장음표시 사용
631쪽
usurae reipub. usque ad tertiana centesimae, hoc est, usurae
Tertio obstat l. I. Τ. de naul. Den. ubi non modo pecuniae , sed etiam mercium ex pecunia comparatarum usuras solvi Ulpia- ν scribit. Resp. ibi non penduntur usurae mercium tanquam cor- orum, sed tanquam quantitatis & aestimationis, ita ut usurae pendantur pretii, quo merces sunt aestim tae.
ura debentur ex mora in bonae sidaei contractibus HAEc decisio multis ICtorum responsis di constitutionibus
Principum passim confirmatur. Sic enim Martianus inquit in ι. mors. 3 a. f. in bona si ei. a. f. de v=r. In bona fidei contra tibus usura ex mora debentur. Similiter Paulus respondet in l. cum quidam.
7. f. ex locato. 4. f eodem. eum qui ex locato conveniIur, ex mora
urar praestare debere. Praeterea a Gordiano Imperat, rescriptume it, usuras in depositi actione, sicut in cateris bona mei judiciis ex mora venire. Porro debitor praestat usuras ex mora in bonae fidei contractibus, non vero in stricti juris contractibus, & propterea Bnpp. & J C. in reseriptis oc responsis suis nominatim bonae fidei contractuum mentionem faciunt , ut ostendant in contractibus strictis ex mora usuras non deber Sed ih contrarium adducitur l. Titia. Fejo. 87. g. I. . de legat. a. & l. minorum. 3. C. in quib. ea . in int. re'. non est nec . ubi traditur , quod legatorum etiam fideicommissorum usura ex mora debentu ν, quae sunt stricti juris judicia. Ideoque in strictis negotiis usur e quoque ex mora debentur. Resp. Ab hac regula. qua dicimus usuras in bonae fidei contractibus venire, non in negotiis strictis, excipienda similegata Zc fidei commissa, quorum natura licet stricta sit. tamen nihilominus ex iis usurae ex mora de bentur. Ratio ejus juris est favor ultimarum voluntatum: in legatis namque di fidei commissis major bona fides exigitur, quam in aliis negotiis strictis: idque ideo receptum est, ut ultimae defunctorum voluntates, quibus jura ut plurimum favent. quam pleni m- me conserventur, & quam citissime ad exitum perducantur. Fac.
l. usuro. 34. f. de usur. ubi dicitur, quod, quod ad usuras&fructus attinet, legatabc fideicommissa, bonae fidei judiciis di actionitus
Secundo graviter adversatur l. I. S. I. 1δε usur. 8e l. s. C. de act. empl. In l. r. docet Papinianus, socium qui pecuniam communemisvasit. in usussuos convertit, omnimodo etiam mora non interveniante debere prauare usuras. Ind. I. s. sancitur, emtorem. quina.
632쪽
penesse habet, eram usuris restituere debere, licet nulla mora intercesserit. Resp. Mora dupliciter committitur. Alia est mora, quae fit ex re ipse, id est. ex solo tempore tardae solutionis. l. cum vero. 26. f. a paret. 4. F. de fideicom. liberi. d. t. in minorum. C. in quib. ea . inint. rest. nec . non es. Alia mora est , quae fit per interpellationem Oi . tuno tempore & loco factam. d. l. mora. 1. de usuris. At vero q u dicitur in d. l. i. g. i. 1. desur. ecl. F. C. de act. empl. usuras deseri mora non interveniente, hoc accipiendum est de mora quae fit ex persona, seu per interpellationem; interi m tamen mora re ipsa commissa est. Sic socius qui pecuniam communem in usus suos convertit, reipsa moram committit, licet moram non committat ex persona, h. e. quamvis socius non interpellaverit socium, ut pecuniam solveret. Ideoque etiam ad usuras tenetur, quia tardius solvit ; mora enim re ipsa committitur ex solo tempore tardae solutionis. Similiter quoque in d. I. s. C. deact. empl. mora fuit ex re
facta sine ulla interpellatione, quod ex duabus rationibus satis constat. Nam primo ibi minor as annis fuit venditor, cui usural prinstantur. Atqui minori viginti quinque annis mora fit in re. id est, ex solo tempore tardae pretii solutionis. d. I. in minorum. C. tu quisi. eaus in tui. rest. 9c. Altera ratio est, quia em tor nactus est possessio . nem fundi venditi, & ex eo fructus percipit; ideoque aequum est. ut in vicem perceptorum fructuum pretium cum usuris reddat. Eo enim ipso, quod emtor re vendita ic tradita fruitur, a quissimum est eum usuras pretii pendere, Quia moram re ipsa committit, uod rei venditae fructus percipit, & pretium non persolvit: une te aequum est eum usuras pretii praestare debere. ι. 13. S. I9. U. deact. empl. Hinc consequenter intelligitur, verum id esse quod dicimus. in bonae fidei contractibus usuras deberi ex mora, quae vel ex persona facta est, puta interpellatione praecedente, vel saltem re ipsa commissa est. Ita tradunt Borcholt. de usur. c. 3. a num. 33. usque ad 3 3. Donesi. in tradiat. de mora. c. 6. in princ.
Actori incumbit onus probandi, non autem reo. ACtori qui judicio aliquid persequitur, si ve agat actione civili
sive criminali, onus probandi incumbit; reus autem non adstringitur necessitate probandi. t. 2. I. 8.&l. actor. a 'C. de probat. Actore enim non probante . reus, etiamsi nihil probaverit, ni nil praestiterit, nihil pro se allegaverit, absolvi debet. l. qui accusare. 4. C. de edendo. l. negantes. 9. C. de oblig. is ac t. Ratio autem. cur actori incumbat onus probandi, non autem reo, haec est, quia inpari cause pro possessore judicatur. l. 2. C. de cond. ob turp. ca st . in parι. l28.1f. de R. . Cur autem inpari causa ita judicetur, duplex ratio adferri potest, prima est, quia reus est favorabilior actore.
i. favorabiliore: . i 21. F. de R. I. Et cum propensiores inus ad ab
633쪽
solvendum . quam ad condemnandum, judicamus potius pro di Ddolvenda obligatione, quam pro ea constituenda. l. Arrianus. 47. U. de obligat. Θ act. Altera ratio est, quia actor amrmat, reus vero ne ingat. Atqui per rerum naturam emcitur. ut probanda sit assirmatio, non vero negatio. t. a. f. de probat. l. acror. 23. C. eodem. Adversatur primo huic regulae l. eirca sum. l. st de probat. ubi
reo injungitur onus probandi. non a chori. Resp. Ideo reus ibi probat suam intentionem, quia ultro suscipit in se onus probandis sed invitus reus non adstringitur necessitate probandi, neque invitus cogitur probare. d. l. actor. Unde etsi reus in probatione, quam ultro suscepit, defecerit, nihilominus tamen si actor non probaveis vit petitionem suam, reus est ab luendus. DD. ind. l. actor. Secundo opponitur l. s. C. defuri . ubi dicitur, non esse in civile. quod actor desiderat . ut reus exhibeat venditorem, a quo dicit se rem petitam emisse. Resp. Ea defensio exigitur a reo possessore rei furtivae, ut evitet suspicionem furti, quia res surrepta apud illum fuerat deprehensa, di cum interrogaretur. unde illam haberet, dicebat se ab innoto Si transeunte emisse. Hinc erat contra eum aliqua suspicio furti, ad quam avertendam debet indicare venditorem.
Tertio huic decisioni obstat hoc argumentum: Quoties actor semiplene probavit suam intentionem, tunc judex defert reo plerum. 'ue jusjurandum, ut se purget, interdum etiam ipsi actori defertur jusjurandum, ut si reus minus fide dignus sit. e. ult. extr. dejurejur. I. 3. C. de reb. cred. l. 3 l .F. dejurejur. Ergo non semper reus absolvitur, si actor intentionem suam legitime non probavit. Rei. Ubi actor plane nihil probavit, reus omnino absolvendus est: ubi vero semiplene probavit, tunc quia suspicionibus aliquibus & praesumtionibus reus gravatus est. debet se juramento purgare. Quarto opponitur l. t 6. C. de probat. ubi eum frater peteret a fratre petitione hereditatis praedia paterna & hereditaria, dc fraterassereret ea praedia sibi eme donata a patre, cogitur frater qui reus est,
etiamsi possideat ea praedia, probare sibi ilia a patre donata. Resp. Hoc cani fratri ideo incumbit probatio assertae donationis, quia alter frater actor adjuvatur praesumtione juris, quod scilicet mortuo patre filii praesumuntur esse heredes 9 domini bonorum paternorum. l. i s. F. de lib. ct posib. Itaque cum alii fratres a Trment se esse
dominos ex causa donationis, hoc probare tenentur, quia praesumtio juris in eos transfert onus probandi: donatio enim non praesumi. tur, nisi probetur. I. eum deindebito. 1s.st . de prolat. Quoties ergo
praesumtio est pro actore contra reum, tunc reus gravatur onere
probandi; quia effectus praesumtionis est . ut onus probandi incum. Dat ei contra quem militat praesumtio. ἰδpacium. 9. l. 24. s. de pro-
Ultimo obstat l. ubi falsi examen. 22. C. ad leg. Corn. de falsec t. nit. C. de aboliti ubi in criminibus laesae majestatis, pecul-
634쪽
latus, &falsi, ab utraque parte exiguntur probationes. Resp. Hoe specialiter receptum elt in hisce atrocibus criminibus. Quod tamen ita intelligendum es , non ut probatio exigatur a reo, quasi actore non probante sit condemnandus, sed ut probatio rei Opponatur pro . bationi accusatoris, atque ita veritas magis Clucescat, ne ex proba.tionibus actoris condemnetur reus, qui forte melioribus proba.
ionibus oppositis se tueri poteti.
Homo praesumitur vivere usique ad centum annos. DEcisio haec, quod homo praesumatur vivere usque ad centum
annos, nisi probetur mortuus esse, ab Accursio aliisque DD. communiter recepta & approbata est. Ita tradit Accursiui. a. S. si dubitetuν. 4. ssis. quemad. aper. Eaque assertio probatur in I. auu Uruἰyus. y6. U. de Uufrinu. ubi traditur, quod ususfructus civitati relictus duret usque ad centum annos. addita hac ratione. quia hoc tempus finis longaevi hominis esse dignoscitur. Idem aD firmatur in l. ult. C. de SS. eccles. α novell. v. ubi asseritur, quod contra ecclesias & pia loca currat tantum centum annorum praescriptio. subjecta hac ratione, quia hoc tempus vitae longaevi hominis plerumque finis dijudicatur. Hujus rei hic est effectus, quod si aliquis peregre assentis hereditatem tanquam proximus heres ab intestato adire Ic amplecti velit, is prius probare cogitur, eum de cujus hereditate agitur, e vivis excessisse, vel jam a tempore nativitatis ejus tempus centum annorum eHuxisse: praesumtio enim est, eum tamdiu per rerum naturam superstitem esse, ideoque nulla ejus tanquam viventis hereditas ad hoc usque tempus ad ali-ruem delata dici potest, nisi certo probetur eum mortuum esse are..1. f.si dubitetur.' . t. qui seversitis.9 4s de acq. vel anniti. hered.
Contra hanc decisionem tale movetur argumentum: Conjecturae&praesumtiones sumuntur a communiter accidentibus. Sed ex quotidiano vitae humanae cursu apparet . . paucissimos homines ad tempus centum annorum vitam suam producere. Ergo non recte,
neque vere dieitur praesumi hominem vivere usque ad centum annos. Resp. Haec objectio non tollit hanc praesumtionem juris :Nam haec decisio ita accipienda est, quod per rerum naturam devitae humanae cursum, possit homo ad centum annos vitam suam extendere. Cum ergo potentia per praesumtionem juris censeatur hominem ad centum annos vivere posse, ille qui dicit hominem aliquem adhuc vivere, quod cursus vitae ejus nondum attigit centesimum annum, per praetantionem juri fundatam habet suam intentionem, quoad adversarius probet eum de quo disceptatur . esse mortuum, quia praesumtio juris relevat eum pro quo stat praesumtio,
635쪽
sumtio ab onere probandi. & transfert onus probandi contrarium in adversarium l. sive posZietis. 36. C. de probat. l. ultim. in princ. st quod met. eaus ges erit. melior text. in I. generaliter. 24. f.' petitum. 7. infin. f. defd. lib. Porro neque hoc rarum di infrequens est, ut homo ad centum annos vitam suam extendat, quod communi experientia mundi, variisque exemplis demonstrari potest. Quod imprimis inter caetera comprobatur testimonio sacrae Scripturae. Gen. 9. ubi Deus Opt. Max. terminum humanae vitae definit centum viginti annorum spacio. Unde Abrahamum, Isaacum, lacobum, Moysen, aliosque multos patriarchas hoc spacium vitae longe excessisse secrae literae aperte ostendunt. Deuterouom. cap. ultim. uram eis ro 7. ubi refertur, quod Moyses centum viginti annorum erat. quando mortuus est; Abraham autem vixit annos centum septua.
ginta quinque Eundem etiam terminum vitae attigisse Claudium Mathematicorum doctissimum , Trebellius Pollio scriptum reliquit. Praeterea Democritum sumina animi tranquillitate vitam perduxi me usque ad iov. aetatis suae annum, testis est Phil . Melanth. in lihelio de anima. Ad haec Terentiam Ciceronis morem Ii 7. annis vixisse. Clodiam Ofelli i i s. annis superstitem fuisse, testatur Plinius lib. 7. cap. S. Iustinianus etiam Imp. in f .si vero in-rra. nov. s. refert se egisse cum Zosimo Abbate centesimum & vigesimum aetatis annum agente. Denique testantur historiae Hippo. cratem usque ad centesimum quartum annum vitam suam produxisse. Galenum porro i 2 o. annos vixissse scribitur, idque hac victus ratione esse consecutum, quod a corna vel prandio nunquam setur abierit. Vestienim citra saturitatem .impigrum e sic ad laborem , vitale semen conservare . haec tria esse longe saluberrima. scriptum reliquit Plutarch. in libet . desanit. tuend Plura longioris
vitae exempla commemorata reperies apud Cael. Rhoduinum tio. 1 o. antiq. lect. e. I 3 . Verior itaque haec est scntentia. legibusque reprobatorum auctorum scriptis magis contentanea , quod homo naturaliter praesumatur vivere usque ad centum annos, nisi probetur contrarium. Quod di communi DD. calculo comprobatum est, licet dissentiant Coras. lib. s. miscel. c. i8. Arius Pinest .ad. l. 2. C. de rescind. veud. pari. 3. c. ψ. n. 33. Menoch. de praesumpt. lib. 6.prasumpl. 19.
Opponitur l. si quis argentum. 3s 6.sin autem. 3. vers in reditiabus. C. de donation. ubi traditur, in donatione redituum ad vitam. sumi spacium quindecim annorum, quia tantum homo vivere praeis sum triar. glossa d. l. Resp. Hoc speciale est in donatione redituum ad vitam. Ratio haec est, quia cum donator ex sua liberalitate conveniatur, mitius cum eo agendum est, ne alioqui beneficium sit
ipsi damnosum. Ita tradit Tiraquesi. de retravi. lignuser. S. I.gio s.
636쪽
Scriptura regulariter non pertinet ad essentiam, sed ad
probationem contractuum. ΡRo regula passim in jure traditur, quod instrumenta&scriptu.
rae in contractibus, non ad substantiam, sed tantum ad probationem contractus adhibeantur, ut scilicet id quod actum est, perscripturas facilius probari possit: sine his autem valeat id quodamim est, si testibus aliisque legitimis probationibus contractus fides probari & doceri possit. Sic pignus, enatio, locatio, matrimonium, aliique contractus efficaciter valent de subsistunt, licet scriptura nulla intervenerit, dummodo de voluntate&. consensu contrahentium aliis legitimis probationibus constet. textus sunt expressi in l. .sf. de . inser. I. cum res. Ιχ. C. de probat. I. 9.
Opponitur huic assertioni l. i. C. dejuν. emph. ubi traditur, quod scriptura ad substantiam contractus emphyleutici necessario intervenire debeat. Resp. Hoc speciali ratione Constitutum est . ut contractus emphyleuticus absque scriptura perfici non possit. Cum enim plerumque hic contractus in perpetuum vel ad longissimum tempus memoriam hominum excedens ordinetur, & testes facile intermori possint, aut oblivioni tradere, quae a tam longinquo tempore gesta sunt, & ita hujus contractus fides facile extingui possit; hinc factum est, ut hic contractus literis de instrumentis tanquam fidelissimis rerum lc negotiorum custodibus committi debeat, quo sic fides & rei gestae veritas temporis decursu non vacillet , dc ab oblivione commodissime hic contractus vindicari possit. Secundo objicitur i. contractus. I7. de fide inser.&ρνinc. inst. daemρι. Θωend. ubi traditur. quoties inter emtorem A venditorem convenit, ut emtio in scriptis redigatur, tunc emtio non censetur perfecta, antequam scriptura sit completa. Resp. In eo casu scriptura in emtione necessaria est propter conventionem contrahentium, qui nominatim pacti sunt, ut scriptura ad contractum em. tionis sit necessaria; quae conventio facit, ut non tantum ad probationem, sed substantiam emtionis seriptura intervenire debeat. Unde cum convenit, ut scriptura adhibeatur emtioni. tunc haec scriptura adeo est necessaria. ut contractus emtionis non intelligatur perfectus, nisi scriptura sit abseluta. Unde & per poenitentiam ab ea recedere licet, quamdiu scriptura non est perfecta di comple .
Tertio adversatur auth. hoc jus porrectum. C. de Der.ecel. ubi statuitur, res ecclesiae oppignorari non posse, nisi interveniat scriptura. Resp. Hoc specialiter est acceptum in oppignoratione bo
637쪽
norum immobilium ecclesiae: nam Ec alias generaliter traditum est. quod Omnes alienationes rerum ecclesiasticarum in scriptis fieri debeant. c. sine exceptione. ix. quast. 2. c. hoc μή. Io. quas. a. ueis semb. in parat. F.Fag. vect. ei. Plures casus, quibus scriptura ad substantiam contractum M pactorum necessaria est, vide apud Acis
Scriptura divcme ct contraria, ab eadem parte prolata, si- de bi invicem derogant.
DIversitas di repugnantia scripturarum ab eadem parte in judicio productarum, facit fidem illis non adhiberi. textus in L
scriptura. I . C. des. instr. c. imputari. extr. eodem tit. Ratio asseristionis est, quod qui contraria instrumenta producit, utrumque verum esse fatetur; quod tamen est contra naturam, ut duo contraria simul esse vera possint, ideoque propter repugnantiam fides iis derogatur. I. ubi pugnantia. id8.1. de R. I. Exemplum hujus decisionis poni potest, si proferantur duo testamenta eodem die scripta, sed alio atque alio herede instituto, ut nescias utrum eorum sit posterius: nam hic utrumque alteri sic derogabit fidem. ut ex neutro adiri possit hereditas. glow in I. i. g. I .F. δε bon. p . sec.rab. Repugnant etiam sibi instrumenta, etsi contrarietas sit tacita . & per indirectum. veluti si duorum instrumentorum altero
contineatur me Lovasit accepisse mutuo, altero vero eodem die Romae, quod locorum distantia non patitur. I. optimam. I . C. de eontr. sipui. Procedit antem haec decisio tam in actore quam reo, licet major videatur esse ratio in actore, propterea quod reus plu-γibus defensionibus etiam diversis de contrariis uti potest. l. nemo. S. f. de exeερt. 8t ibi gloss. c. nullus pluribus. do R. I. in 6. In actore vero nulla est admissa contrarietas. l. I. C. defurt. Sed sane neutriparti probatio est permissia. Sabc. add. l. scriptura. Opponitur huic enunciato, quod si testes ab eadem parte producti sibi invicem contraria deponant, quod fidem sibi invicem non cerogant, sed statur testibus dignioribus honestioribus, & veri similiora deponentibus. ι. ob carmen. 23. f. 3. F. de tes. I. juris jurandi. 9. C. de testib. noF. 9 o. c. in prasentia. in verb. diversa. extr. eod.
dc ibi glog. Atqui parem vim & fidem in probando obtinent instruo menta 8c testes. l. in exercendis. 3 r. C. de fide inser. Ergo eodem modo dicendum est , quod non statim contraria instrumenta fidem sibi derogant, sed dignioribus scripturis standum est. Resp. Aliud obtinet in testibus quam instrumediis ab eadem parte productis, quia si testes diversa vel contraria dicant, stabitur dignioribus, scripturae vero contrariae sibi invicem fidem derogant. Ratio
638쪽
R ario diversitatis est, quod producenti nihil imputari potest, tur produxerit testes contraria testimonia perhibentes. cum ipse non potuerit prae dere, quid dicturi essent, nec licuerit ei testes con venire instruendi testimonii causa, priusquam deponerent. Sed instrumenta priusquam producuntur, perlegi ec examinari possim
a praducente, num sint repugnantia, quod cum factum non fue .rit, iccontraria instrumenta produxerit, imputari merito debet producenti, quae ratio redditur in c. imputari. ext r. de Ade in . Secundo praedictae decisioni obstat, quod binis tabulis testamenti prolatis. sic ut in alteris centum . in alteris vero contineantur quinquaginta alicui legata, debetur tamen minor quantitas. LSempronius Proctilo. 7. f. de legat. a. ubi tamen secundum dispositionem hujus assertionis nihil consequeretur legatarius. sed scripturae contrariae sibi invicem fidem derogarent. Resp. Sabcet. as d. l. scriptura. i . C. de M. inst. quod in d. l. Sempronius, non pro . ducebantur scripturae diversae ab una eademque persona, sed a te. gatario adferebatur testamentum , quod majorem quantitatem comprehendebat. ab herede vero, quod minorem continebat. Vel si dederis ab una eademque persona, nempe legatario, ambas scripturas fuisse productas, multum tamen adhuc disserentiae est cum casu d. I. scriptura. Ibi enim legatarius binas illas tabulas ut diversas protulit ad diversos fines: nempe ut utrumque legatum consequeretur. Quantitas enim facile eli multiplicabilis, dc saepius le-
ari potest. ι, quiνqμ ginta. o. f. de probat. I. plane. 34. 8.sed F. s. se Ieg. r. Hic vero scripturae diversae producuntur ad unum eundemque finem, ad ciuem scilicet in exordio litis conclusum est. Praeterea in allegata lege contraria heres consentiebat implere, quod in alteris tabulis erat relictum, nempe minorem quantitatem. Neque enim intendebat utrasque impugnare, quod vix quoque facere potuisset , ni si &suam institutionem evertere voluisset; hic vero utramque scripturam contra se productam negat, & unius fidem pedit altera, cum quod una adstruit, altera destruat.
Latior declaratio assertionis 87. quod instrumenta 21cri
plura non pertinent ad substantiam conIractuum ,
C contraetus te pacta bona fide sint inter contrahentes celebrata. Olicet scriptura non intervenerit, tamen si aliis probationibus rei gestae veritas confirmari potest, tanquam valide & legitime confecta inviolabiliter custodiri debent. l. pactum. 17. C. de pact. Pacta
itaque se contractus valent etiam non interveniente scriptura. Instrumenta enim non ad substantiam negotiorum dc contractuum .
639쪽
sed ad fidem & probationem adhibentur. Ideoque si aliis etiam
probationibus, puta testibus, confessione partis, aliisque documentis rei gestae veritas confirmari potest, nihilominus valet quod actum est. ι. 4. 1. de pign. ι. . f. des de instr. t. s. C. de transad . Sed huic decisioni primo opponitur I.contractus. i 7.C.de se instr.
ubi contractus venditionis non aliter valet, nisi scriptura accesserit, instrumentaque sint in mundum redacta, dc omnibus suis numeris completa. Resp. Hoc ideo statutum est, quia inter contrahentes ita convenerat, ut contractus non aliter valeret, quam si scripturn committeretur, ideoque conventio dat formam 8c legem contractui. l. i. f. si convenit. 6. F. depos ubi dicitur, quod contractas ex
conventione legem accipiunt. Concordat l. contractus. 23. in verb. quod initio convenit, legem enim eontrecIui dedit. U. reg.Iur. Secundo adversetur, quod contractus emphyleuseos non aliter
de jure subsitat, nisi scriptura interveniat. Ideoque aliquando ad substantiam contractus scriptura requiritur. l. I. C. de iur. emph. Resp. Hoc ideo est introductum. quia contractus hic plerumque fit in perpetuum, vel ad tempus memoriam hominum excedens. Unde quia testium memoria est labilis, facileque tostes mori pos, sunt, tutius est hunc contractum instrumentis Ze literis fidelissimis rerum custodibus committere. Corasius ad I. r. C. de Dr.emph. Tertio objicitur I. generaliter. I 3. C. de non num. pee. ubi statuitur, quod si quis in scriptis confessus sit se ex certa aliqua causa quid debere, non potest contrarium probare, nisi per aliam seriapturam. Resp. Specialis istius juris ratio in eadem lege subjicitur, quia nimis inuignum est, ut quod eri quesua voee dilucide protesatus pse, is eum velle infirmare, testisnomoque proprio resistere. Itaque quia
turpe est venire contra propriam confesbonem, merito hic alia prolbati non lassicit. quam quae scriptura constat. Quarto refragatur huic assertioni, quod donatio excedens somaureos, non aliter valet quam si in acta di scripturam publicam redigatur, & notioni magistratus competenter insinuetur. Issa
eimus. 3 . C. de donat. Resp. Haec immensa donatio ideo debet insinuari, & in acta publica seu libros civitatum redigi, ne prodigaliter quis liberalitatem suam exerceat , & variis fraudibus o curatur, quae in eliciendis hisce immensis donationibu excogitari solent; quae ut praecaveantur, statutum est a legislatoribus. ut non nIiter hae donationes ratae sint, nisi insinuentur notioni magistratus, & de his scriptura publica conficiatur. Mesemb. in paratassae donat. num. 6.
Quinto repugnat auth. hoe jus porrectum. C. de SS. Metis. ubi conis siluitur. quod res immobiles ccclesiae non possint alienari, nisi interveniente scriptura. Resp. Hoc specialiter & singulari jure introductum est in favorem ecclesiarum bc aliorum piorum locorum.
640쪽
ne eorum praedia M possessiones facile alienari possint, nisi majori
aliqua solemnitate intervenient . Sexto opponitur l. I. C. de manu. Princ. ubi statuitur, quod iamandatis Principum allegandis nemini fides adhibetur, nisi exhibito diplomate in scripturam redacto. Resip. Puto & hoc speciali jure
introductum esse, idque propter hanc rationem, quia, cum Priniscipes graviorum & plurimorum negotiorum mole sunt occupati. possent facile per incogitantiam & praecipitanter aliquid mandare. quod tamen non serio Sc certo factum vellent. Ideoque ut certius de voluntate Principum constet, recte placuit, mandata Principum non aliter valere . quam si per scripturam probentur. Septimo la ultimo obstat l. 3. C. si min. se maior. dix. vel major probat. fuerit. ubi statuitur, si minor as annis in instrumento juravit se majorem, quod contra hanc juratam assertionem non restituatur in integrum, nisi per instrumentum probet se minoremas annis. Resp. Et hoc propter religionem jurisjurandi singulariter est introductum, ut fides jurisjurandi sancte observetur, Sc non temere jusjurandum in scriptis deliberato praestitum violetur.
Ideoque non aliter admittitur minor ad infringendam confessio. nem aetatis suae propria scriptura & jurejurando confirmatam. quam per contrariam scripturam. Accedit dc altera ratio, quod quoties agitur de probauda aetate, plus valent instrumenta, veluti professiones natales Sc censuales, quam testes. l. i .C. detesibus. Tenere enim annorum memoriam est dissicite: unde facilius admittitur in hoc casu probatio instrumentorum quam testium. I. I. g. dua. s. f. de Carb. edici. Postremo notandum, quod his casibus, quibus scriptura necessario requiritur ad substantiam contractuum vel negotiorum, si scriptura casu aliquo fortuito deperdita est, tunc proin bato casu fortuito amissionis instrumentorum admittuntur testes.
rui de veritate ipsius rei vel negotii fidem faciant. l. testium. i8. ian. Cod. de. temb. Alciat. ad i. patium. I7. in . C. de pact.
Mulier in criminalibus causis testis esse ρου
Ulierem posse esse testem in criminalibus causis, probat aperis 1VIte I. 1. 1. de aecus ubi traditur. mulierem non cogi contra consanguineos in causis criminalibus dicere testimonium. Ergo potest, si velit, testis esse; imo contra extraneos in criminibus ut testimonium dicat, cogi potest. Idem probat I. ex eo. I 8. f. de testib. sumto argumento a contrario sensu: dum enim ibi dicitur. mulierem damnatam publico judicio repelli a testimonio in crimine adulterii; sequitur a contrario, mulierem non damnatam publico judicio posse, sicut in crimine adulterii, sic di in aliis crimini