AntiLucretius, sive de Deo et natura, libri novem. Eminentissimi S.R.E. cardinalis Melchioris de Polignac opus posthumum; Tomus primus secundus

발행: 1747년

분량: 224페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

Nam si declinent Atomi per Inane vaganteS, SQ Natura, propriis & viribus, ac sine cauSa, Declinant ideo, quia declinare necesse est. Aut si, dum cununt ita, libertate fruuntur, Quam dare corporibus possint exinde creatis , Tunc non solus homo tali potietur honora, ass Qui proprius mentis tamen est, velut ipse fateris ;Libera erunt pariter quae corpora cunque VidemuS.

Unda per acclives proprio non pondere ripas Curret, at interdum stagnans resupina sedebit. Non nunquam errabit stipulis innoxia flamma ,sco Invisasque domos tantum, vel ligna cremabit, Si volet. Iste lapis quem immotum mille per annos Saecla vident hominum, summo de culmine turris Sponte cadet, cum stare loco fastidiet alto.

Si libeat Soli, Sol non orietur ; & umbras α6s Pellere nocturnas Luna indignata negabit. Quidquid in Orbe vides, ne jam Contingere Casu

Ne vi Naturae, ne motu denique dicas, Verum ex arbitrio, propriaque libidine remm ;Si dotem eximiam, qua gens humana potitur,aro omnibus ex aequo rebus Natura Creatrix Indulsit, proprio neque nos hoc munere donat SED libertatem cunctis dum prodigus aeque Corporibus tribuis, cur nobis invidus aufers Nam, bene si memini sectae documenta profanae ,

27s Quidquid agas, licet ipse putes te posse reapse Non agere id quod agis, solius Materiae vi, Atque ignoratis impulsibus illud agetur ;Nec poterit non esse quod est: quia sive movet

182쪽

Obliqvh , deu recta meat, non libera Currit z8O Materies, aeque nobis causa unica motus, Ac Soli & Lunae, lapidi, fluvioque, vel igni. Propterea nobis indeclinabile Fatum Incumbet: Fatum omniparens, Cui tanta potestas In Superos ipsumque Iovem Celebrata Poetis, 28s Quanta Iovi Superisque in nos olim esse putata est. Hoc detestatus simul adstruis, omnia motu Materiae dum vis fieri & clinamine caeco ;Ac solas Atomos interno pondere pressas Instituis rerum causas, quaecunque genuntur. QUIN etiam nil fortuito contingere posset. Unde ruit Casus Divum pater atque hominum rex Ille tuus. Neque enim casu est quod jam esse necesse est. Nempe improviso concursu & viribus aequis, Dum tibi nunc temere & nullo cogente videntur 29s Innecti, quae sponte moves primordia Mundi Per Vacuum; tamen est, quare innectantur, in illis Causa latens & certa; nequit qua stante volando

Quaeque Atomus non huic jungi, cui jungitur: idque Lex quasi lata foret: quia tali concita nisu 3 Non vitare potest aliam, quae pondere tali

Labitur: & tali decurrens tempore, eodem Tempore decurrentem offendat oportet, eodem Inque loco. Tali si sit demum utraque forma, Ut Coeant; Certe nequeunt utrinque revelli:

3os Si secus; haud ullo poterunt concrescere neXU. Et quoniam inde oritur quidquid, sic fiat oportet Ut mixtura dedit, manifestiam linquitur ex te, Naturae legem cunctis incumbere rebus;

183쪽

Et legem invictam, cui nil obsistere possit; 3Io Fortunaeque locum non jam superesse: neque ullam Libertatem homini mansuram; si nihil ipsi

Praeter adhaerentes Atomos concesseris. Ergo

Cum Regina sui & proprii sibi conscia juris,

Frenum indignetur fatis avulsa Voluntas,

31ue Arguit in se se quiddam praestantius omni

Materia, & punctis alienum prorsus ab istis. Illa sed uberius, cum Mens tractanda redibit. Nunc satis est monstrine tuis nil posse creari Motibus: idcirco quia, seu directa movebis3ao Ad perpendiculum, seu flecti semina finges, Haud ullis poterunt unquam coalescere vinclis. Ergo est, etiam posito clinamine , Vinces. VERuΜ alias estis Atomos velocius ire Si donetur, ais, quidni concrestere possint 3as Νexibus innumeris ' Gassendus quippe volebat Natura similes, non mobilitate: quod unum Addere qui velit inventis utriusque magistri, Congressus faciles Atomis utcunque parabit. Nam fieri poterit sola ratione cadendi, 33o Ut quae posterior fuit, accelerata priorem occupet, ac secum vinclis abducat; dc ambae Arripiant alias, aut arripiantur ab illis. Lux ea Democrito cur non affulserat ' Eheu Non opus illapsas Vacui de culmine summo

33s Atque parallelas Epicuro deinde suisset

Inclinare Atomos, tantamque incurrere labem. Nam veluti cursu dum servet odora Canum vis Per nemus & salebras, clangore accensa tubarum

184쪽

Et clamore virum, ac siigientis olentia cervi ,3-Nare sagax longo sequitur vestigia tractu,

Etsi omnes ardore pari, tamen unus & alter Antevolant, sternuntque seram, lacerantque jacentem Dentibus: approperat non aequis passibus agmen.

Aut ubi praedator descendit ab aethere Miluus 3 s Perdicem in timidam, contractis quae fugit alis, Praecipitans in humum simul ingruit ocior ille, Unguibus illaqueans praedam, raptatque cadentem e Sic possunt Atomi quaedam, etsi pone sequentes, Maturare gradum; ac sensim, quia pondere praestant,3so In praecedentes ruere & concrescere lapsu. CALLIDUs etagium tentat Gasiendus inane, Nec quidquam auxilii convicto seri Epicuro, Qui per se constare Atomos, per seque moveri Dixerat & variis tantum distare figuris. 3ss Ocior has inter nam si, vel tardior una est, Natura similes Atomi non amplius ergo Dicentur. Quae causa novi discriminis illa Esse potest Quaenam velocibus addidit alas, Ut caderent multo citius, pigrisque negavit l3 6o Plusve minusve graves, inquis, confingere possim. Sic variis dederas consistere pota figuris , Quod falsum ostendi, nullo si auctore creantur:

Nec minus a recta, quod ais ratione recedit. Corporibus cunctis gravitas pro mole profecto est.

36s Mole ergo distant Atomi, si pondere distent.

Et quia particulis constant, levis altera paucas Particulas sortita fuit, gravis altera plures. Inter eas Natura parens divisit inique

185쪽

Materiem, exiguis parcissima, prodiga crassis. 37o Si causam'agnoscunt, varias sic esse fatebor;

Talia sunt etenim quae corpora cunque videntur zSi non agnoscunt, varias sic esse repugnat.

ADDE quod in Vacuo caderent si corpora prima, Quanquam impar illis gravitas sortasse daretur, 37s Undique deciderent simul omnia tempore in uno. Includas vitreo plumam lapidemque canali, Aere subtracto; plumam, lapidemque videbis

Protinus aequato pariter descendere lapsu. Causa prius fuerat discriminis obvius aer, 38o Qui findendus utrique Venit, plumaeque cadenti, Quam lapidi certe magis atque diutius Obstat. Sed nihil in Vacuo fungetur munere tali: Perpetuo penetratur enim, dum nempe solutus Ac rorem simulans Atomorum decidit imber. 38s Quin etiam aeterno si praecipitantur ab aevo , Ac simul immensos percurrunt semina tractuS, Nullum posterius, nullum prius ire licebit. Nam quae causa moram faceret per Inane quietum

Postremo lapsis i Regio fortasx remota est 39o E qua proveniunt, longeque remotior illa Unde priora cadunt ' Vel sunt dimissa prolando

Tardius e vacuo ' Mensuras quis serat autem Immenso in Spatio, atque aeterno in tempore tales

Quae rem finitam signant f Quis proxima centro, 39s Sive remota loca, aut centrum quis totius ipsum lDaedale, cur proprio vagus erras in labyrintho lHic tibimet via caeca, & inextricabilis error. Dicis in immenso nullum consistere centrum,

186쪽

LIBER QUARTUS. I

Et merito : nunc ut praegrandia corpora sormes , MO In centrum attractas Atomos concurrere dicis :Centrum est, & non est. Pugnas tecum ipse, Lucreti. PRAETEREA, vel si diverso tempore labi Aut similes aut dissimiles gravitate, figura, Mole, graduque Atomos punctum in Commune dareturssos In quo, ceu motus possent requiescere Centro, Non talem essicerent Mundum, qualem esse videmus. Dic ubi enim vero centrum id commune reponas lIn medio Terrae; si quidem, te judice, Mundi

Nucleus est, in quo subsidit funditus, ut foex ,s Io Materies crassa Illuc ergo confluit omne Seminium, & Vacui regiones deserit altas: Illud praecipue quod aculeis constat & hamis, Unde metalla doces & arenam & saxa creari; Quodque fluit globulis queis manat liquor aquarum: fi s Nec cessare potest; quia nunquam cessat origo

Praecipitis motus, immensaque copia rerum. Sic aliis alias cumulari semper oportet, Ac superaddi Atomos aeterno pondere pressas. Crescere in immensum Tellus glomeramine tantossao Debuit, & vastam serre ultra sidera molem. Cur fines intra certos se tota coercet 'Cur alibi passa est simili ratione modoque Solis & astrorum praegrandia corpora coelo Formari l Nam illic amplissima principiorum fias Congeries aptanda fuit. Cur Luna, perinde

Ac Tellus, Atomis etiam concrevit aduncis lCur & Saturnus cum lucifero comitatu;

Magnus & ipse sua stipatus Iupiter aula;

187쪽

Mars & Mercurius; nec non, gens rara, Cometae t63 Q Sunt igitur Μundi tot centra, quot astra videntur

Quam distracta fuit gravitas; quam scissa tot inter Immensi partes Vacui Quot Somnia fingist

Centrum ubi non fuerit, gravitas ibi nulla profecto. At non esse potest aliquo sine vortice centrum: s3 s Et pariter nullus fluido sine corpore vortex. Unde necesse foret, caderent si pondere quodam Semina, vorticibus multis in plurima centra Detrudi, variae facerent ut molis acervos: Quod placido in vacuo nunquam sperare licebit. filo CORPORA jam formata etenim posuisse necesse es bEt fluida, & motu circum exagitata perenni, Ante graves Atomi quam sint ac centra petentes. At quoniam ex Atomis corpus per inania lapsis Conflatur, motus Atomorum anteire nequivit rfils Νam tunc non essent, ut ais, primordia rerum. Ergo per medium si delabuntur Inane,

Nec reperire queunt, imo nec quaerere centrum.

Huc etiam accedit, quod fusius anth docebam Cum de infinito canerem; & revocasse juvabit, fiso Ne cadat ex animo quidquid jam rite probatum est: Vidimus in Spatio, nullus quod terminus ambit, Ponderibus non esie locum: quia scilicet, unde Et quo descendant, non est; supera, infima desunt; Nec sursum idcirco, nec deorsum tendere quovis εἴ s Posse modo fictas Atomos, quaecunque darentur. Spes Atomis igitur gravitatis nulla futura est. Si nulla est gravitas, ergo vis nulla movendi: Causam etenim motus una in gravitate locabas.

Unde

188쪽

LIBER QUAR ΤUS.

Unde δdes Atomos nequaquam posse moveri ;Vel si motus inest, nullo coalescere neXU. Egregium nunc dogma boni mirare Lucretilinae manifesta putat, manifeste falsa probanture Et si vera serent, quod colligit esse nequiret. S 3 P E fit, oblata rerum ut dulcedine capti Miremur faciles, plausuque sequamur amico Qui nos decipiunt. Quales jocularia mimi Prodigia exercent: digitis hi namque micantes Attentos fallunt oculos, dum vascula tractant Apta dolis: fraudem velatam praepete gestia, s o Virga & voce juvant; & ubi posuere lapillum,

Ostendunt volucrem. Stupet ore ignariis hianti Spectator: temnat, si quando noverit artem. Haud aliter solers oculos auferre Poeta, Excusso tibi debebit ludibria fuco. Quid sit enim gravitas quovis in corpore, nondum Perspexti: nam Corporibus male credis inesse Materiae Certam ut Comitem; exemplumque creatis A rebus stolide rerum ad primordia ducis Corpora quod videas in terram plurima labi, 8o Dumque immota jacent, ad centrum vergere, eoque Donec perveniant molimine tendere certo, Corporis idcirco genus omne gravescere censes Per se ipsum, atque illuc innato pondere serri. Tanta fides oculis, ac dissidentia menti esti

sue Ast etiam, si sola tibi fit regula sensus,

Cur non Materiae levitas innata videtur, Corpora Cum cernas nonnunquam ascendere sursum lNonne loves flammas, levia haec simulacra putasti,

189쪽

Quas veluti rerum exuvias, & limpida vela Audieras fluctu passim volitare perenni,

Ut veniant oculis formae rerum atque Colores,

Ac visae somno in medio sine more figurae Namque hoc te, quanquam falsum est, docuere magistri.

Quin age, nonne leves Atomorum dicis acervos, Naribus unde tuis volucres nascuntur odores ,

Uvida quos florum jaciunt pigmenta, vel herbae Fragrantes; qui-ve arboribus Nabathaea per arx a Destillant succi, nardusque& pocula myrrhae Aurea lux pariter, quam sol circumundique vibrat, ueco Nec terris tantum, asst omni late ingerit Orbi, Et quam debilius nostri dant attamen ignes, Mentitaeque faces nocturno tempore solem; Cum superas aeque in partes mittatur & imas, Nonne tibi levis atque gravis simul esse videtur 'sos Iudicio lux nempe tuo, vibrata perenni Sideris effluvio manat, ceu flammea quaedam

Progenies. Nativa quidem & validissima longe Vis illa est, qua se tot lucida tela diei

Diffundunt circum, nec se ditandere cessant; s io Et vastum rapido pervadunt aethera motu. Insita materiae gravitas si causa perennis Est motus, ergo radii gravitate seruntur. Aspice, ut hi motus ambo in contraria V rgant. Extremis gravitas ad centrum tendit ab oris; s is Lux autem extremas a centro tendit ad oras. At nullum per se corpus grave, seu leVe credas. Neutrum etenim Ratio, neutrum Experientia firmat.

MATERIEs omnis, quaqua spectare lubebit,

190쪽

LIBER QUARTUS.

Mobil Is est per se, non per se mota: neque ullam sao Affectat Mundi partem, superamve vel imam, Aut laevum dextrumve latus; quocunque cietur, Huc properat; nec motum ambit placidamve quietem; Neutrum praeponit, sed idonea semper utrique est. Quidquid enim vel stare potest, vel quoslibet aeques Suscipere impretas motus, lentosve citosve, Atque huc atque illuc ferri discrimine nullo ;Dum manet incolume & naturam servat eandem Non habet unde modum magis hunc quam seligat illum Sed qualem accepit retinet: nil se movet unquam,s3o Νi quoddam in se se lumen Rationis & artem Discernendi habeat, qua destituuntur inertis Semina Materiae, sensu pollentia nullo. Cum videas igitur certa ratione moveri Corpora, continuo motricem intellige causam. s3 s Nam mutare situm , sine causa, qui sibi primum Contigerit, res nulla potest. Quae causa cadendi Est Atomis igitur, vexant quas nulla profecto Corpora, nec Circum tangunt, nec desuper urgent tIn quocunque situ suerint, ubicunque locorum, Et quocunque modo; sic & perstare necesse est.

NUNC autem Cum Materiae sint omnia plena, Idcirco Terram versum properare videmus Corpora. Nam praeter, quae nos circumfluit, auram,

Aura fluit longe subtilior, incita mirisIΦs Et tenuata modis, velut aeris ipsius aer. SALVE Elementorum pars subtilissima, summae Dexteritatis opus, summi simul instrumentum

SEARCH

MENU NAVIGATION