca. su bona conscientia hac exceptione uti non potest. liciteque illi renuntiat. textus sunt notabiles in l. in pupillo. 7 .f. desolui. t.

Macedoniani. s. C. ad SC. Mace . Aut ob nullam justam causam si-

603쪽

tius mutuum accepit, sed in vanos, superfluos & inutiles usus pecuniam expendit, & hoc casu bona conscientia hac exceptione uti potest, illique frustra & inutiliter renunciat. Ita decidunt Panorm .

in ιι. c. quia plerique. extr. de immun. eccles Emanuel u Zoaren. in

addit. ad Gomed. Iom. 2. c. 6.

Tertium argumentum a Zasio tale adfertur. Odiosa est exceptio SC. Macedoniani. dc in odium creditorum filiosam. foenerantium introducta. l. qui exceptionem. 4o. U.dν cond. indeb. Ergo ei renuntiari potest; quia odia restringi & coarctari debent. c. o ita. de R. Liu 6. Resp. negando consequentiam . quia ii renuntiari posset huic SC. inanis esI et provisio legis. &filiorum tam . nequitiae & corruptioni magna fenestra aperiretur, & occasio delictorum in dena 1 ceretur, unde justitia&aequitas expectari deberet, quod praecavere in animum induxerunt legislatores. Unde quod recta etna fieri prohibetur, id non debet indirecte o per obliquum admitti. c. cum quid una. de R. I. in 6.

Sequestratio regulariter jure prohibita est.

Confirmatur haec assertio per t. uni c. C. de probi. .seques. te uu.

cujus haec sunt verba : Suoties ex quoli .et contractu pecuuiu po- sulatur, sequestrationis necessitas conquiestat. Ορονιρι enim pruno debi orem convincι, Ursic deinde adsolutionem pulsari. Qua lege cavo tur, ne pecunia, quae aliqua condictionestu actione personali petitur, sequestro deponatur. Ut puta si petam abs te pecuniam ex mutuo, vendito, vel stipulatione, non possum te cogere. ut pendente lite deponas eam pecuniam apud judicem. Ratio duplex est, quia

primo convincere oportet debitorcm, tum cogitur solvere. l. ne gantes. 9. C. de obligat. ct action. Interim non cst permittenda sequestratio, quia ab executione non est inchoandum judicium. l. ι . C. de execut. reiIud. Altera ratio est, q uia pendente lite commodo suae possessionis nemo privandus est. c. I .extr. ut lit. pend. nia. imnov. l. uti. C. de rei vind. Est autem sequestratio, depositum, quo

a pluribus in solidum alicui res litigiosa vel ex partium consensu, vel ossicio judicis custodienda committitur, ea lege, ut victori ea res reddatur, I. proprie. 6. l. licet. II. f. depos. ι .sequeser. sio .F. de V. S. Porro regulariter, ut dixi, sequestratio prohibita est, quia possessor pendente lite non debet a sua possessione removeri. c. a.

exIr. deseques. p. g. Opponitur primo t. dejussor. 7. f. uti. s. quifati . eog. oec. ubi traditur, quod si petatur res mobilis, Sc persona suspecta sit, tunc apud praetorem deponi di sequDrari debet. Resp. Eo demum casu admittitur sequestratio, ii petatur res mobilis, ec possessoris fides

604쪽

M Isc TLL. CONTROUERSIARUM fides suspecta sit de fuga vel dilapidatione, di non sati et judicio

sisti, vel judicatum solvi; tunc enim res pendente lite sequestra.

tur. d. t. 7. S. ult, N.

Secundo objicitur l. I eratores. 13. f. ult.F. de appellat. ubi deciditur, quod fructus qui ab adversario diripiuntur, pendente appellatione sequestro ponendi sunt. Resp. Quoties a sententia appellatum est, tunc si possessor condemnatus appellavit, fructus agri sequestrantur, possessione apud appellantem remanente. I. ab

executione. s. C. quor. app. non recip. Si vero petitor condemnatus

appellavit, fructus non sequestrantur , nisi depopulentur ab ad versario. d. l. Imperatores. f. ult. 1. de appel. Cfae. lib. s. sent. Paul.

c. penuit.

Tertio opponitur l. si eum dotem. H. g. sin autem. 8. vers. sinuero. f.solui. mair.ec ι. in rebus. 3 o. in s n. C. deIura t. ubi sequestratur dos, si maritus dissipet dotem, Zc vergat ad inopiam. Resp. Tunc demum dos sequestratur constante matrimonio, quae constat rebus mobilibus, vel Ductus praediorum dotalium, si mari. tus eos diissipet, & incipiat labi facultatibus, ad hoc ut mulier ex ea dote habeat competens solatium una cum sua familia. d. l.sicum do. etem. S. S. vers. sin vero.

Quarto adversatur l. si cujus. 33. f. sed si inter. g. f. de Uufruci.

ubi sequestratio admittitur, quando inter duos de alicujus fundi possessione controversia est, di uterque vult fructus percipere, tapericulum est, ne utraque pars vi possessionem invadat, & sic ad arma dc rixas litigatores procedant, tunc judex interim fundum eum fructibus sequestrabit. donec de possessione lis finem accipiat. Resp. Haec sequestratio tum demum procedie, quando dubium est, uter litisantium possideat. At vero cum certum est alterum tantum postidere, tunc si adversarius moveat illi quaestionem possessionis, judex non debet sequestare fundi possessionem eum fructibus, sed interdicet sub certa poena adversae parti, quae non possidet, ne possessorem impediat vel turbet in sua quieta possessione. arg. l. s. f.lue vis fiat ei qui in ptis mi sui erit. l. penuit. L. de aqua quotid. , as. Quae opinio summa aequitate fundatur, alio qui enim posset quilibet per malitiam fingere rixam di turbas im miscere, ut adversarius commodo possessionis privaretur. malitiis autem hominum non est indulgendum. l. in fundo. 38. V. de rei vina. Ita eleganter tradit Ferrear, in pruci. in form- sequestra num. 3. Plures easius, quibus licita est sequelli alio, vide apud gl. ine. a. extr. de seques. pass. & Caras. lib. 3. misi. c. a. Robert. lib. t. yentent. jur. e. r. Denique notandum unicum esse remedium evitandi sequestratio nem, si videlicet is, contra quem sequestratio petitur, paratus

sit satisdare, id est, fidejusiores dare, de judicio sistendo, vel de repetita conservanda integra. l. ult. C. de ord. cogn. l. litibus. 2 o. C. de

605쪽

jussor. 7. f. M. F. quisati . eu. Vide de requisitis sequestra.

tionis plene apud Misi . centur. s. obser. 3 s. & cent. 2. obf. II. Audr. Gail lib. I . obseer. e. 148.3cc. I a. de arressu imperii. num. I.

ASSERTIO LXIV.

Pro re apud sequestrum deposita, finita sequestratione restituenda , competit deponentibus actio depositis questraria.

CEquestratio est rei litigiosae a duobus vel pluribus apud seque-

Ostrum facta depositio, caconditione, ut tamdiu, dum lis durat, eam custodiat. dc postea victori reddat. I.sequester. ii o. f. de V. S. l. 3. f. r. l. 6. 1 7. & penuit. F. depos l. v. g. Labeo. 3. Is de dolo. Hac sequestratione finita, datur sequestro deponenti ad rem seques ratam restituendam, actio depositi sequestraria. Eaque actio datur vel victori lite finita, vel illi qui conditionem implevit, sub qua sequestrum factum est, contra sequestrem, qui rem custodiendam accepit. textus in ι. propter. s. C. depos&int. s. g. r. is in Asia. II. S. cum sequestre. 1. 1. eodem. d. I. 9. S. Labeo. 3. . de dolo. Porro tunc demum competit actio depositi sequestraria, cum duo vel plures apud sequestrem rem aliquam deponunt. Caeterum si unus solum deponat. agetur vulgari actione depositi, quia tunc

non est sequestrarium, sed vulgare di simplex depositum. l. se apud. 18. f. de prascript. verb. Pacius ad i. s. C. depositi. Sed cum hac sententia pugnat d. l. si quis. v. f. Labeo. 3. 1. de dolo. ubi traditur, ex seque itratione competere actionem praescriptis verbis, contra sequestrem. Resp. Tunc demum competit actio depositi sequestraria. cum sequestrum perfectum 8c impletum est. Itoc est, cum lis finem accepit per sententiam, vel eonditio sub

qua sequestratio facta est, adimpleta est. Actio enim sequestraria victoritantum datur, vel ei, qui conditionem sub qua sequestratio facta est, adimplevit. d. l. r. f. i .j. depos At ubi per alterum litigatorum stat, quo minus lis finem accipiat, tunc quia conditiosequestri nondum impleta est, competit praescriptis verbis actio contra sequestrem. d. g. Labeo. Secundo obstat l. pigratuitam. 37. f. uisci deprascript. verb. ubia itur actione praescriptis verbis cootra sequestrem, qui annulos depositos victori non reddit, etiam conditione depositionis impleta. Resp. ibi non est proprie sequestrum contractum, quia una res duntaxat, eaque ligitiosa apud sequestrum deponitur. At ibi

duo sponsione certantestinguli annulos ea lege deposuerunt, ut victor pro praemio victi annulum auferret: quo casu non est proprie sequestrum contractum, quia in sequestro una tantum res eaque

litigiosa deponitur. At ibi nulla det annulo lis mota erat, neque

606쪽

s 4 MISCELL. CONTROVERSIARUM

una tantum res deposita erat, sed duo sponsione certantes ea Ieage singuli annulos dcposuerunt, ut victor pro praemio victi annulum auferret. Quo casu quia non est proprie sequestrum, tutius est praescriptis verbis experiti. i. si apud. is 1. de prascr. υeνb. Eleganter Fornor. ad I. sequestem. i oo. 1. de V. S. Porro illud obiter notandum exu.lsgratuitam. g. ult. f. de praescr. verb. Quod quoties duo certant vel spontionem faciunt pignore aliquo deposito, sub ista conditione , ut qui victor futurus erit , certam rem ab aliis quo lucretur, ex hoc contractu sponsionis vulgo dicto eis med spei competere actionem praescriptis verbis, dummodo causa sponsio.

nis lit licii a & honesta.

Deportatus sive excommunicatus mandatum contrahere non potest. T Eportatim anniti, quia civiliter pro mortuis habentur, ideo. mandare non possunt. Quae sententia etiam ex eo fundatur Mstabilitur, quia deportati post sententiam proscriptionis nihil proprium habere possunt, sed omnia quaecunque acquirunt, ea ipsa fisco acquirunt. l. a. C. de bon. proscript. Ego nihil habent, de quo contrahere possint. Sed graviter obstat huic sententiar I. si mandavero. χχ. S. is cujus.s . mandati. ubi decidit IC. quod is e tis bona publicata sunt, maη- dare alteri potest, ut ea sibi emat : cx subjungit hanc rationem J C. quia publicatis bonis quicquid postea acquirit , non sequitur fiscum.

Quae lex omnino pugnat cum d. l. χ. C. de bon. proscript. quae statuit deportatorum bona, etiam post sententiam acquisita, ad fiscum pertinere. Resp. Ex sententia Cujacii, quod in d. l. 12. g. is cujus. U. mand t. agatur de eo, cujus bona publicata sunt, sine maxima vel media capitis diminutione, ut puta de relegato, non de deportato. Deportatum sequitur omnium bonorum publicatio, nihilque sibi acquirere poteli. post deportationem quoque , quia omnia fisco acquirit. Aliud dicendum est in relegato, qui non pa titur maximam vel mediam capitis diminutionem; unde & relegatus post relegationem bona sibi acquirere potest, & per consequens alteri mandare potest, ut sibi quid emat, vel ex alio contractu acquirat. Ita conciliant d. l. 1. C. dehon. proscript . cum d. l. semundavero. g. is cuIus, s .F. mandati. Cuiae. in paratit. ad ι. 8. f. qui testam M. pus & ad tit. C. de bon. proscrι . 8c lici. 6. ovem.e. 22.ia novissime Fachi. lib. 9. controυ. Dr. p. ri. ubi late ιχ eleganter hanc controversiam pertractat. His adde Tobiam Nonium traprine. tit. inst. de testam. ordin. num. 9. Gothost. ad d. l. 2 v. f. iβ cM-jusa

607쪽

Secundo objicitur tale argumentum: Deportati retinent ea quae sunt juris gentium, licet amittant ea quae sunt juris civilis. l. Iuni quidam. 37. S. I.f. poeu. Sed mandatum est juris gentium, sicutta alii fere contractus omnes. Lex hoo jure. r. f. de Iust. Θ jur. Esego deportatus mandatum contrahere potest. Resp. Etsi contractus mandati sit juris gentium, tamen quia actiones ex contractibus deinscendentes sunt juris civilis, ideo frustra deportati & exules mandant aliis negotia gerenda, quia ipsi in judicio agere vel convenire

alios non possiant, cum in civitate esse non possint. Eatenus tamen videntur mandatum contrahere posse deportati, quod actionem ex mandato quaesitam aliis cedere dc vendere possunt. Idem enim obtinet in excommunicatis, qui quanquam non agant, tamen actiones suas aliis cedere postlint, A cessionario recte actio accom- dabitur. e. intelleximus. extr. de ud. glog. sng. sn e. i. f. i. de jMr. patron. lib. 6. Cossal. add. l. Q. g. is cujus.1. man l.

Agandatarius ultra id, quod mandati Mes excedens utiliter gessit, habet actionem negotiorum gestorum.

MAndatarius diligenter de praecise mandati s nes observare debet. l. cum mandati. t 1. C. de mandat. l. si procurator. Io. C.

de procurat. Quod adeo verum est, ut quamvis procurator recedendo a forma mandati, fecerit domini conditionem meliorem, necdum tamen ei competat actio mandati. Hinc si quis mandavit procuratori suo, ut sibi domum Seianam emeret centum aureis, isque Titianam, quae longe majoris est pretii, emerit eodem pretio vel viliori, tamen non censetur mandatum implesse , ideoque nec mandati actionem habebit. l. diligenter. s.ff. mandat. Sed illud controvertitur ab interpretibus, an , si mandatarius excedens fines mandati, utiliter gessit negotia domini, licet non possit agere contraria actione mandati . non tamen negotiorum gestorum actione

experiri possit contra dominum. Ut puta si dominus mandavit prois curatori suo, ut sibi emeret domum centum aureis. isque pluris emit. cum tanti valuerit, habebitne pro superfluo actionem negotiorum gestorum Z Et dicendum est, verius essh& probabilius, competere procuratori actionem negotiorum gestorum, eo quod utiliter saltem gessit negotia domini, absque mandato. per ι. I.&ι. qua utiliter M. f. de negot. gest. Verum huic decisioni graviter obstat l. liberto. 3 r. f. libertos. 4.ssden .sest, ubi dicitur, quod jussus impendere certam summam

in extruendum monumentum . fi plus impendit, non repetit negotiorum gellorum actione. Item obstat l. si creditor. 37. f. t . f. de

peculio.

608쪽

peculio. ubi traditur , si servus plus impendit in rem emendam quam jussit dominus, id quod plus impendit, dominus vindicat. di repetit a venditore. Denique adversatur l. ult. C. de neg. ges. ubi sincitur, quod si quis nolente M prohibente domino negotia ejus gesserit, di pecunias aliquas impenderit in ejus negotia, nullam eum habere contra dominum negotiorum gestorum astionem. Resp. Haec discrepantia legum tali distinctione concilianda est. Aut dominus specialiter prohibuit, ne ejus negotia gereret. vel ne domum pluris quam praescripsit, emeret, & hoc casu negotiorum geliorum actio gestori non competit, quamvis rem domini bene gesserit. Hoc Pusinianus in I. ult. C. de G. c quae est una ex so decisionibus 4 secutus Pomponii bc Julii Pauli sententiam, in I. si pro te. o. f. mandati. definivit. Aut dominus specialiter non prohibuit ne ejus negotia administraret, vel ne domum verbi gratia pluris quam mandavit, pro eo emeret,' vel venderet, & nego. tium ejus utiliter gestum est, hoc casu verius est actionem nego. tiorum gestorum competere. d. I. a. l. Pompontu . 9. in verb. quem. admodum quod utiliter gestum est, nece ste es v judice prorato haleri. F. de neg. gest. 8c ι. qua utiliter. s. ff. eo . Si vero inutiliter gessit negotia, hoc casu non repetit gestor, id quod impendit. d. I. li-ιerto. 3I. g. libertos. 4.ff. deneg. gest. Quae opinio summa aequitate nititur . ne dominus locupletetur cum injuria dc damno gestoris. Ita decidunt Caserens in a. l. ult. Faber, Baro,&Mins ad s. is qui exequitur. instit. mand . Postremo objicitur l. 3. S. in helio. is .ff. de re milit. ubi dicitur, quod qui mandatum ducis non secutus, rem in bello etiam feliciter gessit, capite punitur. Resp. Hoc procedit in jure belli, quod publicum est. &in quo ob periculum reipub. ipsius dux punitur, etiamsi utiliter praeter jussium imperatoris dereliciter pugnaverit. Namque & alias in publicis plerumque a privatis diveiso jure utimur. Sie Manlius Torquatus filium e medio sustulit , quod cum hoste contra praceptum suum dimicasset, ho-semque superasset. satius esse judicani patrem forti filio, quam patriam militari disciplina carere. Val. Max. lib. 2. e. a. de disciplina militari. Sic etiam Posthumius dictator A. Posthumiumsilium, quia

non suo jussu, sed sua sponte egressus hosei fuderat, victorem feri-

risecuri jussit, ut scribunt Livius lib. I . Ged. lib. II. Noct. Attic. c. uti. Val. Maxim. lib. 2. c. 7.

In vendentis vel ementis arbitrium collata emendi conditione , venditio nulla est.

HAE C assertio comprobatur per I. In vendentis. I 3. C. de fontris empl. ubi traditur, quod venditio laalterutriua contrahentium

volun is

609쪽

voluntatem collata non valet, quodque neuter ad hujus contractus implementum cogi potest. Hinc venditio hoc modo contracta: Vendo tibi hanc rem . pro pretio quo volueris . vel quants astimaveris quanti aluum putaveris, inutilis O nulla s. l. quo θρε. ι .f. ke contr. empl. Similiter si conveni cum Titio, ut fundus meus sit ei emptus io o. aureis, si placuerit ipsi eum lauti emere, &postea me

paeniteat, Titius autem dicit, se pro illis centum emtum habero velle; quaeritur, an possim compelli, ut vendam ei pro pretio convento. Et dicendum, quod nulla & inutilis sit talis venditio. Ratio est, quia substantialis pars contractus non potest in voluntatem vel arbitrium alterutrius contrahentium conferri. Nam cum obligatio sit juris vinculum, quo necessitate astringimur alicujus rei solvendae, inutilis est contractus, imperfectaque obligatio, quae nulla necessitate adstringit contrahentes. ιsub hae. 8.1. de obligat. O a 3. .stipulatio. 17. f. de C. O.

Opponitur s. penult. inst. de empl. ct vendit. ubi dicitur, quod

valet haec venditio: Vendo tibi Stichum pro aureis tot, si tibi Stiebus infra mensem placuerit; cum tamen illa emptio conferatur in arbitrium emptoris. Atqui venditor illi venditioni stare cogitur, em tore intra dictio spacium consensum declarante. Resp. Ideo valet ista emptio, quia non pure ec abselute confertur pretium in arbitrium emptoris seu debitoris, sed ad tempus, &sub conditione. si videlicet emptor intra certum tempus consensum suum declara verit. Ideoque propter adjectionem temporis valida est emptio. quia non habet perpetuam causam nullitatis. Secundo obstat I. ult. C. da contr. empl. ubi valet venditio, si quantitas pretii conferatur in arbitrium tertii. Ergo Sc videtur poni posse pretium in arbitrium contrahentium. Resp. diverse haec sunt, quia in personam tertii seu extranei ideo potest collocari aestiis matio definiti pretii. quia verisimile est, tertium. aequunt seu morderatum pretium statuturum ι sed non est probabile alterutrum con trahentium pretium aequum, sed potius sibi maxime commodum

arbitraturum.

Tertio objicitur l. in personam. 21. g. generaliter. t.1. de R. 7. ubi dicitur, quod in omnibus bonae fidei judiciis, ubi quid confertur in arbitrium domini, hoc est, contrahentis, pro boni viri arbitrio id accipiendum erit. Ergo pretio collato in arbitrium contrahentis. illud pretium statui debet, quod bonus vir arbitratur. Resp. Illa

regula intelligenda est, quoties adminicula contractus conferuntur in arbitrium contrahentium. Accidentalia namque venditionis possunt conferri in arbitrium contrahentium. M tunc recurritur ad

arbitrium viri boni, s ve is nullo modo arbitretur, sive arbitreis tur . sed inique. Unde valet haec venditio: Vendo tibi servum, se aiiones arbitrio meo βυe domini reddiderit. Quae conditio utiliteremptioni adjicitur, & pro eo habetur, ac si viri boni arbitrium in

610쪽

emptione comprehensum esset. t. hac venditio. 7.1f. de contν. empl. Similiter in societate constitutio partium lucri di damni, in locatione operis approbatio , possunt in arbitrium contrahentium , tanquam viri boni, conferri. l.si in Iete. 2 . f. de locat. I. sisocietatem. 6.&ι. 76. f. pro socio. nam di sine iis potest contrahi locatio & societas. Uerum substantialia contractus, ut pretium in emptione, merces in locatione, non possunt in arbitrium contrahentium

Is retractus neque in re a iudice creditori adjudicata,

neque in re donata Deum habet. JUs protimi seos seu retractus, est jus quo proximiores conari-guinei, consortes,vel vicini rem immobilem venditam eo pretio oblato, quo res vendita est, intra annum 8c diem retrahere dc ad se revocare possunt. Hoc jus retractus lege Caesarea reprohatum est, per t. dudum. i . C. de contr. empl. ct vendit. sed crenstitutione Imperatoris Friderici denuo restitutum. tit. 3. lib. 2.fend. δt e. r Τὶ rrus. lib. a. fetid. tit. 16. ubi statuitur, quod proximi amati possint Dudum a vasallo venditum, rescissa venditione. eodem pretio redimere, & ad se revocare. Μoribus etiam passim hoc jus in nonnullis Belgii provinciis . puta Hollandia &Frisia, item in Gallia,

usu iterum receptum & approbatum est. Quae consuetudo optima Nititur ratione, ut res majorum maneant in nostra familia. Triste enim & lugubre est, videre paternas domos de antiqua majorum Praedia in extraneas manus devenire. ι. lox qua tuistrer. M. C. de ud- minis. tui. θο. l. si in emptione. 3 s. f. te minoribus. Eaque consuetudo est ἰκ iure canonico confirmata. e.eon utus. eae ν. Drsuu . nint. sed la jure divino corroborata est. Nam Levit. 1 r. Ne f. 2 s.clisit Dominus: Si attenuatus frater tuus vendiderit possessiuncuhim ' am, , voluerit propinquus ejus. potest redimne quoa iee υredigerit. Concord . Ruth. I. 4. item Ierem. c. 32. Quaesitum autem est inter DD. an jus retractus habeat locum, si res non vendita sit, sed creditori data in solutum, in tunc a proximioribus retrahi possit. Et in hae dubia quaestione haec distinctio tanquam verior tenenda est. A ut datio in stlutum fit sponte a partibus seu contrahentibus, ut in I. ρνerri. v. C. νεμinu. venilis. Leum quo. 36. C. de solun Se cum haec venditionis vicem obtineat. t. eluanter. 2 . f. de pign. ad . t. si pradi m. 4. C. de evict. ideo in ea perinde atque in venditione jus refractus locum habet. Aut da tio in solutum fit a judice, ut cum ex rebus debitoris una credito

non Diuitiaco by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION