장음표시 사용
121쪽
calagmatica carnem producunt,& ubi os nudatum non est, necesse est ex allia iquo liquore vel cerato diluantur,quum vehementiora sint: osse autem nudato
per se carnem alunt, idque non modo in capite, sed in alijs quoque corpori, partibus. Inter cephalica quaedam arida sunt, atque haec maxime probantur a Galeno,quum nudato osse medicamenta Vitet,quae illini possunt,& linamen iis excipi. Componuntur autem arida cephalica ex thure, iride, aristolochia panace, farina erui, quanquam haec carnem communiter in ulceribus proau t: varie tamen mixta Vt Galenus tradit varia praestant: nam, ubi 1icciora adhibeantur,cephalica erunt,& nudato osse carnem producent: ubi in ea mi iaxtura superent minus sicca, ad alia ulcera pertinebunt. In aridis itaque cephaia 1 olicis a principio ad finem perseuerabimus: ea enim est optima curatio vice . rum capitis osse nudato, ubi scilicet, caro non sit collisa : alioquin in pus verta tenda esset,donec tabesceret, quemadmodum ipse in sequentibus demonstratabit deinde cephalica conueniret. Restat altera causa ob quam in vicesibus vi- , num adhiberi solet,ea est, ubi insammatio timetur,ut repellamus: tunc enim 'vinum nigrum austerumcommodissime perfunditur. hoc etiam Galenus per fundebat grauia gladiatorum ulcera. quin & in alijs quoque membris cum fracturae ossis, carnis quoque vulnus accessit Hippocrates eiusmodi vinia macixime probauit.In vulnere capitis no aeque timetur ingammatio , atque in alijs membris, & idcirco id remedium non conuenit, quo inflammatio admodum foreprimitur: constat autem non ita patere caput inflammationi, sicut alias pariates. quum ut infra ostendet non contineatur, quasi pars inferior a superiori bus,unde copiose materia recipiat. adde quod in partibus, quibus praeter vlcus accedit etiam fractura, & os nudatur, quum necessario collidantur, maius periculum est,ne inflammetur,quam in capite, ubi incidi & nudari os potest, etiam si caro minime coelii datur: quare minus dolet, ac minus inflammationi exponitur. vino ergo uti non expedit,ut instammationem repellat. Atque lite potissima causa est, cur Hippocrates in vulneribus capitis vinum rei jciat: nam dc vinculum & cataplasma,quae proxime repudiabit, non alia ratione inutilia
sunt, nisi quia inflamationis suspicio non est. Vinum tamen ubi aliquantisper 3 o
inflamatio nos terreret, non esset ex toto vitandu, id,quod puto Hippocratemvo luisse,quum inquiis aut certe si minimum . Ergo ulcus in capite,cum neque agglutinare expediat,neque repellentibus ab inpamatione defendi, vinii non exigit: nam, quavis siccandi vim habeat,tactu tamen humidii est,& principio madefacit,quq res capiti infestissima est,quod imprimis siccati a postulat,qualia sunt cephalica. Huc accedit, quod vinu austerum nigrum de hoc en1m loquitur refrigerandi vim habet,qua: teste Hippocrate) ulcera non mediocri
ter lςdit,idque magis,cum os nudatum est. maxime autem in capite,quod non
solum facultate, sed tactu etiam frigidis medicamentis offenditur, ita, ut peri culum instet,ne refrigeratpserebro neruorum distentio oriatur. Ex his patet, o quam misere aegrotantes occidat,qui non solum alijs vulneribus, sed illis etia, quae in capite sunt,medentur linteis ex aqua frigida madefactis inam si vinum
Incommodum est, quato magis aqua Verum multos adducunt hac medicina restitutos, neque verentur asserere Id non aquae potentia,sed miraculo profici
sc1,cum sacris quibusda verbis prolatis aqua prope diuina reddatur, & id em ciat, quod per se minimeposset. Quae superstitiosa religio eodem modo re telli potest, quo refelluntur,qui scorpionem volebant carminibus & saliua ne-
122쪽
t cari. nam, si utrunque seorsum experiamur idem praestare aquam per se, quod prolatis verbis 1ri ueniemus. Igitur, ut nugis omissis atque ineptiis rei naturam
persea uamur,frigida aqua n5 aliter in ulceribus proficit,si in frigidis morbis, in quidus, s hominem non ita calidum nacta sit, calorem extinguit, & ipsum interimit: si abunde calidum, quum calor frigus refugiat, & in unum coactus
potetior reddatur morbum exoliti t. Quod placitit Hippocrati, quum iuuenem
boni habitus aestate neruorum distentione prehesum sanari aqua fri Ida scribit cunctis itaque vulneribus aqua frigida noceti tunc autem magis innocent ter adhibetur, quum natura & corporis totius, & partis affectar calida est, cum 1 o affectus recens, quum per tempestatem licet frigidis uti. quod fortasse voluit Cornelius Celsus, ubi sine peregrinis & conquisitis medicamentis sola aquas ' si frigida curari vulnera tradidit:naque, ubi sustineatur, ulcus puru seruat, repel-yendi vim habet,& naturali calore aucto sanitate restituit. Sed,quum os apertu est,ex toto fugienda est, non modo in capite quod vino quoq; offenditur,sed in alijs etiam partibus. Quod verὁ iactant innumeros eiusmodi praesidio libe- in . . .
oratos, Vtinam a que liceretanteremptoS aspicere, atque eos,qui conualuerunt.
A NJ Eque cataplasmate neque linamentis curare.
1 Capite vulnerato,quum inflammationis periculum non sit, quemad- dum non opus est vino,quod repellat, ita nec catapla ate, quod collectamio materiam concoquat, in pus Vertat, & dolorem leniat. viceri enim, cui nullus affectus iungatur, quae molliunt & maturant, omnia aliena sunt: sub his enim diutius perseuerat Drdidum & malignum reddituriquar proxima sunt, putrescunt. quamobrem ex toto vitari debent, ac praecipue in capite, quod in primis siccantia exigit,& propter causas superius adductas,& ne ut ipse sub dit purulenta caro,os quoque purulentu efficiat,quo corrupto cerebri membranam,& cerebrum ipsum corrumpi necessarium esset. ea de causa cataplasmata summouet, quae fere ad pus mouendum inflammationis causa fiunt, at que ex calidis & humidis componuntur . cuiusmodi est,quod ex farina tritici vel ordei constat, ex oleo & aqua diluta. eadem quoque reiicit, in opere de 3 o ulceribus ,& in eo,quod de articulis est,qua de fractura auris: ubi Galenus pro didit cataplasmatis usum resoluere dc effoeminare posse, non tamen siccare& detergere, quod ante omnia propositum est, quum caro producenda sit,& inflammatio minime timeatur. quod si aliquando doloris vel inflammatationis causa adhibeantur,ut ad ulcera frontis,& ad ea etiam,quq in reliquo capite sunt, quum medicus scalpelli opera utitur, fere componuntur ex ijs, quae siccandi magis, quam leniendi facultatem habent atque idcirco non sicut caetera pus mouent duntaxat, sed non mediocriter etiam siccant & repellunt, ut in sequentibus patebit. A linamentis quoque abstinendum, quum plaerunque dentur,ut plagae oras ad pus effundendum, vel ad os considerandu dilatent, o & medicam eta excipiant,quae quum iis r , id est,tinam elis excipiantur, graece k- diculur: quamuis teste Galeno in secundo de officina medici dentur etiam ad supprimendum sanguinis fluxum. In vicere capitis nisi alius a sectus accedat, neque pus effundendum, quum inflammatio nulla sit, neque medicamelum superinducendum, quod linamentis excipiendum sit. his tantum, ubi sanguis supprimendus non sit, aperta plaga seruanda est ad os considerandum, ut infra demonstrabit . sed, quum os vel sectum iam est, vel perspectum est i & sectione non indiget, nihil ultra inducere linamenta expe-
123쪽
dit aut plagam dilatare. Consueuit autem Hippocrates,Vbi cataflasma repu- idiatuinameta etiam vitare quod in loco adducto de fracturis v1 demus & Vbi linamento utitur, cataplasma quoque adhibere, quod paulo infra demonstra bit idque ea de causa, quia,quum cataplasma superdatur ut iam dustuui est)fere pus mouetur, atque Idcirco plagam seruare apertam conuenit,ut id eua dat. & propterea,quum adhibetur cataplasma,imponendum non est oris pia
zaeine puris exitum prohibeat,sed Vt alibi dixit rartibus,quq mxta sunt. Coia ira pigriq; ex nostri faeculi chirurgicis, non modo alijs vulveribus,sed ijs etia
quae in capite sunt osse nudato, siue inflammatio vel collisum ad vulnus acce dat siue nihil tale sit sanguine suppresso perpetuo primis diebus cataplasmate ib utuntur,quod vitellum oui habet,& resinam terebintina ex rosa diluta neque animaduert ut eiusmodi mixtura ulcus diutinum ac sordidit reddi, subiectum os ubi nudatu est corrumpi,& effectu praestari contrarium illi, queres postulat: quilin,quae in ea mixtura sunt Vniuersa eius habitus sint, ut illinantur semia .
plastica a Galeno dicuntur & quum laxandi etiam vim habeant,pus mouet, putrefaciunt & corrumpunt. quid quod & ipsa resina ab Hippocrate in libro de articulis,ubi ulcus est,expellitur quod si eiusmodi medicina uteretui cum inflammatio vel collisum vulneri adiicitur neque ipsi vulneri ut faciunt) sed proximis partibus ipsam imponerent, venia digni essent. Mitto linamenta, quibus ubique plagam infarciunt,adeo, ut ex minima ingentem ipsam emci- Loant. Quid opus est verbis nihil fere obseruant ex ijs, quae Hippocrates,no usu
tantum, sed ratione quoque fretusIraecepit.,, AT neque adstringere etiam couenit capitis ulcus,nisi fuerit in fronte, aut
fo in parte, quae sine pilis si aut ad supercilia atque oculum. vlcera enim hisn locis cataplasmata magis & vincula requirunt, quam alia capitis parte. Siqui-- dem reliquum caput fronte uniuersam continet: ulcera autem ubicunque fue rint ob sanguinis cursum ex iis,quae continent,inflammantur, intumentque. capitis ulcera, non modo cataplasmata, sed vincula etiam reiicitii. causam quamobrem hoc accidat, partim hac oratione docemur partim in libro de officina medici,ubi fasciarum duplicem usum proposuit nam aut ipse per se ali- 3o
quid efficiunt,aut efficientia nimirum medicamentum tenent. Inter ea praesi
dia quae per se fasciae afferunt,id non postremum est,quod ,quae diducta sunt, in unum cosuta quamobrem utilissime iiiij ciuntur, quum amplior plaga glutinanda est: id item quod ab inflammatione defendunt,materiam,quae aliunde ad asiectam sedem conssuit reprimentes,& eam, quae iam recepta est, eX- pellentes . ad quem usum excogitata est iunctura illa adeo celebris, membro rum stacturis accommodata: haec dari in capite nequit ob eius figuram,quum
non ii abeat partes superiores & continetes, sicuti membra, brachia scilicet,&crura. Quamobrem sectio ossis necessaria fuit quemadmodum supra Galeno auctore demostrauimus ut quod in cerebri membrana colligitur,extrahatur. Ad haec cum patefacto osse glutinari vulnus nequeat,non opus est fascia, quae diductas oras coniungat.Illae aute fasciae, quae ad contineda medicamenta superdantur, in capite necessaris non sunt,ubi simpliciter vulneratu est: cum ca- taplasmata ut di chum est non conueniant. quare neutrum fasciarum genus capiti accommodatur: de eo tamen hic loquitur, quod continendi causa iniicitur, quum de cataplasmate & Vinculo simul tractet. Inquit ergo neque adstringere etiam conuenit capitis vicu in alio codice non legitur adstringere,
124쪽
, sed alligare,quod idem sibi vult: tape enim cosueuit unum pro altero mutua ri. varia autem vincula ex linteis scissis,vel ex fascijs glomeratis,quae Galentaqα antiquiores ad caput in libris de fascijs tradiderunt, ad id fere spectant, ut capiti imposita medicamenta contineant quae inflammationis vel collisi causa superdatur: ad quem usum admouentur ab Hippocrate, quum plaga in capite a chirurgico secatur, ut proximis verbis docebit. Igitur, ubi simplex ulcus sit osse nudato, nec medicus debeat scalpello plaga dilatare, nec aliud viceri ad
ijciatur, Vincire non oportet. Excipit autem eas partes, quae magis inflamma tioni patent huiusmodi est frons, qua videtur diuidere in duas partes,in eam, io quae caret pilis, & eam quae est ad supercilia atque oculos . utraque autem ad
frontem pertinet.quibus locis Vinculum non repudiat, cum eo teneantur medicamenta,quae inflammationi aptantur. ipse etiam adscribit causam cur vinculum & cataplasma tantum ad frontem, & non ad alias partes capitis perti'neant. quoniam sinquit reliquum caput frontem uniuersam cotinet, id,quod
continet materiam transmittit,& inflammationem concitat in eo quod con
tinetur, ubieunque ulcus fuerit. in membris enim inferiora superioribus continentur,& ab illis materiam recipiunt rin capite frons respondet inferioribus membrorum partibus, reliquum caput superioribus, atque hoc frontem continet,quum prominens ab eo dependeat,quasi inferior pars a superiori,& id Lo circo humores recipiat a reliquo capite transmis s. Huc accedit, quod magis carnosa est, atque ideo magis insammationi obnoxia ob materiam,quam copiosius admittit. Itaq; no alienum est cataplasma, ut, quum lacec pars mssamatur, lenire dolorem possit, & si quid relictum in ea fuerit digerere,aut conco quere. Recte itaque cataplasmatis causa vinculum quoque adhibetur,quod a lioquin omittendum esset: in libro enim de ulceribus memoriae prodidit plagam,quae cataplasmate non eget,vinculum quoq; non requirere, quo,scilicet, medicamentum teneatur. Sed, quum in fronte periculum inflammationis instet ea de causa detur cataplasma & vinculum,quo teneatur, videtur etiam
posse obuolui vinculum, quod repellat, sicut fit in fracturis,cum vicere quod
3o tamen ut opinor aliter se habetrin membris enim adeo continetur partes in feriores superioribus, ut prompte ab illis materiam recipiant,possitque eadem rursus D 1nferioribus ad superiora trasmitti citra noXam: in fronte,licet con tineatur a reliquo capite, & materiam inde transfusam admittat, non licet aeque eandem repellere, ne ad cerebrum deducta graues inflammationes asserat cum periculo mortis. Quocirca Hippocrates,tametsi priῖcipiat,ut cataplasma ta & vincula ad frontem adhibeatur,quq cauerat,ne alijs ulceribus capitis imponerentur, nullam vini mentionem facit, quod supra eiecerat, quilin ut di ximus non existente inflammationis suspicione repelledum non esset. Com probantur haec per ea,quae Galenus tradidit in quinto de ratione curandi, ubi O pugnans contra sanguinis fluxum ex naribus,non audet fronti repe entia su
perinducere, ne cerebrum laedat,sed auertentibus nititur. In fronte ergo,qua-uis inflammationi pateat, nihil de vino loquitur, ut qui repellendum esse non censeat, sed solum cataplasmate & lenientibus utendum, & vinculum superdandum,quo teneantur. Ex his etiam intelligere postlimus, quantum nostri temporis chirurgici a ratione & a praeceptis Hippocratis recedat, quum non
solum in fronte, hed in capite uniuerso, vincula adhibent, quandoquidem &cataplasmata ut supra demonstrauimus) atque ubi fasciae opportunae sunt ad
125쪽
medicamenta continenda,eas adstringunt, quod inflammationi maximὸ Est i1nimicum ut ab Hippocrate in libro de fracturis, & de osticina medici doce
mur & infra etiam quum cauet,ne caro inflammetur & comprimatur: praeter
haec adeo crassas & toties obuolutas ipsas inijciunt,ut,ubi nulla sit,inflamma tionem excitent. Sed nimis longe laberer, si singulos eorum errores in fastia do persequi velim. Ad Hippocratem igitur reuertar , qui,quod In fine vertitamus tinflamantur,intumentque graece scripsit hiS verbis Φλενα- μέ-,di Λα--, quibus vocabulis notat inflammationem cum tumore. nam quaedam
inflammatio tumore caret: sed QVmm apud Hippocratem significat inflam mationem omnem, & ἁλεια similiter omnem tumorem: haec duo vocabula io simul iuncta inflamationem notant, eam scilicet,cui tumor accedit. possumus etiam, si magis placet, duo accipere per se, inflammationem cum materia, &tumorem sine inflammatione,cuiuscunque generis fuerit . quod tamen ait de sanguine,priorem opinionem magis comprobat,ut unum haec duo vocabula exprimant, nempe inflammationem cum tumore: siquidem huius causa est sanguis,de quo loquitur. - ΤΕrum,nec quae in fronte sunt,per totu tepus cataplasmate nutriri debent, .. V sed quum inflamatio ac tumor cessat, tunc a linametis vinculo & catapla- .. sinate adhibendis desistendu est. In cςteris aute capitis partibus,nec linamen- -- tis,nec cataplasmate utendu,neq; alligadum,nisi scalpelli opera neces arta sit. L o Si cataplasma & vinculum inflammationis causa adhibetur, iure, ubi haec conquiescit, nihil ultra expedit cataplasma inducere atque alligare. repetit autem quod iam dictum est, in caeteris partibus capitis nec cataplasma,nec vinculum conuenire: cataplasma quid em,quum non ita inflammetur: vinculum, quum,& eas nequeat ab inflammatione tueri, & non opus sit cataplasma co-tinere. Quod si ad plagae sectionem veniamus, tunc opus erit cataplasmate, linamento,& vinculo. Non addit Vinum,quia in reliquo capite ea summouere propositum esst,quae fronti idonea posuit. 1n qua,clim nullam vini mentionem faciat,non necesse habet h1c illud expellere: satis enim fuit supra dixisse vicera capitis,neque vino etiam madefacienda esse. Quod vero ait aut certe quam 3 ominimum accipiendum est 1ii eo casu,ubi sit inflammationis suspicio, quemadmodum ubi medicus utitur opera scalpelli. Quando autem secari plaga debeat ipse proximis verbis subhciet: quam vero curationem admoueat, quum cataplasmate non utitur hic praeterijt: sed ,quum produci earnem nudato osse conueniat,nulla magis aptantur,quam siccantia & proprie arida medicamenta,quae supra cephalica nuncupari diximus. - Γ Ostulant autem scalpellum ulcera capitis ac frontis, quum os nudatum est, ,, 1 & verisimile fit fuisse a telo violatum: ipsa vero breuiora sunt atque angu-- stiora,quam ut perspici patiantur,num quid mali os sub telo senserit,& cuius-- modi sit,&quantum:quatum item carnis collisum sit: contra etia num os sub η o,, telo inuiolatum seruetur,nihilq; laesum sit, quidque opus in curatione sit, tam ,, quod ad carnis,quam,quod ad ossis vitium pertinet. haec itaq; vicera scalpelliis requirunt. Quod si nudato osse vulnera 1ntus caua sint,abunde incidere., id cauum transuersum conuenit,qua non facile medicamentum, quodcunque
si id fuerit,admittit. vlcera insuper in orbem,atq; admodum intus caua, scapelliis quoque operam postulant. orbis enim duabus lineis incidedus est in longitu-- dinem hominis,atque ulcus longum efficiendum.
126쪽
i Proponit tria genera ulcerum,quae in fronte & capite scalpellum requirut, primum,ubi os nudatum conspicitur,probabileque est i sum fuisse a telo, neque plaga hiat, quatum satis est ad intuedum viiij genus, modum & curatio
nem: in hoc enim casu amplianda est. qua ratione autem hoc agendum sit,insequentibus demostrabit. Altem genus est quum ulcus intus valde cauum est, ita, ut latius pateat,quam extra, neque possit ea medicamenta recipere, quibus
nutriendu est.atque hoc similiter incidi debet scalpello transuersa linea ducta, qua parte medicamentum non admittitur. Quod autem addit nudato ossi
dubitandi causa est,quum etiam non nudato cauum ulcus aperiendum sit. anio eo hoc adiecit,quia sol im illa capitis vulnera hic persequitur,ubi os nudatum est caetera enim ut supra ostendimus non aliam curationem postulantivam reliqua vulnera: atque idcirco ab Hippocrate omittuntur, ut qui satis esse exi stimet,quae de illis tractauit in opere de ulceribus. Tertium genus ponit vice
ra, quae in orbem sint & caua, quae ut in libro quoque de ulceribus tradidit
secare etiam oportet,sic,ut duae linee scapello ducantur in longitudinem Lo- minis, altera nimirum a superiori parte orbis,ab inferiori altera quo pacto vi cus longum reddetur: eoque fiet,ut medicameta facilius admittat, & carne ci lius impleatur. plaga enim,quae in orbem est, quum non habeat angulu, unde caro increscat,diuturniori tempore impletur. Sed,utinam chirurgi nunc & in L o tribus propositis casibus perpetuo plaga secarent, quod non faciunt, de in nullo alio praeter hos scalpelli opera uterentur, neque inconsiderate plagam ampliarent,quum primum ad aegrotantem accedunt,ut intueantur ossis noxam,
quae vel satis patet,vel nulla est,quum os nudatum non sit. IBi caput incidendum fix, caeterae partes eius tuto inciduntur, lepus & re V gio superior iuxta venam,quq per tempora fertur,hic inquam locus scat pello attingi non debet: eum enim, qui incisus fuerit, neruorum distentio pre-- hendit: ac si tempus sinistrum inciditur, dextrum neruorum distentione oc-
,, cupatur,s dextrum,nerui distenduntur in sinistro. Caro & cutis qua tegitur caput,ubique tuto secatur, praeterquam in tepore 3 o & regione, qui supra est,per quam Vel a procedit mam in caeteris partibus capitis nihil ess quod periculose incidatur, per tempus & superiorem regionem
tendit vena grandior,cuius nunc meminit,ob quam supra etiam dixit tempus esse imbecillius: cum vena etiam arteria simul fertur, quam iuxta vetem consuetudinem sub venae nunc vocabulo complessitur. Eiusmodi igitur vena in causa est,cur tepus periculose vulneretur,ut superius prodidit, ubi aliam quoque causam adiecit, videlicet maxillae motum, quae cum capite iuxta tempus committitur: illigatur enim musculis,qui a temporibus ori titur. quare pericu tum est,ne, ubi ea regio secatur, neruorum distentio superueniat. eadem nunc ratione mouetur,quum edicit, ne ad tempus & regionem,quae supra est, scal- o pellus adhibeatur: siquidem neruorum distentio sequeretur, violatis ea parte musculis,quos in opere de articulis a temporibus nuncupauit. musculi enim,qui maxillam mouent,dum os clauditur, a temporibus nascuntur: hi ergo,si incidantur,neruorum distentionem afferunt. Vbi aute sinistra pars secatur, dextra neruorum distentione tenetur, contra ubi dextra, sinistrae id malum accidit.nam, si praecidantur musculi,qui maxillam ab una parte conectebant, nequeunt amplius prohibere, quo mansis musculi alterius partis ad suum initium contrahantur,quae proprie natura est omnium musculorum. hi
127쪽
enim ante a maxilla tenebantur,quae musculis alterius partis illigabatur, tuta ibus praecisis, quum non aeque contineatur, non Vque potest contrariae partis musculos continere: merito ergo contrahutur. Simile quid accidit ubi maxil
la ab una parte prolabitur,in quo casu eam ferri dixit Versas integram partem, quum ab hac musculi contrahatur. Multa quoque scribit in opere de artieuli, hoc modo germana esse, quod ad neruorum & musculoru exiesionem perti net,ita ut quum una pars laeditur,cotrarias pe afficiatur. Attingere ergo stat pello tempus non couenit, nec regionem,quae iuxta est. quadoquidem vulnuulethale est propter musculos,qui neruis cerebro proximis cotinentur, atq; , ubi
dextra pars secetur,contractio apparet in sinistra, quod ut ostensum est alij, i.
quoque euenit,quae germana sunt in corpore. Rgo, quum nudati ossis causa plaga in capite secatur, ut appareat, laesium is D. nec ne a telo fuerit,eatenus incidi debet, quatenus opus esse videbitur. Oportet autem,ubi secatur, diducere ab osse carnem, quae me branae & ossi iunia
cta est, deinde ulcus uniuersum linametis implere,quae in posterum diem mi- .. nimo labore ipsum apertum exhibeant. ubi autem linamenta dMur, quamdiu adhibentur, imponendum est cataplasma ex polenta tenuissimi quς,ex acetoia subacta incoquatur,& maxime glutinosa fiat. Tres causas posuit,ob quas secari plagae in capite debet. Prima est,quum os nudatum est ut in conspectu veniat,quid mali senserit, & quς curatio necessa - Loria sit altera, quum ulcus cauum: tertia,quum in orbem est. de duabus postremis, abunde supra tractauit, nunc ad primam reuertitur, docens, quid obseruandum sit,dum ulcus inciditur,ut nudatum os liceat intueri. Primὁ igitur de modo sectionis agit, praecipitq;,ut incidamus,quantum satis esse videatur, ad os scilicet inspiciendum & curadum. De sectionis figura nullam mentionem facit,ex alijs tamen idoneis auctoribus colligitur ita fere secand am esse plaga, ut tota. X. literae similitudine referat, sic ut una sit linea ipsius plagae,altera,qua
scalpello chirurgicus ducit. antea vero radendu caput esse clarius est, quam ut dignum sit, quod ab Hippocrate scribatur. In sectione autem caro,quae, cum oste & membrana connectitur, ab osse diducenda,atque erigenda est: at non 3 omodo carnem, sed & membranam,quae caluariam tegit ab osse diduci debere manifestu est,quandoquide ulcus ea de causa inciditur,ut os appareat. Sed,qui fieri potest,ut appareat,nisi membrana quoque detrahatur Carnis autem vocabulo Hippocrates & cutem significat,& membrana, quae os complectitur:
hanc inquit ossi iunctam esse,& membranae illi videlicet,quae sub caluaria cerebrum tegit. ligamentis enim,quq per futuras transeunt ut supra dictum est
altera cum altera connectitur. hoc facto ulcus uniuersum linamentis implendum, quae ut Galenus in secudo de officina medici testatur plaga facile apertam seruant in posteru diem,praeterquam quod sanguinem fistunt. Iam vero,
dum linamenta dantur,cataplasma superinducendum est,ut leniat,& insam- omationem arceat. in prioribus aute cataplasma eiecit, quoniam de plaga simplici loquebatur,in qua non ita erat inflamationis suspicio nec vehemens dolor Iatque idcirco carnem producentibus & cephalicis dutaxat opus erat, quibus contraria sunt,quae leniendi vim habent munc agit de ea, qua medicus facit,cui,quum os nudetur cute & membrana detracta superuenire dolor & inflammatio solet, atq; ideo cataplasma necessarium est,quod leniat, & inflammationem coerceat. illud autem animaduertendum est,quod in ulceribus curantis
128쪽
i rantis consilium dirigi adeo ad siccandum voluit,vi etiam, ubi inflammatio ianis causa lenire expedit, siccantia admisceat, quod in libro de ulceribus clare conspicitur, quum ad ulcerata simul & collisa, verbasci folijs utitur: id quod nunc multo magis in capite obseruat,cum cataplasma imponat,quod farinam habet hordei tosti ex aceto subactam atq; incoctam, sic,ut maxime glutinosa reddatur: haec enim farina siccandi facultatem habet, acetum siccadi simul &refrigerandi: recte autem adhibetur yt tradit Galenus secundo de copositio
ne medicamentorum sigillatim ad particulas attinentium cum cerebri membrana dolet,sed patefacta non est,cu rosa lenire volumus,ut eius vis per os pe-1o netret,acetum admiscemus,atque istiusmodi mixturam inter frontem & verticem damus, utiliter etiam ad ij citur medicamentis, quae plagae oris in capite superinducutur nisi grauis inflammatio urgeat,aut dolor intolerabilis. reprimere enim valenter potest,& nullam leni edi vim habet. in soc casa, cum protinus a sectione detur, nondum inflammatio est,nec dolor intolerabilis: atque idcirco recte cataplasmati miscetur, ut repellendo inflammari affectum locum non patiatur. adde,quod coetiara vis eius remittitur. Propositum igitur cataplasma reprimere & siccare potest, cumq; reddi maxime glutinosum debeat, nonnihil etia lenire,ac siquid repelli non poterit cocoquere. huiusmodi enim glutinosa quae, quum illinantur a Galeno dicunti ir) puri mouendo
Lo aptantur. Alii non cataplasma, sed vinum oleo temperatum statim admouet, ut qui magis dolorem timent: quanquam haec medicina non leniendo tat imidonea est, sed etiam repelledo. Iubemur autem cataplasma imponere, quamdiu linamentis utimur.nam ut ex sequentibus colligitur) postea magis sicca-
dum est: utemur quidem linametis,quamdiu plaga aperta opus erit,ne os curetur dein siccantia nimirum cephalica superdabimus,sub quibus,siquid ossis
abscessurum est,maturius abscedet,quemadmodum infra demonstrabit. Sed antequὲm ad Hippocratem reuertamur,illud restat exponendu quod a Mi μgraece idem sibi vult,quod latine polenta,scilicet farinam ordei tosti: hac,ubi ex quopiam liquore subacta est, Hippocrates appellat,sicuti nunc,quum
Postridie ubi linamenta subtraxeris, inspiciendum est quo malo teneaturos,quod si,cuiusmodi noxa fuerit comprehendi nequeat,nec conspicuum is sit num mali aliquid senserit probabileque sit telum os attigisse,ipsumq; viori lasse,scalpro radendum os est in altitudinem ac longitudinem hominis, atquem etiam transuersum, propter rimas, quae conspectui non subiicitatur, & propter, collisa,quae latent,quum os non desederit ab alio capitis osse recedens: scalpro ,, enim depreheduntur ossis vitia si alioquin manifesta no fuerint. Item ubi teli, sedem in osse intuearis,radenda est 3c ipsa sedes & ossa,quae iuxta sunt: inter-- dum enim sedi ad1jcitur fissum & collisum,vel collisum tantu,quae deinde la- o tent,quum conspectui non subi j ciantur.
Iis factis, quae supra indicauit ostendit qiuid postridie agendum sit,summa
Vero totius orationis est docere qua via aeprehendantur ossis noxae, quae ipso etiam patefacto non apparent. scalpro itaque radit infra, ubi scalper non sussi ciat, nigro atramento utitur,atque hoc est id oper1s,quo supra dignosci voluit latentes ossis offensas quum primo interrogandum esse hominem ait, deinderem opere explorandam. praecipit igitur ut postridie subtractis linamentis oscosideretur: atque ubi noxa minus appareat,& verisimile fiat ex ictu, scilicet
129쪽
telo,& 1is,quae superueniunt violatum suisse Os a telo,Vt scalpro radatur, non imodo in altitudinem, sed in longitudinem hominis ac latitudinem . sic enim quae latebant oculis exponuntur. sapia autem ostensum est fissa praecipue ii tere & collisa:haec autem radendo dignoscunturmam Vel os no sui coloris in uenitur vel inter1ores partes sanguine sessuis, aut huiusmodi quaedam pr ternaturam se ostendunt. Ad haec, Vbi os Vt antὸ Indicauit ita inciditur, ut appareat, qua telum insederit tot et interdum vel findi & collidi,vel collidi tantum lieet huiusmodi noxae manifestae non sint. iubet itaque, ut,cum teli sedem in
tuemur,scalpro & sedem ipsam,& os ad luctum radamus, hoc pacto siquidem
Postquam scalpro os deraseris, si tibi exigere sectionem videtur, secare debes,neque pati, ut res tertium diem excedat, priussi seces, sed intra id spata si cium secabis,praesertim, ubi tempus calidu fuerit,iuq; principio adhibearis. Ossis noxa non alia de causa requiritur,nisi Vt curatio admoueatur: quam ob rem ubi scalpro deraseris,uidendum est, num res possulare sectionem ossis videatur. Supra autem scripsit hos fracturae modos sectionem requirere, nem pe collisum & fissiim,vel per se, vel clim sedi utrunq; , seu alterutrum adij citum item,cum os praecisum est, sed modice. in his enim casibus iubemur ad sectionem consegere. quare nunc quoque imperat, ut postquam os deraseris, si tibi secandum videatur,hoc est,si fit aliquis ex fracturς modis,qui supradicti sunt, Losectionem requirere,intra triduum seces praesertim inquit si calidum tempus fuerit, Maeger tibi initio tradatur. aestiuo tempore caro magis putrescit, & os gangraena periclitatur ob saniem dequentem, & ideo quo celerius os secatur, eo celerius cataplasma summouetur, & plaga sanescit impositis medicamentis,quq magis vccandi vim habent,minusque os periclitatur.inquit autem,si a principio adhibearis, quoniam medicus non intra tres dies, sed longe tardius 1aepenumero adhibetur. Scribit enim in libro prognosticorum,mori nonnullos antequam medico tradantur, nonnullos paulo postqua traditi sunt,usque- adeo negligentes sunt,qui accersere ipsum debent, quamobrem exequi hoc praeceptum non potest. Expeditissimu itaque est principio os secare: nam luc 3 onon est inflammatio quae post triduum infestare hominem cosueuit:quare os
hoc tempore tutius tractatur iubemur enim ossa fracta,aut prolapsa intra hoc .spacium componere,vel in suam sedem collocare, ubi hoc non fiat,expectare, dum inflammatio conquiescat: quod tempus hic quoque expectandum vide retur nisi suspicio esset,ne sanies affectam sedem prius corrumperet . quo mouentur iuniores, qui aestate usque ad septimum diem, hyeme usque ad decimumquartum secari os posse existimant, neque animaduertunt id cum praeceptis Hippocratis pugnare. - I IErum si suspiceris ne os fissum,collissim,vel utroque modo violatum sit, - V de sermone hominis coniecturam faciens: quod vehementer ictus fuerit: Α
- quod a valido vulnus acceperit, ubi alter ab altero vulnereturis telu quo peris ciamus fuerit,ex eorum numero est,quae grauiter laedui, dein,quod vertigo se-- quuta est,oculi obcaecati sunt aeger sine sensu, quas dormiens iacuit,concidit. - hqc ubi superueniunt,nisi patet, os ne fissum,collisum,aut utroq; modo i sumis sit,iaeque alioquin Videre licet, inducendum est super os medicamentum aliis quod nigrum,quod dilutum sit,ac super plagam linteum dandum, & ex oleo is madefaciendum, dein cataplasmate ex diluta polenta imposito alligandum
130쪽
i . Postridie aute resoluere oportet,& purgata plaga os radere' quod si antegrum - non fuerit,sed fissum & collisum, reliquum,quod rasum erit, albu inuenietur: is fissum vero & collisum, quum medicamentum combiberit, dilutu & nigrum . in alio osse quod album erit, nigrum conspicietur. Nudatum os interdum iniuriam sentit, quanquam videatur inuiolatum. quocirca iussit,ut intelligeremus,an laesum siti primo ex ijs,quς homo respondet,tum ex ijs,quae superueniunt,ac deinde rem opera exploraremus: scalpro, scilicet,de quo supra fractauit,& atramento quod nunc ponit: Ergo, si nudato osse audias ictum fuisse vehemetem, & telum ex ijs, quae malum magnu affe-io runt utruque enim propositis verbis expressit) os violatum esse credibile est. superuenientia aute, quae videtur seiungere ab ijs,quae homo respondet,si xt in superioribus etiam notauimus talia sint, qualia nunc retulit, laesum similiter esse os testatur.nam in septimo libro seintentiarum, quas apholismos vocavit, malum esse docet,quum pescusso capite homo est attonitus: id, siquidem affecti non modo ossis, sed cerebri quoque facit opinionem. Igitur,vbi,quae proposita sunt telum, scilicet,ictus, & quae superi leniunt, fractum os denunciant, neque malum scalpri usu deprehenditur, medicamentum nigrum,quod dilutum fuerit,cuiusmodi est atramentum scriptoriu,super os inducit,deinde plagam linteo contegit, & oleo madefacit, tum cataplasina ex diluta polenta su- , o perimponit,&alligat, contine di nimirum medicamenti causa, ante etia idem cataplasma imposuit a scalpelli usu proxinus,ut instanti dolori occurreret,atq;
inflammationi, cui licet caput non aeque obnoxium sit, ac caetera membra, ut antea dictum est carne tamen & membrana lacerata, inflamatione prehenditiar. Nunc insuper oleum ad ij cit, quod viceri per se inimicu est, ut ipse in libro
de ulceribus prodidici accommodatur tamen ad leniendum dolore,qui procedente tempore, materia ad affectu locum concurrente, solet intedi & instammationem augere, atque ideo non contentus cataplasmate, oleo etiam Vt1tur.
Cauedum autem,ne cataplasma oris plagae imponatur: sic enim saniel exitum prohiberet.tantum ergo adiunctis partibus superdandum,quod clare in libro 3 o de ulceribus expressit. Postridie autem resoluit, & purgato ulcere atrametum detrahit: siquidem nigritiem continet,quod fissum est aut collisum, chm atra mentum admiserit,quod integrum est,album conspiditur. Terum quoque rima,quam nigram intueris,alte radeda est. quod si raden-- 1 do suiusmodi r1mam,qua nigra apparet, ita summoueris,ut delitescataeol - lisum quidem os fuit magis aut minus, atque ob id etiam fissum rima, quam in scalper detraxit. Res autem minus terribilis est, minusque negocij facessit,ri ma delitescente: ubi altius descendit,& scalpro detrahi non potest, ad sectio-νi nem veniendum est.
Radendum os, ut album praeter rimam totum appareat, quo facto raden- o da item rima,quam nigram intuemur: nam vel del1tescit vel ita alte descedit, ut scalpro detrahi nequeaci quae delitescit minus terribilis est,&minus ta medicum,quam aegrotante fati sal: quae alte insedit,exigit, ut os secetur. Sed cum duo membra opposita sint, duoque eorum utrunque consequantur, in Viroqimembro alterum duntaxat apponit,volens ex eo reliquia intelligi, ut qui maxime in breuitatem incumbat . membra igitur sunt, rima sub scalpro delitescens,quam minus terribile ponit, & ea quae altius descendit, quam ait sectione egere,in rima,quae delitescit,id omisit, quod sectione no inalget,in ea,quae
