장음표시 사용
91쪽
H n e tint, si qua fides Epicuro, exordia rerum .
Io Semina Materiae, quibus est natura creata Omn s, & assidua renovari prole videtur. Sic semel orta manet, superae nihil indiga Mentis: Donec , uti certam casu concreta figuram Induit, hanc olim casu disjecta relinquat. II Semina nil praeter motum formasque requirunt. Namque per immensi dum caeca vagantur Inanis Imperium, ac celeri tranant spatia omnia cursu, Accidit ut, variis cum sint assecta siguris, Perpetuo varias inter se concita plagas
εο Accipiant, reddantque ; ex quo pars juncta cohaerent, Et pars dissiliunt; prout ipso verberis ictu,
Formarumque modis potuit contingere. Sicut, Sole per angustam radios mittente fenestram, Pulveris emoti ramenta minuta videmus
83 Ιre, redire, levesque diu Volitare per auras, Alternis certare occursibus, dc quasi ludum Sparsim agere inter se; donec vi denique motus, Cuncta solo depressa cadant, aliisque locum dent. NEC tamen innumeras his omnibus esse figurasso Credideris; finita etenim sunt limite quodam Formarum genera: at finitur limite nullo Seminium cujusque typi, cujusque sigurae. Nam, verbi causa, sunt infinita rotunda, Innumerique cubi, infinita triangula , quadra,
9S Ceteraque id genus; at solum bis mille figurae,
Terwe, Mater-Ve: nihil nam refert quantus earum Sit numerus, numero sinitas esse satis sit.
alia sunt variis herbarum semina formis Praedita;
92쪽
Praedita; si fingas esse infinita per orbem roo Lactucae, foeni, viciae, lentisque, thymique, Et quot alunt horti, montes, ac florida prata rNec tamen herbarum toto visuntur in Orbe Innumerae species, quibus exornata nitescit , Temporibusque suis vestit se daedala tellus. xos Perpaucis ut verba sonis diversa Creantur Per Coetus populorum, & possunt plura creari Ac prodire novis hominum sermonibus, etsi Necdum sunt, nec forsan erunt. Sic tibia Cantus omnigenos tibi parva dabit: sic fistula Fauni, a Io Disparibus tantum septem compacta cicutis. . Sic , dum pressa gravi signatur pagina praelo, Qui foliis inventa suis aliena propagant, Bis duodena sibi scripturae elementa legendae Usurpare solent, totidem distincta per arcas, Is Quadratis donec veniant digesta tabellis, Unde leves atrata bibunt vestigia chartae.
Ut variis repetita modis, ac saepe recurrens Innumeras eadem componit littera voces;
Concentus sic per varios, nexusque jugales , 12O Paucae persiciunt opera infinita figurae. Quo D si ita dissilitant Atomi aversaeque recedunt, Ut nihil arripiant, & vincla injecta recusent Discordes, nullum inde potest coalescere Corpus. Hinc odia & lites; hinc rixae & jurgia. Verum xas Si faciles primo contactu Dedera jungunt, Nascitur extemplo nova res, & in Orbe renidet;
AC specimen certum concordis habetur amoriS.
Jam si dissiliunt partim, partimque CohGrent,
93쪽
Atque intercepti connexae forte relinquunt13o Plusve minusve loci, mollis vel dura oritur res, Aut levis aut gravis, aut liquens aut mole sua stans. Ramosis e principiis quae corpora casus Texuerit, si sint arcte compacta, rigescunt; Si laxe, minimo videas lentescere motu. a 3 s Sic ex hamatis fieri contingit acerba; Dulcia sed fiunt ex levibus atque rotundis. NEC praetermittam quo motu haec omnia fiant. Nempe graves Atomos serri omnes sponte deorsum Edocuit, celeresque pari descendere lapsu : Ilo Cum gravium casus intersita sola morentur; Nil autem occurrat medium, per Inane, quod obsit. Ergo Αtomus praeceps Venit e regionibus altis;
Chmque in dissimilem ruit offenditque cadendo; Si renuat jungi, subito resilire coacta a s Tollitur in superas, unde illuc venerat, oras dAltera donec ei se tandem adjungere possit. Sic Solem, Lunam, & quae pascit vividus aether
Sidera, sive suis radiis immota coruscant, Sive repercuta palantia sole refulgent, 1-Partus fortunae varios, ludibria casus, Strenuus inventor, nata & concreta serebat: Sic terras etiam, sic undas, aera & ignem,
Fructus omnigenos, hominesque serasque Deosque Nam sinit ille Deos, pecus immortale, putari,s Dummodo posse nihil, nihil & curare putentur
UinC animos hominum, Ceu corpora caetera nasci Atque mori; nec Materiae , nec motibus ullum
Esse genus causae, possit quae jure timeri.
94쪽
Esae operae pretium, Quinti, mysteria tanta Scrutari pedetentim; illasque evolvere causas,
Quae per se stantes, Epicuro judice, Numen
Funditus excludunt. Etenim si vera profatur, Non est ut trepides vano terrore Tonantis; At si falsa, Deum credas timeasque necesse est. PRIΜuΜ oro obtestorque velis advertere mentem
Quanta Neoclidae sapientis, quo duce pugnas, In detrectandis fuerit fallacia Divis. Proh dolori Hoc cives potuit deludere fuco lScilicet ille Deos non ausus pellere Athenis
PQ Socratis injusta nece, Protagoraeque recenti Territus exilio tamen ut re tolleret ipsa, Ridiculos secit; rerum quaecunque gerunt Immunes , etiam ignaros; procul omnibus Orbis Partibus extorres ; tantum intermundia quaedam
x ue Incolere, atque illic aeterna per otia laetos Vivere permisit, regionis inanis inanes Indigenas. Verum ne quis cum plebe putaret Haec illi persuasa an ino, prout ore sonabant, His super exulibus quae non pugnantia dixit ta8o Mitto desidiam & languens sine viribus aevum. Sed nihil esse potest in Toto praeter Inane, Atque Atomos. Atomis & Inani singula constant. Singula propterea fiunt pereuntque vicissim, Quod veniant Atomi semper, semperque recedant. 8s Dic , Epicure, mihi; qualis natura Deorum est Ex Atomis i Ergo non immortalis. Inanes Te voluisse Deos igitur fatearis oportet.
Cumque dares illis non corpus, scd quasi corpus;
95쪽
Et plenas humore sacro, quasi sanguine, venas; xso Et formam humanae similem, sublestaque membra ;Has te non puduit populis obtrudere nugas Porro utcunque Deos Epicurus noverit, esto: Saltem divinae vel sunt sine corpore mentes; Nostraque mens adeo sine corpore stare valebit ri 9s Vel sunt corporeae, tamen immortale per aevum Duraturae; igitur mens immortalis' dc esse Nostra potest, quamvis constaret corpore. Cernis Quam male Graius homo doctrinae arcana nefandae
Dissimulet, propriique operis fundamina solvat. O ΙΑΜ vero hoc Spatium quod, eodem judice, per se est, Hoc Vacuum sine quo suasit nil posse moveri, In quo Materies, inquit, facienda fuisset, Si posset fieri quondam, nec staret ab aevo ;Imad Inane quid est Si per se corporis expers Tempore si nullo finitum, limite nullo Vallatum, nullis variabile motibus, ac si Esse suum E propriis Naturae viribus haurit; Aut Deus, aut nihil est. Etenim cum maxima certe Argumenta Dei jam confitearis in illo , aro Et solae desint ipsi mens atque potestas, Cur desint, ego nec video , nec dicere possis. Quidquid enim per se est, quale est, tale esse necessum est; Atque adeo sic est, quia sic non esse repugnat. Ergo si Spatium per se se dixeris esse, a I Per se infinitum, per se immutabile dicis,
Per se mente carens, ac per se viribus orbum.
Esse igitur debet ratio certissima quaedam, Cur infinitum, immensum , immotaese, quiescens,
96쪽
Dotibus haud valeat tantis Conjungere mentem, aeto Atque potestatem; per seque quod obtinet ut sit, Per se anima careat, nec vi quoque polleat ulla ;Sic, ut mentem illi, vel vires esse repugnet. Q U AE tantum, ni fallor, abest ut juncta repugnent, Ut potius rear inter se non posse revelli. za I Nam quidquid per se est, infinitum esse necesse est omni parte sui penitus, nec tempore tantum. Atque loco, sed & omnimodis; cunctasque profecto Quotquot sunt, aut esse queunt, comprendere dotes.
Illius est natura ut sit; quodcunque per orbem 23o Esse potest, ipsum est, aut derivatur ab ipso. Quaenam erit haec igitur peregrina, vel intima causa, Quae rem infinitam restringat finibus ullis lNonne homini mens est aliqua, & vis insita quaedam lAst homo non per se est: & quod per se esse fateris 23 s Atque infinitum, sine vi, sine mente putetur Elige. Si Spatium per se est , Deus ipse prosecto est. Si Deus esse nequit, nihil est, aut corpus idipsum est Esse negas corpus; nihil est. Quodcunque lubebit De nihilo dicas, hoc de ipso dicere InaniaqQ In promptu est: Atomos tollas ac restet Inane, Restabit nihil. Ex Atomis quodcunque lubebit In vacuo facias, fiet quoque semper idipsum
In nihilo. Vacuum fateor non es. creatum;
Quidquid enim nihil est , per se nihil esse necesse est 'als Immotum & ctinctis aeque est penetrabile rebus; Namque repugnaret, quod non est, posse moveri, Aut motis obstare. Etiam immortale fatebor;
Nam Pu desineret, quod nunquam coeperit esse e .
97쪽
Immensum hoc sensu; mensura nam Caret omni,
a IO Quod nihil est. At tu pugnas tecum ipse, Lucreti , - Cum statuis magni tenebroso in gurgite Inanis Currere praecipites Atomos atque ima petentes. Nam spatii immensi quaenam sint ima Repulsam Deinde pati, dc revocare gradum , atque ad summa reverti ea Is Nam spatii immensi quaenam sint summa ' Negasti Quodlibet in Vacuo centrum , dextram atque sinistram, Et rides qui dant sinem & quasi moenia Mundo: Nonne meo potius digna est sententia risu, Quae superas partes Immenso singit & imas ta6O Dicere nec poteris fundi seu culminis expers, Cui fundum, culmenque, & tot tabulata dedisti. Ni fallor sunt haec urgentia tela ; sed istud , . .
Si potes, inflexo declina corpore telum. Ecce Atomus venit e regionibus infinitis ;Hanc intercipias, quaeso, jubeasque reverti Unde venit: quanto intervallo temporis illuc 'Pervenieti nunquam, dices, quia tempore nullo Exstiperare potest spatia infinita viarum. Non superare potest ' ergo nunquam exsuperavit; et o Cumque huc appulerit, spatia haec sinita fuerunt. A T vero locus ille vacans, quem semina rerum Haud bene juncta simul, velut arcto in carcere claudunt Captivumque tenent, pars est totius Inanis ;Aeris ut pars est aer conclusus in antro. 7s Pars ea secreta est aliis , penitusque remota, Quas aliae claudunt Alomi: ergo partibus extra. Se positis constat Vacuum; ergo corporis instar
omnino est: imo si res cst, corpus idipsum est.
98쪽
Quidquid enim e multis constabit partibus, illud 28O Corpus erit. Quod si Vacuum sine partibus esse Dixeris, haud spatium est ; spatii nam segmina plura
Tota Geometrice distinguit, & id studet unum, Mensuram ut spatio, & respectus mille figliris Inveniat, scindens partes & partibus aequans; a 83 Quas tu, si Vacuo tollas, nihil esse fateris: Et, si concedas, etiam fatearis oportet Ordine distingui & cunctas constare seorsum. Nam quae Solis habet corpus, non est ea certe Quae Terras, aut Lunam, aliud vel Continet astrume. λο Et quae laeva mihi, non est ea quae mihi nunc est Dextera. Cuique sua est statio & stationis origo , Atque loci causam proprii locus ipse requirit. Quapropter vellem adstrueres, quae causa tot intest Discretas spatii partes, elegerit uni Cuique locum: ut variis variae regionibus omnea Considant; & sinitimis jungantur, & absint Longinquis. In Materia par cernitur ordo; Cujus ego pariter causam abs te aliquando requiram. Quo D si natura talem contendis ubique 3 oo Partibus esse situm; situs ergo cerne quid ausis Non jam ex eventis rerum, natura sed ipsa est: Nec magis a rebus, quam natura ipsa revelli Usque potest. Falsum hoc demonstrant omnia passim Corpora ; demonstrant Atomi, quibus haecce vel illa 3os Nil quod naturae est adimit positura vel addit. At si materiae per se pars nulla reposcit Hunc aliumve situm, nativo cur sibi jure
Hunc & non alium spatii pars obtinet omnis i .
99쪽
Immotas, equidem novi, tuus ille magister 3 Io Vult Spatii, non Materiae, Consistere partes. Vult Spatium per se quale est; at corpora casu Condita per motum, quo semina juncta cohaerent. At vero gratis haec, & sine vindice, dixit, Ut permulta, Vaser; quae nec ratione probavit,3 is Nec sine doctrinae potuisset omittere damno.Τantus eum tenuit delendi Numinis ardori
At Spatium hoc ipso per se non esse revici, Quod per se non sit quale est: ac proinde roganti Danda mihi r tio est, cur sic ab origine prima 3 sto Dispositae fuerint partes illius, ut esse Dispositas nunc vis; cur quae mihi dextera nunc est , Non sit laeva. Deum facto qui denegat Orbi, Non habet unde rei possit depromere Caulain. Quippe aliter poterant Spatii consistere partes ,3as Incolumi Spatio. Modus est : ubicunque fateris
Esse modum , certe moderantem hic esse fatendum est
Hinc sequitur Spatium, si quidquam est, esse creatum;
Et cguta majoris opus, causae omnipotentis. V E R u Μ, ais, ut Numeri sunt fixa elementa, neque ullum
33o Expungi valet, aut innata sede moveri; Sed cui nomen erit septem, sex inter & octo Ex se naturaque sua perstare necesse est: Temporis ut per se suus est quoque partibus ordo ;Nec lux hesternam praevertere crastina lucem , 33 s. Aut hodierna potest: Vacuum sic omne quiescit; Naturaque sua tale est, quale esse videmus.
RECTE cum Numero Spatium & cum Tempore confers;
100쪽
Sunt etenim, veluti visum est mihi semper, eodem De genere ; aspectus rerum, & mera nomina, non res. 36O At Spatium, tu rem per se stantem esse volebas, Et diversam a Materia penitusque solutam,
Immotam, aeternam, cujus penetralia corpus occupet, atque omni Valeat pervadere motu.
Quin haec de Numero, quin haec de Tempore dicis 34s SED Numerus nihil est in se nisi copia rerum,
Cui partes individuas, atque ordine Certo Compositas damus; ut Cernendi regula vera Sit nobis, quoties unum addere tapius uni, Et summas placuit collectas addere summis. 3 SQ At quoniam ille modus res aeque adhibetur ad omnes, Sive ortae jam sint, seu quondam sint oriturae; Creditur esse aliquid, quamvis re sit nihil ipsa Ingenium huc etenim nostrum delabitur ultro,
Communis rerum ut ratio, res esse putetur.3ss Hocce modo Spatium tu rem veram esse putasti, Quinimo rem magnam, infiniteque patentem ;Corporibus cunctis Spatium quod inesse videres. SIC fugiens ac perpetuo reparabile Tempus, Quo non visa prius veniunt ad luminis auras, 36o Quo monumenta ruunt, populi labuntur & urbes, Dum seipsum renovat, nullaque aetate senescit, Falcigerum secere Patres, ac prolis edacem Saturnum. HOC autem rebus distingitere ab ipsis
Si cupias, nilail invenies; quanquam omne per horas . 36s Perque dies, annosque & seclis addita saecla Metimur tempus: n m res distinguimus ipsas,