장음표시 사용
641쪽
bus testimonium dicere. Denique haec sententia confirmatur per ι. qui testamento. 26. g. mulier. 6. f. qui test.fac. psis ubi mulier spe cialiter prohibetur esse testis in testamentis. Ergo in aliis causis adis
Sed contra objicitur hoc modo: Mulier non potest esse testis intestamentis. Ergo multo minus in causis criminalibus testimonium dicere poterit, quia cui non licet quod minus est, utique nec licet quod plus est. Minus autem est in testamentis, quam criminibus testimonium perhibere, quia in causis criminalibus de vitati salute hominis agitur ; in testamentis autem tantum de bonis defuncti disponitur. Resp. Hoc, quod mulier non possit esse testis in testamento, inde provenit, quod veteres ad solemnia nec mulierem, nec servum, nec impuberem, nec peregrinum admittebant. t. qui testa-
meu o. 2 o. g.servus. 7. f. qui resina c. poss. Ideo autem mulier testis esse in testamento prohibetur, quia propter sexus inexperientiam non setis intelligit eas fraudes Minsidias, quae in subornandis testamentis a peritis architectis ea,um rerum strui solent. d. l. qui testamento. f. mulier. Porro in criminalibus causis ideo mulier in testem admittitur, licet in testamentis secus sit, quia licet unicuique delectum adhibere, quosnam velit testes in testamentis adsciscere. graviores scilicet V personas maxime spectatae fidei, cum testamenta fiant testibus ad hoc specialiter convocatis & rogatis, ic a testimonio testamentario mulier jure civili removeatur. In criminibus vero vel aliis negotiis probandis ideo mulier admittitur, quia testes ab initio vocati hic fere non producuntur, sed qui forte fortuito praesentes fuere , testes ibi adhibentur. l. ad fidem. ii. f. de te-sib. Baro ad 3. testes autem .i . de testam. ordiu. Secundo objicitur, quod testes a testimonio prohibentur pro .pter lubricum consilii. Sed mulier habet lubricum di imbecille audicium. Praeterea varium 8c mutabile semper est femina. l. Alia in orbitate. 2 o. C. de inus. testam. Resp. Mulier in criminibus testis esse potest, ideo quia probationum copia non est angustanda. Deinde hoc non est perpetuo verum, quod feminae sint lubricae& inconstantes, cum pleraeque feminae magis sint constantes&fideles in veritate dicenda quam viri. Adde quod testes juramentum praestent de veritate proferenda, cujus religio impellit & movermulieres, ut sincere dc fideliter dicant testimonium. Hanc opinionem, quod mulier possit esse testis in criminalibus causis sequuntur& approbant 3. resol. c. ι 1. num. I 3. ubi notat, ab
hac opinione in judicando & consulendo non esse recedendum. Eandem sententiam defendunt Decius a I l. a. in princ. ff. de R. . Vul. - g. testes. instit. de test. ord. Et haec sententia, quod mulier in causis criminalibus testis esse possit, communi doctorum calculo est recepta, ut testatur Tobias Nonius ad s. testis au . tom. instit. de testam. ordin. num. I 8. Plane jure canon. aliud rece-
642쪽
615 MIs CEL L. CONTROVERSIARUM
ptum est: nam eo jure in causis criminalibus testis esse non potest mulier. e. Drus.extr. de verb. sign. ubi addit rationem Pontifex, quia marium ct mutabile testimoniumsemper femina producit. Concord. e. mulierem. H. quo.
Parentes ct liberi neque pro se, neque contra se testimonium dicere possunt.
Ρ Arentes de liberi neque adversus se, neque pro se testimonium
perhibere possimi. t. parentes. 6. C. de testib. l. testis idoneus. 9.ff. eodem. Ratio prioris est, quia liberi debent honorem & reverentiam suis parentibus, unde contra eos testimonium dicere pro hibentur. Ratio posterioris est, ne sibi quis quodammodo dicat testimonium, cum pater Sc filius large reputentur pro una eademque persona. l. ult. C. de imp. ct aliissubstit. Porro non modo inviti, sed ne quidem volentes possunt dicere testimonium inter se paren. tes&filii. Quinimo nec contra volentes potest dici testimonium, licet pater 8c filius consentiant, ut adversus se dicatur, quia hoc casu judex eos repellet a testimonio, ne scandalum inter eos oriatur. Ita notat Accurs in d.l.parentes. quem omnes sequuntur, arg. t. quos prohibet. 7. ff. de postul. & l. alia causa. I . f. r.ffsolui. m tr. Aqua tamen sententia discedit rasius lib. r . g. resp. e. m. qui existimat, patre consentiente posse filium adversus se dicere testimo.
nium, eo quod reverentiae nexus hic non violetur . ne consentienti fiat ulla injuria. Uerum probabiliter videtur Accursit sententia, quod omnino testimonium inter eas perstnas sit interdictum. quia textus in L I. parentes. non dicit repelli posse testem , seu exipi adversus eum, quo casia posset non excipiendo & non repellendo tolerari testimonium, sed in totum ne quidem volentes eos admittendos esse ostendit. Objicitur huic assertioni I. etiam . t 6. & l. Imperatorε3. 29. g. r. ff. de probat. ubi parentes & filii inter se testimonium dicunt. Resp. Pro aetate vel nativitate filiorum probanda, parentes pro liberis in testes admittuntur, quia haec certi m me eis nota sunt. Verum in hoc casu non plenam probationem faciet testimonium parentum, sed tantum praesumptionem adferet pro illis, ita ut judex inde ansam veritatis latius indagandae & inquirendae arripiat.
Secundo adversatur l. quι testamento. χo. S. per eontrarium. 1.j, q*i test. De. pus. ubi pater potest esse testis in testamhnto filii-fam. ante missionem testamentum facientis.Resp. Hoc in testamentis ideo procedit, quia hoc casu nullum commodum acquiritur filio per testimonium patris, sed hoc tantum agitur, ut testamentum, sor-
643쪽
sortiatur effectum. Itaque in judiciis merito paternum testimonium reprobatur, cum ibi de commodo producentis agatur. Tertio opponitur c. 3. mir. qui matr. accusat. post. O c. I. tutela. 7. C. de in integrum. restit. ubi in casu matrimoniali ad probandam consanguinitatem parentes ic consanguinei admittuntur in testes. Resp. Hoc speciali casu parentes pro filiis admittuntur in testes , quia melius sciunt suam consanguinitatem proximi. quam extranei. Haec autem exceptio ita est intelligenda, si quaestio ut, an matrimonium propter consanguinitatem sit prohibitum. nec ne . Nam si quaestio esset de ipso consensu, id est, an re ipsa matrimonium contraxerint, non esctent parentes idonei testes, 'uia suspecti sunt: ut puta pater deponens filiam suam nobiliori Sc ditio- ,ri nupsisse, sine dubio propensior esset ad testandum pro filia . quam pro sponso filiae. Iq causa autem consanguinitatis aut simili ideo admittuntur, quia eam melius scire possunt quam extranci. c. super eo. 22. extr. de testib.
Neque testi injurato creditur, neque uni testi sides
adhibetur. D Uae sunt hujus assertionis partes, comprobatae in I. iurisjurau di. 9. C. de testo. In prima constituitur, quod testi sine juramento non creditur.
Quod optima ratione introductium est, ut scilicet testes timore Dei. conscientiae sinceritatem reservantes, veritatem bona fide attestentur. Jurare autem debent testes de veritate dicenda pro utraque parte, di super tota controversia, item de omnibus iis . quae interrogabuntur. Ita tradit AecuU. in. d. l. v. vg. S. pratere
Opponitur auth. sed judex. C. de epise. eler. ubi Episcopo injurato creditur. Resp. Ab hae regula excipitur Episcopus ; favore enim religionis ejus testimonio fides adhibetur , licet noujuret. Secundo adversatur, quod testes etiam injurati admittantur ad testimonium, si a partibus remittatur jusjurandum: nam de consensu partium remitti potest testibus jusjurandum. arg. l. t . f. de feriis. textus rotundus in cap. tuis. 39. extra. de testib. Resp. Quilibet potest juri pro se introducto renuntiare. t. penuit. C. de pact. Ideoque ad versarius potest renuntiare juri suo, quod videtur pro se esse
introductum, ne credatur contra eum testi injurato. Tertio opponitur l. r. is de ventr. inole. ubi creditur obstetricibus etiam injuratis, renuntiantibus. an mulier sit praegnans, necne.
Resp. Excipiuntur di ab hac generali decisione obstetrices. Quoties enim tractatur de ventre inspiciendo, hoc est, quando qua rι-- Qq 1 tur.
644쪽
61 et M Is CEL L. CONTROVERSI ARUM
tur. an. mulier sit praegnans nec ne . tunc creditur obstetricibus etiam injuratis, renuntiantibus mulierem esse praegnantem vel
non. d. l. a. Quod tamen ita exaudit ibi Accurs ut non praestent iuramentum veritatis, sed lassiciat ab iis juramentum credulitatis praestari; quod scilicet eredant &existiment se ita rem habere. Sic enim omnibus artificibus peritis in arte sua, attestantibus secundum repulas suae professionis, se existimare verum esse quod dicunt, fides adhibetur. Unde te creditur medicis seu chirurgis, si asserant vel existiment vulnus esse lethale. e. signifieasi. extra. de homicid. l. semel. 6. C. de remisit.
Secundo in hac assertione haec statuitur regula, quod uni testiperhibenti testimonium non eredatur. Vox enim unius, vox nullius
est, ut inquit Baldus. Quod &divina lege cautum est, Levit. 3s. MDe ut. 37. hisce verbis: In ore duorum aut trium peribit, qui interfecerit. Iuxta or autem unius resis nemo interficiatur. & rursus cap. I9. Deuteron. In ore duorum vel trium flabit omne verbum. Quod
Christus repetit Matth. 18. Nam cum regulariter ad probationem validam requirantur duo testes. I. ubi numerus. I 2.1s de testib. unus testis non sum cit, etiamsi praeclarae curiae honore praefulgeat, id est, etiam si sit senator. d. l. 9. S. I. C. detest. Objicitur nov. 73. f. certosi ad unum. & l.si quis decurio. 2I. vers. Nec vero is . C. ad i. Corn. de fals ubi creditur uni tabellioni. Resp. Sic enim ait Imp. Constantinus, quodscripturae veritas, si re=poposcerit, per ipsum tabellionem probari debet. Propter publicum officium, quod sustinet notarius, ei soli fides adhibetur, ii forte manu ejus instrumentum scriptum esse negetur, & ipse a stirmet se scripsime: tunc enim instrumenti vel scripturae veritas persolum notarium probatur. Secundo opponitur. I. vice donatricis. 1 o. D l. in donationibus. 3I.
C. de dinat. ubi donatio uno teste probatur. Resp. Excipitur hic casus ab hac regula. Si quis enim vice donatoris, voluntate ejus sub scribat donationi scriptae, don tio rata erit, bc ad probationem ejus unus testis sum ciet. Tertio opponitur can. cum itaque. dist. 4. de consecrat . ubi uni testi creditur. Resp. Quoties nemini sit praejudicium, tunc uni tessi jure creditur, ut puta, si per unum testem probetur aliquem esse baptizatum, aut egisse poenitentiam. Quarto Opponitur l. Theopompus. I 4. V. de dot. prateg. ubi uni testi fides adhibetur, cum testator juss set filiae suae dotem dari ex arbitrio unius personae. Resp. Uni testi creditur, quando partes ita' inter se convenerunt, ut super contractu vel pacto stetur unius dicto, vel quando testator mandavit, ut unius dicto plena fides adhibeatur. d. t. Theapompus. M ib. Bart. Uide aliter eam legem explicatam apud Alciarum lib. 2. parerg. c. 19.
Quinto obstat l. s. S. ne tamen. ikU. de reb. eorum, quisub tiit
645쪽
cte. 8c e. eum parari. I9. ext r. de appellat. ubi unus testis quoque plenam fidem meretur. Resp. Hoc speciale est in apparitore magistratus, cui propter publicum munus creditur aliquid renuntianti
Sexto obstat l. C. de rel. cred.&e.super eo. 21. extra. det sib.
ubi uni testi aliqua fides adhibetur, quatenus facit semiplenam probationem aut praesumtionem. Resp. Quod dicitur in I. v. f. i. C. detesib. unius testis testimonium omnino non audiri, hoc respectu ple me probationis accipiendum est; admittitur tamen unus testis ad semiplenam probationem seu praesumtionem inducendam. Ita tradunt Sabe. 8e comm uester D D. inu. l.jurisjurandi. 9.C. detesib. Ultimo obstat l. non omnis. s. g. a barbaris. 6. f. de re milit . ubi creditur unius militis dicto, qui bonus ante aestimatus fuit. si se captum ab hostibus dicat, non vero ad hostes transiugisse. Hoc casu uni testi, ic quidem in propria causa testanti fides adhibetur. Resp. Ideo creditur militi attestanti se captum esse, non transu-gam . quia quilibet in dubio praesumitur bonus, nili malus probetur: ideoque ei dicenti se non esse transuetam, creditur, quia antea bonus aestimatus est, nihilque ei sinistri objicitur. Deinde hoc ejus testimonium nulli nocet; alioqui in re propria ad sui commodum , c alterius damnum testimonium dicere, nulla juris ratio permittit. Coras lib. 3. miscet. c. 7.
AssERTIO XCIII. Omnis judex potest testem, qui apud se Diram testimo
nium dixit, pro qualitate criminis punire.
DKcisio haec comprobatur in I. nullum. . C. de testib. ubi e X- presse sancitur, quod judex potest falsum testem pro arbitrio suo, juxta qualitatem delicti punire. licet testis non sit de jurisdictione ejus . vel possit propter privilegium seu dignitatem, juris dictionem ejus declinare. Ratio hujus decisionis est, quia sortitur
aliquis forum etiam ratione delicti . l. r. C. ubi de crim. agi opora. Nov. 69. c. I. 8c reatus omnem dignitatem & honorem excludit. l. r.
G. ubisnat.vel clarisscte. Quia igitur testis apud hunc judicem deliquit, falsum testimonium perhibendo, apud eundem sortitur forum, & cum sponte apud eum testimonium dixerit, videtur in eum judicem consensisse, bc fori praescriptioni, si quam habet, renuntiasse. Contra hanc decisionem objicitur l. Divus. 3I. f. ad i. Corn de fals ubi dicitur, eum qui produxit falsum instrumentum, est puniendum a judice, nisi ea poena sit infligenda, quae excedat iurisdictionem ejus judicis: tunc enim scribere debenit ad Principem.
Unde apparet, poenam falsi non imponi a quocunque judice. Pro Qq 3 sol u.
646쪽
lutione dicendum est, quod regulariter verum sit quod incon. t trium objicitur, sed ex d. l. nullum. C. de testib. & ex nov. 9o.s i. excipitur specialiter hic casus odio falsorum testium . Ut enimi stes magis vereantur judicem, apud quem testimonium dicunt. facilius veritati consentaneum testimonium ferant, placuit eos illi judici subjici, 8c ab eo propter falsa testimonia puniri posse. De intellectu dc interpretatione hujus assertionis vide plenius differentes Fachin. ιι b. 9. controv. jur. 26. Covarruv. practicar. quaestion. c. I 8. Menoch. de arbitr. 1 udie. lib. I. quas. 9 I. Detrio inmisced. in annotationibus ad d. l. nustum. C. de testib.
Rusticitas in delictis regulariter non excusat, neque juris ignorantia rusticitati prodest.
ΡRior assertionis pars, quod scilicet rusticitas seu imperitia rusticos delinquentes non excuset, confi rmatur evidenter per l. 2. C. de injus voe. ubi statuitur, quod si libertus patroni filium in jus vocavit, non petita a praetore venia, quod in eum detur quinquaginta aureorum iudicium, nec in ea re rusticitati venia praebeatur. Similiter traditur in l. a . C. de interd. marr. int. pupil. o tutor. ctc. ubi Prohibetur, ne tutor pupillam suam dicat in uxorem; & si forte per imperitiam vel rusticitatem tutor pupillam duxerit, tamen hoc
Verum praedime decisioni vehementer obstat I.si quis. 7. f. doli, 4. 1. da juri . ubi proponitur, quod si quis per imperitiam vel rusticitatem album praetoris corrupit, quod a poena seu actione albi Corrupti excusationem merceatur. Ad haec in l. 2. A si quia injus. i. F. si quis in jui voe. non ierit. cte. constituitur, quod si vocatus in jusa praetore contumax sit, & propter rusticitatem vel imperitiam v cationi non pareat. quod poena ei remittatur. Resp. Aut rusticus erravit circa dispositionem juris civilis aut positivi, quod naturali ratione non firmatur. &tunc delinquens a poena excusiatur, in illis scilicet casibus, qui jure nominatim sunt comprehensi. Sic a poen albi corrupti excusatur quis propter rusticitatem, quia ad vindican dam praetoris auctoritatem poena istius actionis jure civili est introducta. Similiter a poena contumaciae vocatus in jus propter rustici talem quis excusabitur. quia iste contemtus neglectae citationis magis respicit damnum litigatoris, quam injuriam magistratus. Aut vero erravit rusticus in iis, quae jure naturali sunt introducta, tatunc immunitatem a poena non meretur. Unde si libertus sine umnia magistratus vocavit patronum in jus, non excusatur a poena, quia naturali ratione libertus patronum colere 3e observare debet,
cujus beneficio libertatem accepit. Ideoque non debuit temere ve
647쪽
nia a praetola non petita contra eum actionem intendere. d. l. a. C. de injus voc. Quod ad secundam assertionis partem attinet, quod scilicet reis gulariter juris ignorantia rusticis non prosit, ea comprobatur satis ex generali regula , quod leges βιratissima, qua constringunt
omnium hominum vitas , ab omnibus intesisti debent , ut univeris
si earum prascripto cognito . vel prohibita declinent, vel permisesa sectentur. l. teger. 9. C. de legib. Similiter haec sentententia comprobatur per t. regula. 9. S.sed juris. 3. f. dejur. Θfaci. ignor.
ubi pro regula traditur, quod juris ignorantia non prosit. Asit JCtorum copia, quos quir consulere potuit, vel si ipse juri prudentia suasit satis instructus. Ouibus verbis J C. vult. quod parcendum sit rusticitati ec imprudentiae injuris ignorantia, sed hoc fieri perraro de
certis tantum casibus in jure expressis, idque ea conditione tantum, si non habuerint rustici facultatem peritiores consulendi. Adversatur huic decisioni l. penuit. C. qui admitt. ad bon. ρossintra quod tempus. ubi constituitur, quod si propter imperitiam vel rusticitatem non petit quis bonorum possessionem intra tempus a
lege praescriptum, quod per hoc sibi non praejudicet, sed nihilominus elapso tempore ad bonorum possessionem admittatur. Resp. In isto demum speciali casu ignorantia juris prodest rusticis, quando non adfuit illis JCtorum copia, quos in consulendo adhibere potuerunt. Si enim habuerunt facultatem consulendi peritiores, Mignorantia juris patIi sunt tempus petendae bonorum possessonis elabi, juris ignorantia eis non prodest. l. in bonorum. Io. Udebon. pus contra tuo. l. 2. g. uti. 1. qui ord. in bono pus erv. In summa j uris ignorantia in rusticis tum demum excusationem meretur, si parata non fuit JCtorum copia, quos ipsi consulere potuerunt. Ad haec rusticis permissum non est jus ignorare, nisi certis tantum Casibus, qui legibus nominatim comprehenduntur. d. l. regula. S. sed juris. Sic rusticitati parcitur, si quis corrupit album praetoris. d. ι. 7. S. δε-li .F. de furi . Sic rusticitas excusat. si quis propria confestione se detulit in fiscum. l. r. 3. ult. 1. dejurefisci. Sic rustico subvenitur, quando non edidit jura dc rationes, quamvis a judice edere jussus M. t. I . g. ult. f. de edens. Denique a poena SC. Syllaniani excusan- santur rustici, qui propter rusticitatem vel ignorantiam, ignari edicti praetoris tabulas testamenti aperuerunt, ante institutam deservis quaestionem. &supplicium abiis sumtum . si dominus a familia occisus esse dicatur. l. si quis in gravi. 3. S.siquis ignorans. 21.1. ad SC. SIlIan. Extra hos casus a legibus specialiter comprehen , sos, rusticis propter ignorantiam juris non subvenitur. Ita tradunt
648쪽
Nuptiae sive matrimonium, es viri ct mulieris conjun
ditio, consortium omnis vitae, sive individuam vitae
HAEC definitio matrimonii traditur ad Imp. Justiniano in
prisc. tit. inst. de nupt. 8c a Modestino JC. recitatur in ι. i. 1.
Opponitur hoc argumentum. Libera fuerunt apud Romanos divortia, ita ut etiam poenis nullis impediri potuerint, sicut & libera fuerunt matrimonia. l. s stipulatio. ip. V. de V. o. l. Titia. 1 3 ff. eodem. Ergo matrimonium non est individua conjunctio. Resp. Haec verba, individua vita societas, ad animum & votum contrahentium referenda sunt ; quasi contrahentes eo animo & voto sint, ut nunquam dirimatur matrimonium, sed perpetuo conjuncti ma
nemi conjuges usque ad mortem. l. i. 1s de jur. dot. Uotum de Conjunctione conjugali perpetuum & individuum est, licet successus non semper reipondeat proposito Secundo objicitur, quod definitio haec latior est suo definito.
quia convenit etiam concubinatui: potest enim quis cum concubina sua individuam vitae consuetudinem perpetuo servare. Ergo est vitiosa definitio. I. 1.1. dedol. mal. Resp. Per haec verba, individuam vita consuetudinem eontinens, fatis excluditur & distinguitur concubinatus a nuptiis. Et si enim in concubinatu animus perpetuo cohabitandi adsit, poenitere tamen, dividique possunt con cubinarii etiam sine causa, si velint, i. i . 1. de concub. quod non obtinet similiter in matrimonio. Nam qui matrimonium contra' hunt . talem habent animum, ut perpetuo una vivere vel in t , scien tes quod etsi eorum animus mutetur, tamen resilire non possint amatrimonio, nisi ex gravibus&justis causis a legibus permissis. Porro licet jure eo dieis certis de causis permissa sint divortia. I. consensu. 8. C. de repud. jure canonico tamen quod sequimur in causis matrimonialibus, J ob infidelitatem tantum permittitur divortium, si scilicet ex conjugibus alter fuerit infidelis, ec noluerit cohabitare cum fideli, tunc fidelis poterit nubere alteri, etiam infideli vivente. e. quanto . ext r. dediυort. Ob adulterium vero non solvitur matrimonium jure Pontificio. c. licite. 32. quasi . 7. Manent enim conjuges , 8c fit separatio tantum quoad thorum 8c mensam, sed non tollitur vinculum matrimonii. Unde non conceditur separatis potestas novi conjugii. Sed in ecclesiis reformatis ex verbo Dei innocenti personae, quae propter adulterium divortium fecit, Permittitur secundas nuptias contrahere, dummodo primo serio
calata sit reconciliatio inter adulterum dc partem alteram inno
649쪽
centem, eaque successum habere non potueritinatthai. 19. Mesemb. in parat. ad tit. de divort. in M. Tertio adversatur huic definitioni. quod in veteri testamento multi sincti viri plures uxores habuerunt. & quod hoc tunc temporis Deus toleraverit. Ergo matrimonium non est individua & perpetua unius viri & unius mulieris conjunctio. Resp. Tertullianus vocat polygam iam patrum, licentiam passivam. Deus enim non approbavit polygam iam patrum, sed toleravit tantum, ideoque exempla eorum nonsulit imitanda, quia expresse polygamia lege Mosaica prohibita est. Genes. I. & a. ad quam legem nos revocat uinlius Dei. Matthai 19. Postremo objicituur hoc modo: Si consortium omnis vitae esset
in matrimonio, χcietas quaedam inter conjuges contraheretur. Jam sicut in sociis unus tenetur pro altero ex rebus communiter gestis, ita etiam maritus teneretur ex contractibus uxoris, dc uxor ex contractibus viri. Sed non tenetur alter pro altero, neque uxor potest conveniri ex contractu mariti, di vice versa maritus non potest ex contractu uxoris inquietari. I. I. 8 l. oh maritorum. 2. C. ne ux. pro marit. cte. l. i. C. ad i. l. de vi publ. Ergo nulla cens
tur inter conjuges contracta societas. Resp. Vera legitimaque cietas non est inita inter conjuges, qualis describitur in tit. prosocio. sed tamen communicatio quaedam individua vitae & bonorum hic intervenit, quia salva honestate nihil divisum inter conjuges est, sed promiscuum omnium rerum usum esse oportet, licet nulla sit obligatio, qua alter alteri ad commucationem obstringatur. Huc facit i. r. & tot. tis.1.rer. amot. ubi traditur, quod non detur actio furti heredibus conjugis, si quid alter conjugum constante matrimonio ex rebus conjugis avertit. 'sed quod detur actio
rerum amotarum 3 idque propter eam rationem, quia societas vitae facit quodammodo uxorem dominam rerum mariti. d. I. I. Similiter nec crimen expilatae hereditatis habet locum, si quid alter. uter conjugum ex rebus defuncti conjugis abstulit. Ratio est, quia uxor socia est omnium bonorum mariti. I. penult.s de crimis .extil. hered. d. I. adversus. . C. eod. Sed si ex defuncti conjugis bonis uxor quid avertit, convenietur uxor rei vindicatione, vel actione ad exhibendum. d. l. adversus. l. r. C. de crim. expil. hered. Hanc
sententiam quod inter conjuges non vera societas, sed legalis quaedam communio honorum ex consuetudine patriae in plerisque Belgii provinciis contrahatur, eIeganter tradit & explicat clarissimus I C. Cornelius Neostadius intractat. paction. ante nupt. observ. 9.
650쪽
Matrimonii institutio juris est naturalis 2 divini, nullaque lege usus conjugii prohiberi potest etiam ministris ecclesiae.
O Mnibus, quibus non est donum continentiae a Deo datum. jure divino & naturali permissum est matrimonium contrahere. Sic enim diserte pronuntiat Apostolus i. ad Corinth. 7. vers. 2. Propter fornicati nem suam quisque uxorem habeat, , proprium quaque virum habeat. Neque ulli ordini aut generi hominum facultas contrahendi conjugii legibus humanis auferri aut interdici potest. Unde apparet graviter errarα, & Contra septimum decalogi praeceptum, non 'ornicaberis, aperte delinquere Papistas, dum maximae parti hominem, puta presbyteris. monachis & virginibus vestalibus monasterio inclusis conjugii
usum interdicunt. Non enim vota coelibatus mandatum aut ordinationem Dei tollere possunt, quod ita habet: Propter fornicationem vitandam unusquisque suam uxorem habeat. Imo expresse etiam ipsis Apostolis permissiim fuisse uxores ducere , testatur Apostolus Paulus I. ad Corinth. s. hisce verbis: Annon habemtis potesatem uxorem sororem circumducendi . ut Θ reliqui Αρο-
soli ct fratres domini, o Cephas ubi aperte traditur Cepham.
h. s. Apostolum Petrum uxorem habuisse. Quod ic manifeste probatur ex I. cap. Marci, ubi Servator noster Iesiis Christus se- crum Petri febricitantem a morbo liberavit. Ad haec Ambrosius super epist. x. ad Corinth. dum exponit Apostoli verba : Despondimos uni viro virginem easam exhibere Christo, ait omnes Apostolos fuisse in conjugio praeter Paulum & Joannem. Unde & in synodo Nicaena Paphlautius Episcopus , qui erat expers nuptiarum, pronuntiavit castitatem esse cum propria uxore concubitum , ut habetur in tripari. histor. lib. 2. cap. I 4. 8c apud Sozom. lib. i.
hist. eeel. e. xi. Quin imo & legibus naturalibus omniumque gentium promiscue usus conjugii quibusvis hominibus est concediis, ut liquido patet ex l. i. f. 2. Τ ejust. 9jur. princ. inst. duur. nat. gent. is civit. ideoque nullis legibus Pontificiis, civilibus, aut
humanis, imo nec pactis aut conventionibus hominum, nullo. que poenae vinculo libera facultas contrahendi matrimonii constrinisgi aut coerceri potest. l. Titia. I 3 . f. de V. o. quia jura naturalia divina providentia constituta perpetua sunt & immutabilia. S. penuit. inst. ιυur. nat .gent. O civit. objiciunt Papistae primo pro defensione voti coelibatus. quod in genere lege divina sancitum est, peccatum committi ab hominibus. si votum semel emissum non servetur, ad quod probandum