AntiLucretius, sive de Deo et natura, libri novem. Eminentissimi S.R.E. cardinalis Melchioris de Polignac opus posthumum; Tomus primus secundus

발행: 1747년

분량: 224페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

Dum servant illae motum placidamve quietem, Ac non deficiunt. Cum vero semper eandem Participent massam redivivi temporis omnes,

37o Id quod participant, sive una sive seorsum, A ternum immensumque aliquid per se esse videtur a

Ceu grandis rota volvendo quae plurima sursum Extrahit, ac deorsum volvendo plurima trudit: Aut ingens fluvius quo partim littora circum 3TI Fecundata nitent, partim corrosa fatiscunt. At si res esset, quando fluxae illius omnes Particulae pereunt simul ac venNe, nec Una Stant unquam , ast abigunt sese excluduntque vicissim, Certe, quod refugis, semper res illa veniret 38o Ex nihilo ; in nihilum semper collapsa rediret. Quod nimis a recta quoniam ratione vagatur, Hoc etiam atque etiam teneas, nihil esse reapse Temporis atque Loci spatium quodcunque Vocamus et Sed tantum in nostra consistere mente, merosque 38s Ingenii, quorum Natura est inscia, partuS. Si res nulla foret, nec tempus, nec Iocus esset. Tempus uti mutabilium constantia rerum est ;Impenetrabilium locus est distantia rerum.

Sed nihil a rebus disteri distantia rerum ;3set Ut nihil a rebus rerum constantia differt Aae cujusque rei locus a re discrepat ipsa,

Continuo dices: nam corpus tollere promtum est Interea remanente loco qui corpus habebat. Nequaquam. Verum idcirco remanere videtur. 39s Corporis ablati locus is, quia quae prius illud Cingebant, illo non sunt abeunte remota.

102쪽

LIBER SECUNDUs.

Verus at ipse locus , spatium seu corporis ipsum

Non mansit, fugiente simul cum corpore fugit. Si locus interdum re sumitur absque locata, Tunc intelligitur tantum vicinia rerum, Quae perstant in circuitu: Ceu fluminis alveus

Decurrentis agros inter ripasque manentes.

Sic vagina locus gladii, Craterque liquoris Dicitur. Atque adeo vox est, qua nempe solemus stos Declarare situs rerum; atque ubi quaeque sit, illic Non simul esse aliam. Sed frustra quaeritur, an sit Ambitus ipsarum retam locus; an cava forsan Illa superficies, quae corporis extima tangit; Aut intermedium quiddam sine nomine vanum et fi Io Res est ipsa, sua quae circumscripta figura est. SED quoties vacuum a natura corporis omni Secernis, Corpus pariter facis; addere possem Et solidum, quamvis vanum ac penetrabile dicas. Nam tibi sexcentas Atomos aut collige plures, Is Quas ita disponas ut conglomerentur in Orbem, Atque locum in medio vacuum teretemque relinquant gQuales, conflictu pluviae labentis in undam, Cernimus attolli tenues super aequore bullas: Cum sphaerae in faciem clausum hoc consistat Inane,

eto Quolibet a puncto deduci linea recta Ε regione potest ad punctum quodlibet; ergo

Per centrum toties transibit, & angulus inde Plurimus existet. Metiri sic licet una Cum solido vacuum; longe, late atqui rosiandestas Extensum invenies, propriaque insigi ora, Qualem Atota de rint quibus est circum undique cinctum:

103쪽

66 AN ΤΙ- LUCRETIUS,

Area quadrati velut est quadrata; rotundus Ut quoque sit positus liquor in cratere rotundo: Ergo corpus erit. Nam quoquoversus habebit 63O Dividui naturam, & corporis appendices. Nempe tibi radios in eo signare licebit Atque superficies, & sphaeram aequare cylindro.

Quidquid Canesius , Bernulli, Leibnitiusque Tradiderint, post Hippocratem Euclidemque magistros 3 s Quaeque Syracosia sunt demonstrata Μathesi ;

Haec eadem ostendes illic, & certa probabis.

Ac velut innumeras Condenso in marmore Constat,

Permixtasque simul rerum omnium inesse figuras, Quae scalpro educi possunt oculisque videri, lo Saxea sustulerit quoties velamina serro Docta secare manus lapidem ac rescindere gibbos: . Haud aliter Spatii moles, quam dicis inanem ,

Continet in gremio rerum simulachra, tametsi Tantlim oculis animi, non corporis innotescant

sis ΙΜΟ, particulas ut Materiae esse probabo Dividuas, Spatii tales fatearis oportet. In Spatio pars nulla potest sic parvula singi, Quae non vicinas, quibus undique Cingitur, omnes Contingat: dextram tangit simul atque sinistram ; so Inter utramque jacet media, & discludit utramque. Ergo ni cinctas libeat confundere, duplex Praebet utrique latus, superis quoque praebet & imis et Quotque in circuitu socias habet, ecce tot illi Sunt latera. Hoc vero stupeas : quot inesse minutaeques Particulae Spatii series tibi forte videntur t Innumerae. Centro fingas Telluris ab imo

104쪽

LIBER SECUNDUS si

Filum aere aut ferro directum ad sidera duci Per medium Solis Corpus, paulumque moveri Sic, ut summus apex Atomo non amplius una 6o Excurrat: Spatii minimas hoc nomine dicam Particulas motu hoc pars omnis concita fili Quam longe extensum est, at non aequalibus ibit Momentis; etenim velox minus inde futura est, Quo magis est centro Terrae motusque propinqua; st6s Et multo breviora quidem sub corpore Solis, Quam supra Solem spatia explebuntur, & infra Decrescent semper, fientque minora gradatim: Et tandem minima in Telluris partibus imis. En tot habet partes Atomus peragrata superne,Do Quot sunt illa viae toto discrimina filo.' Quid ' si nullus erit finis, tantumque minutant Produces fili seriem, quantam esse putabis

Vim Spatii; qui limes erit, quae pausa secandi Materiem a Spatio quis jam discernere possit istTs Ι Μ PENETRABILITAs, inquis, quam Corpora servant, In Vacuo non est. Imo est; eademque prosecto. Confundi partes Vacui non posse fateris; Nam si confundas, punctum redigentur in unum, Extensique nihil, spatii nihil inde futurum est : q8o Νon possunt igitur se se penetrare vicissim. Corporibus penetrantur, ais. Penetrantur Inani Corpora; num dices ideo penetrabile corpus lQuidquid habet certo sejunctas ordine partes , Quarum aliae distent aliis, quantumlibet illud Alterius res naturae pervadere possit, Impenetrabilibus compingitur ex elementis,

105쪽

Quare pro nilailo Spatium, aut pro corpore sumas. Eae certe Spatium nihil est, nisi corporis ipsi

Mensura. In rebus quamvis nullum esset Inane, Materies constare tamen, te judice, posset: Nam sunt naturae duplices, quarum utraque per se est rAt spatio sine Materies Constare nequiret: Per se se quia Materies extenditur omnis; Et spatium res Omnis habet, quae extenditur. Illud Non habet a Vacuo, quod constet partibus aeque

Impenetrabilibus : spatium ergo possidet in se Materies aliud Vacuo; quotque ipsa teneret Per se, vique sua, sublato prorsus Inani. Si vero praeter spatium, quo praedita semper Ioo Materia est, aliud jungas quod Inane vocabis;

Iam duo sunt spatia. Alterutrum excludatur Oportet: Nam frustra venit, & res est temere addita rebus; Ex qua Materiem si quis tibi diceret ortam, Protinus, e nihilo quia tunc foret Orta, negares.sos Si vis exemplo dignoscere quid sit Inaae ,

Aspice mensuram fugitivi temporis albo Pariete signatam; pictis ubi ductibus horae Nigrescunt, & justa per intervalla notantur. Cernis ut adverso conspersam lumine Solissio Planitiem gradiens porrectae cuspidis umbra

Percurrat: credas ferro descendere opaco Fusci aliquid ferro simile, obscurumque colorem. Umbra tamen nihil est, mera tantum absentia lucis , Quam recta venientem illas acus obvia partes

s is Parietis illustrare vetat, quibus liminet: de

106쪽

L1BER SECUNDUS.

Parva fit eclipsis, motus nota certa diurni. SED nisi sit Spatium & distinctum a corpore, dices, Regula men irae nulla est; neque corporis unquam Ιndubitata potest moles alicujus haberi: sao Et, si revera fixum atque immobile non est, Exemplar verae jam deficit omne quietis, Quicum collatus queat innotescere motus. Nulla capi poterit distantia certa locorum rMutabuntur enim semper; nec terminus illesas A quo discedunt quae corpora Cunque moventur, Certo apparebit, veluti nec terminus alter Ad quem perveniunt. Id ineluctabile ducis, o Quinti, vanum tamen est, paucisque resellam. Corporibus cunctis tu certam adscribere molems 3 o Tentares frustra. Quae nobis parva videntur, Convexo transpecta vitro majora patescunt; Visa Microscopio crescunt iterumque iterumqUe r. Linea fit digitus , vel pes , prout vitra secantur. Unum etiam in Coelo sidus perispe videre est,sas Telescopio duplex reperitur: & ambo Sidera caeruleus distincte segregat aether. Miscuerat Stellas distantia corpus in unum, Miscuerat pariter spatium. Prospectus ut omnes Contrahit eiugies rerum aut producit, oodem Omnino ritu spatii simulachra. Quid ergo Mensuram Spatio tentas adscribere certam, Quae nec Materiae est ' Metiri sensile corpus Per spatium, res est insulsi plena laboris. 'Qui magnum in sese aut parvum quaesiverit, errat;

sis Inveniat certe nusquam, nisi conserat una

107쪽

Cum spatio spatium, corpus cum corpore; majus Τunc demum atque minus liquido reperire licebit. Haud aliter varii per concita corpora motus Ut dignoscantur, nulla ratione necesse estueso FiYas in Mundo & stabiles consistere metas; bt satis est poni sola vi mentis, & illa Non mutare locum inter se, quae proxima circum Versantur ; licet ipsa locum simul omnia mutent. bulat in navi puppim proramque vicissim 3sS Nauta petens; gressus totidem similesque prosecto

Sunt, seu navis eat propulsa faventibus austris, Seu maneat deses , seu convertatur in orbem. Ad navim reseras gressus; sunt unius omnes . Mensurae, pariter procedunt ordine recto: s6o Ad pelagus reseras; nunc recti, nunc quoque Cumi, Nunc & producti, nunc retrogradi esse videntur. Quod si praeterea Terram tu rere moveri, Tunc alias illis mensuras atque figuras Attribues. Verum sine tot respectibus, illos,s6s Quales nauta creat, tales cognoscere promtum est.

Nil igitur spatium refert immobile poni. JAM tibi compertum est, quid Inanis nomine tandem Signetur: nempe est absentia corporis omnis, Quam sibi Phamam fingit fallacia nostrae ;s o Mens quoties non rem, sed rerum prorsus inanes

Contemplata modos, una in ratione moratur Extensi; non extensum considerat ipsum: Haud secus ac numeros, dc sensim labile tempus; Queis non ulla viget natura, nec ulla subest res.s s Inde receptacitan cunctis existimat ultro Corporibus

108쪽

LIBER SECUNDUS. 6

Corporibus commune dari, quia perspicit, illic Nunc ubi corpus adest, aliud potuisse reponi. Nimirum illud ubi secretum a Corpore qUOVis Immotumque putat, dum Corpora Cuncta moventur: s8o Tanquam debuerit Fabricator strenuus orbis Quaerere ponendis loca primviri Commoda rebus, Et statuenda prilis fuerit rerum area, quam res. Hoc molitur opus sibi mens, hoc astruit orbi rNec rerum Iocus a rebus mage discrepat, ipsa 383 Quam moles. Suus ergo sibi sunt corpora fundus rRespectus non res Spatium est. Sic annulus omnis Possidet in medio proprium atque immobile centrum, Semper idem, semper medium, qu6cunque seratur.

Quid vero est centrum hoc An res est priva, quiescens ἰF9o Per se stans ' Minime. Locus est, quo ducere ab Ora Si lubeat radios, aequales esse videbis. Glibus e loculis Spatium immortale, quietum Conflatur. Sunt haec Vacui fictilia membra. Commentum est igitur, quod tanti ducis, Inane, 9S Magnificumque nihil: quo dum sua corpora doctor Atticus infercit, fieri qui posse negabat Ex nihilo quidquam, nihilis nugacibus implet omnia: dumque Atomis Vacuum immiscere laborat, Immiscet nihil, ac nolens facit omnia plena. S u Η Υ qui Materia Spatium discludete certant, Quanquam utriusque Deum ingenue causam esse latentur. Miror ego illusos Epicuri fraude, dolosusQui Vacuum instituit, Vacuo ne causa daretur ;Et, quibus esse probat Spatium , probat esse necessum. Dicit enim: Spatium omne Deus si quando creasset

109쪽

E nihilo , partem in nihilum dimittere posset, Stantibus interea reliquis; hoc denique facto, Accidet in Vacuo Vacuum, & sodietur Inane. At vero Spatii quae pars destructa putatur, 61o Non periit: siquidem plane una eademque remansit Servatas inter Spatii distantia partes Quae prius, atque ideo Spatium: quod proinde revcrti Si nequit in nihilum, e nihilo prodire nequivit. Sic dum tu Vacuum, pellax Epicure, tueris, 6is Esse negas Vacuo causam; gaudesque malignus, Omnem operam Divis adimendo , tollere Divos. Tim' adeo dignus quem tantum Numinis hostem Gasiendi ingenium solera, multique recentes, Pectore qui casto Numen coluere, sequantur l6ao ATTAMEN objiciunt: Si iam Deus aera vellet Velle potest hujus cellae evanescere totum Protinus, ac nihilo, cella sed sospite, reddi; Nonne locus cellae interior, superesset inanis Nequaquam. Spatii nam si penetrabilis aeque 6as Ac pleni Deus est opifex, disperdere corpus Ut potis est, potis est etiam disperdere Inane. Destruat: en vobis vestra haec Objecta reponor Quid de parietibus fiet i quodcunque futurum est Aere sublato, id sublato fiet Inani. S O Propterea, qui nunc aer disterminat oras , Si totus pereat suffecto corpore nullo, Tunc Spatium quod erat jam non erit amplius, etsi Fingitis este super; sed cum pereunte peribit

Corpore consumptum; ut consumpta re numerata,

63 S N emo est qui numerum dicat superesse. Quid ergo

110쪽

oras inter erit i Νihil, inquam; atque hoc Nihil ipsum

Quod foret , absumente Deo Spatium illud inane. Verim orae non se tangent, hic Lockius instat 3

Dividet oppositas eadem distantia moles Quae prius: immotas etenim persistere dictum est. Ast etiam id dederat, Spatium ipsum posse revellit Si Spatium non intererit , nihil amplius ergo Intererit. Dices; nihil hoc Vacuum esse futurum. Aut igitur vacuum penitus nihil esse sateris; Aut si vis aliquid, simul & dabis esse necessum. Ergo vel Spatium tolli non posse Supremi Numinis arbitrio vult Lockius, atque Epicuro Consentit, paribusque volens prostetnitur armis IVel, si consentit nobis, temere ista docebat. NEC tibi propterea, vano hoc phantasmate pulso

Funditus, hinc aegre videantur posse moveri Corpora. Nam liquidi semel , in quo cuncta moventur Si bene naturam perspexeris, ilicet omnis Ante oculos motas ratio manifesta patebit. Quippe volubilibus liquentia corpora Constant Partibus, ac tersa circumundique fronte politis. Nullaque, vel certe minima est, quae vinciat illas, Copula; sed leves praeterlabuntur eundor Lubrica quandoquidem latera, ac detrita volutant.

6o Altera Materies liquidis subtilior ipsis

Intervalla tenet, citus ac diuusilis aether. Sit nunc te monstrare satis: celebrabere quondam Fusius, o nostra toties dicenda Camoena, Vivida Materies; qua permanante geruntur, Late convexo quae fiunt omnia Mundo.

SEARCH

MENU NAVIGATION