장음표시 사용
81쪽
Naturae donis potiora occurrere dona; OaO Cultoresque Dei jam te magis esse beatos. Q u i D si autem invenies quod credimus , ultima chim te Sustulerit tenebiisque perennibus obruerit nox,
Nempe Deum ultorem, quem non CognoveriS ante,
Vel potius notum fama neglexeris i Elicat Ioas Horresco reputans: tibi luditur alea, Quinti, Magna nimis. Quoquo te vertas, sit tua pejor Conditio nostra. Neque enim, si sallimur, hujus Erroris dabimus poenas: sors aequa manebit Nos omnes; uno simul involvcmur inani: Io3o Tu, si dcciperis, Contra; sne sine futurus Infelix. Cur tanta igitur discrimina tentas tINIUCUNDA haec sunt tamen atque obscura; reponis: Nec patior dictis me duci, ut gaudia certa Quae me circumstant, & qualiacumque satis sunt, roa s Posthabeam dubiis; amensque horrore futuri Obvia dimittam; jussus quodcunque dierum est Projicere, incerti spe scenoris, dc mihi longam Accelerare necem, Vivusque intrare sepulchrum. Nec sum is, cui sapiant peregrinae, quas mihi jactas, ac o Deliciae; non me pulcherrima somnia tangunt.
E T quid suademus dimittas ' Vincula, Quinti,
- Vincula; quae non res tibi, sed te rebus amatis
Subjungunt. Quid projicias Quae tu ipse potitus Fastidis plerumque, novis in rebus idipsum IolS Perpetuo captans, quod te jam saepe fefellit
82쪽
Expertum, liquitque avidum , & meliora volentem. Ceu lectum peragrat membris languentibus aeger, In latus alternis laevum dextrumque recumbens: Nec juvat: inde oculos tollit resupinus in altum r QIO Nusquam inventa quies; semper quaesita: quod illi Primum in deliciis fuerat, mox torquet & angit; Nec morbum sanat, nec fallit taedia morbi: Sic tibi spem elusam irritat, non Corrigit error. Hydropi ut misero sitis arida postulat undam, Oss Et vocat unda sitim. Sic perdita defluit aetas: Et vacuus rerum excedis, pertusaque semper Dolia nequicquam vexas fugientibus undis. Tormenti genus, omnis amor: si servidus optes, Emoreris; vel si tepidus, nil Carpis amoeni. GO Quid memorem curas , ipsoque in lacte venenum , . Quod mixtum illecebris dolet, invitusque fateri Cogitur, ac tanta deflet Lucretius arte 'Curam horrescenti non est quaerenda Voluptas et Ambarum genitrix, ambarum causa cupidoxo6s Dulcibus illiciis captos ad tristia ducit. Saepe bitumineis per stagna vaporibus ignes Accensi noctu volitant, oculosque videntum Alliciunt: captus malesuada luce viator It quo flamma vocat, Villam ratus; inque paludemio o Praecipitans, alta miser irretitur in ulva. Hos igitur laqueos sugiens, quo denique damno Justus eris, prudens, castus, sortisque, piusque Tanti-ne esse hominem constat vel, si illa probari Non possent, quae certa voco, quae somma dicis ;
83쪽
ro ue Nonne bonum immensum, purum, immutabile, pr sens Quaerere pulchrius est, quam turbida, parva, caduca Sectari ' Certum sibi finem in rebus agendis Proposuisse Deum, cujus de sonte benigno
Nil non sperare est, quam casu semper agentem Io8O Fortunam, & caecas atomos hinc inde volantes,
Atque Voluptatem fragili landamine nixam, Adduxit quam hesterna dies, quam crastina tollet 'DURUM opus est, ais. At gratis bona nulla parantur: Nonne etiam ipsa tibi venit emta labore Voluptas 1 8s Ignotus Deus est, inquis. Sed noscere quanti est lCujus res agitur, lite hac pendente ' Dei-ne ;An tua i Si obscurum est vitam post fata stituram, Clarius omne tibi penitus nihil esse futurum l' Si liquet, ostendas ; etenim vulgata neganti Hoc incumbit onus: si non liquet, inde timendum Nil metuis; certique loco tibi stare videtur Quod dubium est; sequeris dulces pro luce tenebras ;Nempe placent: placet exitium: nox te illa necabit; Et Consanguineus leti sopor iste profecto est.
a s Una salus hanc mortiferam turbare quietem, Et male torpentes animi compungere sensus. 'Alteriatrum quin sit, non, ut confido, negabis:
In dubiis porro, quae pars cst tutior , illam Becta sequi suadet Ratio. Si fama reserret reo Grassari sylva in magna tectisque viarum
Flexibus, hostiles turmas agmenve latronum IAuderes, vel in ambiguo, tentare minaces
Insidias, atque infami te crederς silvae t
84쪽
Bem tibi, ni fallor, prilis inclarescere velles. II OS Hic major metui locus est. Saltem hoc ego dictis , Dum caligantes discussero plenius umbras, Evicisse putem; quam sit sententia fallax Et darii nota, Dcum nostris quae mentibus aufert gQuam variis intexta dolis, quam plena pericli: I Io At contra ; quam sint sol tia firma piorum, Quos bona nulla movent, nisi quae insinita putentur.
86쪽
id priore Libro essectum sit, quid deinde scere sibi
proponat, indicat: a v. I. ad U. 2Φ. Totum Epicuri Philosophiae corpus breυiter exponens, acuum O Atomos ex Epicuro explicat. Haec refellere aggreditur ; ac primo artem Epicuri in Diis conυellendis perstringit: a v. 26. ad U. IOO. Tum in hoc Libro sibi assumis Vacui refutationem. Me aut Deum, aut corpus, aut nihil esse sendit: a v. a oo ad v. 329. Spatium cum Numero ac Tempore comparat; probat qVerria haec pariter meros esse rerum aspectus , non res, neq equidquam 2 rebus ipsis diυersum. Spatium nihil esse, nismensuram ipsam corporis; Inane, omnis omnino corporis absentiam: a v. 329. ad U. 6OO. Epicuri discipulis, qui tamen Deum esse agnoscunt, aperit Magistri fraudem Vetcuum as ruentis, ut Deum defruat. Retorquet asiersus eos objectionem ex spothes destructorum repente in aliquo loco Corporum petitam : a V. 6oo. ad U. 6so. veri Corpora posesine Inani demonstrat: a v. 6so. ad v. TII .
87쪽
Explicat suidam acfusum naturam AEtheris, qui Vacui vicem peragis in movendis Corporibus: a v. 7 I9. ad
Omnia plena esse probat: a v. 8 II. ad v. Newtoni Vacuum refellit e a V. 8sis'. ad v. a.
Redit ad probandum nihil non in Mundo pressum esse ;
quod ostendit variis experimentis: a v. 992. adv. IOTa- Varios Corporum asseritas, qui Vacuo tribuuntur, per Deiditatem, mollitiem , fluorem ac raritatem a Vacuo nota oriri ostendit: a v. Io Ta. ad U. II s 8.
Concludit Vrcuum illud Epicureum meram fabulam, esse.: a v. O s 8. ad finem,
88쪽
De Inani. Ε vitio vertas, quod eos tibi forte timores Reddiderim, quos abstulerat facundia Vatis Romani, potumque in dulci nectare virus. Non ego te miserum volo, Quinti, sed sine fucos Felicem; in tuto positum, expertemque pericli, Non incautum, & per jucunda in tristia euntem. Propterea primo rerum ne crede colori. Saepe venenatus latuit sub foribus anguis et Sarpe salutiferos habuit gravis herba sapores. Io Alternant humana vicesque a tempore stimunt: Iaerent perpetuo moesserque & gaudia nexu.
89쪽
Vidi ego, nimbosum stringentibus aera ventis, Nudatos tristi sentes horrere pruina; Vere, coronari sertis ac fronde virenti. as Vidi etiam Zophyris turgentia vcla secundis Exultare salo, & plaudentes ire per undas; Mox ruere in scopulos, dc caeco vortice mergi. Nac suit haec mihi mens, ut prona credulus aure Acciperes, tibi quae nondum perpensa paterent. Io Hoc unum volui primum & contendere pergo , Ne votis blandita tuis doctrina Lucreti Fascinet ingenuam, magico Ceu carmine, mentem; Quin prius experiare quibus sit fulta columnis. PRINCIPIO geminas, exploso numine Divum,as Tternas, per se stantes Epicurus in Orbe
Constituit rerum causas: corpuscula prima Materiae; spatiumque, in quo moveantur, inane. Namque locus nisi sit Vacuus, quo pulsa recedant Corpora, res, inquit, posset non ulla moveri: 3o Sed quantum premeret veniens, tantum alicra, plenis Omnibus, ossiceret venienti, & cedere nollet. Hinc toto gravis Orbe sopor, flarilisque veternus.
Inde patet solidis qua re liquentia distent: Pluribus haec loculis conspersa vacantibus; illa 3 s Perpaucis. Et densa pari discrimine pugnant ,
Cum raris. VacuUm magis aut minus omnia replet. Praeterea nullo finitum tempore, nullo Limite vallatum , nulla mutabile causa,
Immotum & conflans, longe lateque prosundum est, Quanquam incorporeum, penitusque intactile; mentem
90쪽
Ut si tantum habeat, jam sit Deus. Errat in illo
Profluus ac volucris minimorum exercitus, aeque Fine Carens, numeroque; ac frontibus undique pugnat
Adversis: qui jure pari, nisi mente Careret,sts Vota hominum accipere, & posset Deus alter haberi
SCILICET aeternas, immortalesque docebat Esse Atomos r quarum Conventu cuncta repente
Surgere; discessuque eadem resoluta perire: Cum nihil ex nihilo fiat, positve relabiso In nihilum. Solida quoque eas pollere volebat Simplicitate; suis quod nexibus omnia fundent Corpora: sed simplex nisi sit quo singula fiunt, Principium assignari aliud, semperque necesse est Ipsi principio; doneC veniatur ad unum,ss Cui tandem primaeva rei tribuatur origo.
UNDE Atomos ut principio sic fine carentes, Mortisque expertes, individuasque, peliennesque Esse jubet: venit omnis enim mors corporis uno Particularum ex discidio, queis constitit ante. 6o Pars itaque est Atomus, non Totum; at tota sine ullis Partibus, aut Vacuo. Quare impenetrabilis esse Ponitur; atque ad eam ventum ess Cum forte secando , Tum cessare labor, praecidendique potestas. Et minima est porro : nam si paulo amplior, esset 6s Non sine particulis, ac simplicitate careret. Quapropter tactus hominum fugit; ac bene multas Unum in concilium congestas esse necessum est,