AntiLucretius, sive de Deo et natura, libri novem. Eminentissimi S.R.E. cardinalis Melchioris de Polignac opus posthumum; Tomus primus secundus

발행: 1747년

분량: 224페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

λΝ ΤΙ- LUCRETIUS;

Spinarumque metus, nimio si ardore legantur. Propterea nexus animorum & vincla perhorrens, Volgivagam Venerem praesert unius amori:

Proh pudori En igitur pigrae sapientia Sectae l

as Quos vero tenet assiduus flagransque gubernat Belligionis amor, non detrectare laborem, Non studiis animum certant exsolvere rectis, Non & pervigiles in publica commoda curas Abjicere; at consanguineis, patriaeque libentes 3o Impendunt operam ; solis nec semper amicis , Ast etiam ignotis. Nec tantum pectore moesto Cum lugente dolent, sed re solantur egenos , Atque favent miseris : neque enim pretiosa recusant Vincula, queis hominum coetus Natura ligavit

T I Quin etiam bello, causisque serensibus adsunt; Sollicidi, cum res humeris commissa requirit; Tranquilli tamen interius, quod iniqua perosi, Nil faciant, nisi quae Ratio sinit, imperat, urget; Nilque boni linquant; quoniam pietate docentur , o Quid Deus imprimis, quid mens sibi proxima testis , Foederis humani quid jura gradusque reposcant. Si nescis, habet ipsa suos Heroas, alitque Belligio ; sedenim stimulis melioribus illos

Exacuit, quam spes incertae laudis, & auri T s Exitiosa fames, ac turbidus ardor honorum ,

Quae lacerant animos Cuppedine cuncta Vorantes,

Et suadent plerumque nefas. Mortalibus autem

Nil suadet pietas, quod Recto abscedere possit; Cum nil respiciat, praeter jus fasque severum. IIo Dic ab utro melius suerit cultoribus Orbis.

72쪽

LIBER PRIMUS.

Consultum, Graione viro, cui sola Voluptas Et lex & Deus est; an eo qui Numen adorat SED quoniam non vi, non assuetudine morum, Non casu incerto , non scripta lege , sed ipso Iss Ducimur instinctu Naturae , ut quisque putemus. Amplectendum illud quod nobis utile summe est: Hoc limatum homini saltem non esse negabis Hinc sequitur, quo quid plus utilitatis habebit, Per se naturamque suam, durumve placens Ve 6o Id fuerit, reliquis esse omnibus anteferendum. Ergo paciferae si Belligionis amore Nil erit utilius, si pestiferis Epicuri Commentis nil pejus erit, quod utrumque probatum est ;Belligio vincat, nostrae sit regula vitae. 76s Ex illa siquidem venit observantia natis In patres, famulis in heros, & civibus omnes In rerum dominos : dominis venit ille vicissim In cives amor; unde quies ac firma potestas. Quisquis enim vere Supremum Numen adorat, ITO Sentit se partem populi per mutua vilicti Ossicia; hinc alios proprium si vertat in usum, Se deberi aliis. Vestro sed dogmate contra Nil tutum superest; regnat pro jure libido ;Ridetur pietas, puerilis dicitur error; ITs Ipsa cadit Virtus, nativaque destruitur Lex; Quam qui non audit, se tigribus atque leaenis

AEquat, & humani coetus convincitur hostis. Omnia namque ad se referens, se Cogitat unum Vivere, Cum vivat multis e millibus unus:

8o Centrum se mundi, rerum caput, atque Drannum

73쪽

3o AN ΤΙ- LUCRET HIS,

Fingit; & ipse suo, qtiae non sunt subdisa, subdit

Imperio; pariterque volens & peccat & errat. Hinc natae, Stygio tanquam de gurgite, voces,

Non dicto , non ossicio, pactisve ligari 8s Prudentem, sed temporibus servire paratum: Regnandi causa violari posse sacrum jus: Nec parcendum illi quem laeseris. Impia sane

Dogmata, Corruptae praecepta nciaria Sectae lHaec Epicureis aconita oriuntur in hortis.

79O Indomitus veluti quadrupes ubi frena momordit, Par levibus ventis rapitur celerique sagittae ;Exspatiatur agris, & fossas transilit audax; Tum si forte tubam, aut equitis crepitantia flagra Audierit, Cursum ingeminat, fugit ocior Euro , 79s Inque leves nebulas volucri pede spargit arenam: Iussus restrictis tandem subsistere loris, Non equitem sentit, non lora; sed impete caeco Fertur, anhelantem donec fessiamque relinquat Spiritus , ac tumidos vincat labor ipse surores.

8CO Haud secus illecebris diraque cupidine raptus, Pectore sacrilego qui Sanctum Numen abegit, Dissimulat quidquid verax & conscia Recti

Alto corde monet Natura, neque audit habenas:

Exhaustus tandem jactante libidinis aestu Sos Concidit, incassum suspirans viribus aegris. E Τ Certe cum nullus homo sit solus in Orbe, Qui datus est cunctis aequali jure fruendus; Publica privatis praeferri commoda debent: Namque homines praestat simul omnes esse beatos, S O Qualia delectari, reliquis moerentibuS , unum.

74쪽

. LIBER PRIMUS

Sic quivis aliena examine ponderat aequo. At quoties res nostra agitur, censere quod aequum est, Haud minus ac si res aliena ageretur, & ipso

Naturae ductu, & recta Ratione jubemur; Nec monitore opus est, qui suadeat ista docendo. Ecce ego sum dc vivo; nil me mihi carius ipso est ;Hinc vitam servare mihi, dc servare beatam Debeo, quantum in me fuerit: si debeo, justum est. Ast alii vivunt; his se nil carius ipsis; Sao Vitam adeo servare sibi, & servare beatam Jure pari debent: quod si secere, probandi: Si damnes, eadem faciens , injustus es. Ergo

Quisquis justitiam sequitur, si judicat inter

Seque aliumque, hoc praestet idem discrimine nullo , Sas Quod duo disceptans inter, neque nomine notOS. Quid faceret Iusto insistens & iniqua recusens lHaud dubie neutri permitteret alterius rem. Aut vitam eripere. Hoc igitur sibi sentit & ipsi Non licitum. Sentit partem se totius Orbis :83o Quoque modo partem toto videt esse minorem, Hoc etiam humano generi plus, quam sibi certe Deberi. Lux est eadem quae pandit utrumque. Haec libasse satis; dicentur pluribus olim. EFFERA tantum igitur potuit suadere malorum 83 s Impietas, non Relligio; quae prava coercens Corda metu, spe recta fovet; cunctisque suum jus

Spondet, & humanas vetat obbrutescere mentes.

Quod si ductores Danaum, Calchante magistro, Tentarunt fato lacrymabilis Iphianasi e SN Grande nefas classi celeres arcessere ventOS,

75쪽

Ac laesum ultricis Numen placare Dianae, Non haec vera Dei fecit reverentia; fecit . Caeca superstitio & vani fallacia Vatis. Sed talis nunquam immites Cecidisset ad aras γ8εs Hostia, vesani dira ambitione parentis Iussa mori, ni causa mali damnosa Voluptas Sacrilego Paridem prius inflammasset amore; Ut jure hospitii violato, turpis adulter, Baptam Helenam, bellique saces in Pergama serret. 8so VERU Μ, ne speres arte hac te posse beari,

Quae laetis aeternum inhians amara repellens , i Libera jucundo tentat praecordia sensu, Dic mihi et num tibi res succedunt, optime Quinti,' Ex animo semper, respondentque omnia votis s Nam, si respondent, felix sane unus in Orbe es ;Concessoque hominum nulli te munere jactas. Quanquarn haud adscribes proprio bona tanta labori , Aut Sophiae: neque enim rerum creat illa futuros Eventus, at ferre monet quicunquς creantur; . 86o Nec dat Fortunae legem, sed dogmata menti. Sin tibi dissicilem vitam sors dura paravit Continuo jam te miserum nimis esse necesse est ; . Qui lenociniis reruni ac dulcedine captus, Moeroremque soles & quaeque molesta vereri. 86S Namque parem aerumnis mala inexpectata ferendis Te non invenient: stacto, luxuque fluenti Non aderit, quae praestet opem, constantia firma Pectoris adversum Casus quoscunque parati, Prorsus ut impavidum feriant stantemque ruinae. 2 o Nec solamen erit, Superum tibi nota volautas.

ι Pluribus

76쪽

LIBER PRIMUS.

Pluribus isse malis obnoxius esse videtur, Qui mala perpetuo formidat, avensque bonorum Non didicit curis animum durare serendo. Ceu tener arboribus cum flos adolescere coepit, 87 s Quem verni humectant rores, ac sole tepenti Mollibus in ramis pubescens educat annus r. Alii si post Zephyri fatus aurasque salubres ,

Intempestivo noctes Aquilone rigescunt, Uritur, dc foliis inimico frigore laesis,' - .sSo Tabescit moriens, ac foedo vulnere languet.

AT me non animi fallit quid ad ista reponas. Pauca peto, dicis ; non me tenet ardor habendi; Non ego divitias, non vastas Regibus aedes Invideo, nec quos miratur Vulgus honores: β8ue Νon mihi regna velim Curis mordacibus emta: Non celebres magno mercari angore triumphos. Sed, quae justa sinu fundit Natura venusto, His fruor; abstineo nullis ; nec me pudet usquam Sugere mellitos genitricis ab ubcre succos, Seso Obvia cum steterit coram; quosque ipsa benigne

Porrigit invitans, teneros decerpere fructu . Non me gesta movent aliena, nec anxius error

Humani generis, cum se desaevit in ipsum Omnia percupiens avide, metuensque vicissim. Desipiant alii; caput objectare periclis

Non dubitent, atque innumeros ambire labores; Et pretiosa terant operosis tempora nugis: Ipse mea me involvo satis virtute beatus; Et mihi vivere amo, donec breve transeat aevum,sOO Innocuam oc facilem, sine luctu & crimine vitam.

77쪽

3 ΑΝ ΤΙ-LUCRETIUS,

SIC ais: at mecum, quae sint ea dicta, revolve . Si vacat. Hoc primum: non te talem esse negabo Qualem te perhibes, feliciter hactenus usum Sorte tua; scopulos vitasti, non tamen omnes:

ms Longum forte tibi superest maris aequor arandum: Sunt dc adhuc nimbi, Scyllae sunt atque Charybdes. Esto; viam institeris quae sit tutissima vitae, Multa quidem effugies aliis funesta pericla; Sed tibi quae impendent non declinabis, dc una

93O Elapsus, confestim alia mergere procella. Nusquam certa quies. Inviti, quot sumus , alto Volvimur Oceano; & cunctis suus imminet imber. ΝΕΜ PE sames auri quae turpes Urit aVarOS, Et quae tecta solet Begales ire per aulas 01 ue Ambitio, famaeque sitis, per tela, per ignes Heroum stimulus, nullo te vulnere pungunt. Nobile servitium sic te, nec dives egestas Turbabunt: neque te miserum illa ex parte putabo. Sed si, qua frueris jam nunc , formosa juventus, 92O Firma valetudo, tranquillaeque otia vitae, Et quae lassiciunt genio non multa petenti, Protinus avellentur, uti fert alea rerum; Florida nam sunt haec, & florum more labascunt; Si te desuetumque pati, de nil tale timentem as Corripient morbi, lites, incendia, bella; Aut subito vinclis oneratum in carcere tetro Lncludet saevi lex imperiosa Tyranni, Si, cui sidebas, nequam te prodet amicus; Sive placens uxor misero abducetur amanti ;s 3o Immatura tibi rapient seu funera natos ;

78쪽

3ς LIBER PRIMUS.

Si premet insontem grassata calumnia vitam ;Morsuque invidiae si aegrescet fama vacillans: Quid facies ' Quid tunc nunquam luxisse juvabit O Quinti l Quid aget tecum Natura ' Novercam si s Certe, non matrem dices; frustraque vocabis

Mulca gemens. Aderunt elapsae gaudia vitae Ante oculos; memoremque animum, ceu spicula figent. Turiaque recrudescens oppreta in pectore vulnus Dejiciet tandem invitum, cogetque dolere.

F Et desiderio quis erit modus, atque pudori Ab vobis equidem didici finem esse malorum, Spes ubi tota fugit, laqueum, tristemve cicutam: Pulchra Voluptatis sane solatia raptae , Praeclarum auxilium, dolor additus ipse dolori lSic miser Assyrium Regnator Sardanapalus Post epulas, Venerem, levium & genus omne bonorum , Languentis vitae impatiens ac sortis iniquae, Struxit in urbe rogum, seque & sua tradidit igni. En Epicureae dignissima meta palaestrae. Ν o N ita, qui firma nixi morumque magistra

Relligione super. Nam praetereuntia rerum,

Jam quasi praeterita hesternoque simillima somno,

Despiciunt: aequo pede calcant dc bona vitae, Et mala, Fortunaeque vices utriusque CaducaS.

Nil breve, nil vacuum, nil quod marcescere possit Illos mente quatit solida: non aspera frangunt, Dulcia quos primum non emollire valebant. Communi quamvis hominum jactentur in unda Mortales, propriis quoque tempestatibus acti, 96o Stant contra ; medioque tenent vel in aequore post lin,

79쪽

Praesagi vitae potioris: emuntque libentes Immensam aeternamque brevi sudore Coronam Et scite cupidi aeternis fugientia mutant. NEC tamen est, illos adeo ut virtut s avarae Insimules, tanquam spes esset sordida lucri, Et quasi damnosae iuga mercenaria culpae. Namque hominis natura bonum sibi semper & ultro Prosequitur, quoque instinctu desiderat esse , Hoc etiam esse bene. Id fateor, summamque bonorum s o Esse Voluptatem ; modo scilicet inde petatur, Unde petenda ueuit; sitque inconculsa Voluptas, Sincera dc vera, & nullis obnoxia damnis.

Nam quid velle potest homo, ni vult esse beatus Aut quid amat, nisi quo sperat se posse beari 'Hoc unum variis quaerunt in moribus omnes:

Vos per delicias, & lenimenta dolorum; In quibus, ut vento, fluviique fugacibus undis, Ut molli pelagus quam saepe volutat arena, Ut fumo stipulis qui se flammantibus effert, 93o Nil stabile est; ubi se Veri spes conscia fundet.

Illi, aspernantes aevi quae falce metuntur, Quodque Deo minus est, non famam extendere pulchro Contemtu rerum, atque oculos percellere plebis, Ut Cynici, cupiunt; non, ut Zenonis alumni, 98F Se torvis onerant virtutibus, unde superbiIncedant, dc se tacita venerentur aCerra: In Virtute Deum, atque Deum in mercede requirunt. A c velut integros sontes ducturus in hortum

Nequaquam sodies puteos in valle palustri,

80쪽

LIBER PRIMUS. 3

3 9o Limus ubi, stagnansque lutum, graveolensque bitumen ;Sed potius rupem herbiferam, seu frigida collis Viscera tentabis ferro, qua parte latentem Juncus, & adnascens venam signabit arundo ;Limpida tunc demum quaerenti se exerit unda d 9s Sic ad siticeros tantae mercedis amanteSPura venit, frustraque aliis quaesita Voluptas; Quam violare dolor nequit, aut Corrumpere luctus 2 Constantisque boni tot sunt in amore sapores, Illecebraeque, tuis ut Bacchanalibus etsi R Q Vel centuni vigeas juvenisque valensque per annOS Illo pervenias nunquam aut accedere possis,Nedum aequare piae momenta brevissima vitae. Nam quod amant, & semper habent, & semper habebunt Quoque magis redamant, magis & redamantur ab illo: OOI Nec sinis metus est : neque quidquam surgit amari Floribus ex istis, atque hoc de sonte leporum , Conscius unde animus se se ipse remordeat unquam: Verum ut Crescit amor, jus causaque crescit amandi. Si tibi praeterea non sermidanda videtur RO O Mors, hominum terror, quanto hanc animosius illi Expectant ' Vitae illa tibi, postremaque rerum Meta est: his vitae poterunt quam specula nulla Claudere, principium. Tua spes, nil funditus ut sis Atque omnis moriare: Fovet spes laetior illos, Mercedem meritis amplam post fata parari. Haec spes ipsa sibi merces, certumque salutis Augurium, aeternique boni praecepta Voluptas Ut videas, vel dum in terri. hoc ducitur aevum,

SEARCH

MENU NAVIGATION