장음표시 사용
161쪽
Per se, naturamque suam non postulat, ut sit Huic uni conjuncta: pari ratione, modoque, Alterius poterat fieri comes, atque locari Desuper aut infra, dextro latere atque sinistro,
90S Et quaevis pars esse Atomi cujuslibet. Ergo Cur isti addicta est In ea cur haec loca servat 'Si rogitem, an poterit ratio di luere causam tUnde necesse fuit dextram prius esse fabrilem,
Quae partes Atomo tali, prout ordo deceret, si IO Distribuens tales, totum formaret ubique Seminium, dc rebus Cunctis daret esse velut sunt. Qualis musiva qui strenuus arte laborat, Cum libet aut vestes hominum aut ossingere vultus, Ac permansuros intermiscere colores,
IS Eligit e multis, quos destinat ipse lapillos,
Ut species varias operosa in imagine reddant; Defigens cunctos intrito, ac sedibus aptans, Compositosque manu addenset junctimque coarctat. PROPTEREA tales Atomi sunt, qualia quaeque Mao Corpora; connexis conflantur partibus. Ergo Sic omnes Atomi sunt factae, ut corpora sunt; Scilicet ex Atomis, quae compinguntur & ipsae. Nec primam invenies non ex brevioribus ortam, Aut sine principio, aut aliqua non arte locatam. stas Ecce vides ut, cum cecidit nix plurima coelo, Ludentes pueri soleant compingere massain
Cuncta pilae similem, & telis certare jocosis:
In manibus teneris concrescit mollis acervus Qui fuit ante liquor: concretum saepe volutantis3o Et nivis aggestu repetitis motibus augent
162쪽
I I9 In montem: hinc vastos immani mole Dracones, Hinc templa, hinc arces, & propugnacula fingunt.
Corpora sic motu, sic tempore cuncta creantur
Ex Atomis: sic ipsae Atomi, partesque Atomorum. 93 s Illae congeriem sensim cumulantur in unam;
Donec eas tandem circumcaesura coercens
Terminet, ac certo involvat sub limite molem. QUIs demum proprias Atomis & partibus ipsis, Quarum Atomi coetu Constant, dedit esse figuras ;9w Ut similes partim inter se, partimque tot essent Dissimiles Quis eas studuit sic ducere torno , Nunc fodiens, nunc exacuens ' Quae lima terendo Saepius, ericit leves ' Quae dextera finxit Tam varie comtas i Qua sunt incude politae tyis Nam variae aut similes aliqua sunt non sine causa. Qui DNI' Natura tales sunt, inquis, ab aevo; Corpora quandoquidem sunt prima, neque indiga fabri: Quae, numero cum sint prorsum infinita, repugnat Cuncta pari filo atque pari cuncta esse figura. 9so Falleris, o Quinti: neque enim tibi Corpora prima, Corporibus quae sunt conflata prioribus. Illud Iam demonstratum est; quia constant partibus. Atqui Si conflata semel fatearis, nata fateris. Ergo quidquid habent in se vel habere putantur, Id causae debent. Fecit casusve Deusve Singula. Sed casus primordia nulla creavit, Nulla creare potest: ergo Deus. Undique Numen
Conspicuum: vires ac mentem agnosce creantis.
163쪽
EssΕ potest Atomis nil per se ac semper ab aevo, 96Q Materiae nisi quod per se natura requirit. Quapropter si corporibus nativa figura est, Ac per se talis, talem fuit esse necessiim. Est igitur quadrata Atomus, quoniam esse rotunda Non potuit. Sed nil Atomum vetat esse rotundam assue Cum sint innumerae passim, te judice, tales. Ergo Materiae nullam natura figuram Privatim exposcit, cunctas amplectitur aeque. Quod si quadratam ambiret, nihil esse rotundum, Nil & quadratum posset, si forte rotundam. 9TO Attamen ex Atomis quot quadratae atque rotundae lQuadratas adeo per se, per seque rotundas, Aut alia insignes forma qui dicit ab aevo Naturaque sua, haud secus hic pugnantia dicit Ac si homines per se nigros, aut diceret albos, s s Aut grandes, aut exiguos; cum ostenderet ipse Gallos, AEthiopas, Pygmaeos, atque Gigant' NIΜIRUΜ comperta tibi est natura modorum. Bebus inesse quidem possunt & abesse, tametsi
Bes maneant. Ceram invertas utcunque libebit ;F8o Cera manet. Glaciem concretam respicis; unda est. Nix cadit e coelo, qua terram albescere cernis;
Unda est. Olla fremit, sumusque assurgit in auras a Unda est: mille modis variatam detegis undam. Si nativus erit modus hic, sive ille, nequibit 98s Auferri: si per se se est, alium esse repugnat. Quod si translatis, sive auctis, sive resectis Partibus hic poterit modus exul abire, vel ille a Non est nativus. Sed corpore cernis in omni
164쪽
Quassibet attritu mutari posse figuras, 99O Formarique novas. Ergo adventitia res est Materiae quicunque modus, quaecunque figura. Hoc tuus ipse quidem satis intellexerat auctor, Nec dubitat Vero cedens persaepe fateri: Cur nunc, eversa subito ratione modorum, 99s Sternas Atomis dat moles atque figuras , Immemor ipse sui Quidnam inconstantia tanta Portendit Iamne ipse capis quam foeda magistro Inde tuo nota, quaeve fides sit habenda bilingui Haec conjuncta solet, cum de primis elementis, i 2 o At cum de mixtis sermo est, eventa vocare:
Sed nova non rerum naturam nomina mutant.
Nonne Atomos mixtas, ut corpora cuncta, probavi INil igitur conjunctum Atomis adscribere par est, Quod mixtis pariter conjunctum non sit, & ipsi Ioos Materiae, sic, ut nequeat perstare sine illo Materies. Quocunque potest orbata videri Integra & incolumis, conjunctum hoc scilicet ipsi Appellare nefas: interque eventa locandum est. Haud ullum corpus sine qualicunque figura Io Io Unquam stare potest; igitur conjuncta reapse, Corporibus Cunctis, est qualiscunque figura, Ut poto finitis ac certo limite Clausis. Corpus at omne potest sine tali stare figura: Ergo non talis Conjungitur, evenit ipsi. rois Ut sine qualicunque situ consistere corpus Νon poterit; poterit sine tali, vel sine tali: Nec refert ubi sit, modo quadam sede locetur,
165쪽
HAUD certe ingenio totas Epicurus habenas Immisit, paucis ornans sua semina formis. IoaO Fingere cum sciret, quidni ausus fingere plures 'Cur & Anaxagorae contemsit Homoeomeriam lNon Epicureis audacior illa repertis; Satque videbatur vestris accommoda rebus: Omni structa modo consertim semina praebenS, Ioas Quae stibi congeneres adeant, passimque sequantur Particulas, coeant illis, aliasque recusent; Seque oculi jungant oculis, atque auribus aureS,
Argentum argento, flori flos, ignis & igni. Sed fallax tuus ille Dei contemtor& hostis, xo3o Praevidit nunquam posse haec insecta putari Corpora, quae signum tanti specimenque laboris, Et manifesta suae ferrent vestigia causae. Ergo Atomis artem nimiam detraxit; & illas Simpliciore dedit cultu, primisque figuris
Io3 s Tantum exornatas: fortunae caetera Cred nS, Quae concurrentes parerent eventa figurae.
VERuΜ & commentis quid parcere prosuit ' A quo Absurdum est, Atomos si per se dixeris esse,
Plusve minusve rudes, plus aut minus esse politas. 2 o Tam nempe artificis manus est adhibenda, ligonem Aut rastrum ut facias, quibus agrum exercet arator,
Quam clypeum quo flava Thetis donavit Achillem, Pacis ubi Ignipotens bellique insculpserat artes ;Et Stygiis intinctum undis Thoraca Minervae, rotis In quo stant geminae Sphinges, torvumque renidet Gorgonis horrendae iacies redimita colubris.
166쪽
F Ix Uri igitur teneas animo certumque fugaces Eme modos, & in his penitus nihil esse necessum. Materies porro, seu massam intelligis omnem, IOSO Seu varias ejus partes, consistere nunquam Absque modis potuit: non hunc aliumve requirens Per se naturamque suam quia quos semel olim Per se naturamque suam tenuisset ab aevo, Nunquam hos ex ulla posset deponere causa Ast aliquem semper, nempe hunc aliumve, perinde est. Ergo quos habuit primos, servatque tenaces, Vel quos deponit semper, semperque resumit; Hos cum non habeat per se se, habuisse necesse est Ex alio. Et quoniam revera tempore nullorosso Stare potest informis & omni cassa figura Materies, sequitur per se consistere nullam Materiem : atque ab eo totum hoc sumsisse quod esset, A quo etiam hoc sumsit talis vel talis ut esset. Propterea quidquid per se est variabile , non est
AEternum: at pendere aliquo ex moderante necesse est. Talis Materies; nequit ergo aeterna vocari. At si Materies non est aeterna, creari
Debuit e nihilo : per se se non fuit unquam, Est tamen; e nihilo semel ergo existere coepit. Io o ΑΥ qui Materiam fecit, non ille prosectb Materia constat. Nam si constaret & ipse Partibus advectis per motum aC tempora quaedam, Praevius huic esset motus. Simul altera causa Inquirenda soret, quae motum partibus illis, ors Atque situm nutu proprio, sormamque dedisset. Per se, aut aeternus minime foret ille, sed alter.
167쪽
Atqui Principium, quo corpora cuncta creantur, AEternum plane ac per se est, velut esse fateris :Unde incorporeum, Quinti, simul esse necesse est. Io8o Ergo Materiae Deus & moderator & auctor, Materia ipse caret, perituri est corporis expers.
A T nihil e nihilo, exclamas: Epicurus id olim
Exclamabat: idem respondet Musa Lucreti; Non secus ac resonans curvis in vallibus Echo' ro8s Pastorum liquidas voces & Carmina reddit. Sed nihil e nihilo fieri dum posse tuentur, Ecquid contendunt ' Terrasne ac Sidera Coeli , Oceanumque e particulis constare coactis lSingula quaeque suo vegetantia semine nasci; lliso Ac laetus animantum e progenitoribus ante Formatis Haud inficior. Sed Copia rerum, Ipsaque Materies, ex qua sunt omnia facta, Unde sit, hoc opus est. Per se non esse probavi; Est igitur causa ex aliqua: quae causa prosectortas Νon est Materies, sed quiddam antiquius illa.
Ergo Materies omni aevo non fuit. Inde Dicimus e nihilo factam, quia facta reapse est. QUID rerum indagas exordia rebus in ipsis; Simplicitatem in compositis ; formasque perennes II oo In mixtis resolubilibus; primumque vel unum, Hic ubi nec primum quidquam simplexve , nec unum est PScilicet est aliquid per se immortale, necessum, AEternum, immensum, primum, immutabile, simplex,
Atque infinitum infinite. Nempe quid hoc est , xios Ni Deus est In eo Mundi primordia quaeras.
168쪽
ABs TR Usu Μ per iter gradimur, Quinti. Arida late Lustramus loca, praeruptis quae cautibus horrent. Praemonui, durumque fore ingratumque laborem. Hic animos reparare velis : hic siste parumper. Quippe voluptati est labor intermissus, & ultro Ad nova collapsas reficit molimina vires.
170쪽
I Ra 1 s a Lucretianae doctrinae arrogantia ct ab urdiatate , de Motu hoc Libro quarendum proponit, exponitque institam Atomis ab Epicuro gravitatem O declinationem:
1 Declinationem refutat υariis argumentis 2 a v. I o 3 . ad v. a 3 T. iEx declinatione Atomorum non posse, ut censet Epicurus, explicari mentis humanae liberamem : a v. a 3 7. ad v.
Gassendi commentum de diversa Atomorum velocitate confutar: a V. 323. ad V. 66 a. α'. Gravitatem Atomorum impugnat: a v. o I. ad V. s I. Gravitatis causam enuntiare aggreditur, quam repetit ab aethere terram ambiente. Admonet spothesim suam a se non pro certi md adduci, sed tanquam Dicurea saniorem 2 a V. y qI. ad v. s 8 I. Divisa subtili, quae terram circumstuit, materia in plures Dramides, ex earum vi centrifuga oriri putat corporum gravitarem, ac praeterea ex aequali terreni vorticis