Chirurgia è graeco in latinum conversa, Vido Vidio Florentino interprete, cum nonnullis ejusdem Vidii co[m]mentariis

발행: 1544년

분량: 567페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

ς ς HIPPOCRATES

reddunt. Maxilla quid ec quum in cauo eius ossis altero processiu, insinuatur ef ificit,ut os ob eausi illud imbecillius sit,& locus propter musculos,quibus con tinetur periculosius laedatur, ac propterea debilior sit. Ob auris vero soramenos ictui minta; resistit sis solidum esset rar serquam quod neruus, per que ait di edi facultas nobis datur quum iuxta sit, huic loco maius peracutu affert, ubi vulneretur,ac propterea illum reddit infirmiore. Quod pertinet ad vena quae per lepus fertur,scire licet praeter alias,quq a maxima illa vena caua diducutus ad collum quatuor oriri,quas σφαγmεις nuncupat,duae per interiora procediit,

totide per exteriora, utraeq; capitis & colli partes nutriunt sed illae altiore, hae vero summas,& per tepora quoq; feruntur, atque ibi gradiores sunt. Hippo i 6 crates cauas venas intelligit grades,quae sunt etia validiores: nam & vena illa ruae oritur a gibba iocinoris parte,quod sit omni hi maxima sauctore Galetio icta est cauatillius etia venς,quae per te pus intendit, particula prope maxilla

c3missuram intro ad cerebru fertur. Cum vena item arteria no dissimilis magnitudinis per lepus procedit: venas enim & arterias fere ubiq; iunctas videmus,&apud veteres sub nomine veriri arteria etia copreheditur. Vena ergo & Ppter consortiti cu cerebro,& propter sua magnitudine efficit, ut locus no, sine magno periculo violeturiatq; idcirco imbecillior sit,qd infra etia demon strat qua de plaga a medico incideda: cauet enim, ne regio,quq iuxta tepus est, incidatur ob vena,quae per ea parte porri Situr,subditq; periculii esse, ne si una Σοpars secetur,altera neruoru distetione prenedatur, qd suo loco explanabimus. - Xuniuersa caluaria id, id post aures &vertice est,robustius est &carne cori L tinetur copiosiore atq; altiore, si omne id,quod a priori parte est. Quocirca, ubi vulnera ac tela paria similiaq; oia sint,vel etia maiora, atq; homo squaliter, vel etia grauius p cutiatur,hac parte caluariae minus finditur & colliditur: ac siri aliosin ex vulnere homini intereudii sit,noxa 1 posteriori parte existete diutius

o trahitur,cu os ob crassitudine diuturnior1 Te pus cotrahat,& inferius ad cete-- bru transfundat. Pr terea hac parte minus cerebri subest: de piarruq; ex ijς, qui - posteriori caluariae parte vulneratur, plures morte euadut, si ex iis,quii priori. Proposito osse tenuissimo nimiru inter fronte & vertice, atq; in teporibus, sorestabat & id,qd a priori, & id, quod a posteriori parte est, haec inter se collata

mira nuc breuitate c5plectitur,ssimul & eoru firm1tate, & utru firmius sit demostras. inquit ergo os,quod post aures & vertice est,hoc est, in occipitio, valentius esse, si omne id,quod a priori parte: hoc aute ipsis oculis patet: na quod post aures est, lapidi similius videtur, si ossi: quod post vertice similiter crassu& desum est: quod in Dote, si,cum osse teporu coferatur,& cum eo,quod stuest inter fronte &vertice, firmu est crassum ac desum, si cum eo,quod secundu aures & vertice,tenue atq; infirmu. Merito igitur inquit posteriorem partem

collidi minus & finai nam de alijs,quq pr ter filia & collisa, sub ictu caluariae accidui,paulo post tractabit quam priorem, atque ex plaga posterioris partis, Aoubi alioquin mortifera sit,hominem tardius decedere: cuius rei causam ponit crassitudinem ossis quod pus diuturniori tepore cotrahit,& ad cerebru trans fundit. osse quidem puruleto subiecta membrana ac cerebrum ipsum assici,&aegru consumi nemo dubitat qua ratione aute os purulentu reddatur,abundem sequentibus ab Hippocrate eXponitur,quum praecip1t, ut recte carnem curemus,ne os fusa inde fame corrumpatur: neque aenim ita desum est, quin suis

foraminibus saniem admittat,quae tepore ipsum essicit puruletum ide docuit

102쪽

DE VULNERIBUS C A P. στ

, in libro defracturis, ubi deligandi ratione tradens inquit si minus recte alli

gemus,periculu est, ne os corrumpaturiantea carnead 1pstim expressaJ & no multo posts fractura utrinque vinciatur,sanies ad ossa seretur, eaq; abscedet, quae minime abscessura fuissent. Iam vero os,quod erasium est,& desum longiori tepore Puruletum fit,quum non ita facile vitietur sanie defluente. Quod postremo scribit plures morte euadere ex ijs, qui posteriori parte capitis vulnerantur, euidentissimu est: quia minus cerebri occipitio subest , no enim prominet aeque atq; in fronte,id item,quod subes ,ob crassitudine ossis non aeque sub ictu violatur, neque ita periculose laeditur atque in fronte. Quacuque aute, o parte cerebrum vulneretur,si telum alte insederit teste Hippocrate) res letha lis est. ex ijs,quibus telum summa cerebri partem duntaxat attigerat, Galenus aliquot vidit conualuisse,quauis & iuuenem quoque scribat Smyrnae in Ionia sanatu cui telum usque ad alteru ex anterioribus cerebri vetriculis penetraue rat: subdit tamen, si uteri; vetriculus vulneratus suisset, ne paruo quide tepore seruari homine potuisse: sed liqc rarissima sunt. Cerebri igitur vulnus letha

te est, cuinq; magis hoc incidat in priori parte, si in posteriori, no immerito ait Iesidis mori ex ijs, qui priori parte capitis vulneratur, si ex iis,qui in posteriori.

Yeme autem offensus diutius uiuit,quam aestate, ubi alioquin ex vulnere,quacunque parte capitis fuerit,interiturus sit. io Voluit Hippocrates corpora nostra calore innato sustineri,ab eoq; naturales omnes act1ones prouenire,& morbos exolui,cum pus moueax,molliat,ex tenuet dolore tollat,nervoru rigori & distetioni medeatur: fracturis deniq; de ulceribus remedio fit,eudemque hyeme potentiore esse,si aestate: causam nos docuit Aristoteles, quum tradit calorem in unu coactum augeri cogi autem, quum refugiat ambies frigus. Quaobrem nihil miru, s ubi vulnus mortiferusit aeger diutius vivat hyeme,si aestate. Constat enim naturale calorem, quulnsoluere morbum no valet,certae vitae spatium porrigere,magisque,vbi magis

abundet & potetior sit, quod hyeme neri ostendimus. Cur autem in libro de . ulceribuἱphrisque dicat magis prodesse calidam tempestatem, si hyeme, nisi '3 o in capite sint & ventre tunc enodauimus, quum eum locum explanavimus - IT autem os sub telo acuto ac leui incidatur duntaxat neque findatur,ne-V que collidatur,neque desidat,in priori ac posteriori parte capitis similiter

accidit: at mors non aeque inde sequitur,neque etiam si sequatur. Diximus caluaria pluribus modis vulnerari,atq; horu nonullis magis patere priorem parte,si posteriore: magis enim finditur, colliditur & desiditi no nullis similiter utranq; exponi,quod in eo euenit, que proximis verbis demo' strat: sub telo enim acuto & leui aeque inciditur posterior pars ac prior, si de osse inciso tantum loquamur,quod non findatur, non collidatur,non desidat. Videtur aute hic locus aliquatum obscurus, sed aliquid luminis asseremus,ubi o hos modos sigillatim exponemus. Quod subdit At mors non aeque inde sequitur,neque etia si sequatia duo notat, & eiusmodi casum non similiter perniciosum esse in posteriori parte, ut in priori: neque pariter morte afferre, Ubi ad interitu praecipitat,hoc est,non eode tepore sed maturius decedere,quibus anterior caluariae pars incisa est,ut supra quoq; demostrauit cum de ea loque retur,tardius quibus posterior. Causa in aperto est,cum priori parti plus cerebri subsit,& id, quod subest noxa magi ae celerius sentiat.os aute,quod in pesterioxi parte est ut antea dixit diuturniori tepore pus cotrahat,& ad cerebruet

103쪽

ση H I P POCRATES

traffundat. Ad1ecit haec, ut ex natura loci n5 modo indiciu vulner1s & curanta idi rationem colligat, sed prognosticationem quoque atque haec ipsa ad inue stiganda naturam partis etia coducit,quo nomine ab Hippocrate hic traditur. - Vtura quae nudato osse in plaga conspicitur, quacunque parte capitis vul-- D nerati telum suturae insederit, ad resistendum & 1ctui & telo infirmissimiri est, ut quum maxime, ubi regio Inter frontem &verticem,qua caput 1nfirmi D,, simum est,percussa fuerit ad suturas,quas telum attigerit. Quum capitis natura proponeret, ut inde eius affectu co nito possemus &opem afferre,& quod futuru esset pr dicere,de suturis primo tractauit, postea ostendit ex partibus ossis,quamam periculosius laedantur: nunc ad suturas re- 16 uertitur,s1militer periculu ostendens: ait enim eum locu,qui suturis cotinetur valde imbecillum esse ad resistendu tam ictui, i telo :addit aute maxime infir mas esse eas suturas,quae sunt inter Dotem & verticem, quam partem infirmis simam posuit.quod clarius est,quam ut disputationem postulet mam quis dubitet, si1 sutura per se infirma est,infirmum item os,quod inter frontem & verticem, ubi haec in unum concurrant, locum infirmissimum fore. quamobrem infra quum agit de sectione ossis,cauet, ne ibi secetur,ubi sutura est. - TVlneratur autem caluaris os tot modis, suntque uniuscuiusque modi vul-- V neris, species fracturae plures. Hactenus caluariae natura,quod a s suturas pertinet, atq; ossis habitu & fir L omitatem prςfatus,ad eius iam affectus aggreditur, affectus inqua sub ictu incidentes nanq; hos duntaxat operis inscriptio pollicetur quoru varios es. modo; scribit & sinsulos diuidi in species plures. modos hic intelligere debemus quas genera seu differentias ipsoru affectuunt: sic enim vocabulust isse, id est, modus a Galeno exponitur in libro de officina medici, ubi hunc Hippocratis

locu adducit. inquit igitur Hippocrates caluariae os tot modis vulnerari, quot proxime subi jcit. Sed,quum res per se difficilis sit,& locus admodu corruptus, atq; obscurus,ne laboremus simul in re ipsa aperienda,& in verbis Hippocratis enodandis,satius arbitramur aliquantisper ab Hippocratis oratione digredi modos singulos enarrantes,deinde ad eam reuerti. Io Caluaria sicut infra ex Hippocrate colligitur pro teli 1ctus atq; ossis varietate varie frangitur: Galenus tam in libro de morborti causis, si in sexto de ratione curandi eius rei tria talum genera proposuit,ubi videlicet, caluaria colliditur, finditur,vel ita inciditur,ut in osse appareat,qua telu insederit. Nonulli plura alia adscripserunt,quae ad illa tria quasi partes ad genera,aut quasi coposita ad simplicia referuntur. Ρrimu ergo fractur genus apud Galenu est, ub1 os coll1ditur,quod pigrunque accidit tenera aetate sub telo gratii ac retuso. Teli autem nomine nunc intelligi volo, non modo id, quo alter alteru vulnerat, sed quod super hominem incidit, vel super quod ipse cadit. atq; hoc genus proprie dici fractura non deberet: no enim frangitur os,sed potius deprimitur,sub fractura Qtamen coprehenditur,quatenus aliquo modo continuu soluitur,quod malu in osse fractura nucupaturiquare infra quoque ab Hippocrate collisum os ad fractum, uasi species ad genus refertur. Alterum fracturς genus ponitur a Gale no quum os finditur, idq; similiter graui telo ac retuso accidit,& fere ubi aetas 1nduruit. hqc aute duo mala collisum, scilicet & fissiim non ita fiunt 1ia posteriori parte ob crassitudine ossis,ut ab Hippocrate docemur. at roget quis quo

na pacto hoc genus simplex sit, cureturq; Galeno in sexto de ratione curadisssiim

104쪽

DE VULNERIBUS IC A P. Osi fissum simpliciter quod minime collisumst: quum Hippocrates no possesn- di os velit, nisi collidatur. Huic dubitationi optime occurremus, si queadmodii Paulus AEgineta scribit os & leuiter & grauiter collidi intelligamus: graui enim ac retuso telo ita vehementer os interdit colliditur, ut quasi plumbeu vas deprimatur: interdum ita leuiter,ut parvipendi res debeat,& nullius mometi existimari. Ergo ubi os finditur, necesse est collidatur, quum idem telu collidat simul & findat,sed ita leuiter interdu colliditur, ut quasi collisum n5 sit ad

rimam uniuersa curatio dirigatur. Galenus cuius cosiliu & ad perfici eda,quae ab Hippocrate tradutur,& ad curatione intendit, hoc ppellat simpliciter fiat o sum quod fissiun simul & collisum dicitur ab Hippocrate, qui non curatione, sed ratione vulneru capitis exquisite persequitur. aliud os, quod grauiter coliali sum est,no solum ut fissum a Galeno curatur,sed ut fissiim simul & collisum. quin & Hippocrates,quum ait quo telo os finditur, eode etiam colliditu addit plus minusv no enim semper eodem pacto,sed nunc amplius, nuc minus colliditur. Tertiu fracturae genus tradit Galenus, cum os inciditur, sic, ut in eo teli vestigiu relinquatur, hoc leui telo fit atque acuto, quod interdu summam partem,interdu alte os diuidit,nonnunquam ita ut testa resoluat: perinde ac si ascia ligni fragmetu abscindatur,prcsertim, si 1ctus a latere fuerit. vocatur autea iunioribus siquidem μορ- graece asciam significat. haec de so simplicibus fracturis. Restat ut cuncta alia,quae a varijs auctoribus traduntur, ijsdem comprehendi demonstremus aut constare. Nonnunqua fractu os desidit, sic ut cerebri membrana urgeat,qui fracturς modus ex duplici genere coponitur,ex colliso & vel ex fisIta,vel ex inciso : duo enim exigit,alterum,ut os deprimatur: alterii ut ab alto,quod naturaliter habet, separetur: alioquin subiectam membrana haud premeret. Telu itaq; graue sit oportet, ut deorsum os subigat,neq; interest,acutu ne sit,an retusu: acuto inciditur os, & ab alio separatur, sic,ut deorsu ferri possit: retuso finditur, sic, ut ab alio similiter abscedat, ac si incideretur. patet igitur hunc fracturae modu duplici genere costare,cum os collidatur,& simul,seu findatur,seu incidatur. Iam vero os,quod fractu de-3 o sidit,modo membrana urget,modo in plura fragmeta perrupitur, quae membranae,pariter inhaerent,hoc illud ἐπιώρωμα graeci nominarunt. Euenit etia interdu,ut os,quod fractu deorsum copellitur,simul cu telo sursum reuertatur attollaturququod malu Galeno auctore κα-ωm vocatur:καμάρα enim ut

ipse octauo de usu partiu indicat) caua orbis partem significat: quomodocuq;

hoc accidit,ex duobus ut retuli fracturae generibus coponitur. Superest alius fracturet modus,qui ex rimaru genere est,quum plaga in una parte cospicitur,

sed altera fissa est,in qua nullum plagς vestigium apparet, huiusmodi fractura

graece OG Mim sue αποκόαum nominatur. Haec sunt fractur genera,quae vel a

nimo cocipimus vel scripta inuenimus. singula aute ut ostedimus ad tria illa o simplicia reserutur. Nuc quod ad Hippocrate attinet,scire covenit pr ter tres modos simplices ex nuc propositis binos alios hic adscripsisse,aded ut quinq; in uniuersum receseat,fissum: collisum: tertiu, cum os deorsum subsidit: quartum,cum inciditur, seu telu summa partem violet,seu alte penetret, ac siue os incidatur talum, siue incidatur, & vel findatur collidaturque, vel solummodo collidatur: quintum,quum finditur alia parte quam ubi plaga se ostendit. His

quinque modis complectitur omnes differentias, quas supra narrauimus. nan

i que ex duabus,quas videri potuit omisisse, una cum fractu os attollitur, sub eo

105쪽

modo compreheditur,quum fractum desidit. quoniam quod attestitur ut dita iximus ante necesse est desedisse: altera, ubi ita inciditur,Vt excidatur,& fra gmentu inde recedat,speetat ad eum modu,quem quarto locoἹ1arrauit. Abu de itaque singulos fracturς modos exposuit, neq; contentus tribus 1llis simpli cibus, ut perfecte rationem Vulnerum capitis indicaret, compositos etiam ad

didit quod non fecit Galenus,cuius suisse propositu diximus, no vulneru differetias persequi,sed, quod in Hippocrate desiderabatur adi j cete, & ad curatationem intendere: ad id autem abunde fuit ternos simplices modos narrasse. Addit unicuique modo species coplures,quas ab ipse audiemus .inquit igitur. FInditur os vulnere: ubi autem findatur, necesse est collidi id, quod iuxta ri i omam est, siquidem quo telo os finditur,eo de plus minusve etia colliditur,

- idq; dum finditur. Hic est unus modus. Species alite rimarum variς sunt,non is nullae enim tenuiores sunt,nonnullae tenuissimς ita,ut minime conspicut sint, i, nec ab ictu protinus,nec quibus diebus afferre opem liceret idque homine adis interitum priecipitat. Contra aliae crassiores didatiores,ali latissimae: qu damis longiores,quaeda breuiores: quaedam rectiores, quaedam rectissimae, aliae ma- ,, gis aut minus flexuo monullae in summo, nonnullae altius descendunt, non-- nullae per totum os usque ad imum penetrant. Primum fracturς modu,rimam videlicet, his verbis persequitur. docet autefindi os non posse nisi collidatur: telum enim,quod sndit, etiam collidit: hoc Loautem ut supra indicauimus graue sit & retusum oportet: quod ipse quoque in sequetibus declarabit,ubi praecipiet requiri ab homine,quo pacto percus1us

fuerit,ut inde noxae genus intelligatur. hoc tam e no vi perpetuu,sta, ut quod

pherunq; euenit,accipiendu est: quoniam ut subdit si plaga ad suturas sit qui locus est imbecillior,quum os inciditur: potest etia sndi, quavis id telo acuto

fiat atq; hoc est,quod supra diximus caluaria no solum ob ictus ac teli,sed osesis etiam varietate varie laedi. Rimarum species varias subiicit: quod spectat ad tenuitate,& si tenues sint omnes, non tame ita ut nullu sit inter eas discrimen: quoniam nonullae crassiores sunt & lati oes, nonhuli latissimς,quantu videlicet, rimς ratio patitur,quae perpetuo tenuitate postulat,nonnullae contra aaeo 3 o tenues sunt, ut neq; ab ictu protinus, nec quo tepore curari possent se os edat, quaeres homine interimit. Quod Paulus etia testatur, qui rima tenuissimam dictam a capillo si, quum lateat, ac propterea non attendatur, prodidit hominem occidere. hunc autem Hippocratis locu in grςco codice admodum corruptu ex eodem Paulo restituimus.reliquet species rimarum in aperto sunt. Ollidi etiam os potest, quavis in suo statu seruetur, & colliso rima non ac . cedat: hic secundus. collisi vero species sunt plures: na plus minusve col-

liditur,& altius ac totu os, vel 1ia summo magis & non totum,&plus, minusve

etiam quod ad longitudinem & latitudinem pertinet: sed nulla conspectu co-- gnoscitur qualis sit & quanta: neque enim,ubi quid collisum est, ab ustu pro- 4oia tinus,quod collisum est,& malum ipsum oculis patet: sicut etia osi e fisso non nullae ex timis,quae longius tendunt. Alterum modum dicit collisum, sub quo naturaliter os habet, & non finditur solummodo enim colliditur. Species collisi plures sunt, quae a principio

latent meque enim apparet forma & quacitas ipsius noxae,nisi tempore,quum os nigrescit. adi jcit in fine sicut etiam fisso osse nonnullae ex rimis quς logius tendunti ubi eas rimas significat,non quae prae tenuitate non apparerent,sed, quae

106쪽

DE VULNERIBUS CAP. 71

1 quae vel ultra plagam longius serutur,quas Galenus usque ad finem totas persequendas scalpro noluit, vel altera parte sunt, non qua plaga illata est, & sub xo modo in sequentibus comprehenduntur.

Esidit os a suo statu in interiorem partem recedes, in quo casu etiam fin ditur,alioquin minime desideret: abruptum enim fractumq; ab alio osse, is quod in naturali statu seruatur,in interiorem partem secedit: sicque necesse estis quod desilit etia findatur. Tertius hic modus, Desidentis ossis species sunt va-- riae mam & plus & minus ostis desidit: tum vel altius vel in summo magis. Hunc fracturae modu supra abunde explanavimus, que a telo graui,quod i o interdum acutum,interdum retusum erat, fieri clare diximus: colligitur autem hanc fuisse mentem Hippocratis ex sequentibus, ubi telorum genera exequitur: sub telo enim graui ac retuso voluit os desidere,ideq; sub acuto fieri coit stat, ex eo, quod subdit de modo fracturae, quum os inciditur, ita ut telum per totum penetret rin quo casu inquit,si incisum os deorsum compelleretur, esset

alius modus,ille scilicet, sub quo os desidit,quas non differat, nisi se in hoc os

deorsum compellitur,in illo statu seruat naturalem, sed in utroq; os inciditur, a telo nimirum acuto, quod in eo modo graue,in hoc leue est id,quod clarius

infra os edit quum ait Dos quod siue fissum siue incisum desiditJ . Speci& huius modi sunt pro osse,quod deorsum magis vel minus compellitur. L o A D sede teli,que incissi osse apparet,potest rima etia adiici,atque ubi rima ,, sit, plus minusve os necesse est collidaturi quum qua parte rima inciso ossii, adiicitur, eadem collisum ei, quod incisum & fissum est. Quartus hic modus Potest & collidi os quod inciditur, quamuis nulla colliso,incisoq; rima super - ueniat. fit autem sedes teli in osse: vocatur sedes, ubi osse in suo statu mamenteis videre licet, qua parte telum insederit . uniuscuiusq; modi species sunt coplu- , res nam quod ad fissum & collisum pertinet, siue utraq; sedi adij ciantur, siue,, collisum duntaxat,varias esse utriusque species iam diximus. Sedes autem per , se longior est,& breuior recta magis vel in orbem iuuntque huiusmodi multae - liae species pro teli figura: na & alte magis aut minus descendit,& angustior

3 p est,aut latior aut latissima. Aut prcciditur os,b c aute noxa cuius cun ue lon-- gitudinis ac latitudinis fuerit ad sedem refertur: modo alia ossa, uae sic incisa, sunt, naturaliter maneat, nec quod incisa sint a suo statu in interiorem partem in compellantur .sic enim sedes non amplius esset,sed os desideret. Sive unu,siue tres nunc scribat fracturae modos,res ita habet. Inciditur os,

ita,ut teli vestigium remaneat, quod fracturae genus appellatur ab Hippocrate Myρα, id est, sedes,quum ut ipse inquit appareat in osse, qua telum insederit: fit autem ut dictum est)ab acuto telo, quod de ipse in sequentibus,& Galenus in commentario in libru de fracturis memoriae frodidit, quum sub telo acuto incidi os dixit, atque id malum ab Hippocratem libro de vulneribus capitis

o nominari υραν, id est, sedem. Requirit autem sedes, ut incisum os nullo mo do ad cerebri membranam inclinetur: nam tunc os desideret,qui est alius fracturae modus supra expositus. hic aute de quo nunc agitur in tres diuidi commode potest quoniam sedes interdum aliis modis iungitur,interdum sola est: iungitur alijs modis quum os,praeterquam l inciditur, etiam finditur,in quo casu necessario colliditur. antea enim monstrauit,ubicuque rima sit,ibi os etiacollidi, atque hic erit unus modus. interdum quoque sine ulla rima incisum os

colliditur, qui est alter modus. Flut autem haec varie, pro toti discrimine, quod

e iiij

107쪽

non modo acutu est&incidit,sed etia graue,es,Vt collidat, & osse duro rima , afferat prςsertim quum ictus vehemens fuerit. At Vbi sedes per se erici. rtium

a s ρ oars ossis tantum violetur,sue os praecidatur,ita, ut telum per totum penetret. quod Virium HippocrateS appellat quo vocabulo

utitur, quum vulnus alte descendens significat, Vt in libro quoq; de ulceribu ostendimus. Possunt ergo hi tres ad unum, nempe ad sedem reserr1, postant &ouasi tres sint numerari. Verba Hippocratis Varie leguntur,nos hanc lectione qua proposuimus,magis probamus, i Omnes hi sub sede,quae est quartus Da Iure modus,comprehendantur. Postremus,qui adhuc restat,quintus est: nam siue sedes isicta alijs modis sit,sive sola, ac seu penetret seu In summo sit tamen i 6

sedes est atq; unus omnino fracturae modus. Nonnulla autem ex antiquis exta

emplaribus in fine modi postremi, qui proxime sequitur, habet fatque hic est septimiis modus eade exemplaria, quum Hippocrates dixit potest etia collidios quod inciditur,quamuis nulla colli se incisoq; rima superueniat habet atq; hic est quintus modust si cui magis haec lectio placeat, poterit hunc quartum

modum sedem videlicet,in tres diuidere.quemadmodu monstrauimus. atque

hac via ille qu1 subi jcitur, septimus erit. Species eorum clarae sunt, nam fissi &eollisit supra positae sunt: sedis autem per se, siue telum per totum os penetret, siue per partem , species variae. sunt, pro teli figura : tum prout plaga fuerit

longa,lata atque alta.. T Rangitur caluaria sub vulnere alia parte,quam ubi plaga est, atque os nu-- 1 datum, quintus hic modus,quod infortuniti ubi accidit, nihil est quod tu

is uare possis, quoniam, ubi hoc malum sit, nulla via deprehedere licet, homo ne - id patiatur,aut qua parte caluariae. Hic est postremus fracturae modus, quum plaga in una parte est, altera os finditur. Soranus, cuius scripta de vulneribus capitis adhuc eXtat,voluit,que admodum in vitro ita in osse capitis, ictu unius'artis, no Alum alteram findi, sed contrariam. quam sententia reprehendit Paulus A gineta, neq; enim credibile existimat percussa una parte eam findi, quae contraria estrueq; similem iudicat caluariam vitro,quum fisc plena,id inane sit censet autem euenire,ut 3 o caput pluribus partibus percutiatur sed in una plaga se ostendat, in contraria nullii plagae vestigiu relinquatur, in qua deinde ab sic essu orto atq; inciso rima 1n cospectum venit.Nos quicquid nostrates medic1 dixerint Paulo AEginetae potius subscribimus,quum eidem Galenum ipsum fauente videamus. Vo luit enim in nono de usu partium caluariam non solidam, ac sine suturis facta, ne percussa Vna parte, magna ossis portio violaretur, quod eueniret, si selida

effeci essiciunt ergo suturae, ut ictus,quum unam parte laedit,alteram,quq ultra suturam est,non offendat,sed noxa terminetur ad ipsam futura. Quare si malum quod ab ipse affertur,vltra sutura non pertinet, multo minus contrariam partem vexabit. Hippocrates aute non loquitur de contraria parte,sed de alia η οac diuersa,quae ut findatur,non raro euenit ijs, qui in capite vulnerantur: telo

enim plaga fit,& os nudatur: non longe autem a plaga modo in hac, modo in illam partem os frangitur: quod etiam in assere accidit, qui, si malleolo fer1atur non finditur,qua malleolus attingit, sed iuxta: atque hoc agit Cornelius Celsus, cum inquit fieri posse,ut alia parte ictus fuerit, altera os fiderit. Quod autem ait nulla via deprehendi posse,an homo id patiatur,aut qua parte manifestum est,quadoquidem ea regio tecta est, neque nudar1 debet, quum nullum

108쪽

i tum sit indicium,quod, ubi rima sit,denuciet,nisi procedente tempore, quum

superiecta cutis intumescit, ac ubi no nudetur, nulla ratione dignosci hoc malum potest,nec quam partem occupet. Fit etiam interdum,licet raro, ut exsuperiori loco cadetibus aliquid in cerebro, vel in eius membrana rumpatur,te

ste Galeno in secundo de compositione medicamentorum ad singulas parti culas attinentium, quamuis cute integra & osse, ut docuit Celsus. hic casus ab Hippocrate omittitur,quoniam eos solum persequitur, in quibus os nuda tum est,ut infra patebit. I N his fracturae modis ad sectionem veni edum est quum os colliditur, siue - 1 res lateat,sue in aperto sit, atq; ubi finditur,seu rima oculis subiiciatur, seu is minus appareat. Plaeterea,quum os inciditur sic, ut teli vestigium in eo relinio quatur & simul vel finditur, & colliditur, vel sine ulla rima colliditur, in hoe is fracturae modo ad sectionem confugiendum:id autem os, quod a suo statu re si cedens desidit, raro secandum est, & quae maxime desidunt, & maxime peris rupta sunt minime sectione requirunt. Ad Kaec neque sedes teli ubi os no finia ,, datur & collidatur,secari debet: neque idos etiam,quod praeciditur,si incisiori magna fuerit & lata,nanque haec & sedes idem est. A fracturae modis,quos sigillatim enarrauit,ad curationem transit, atq; ad eam primo quae manu adhibetur, nempe ad sectionem ossis, indicans quibus r. o modis ea coueniat, quibus aliena sit. quod vivia cum ratione intelligatur, antequam verba Hippocratis exponamus, secandi causam demonstrabimus . In

curatione stacti ossis cauendum est in primis,ne & in osse,& in partibus, quae vel ipsum tegunt,vel eo de teguntur,sanies colligaturali c enim ibi subsistens, quoὸ maligna sit, cucta corruperet. Quocirca Hippocrates ad fracta membra iuncturam illam ex binis fasciis adhibuit: eo c5silio, ut quicquid in vitiata se-ge collectum esset,expelleret simulque prohiberet, ne quid aliunde concurrens causa insamationis esset. id, si in capite fieri posset nihil antiquius. at quoniam per capitis habitum fascijs a vitiata sede transfundere saniem ad alias,&aliu-

de cocurrente reprimere no licet, prriterquam in fronte ut ipse infra demon-3o strabit secari os voluit, ut patefacta membrana, exitus detur materiae, quae in ea recepta est.quod si ad membrana nihil coqueret,ipsam aperire Galeno auctore superuacuum esset. Sedin compluribus fracturς modis sanies ad membranam caluariae subiecta concurrit: facile enim deorsunt fertur. Ergo, ut spa-cium sit ad extrahedam saniem excogitata est sectio ossis. quare modi fracta-rae,qui tales sunt,ut cerebri mebranam per se patefactam exhibeat, sectionem non requirunt:ea tantum fractura secari debet,ubi sanies, in membrana cerebri collecta, exitum non habet. Recte igitur Hippocrates, quum os colliditur aut finaitur,siue in aperto vitium sit,sive lateat secari os iust,quum in his ca sibus non sit, qua sanies excedat: neque enim aperta est membrana. Quod si o caluaria incidatur quem fracturae modum sedem vocavit & praeter sedem, vel collidatur tantum,vel collidatur simul & finaatur,aeque etiam secada est: quamuis enim sedes, ubi telum per totu os penetrauit,saniel exitum praebeat, non tamen uniuersae, quum sub alijs partibus,quae fissae sunt & collisae, sanies coeat, quae nisi membrana patefacta extrahi non potest.quare tunc quoque adsectionem veni edum. Os vero quod fractum desidit,sectionem raro postulat, praesertim,quum maxime perrupitur,maximeq; desidit: satis enim spacij habet ad saniem educendam, & per se,& quum citra sectione eiusmodi os ad id

109쪽

7. HIPPOCRATES

facta sorcipe demitur. na & demi alioquin deberer, si cerebri membrana punia igeret: aut certe attolli, si eandem comprimeret etiam si nulla sanies esset. Saepe autem ita perrupitur, ut possit sine ulla sectione evelli, aut ab ipsia natura ei jci, quemadmodu Hippocrates infra demonstrabit, quum sub1j ciet ossa,quae magis abrupta sunt, minus periculosa esse. Hoc igitur sibi voluit, quum inquit, quod desidit raro secandum est . Per se aute sedes sectione non postulat,non

quo semper os hiet, quantu ad extrahenda saniem oporteret,quum interdum, per totu os non penetret sed quo,Vel nihil ad membrana confluat, quod verita smile est, cum leui ustu telu similiter leue summa caluariae partem incidit vel, si eonfluit ut probabile est) quii in telu maiori impetu alte per os totum desce - 1 cidit exitum habeat, potissimu si sedes,amplior ac latior fuerit . quam sentetiam comprobant verba Hippocratis,qui os incisum sic, ut telum non penetret,ait sectione non egere quandoquidem nihil in membrana receptum est: id etiam euenit, ubi rima est,quae usq; ad membranam non penetret: tunc enim ut infra patebit a sectione desistimus,quii in rima finitur: quia,quum os totum non finsitu probabile est saniem super cerebri membranam no colligi. id autem, quod ita inciditur, ut telu per totu penetret,si sedes magna fuerit, & lata, aeque voluit secandu non esse adiecit autem fmagna dc lata quoniam,si non hiaret, quantum satis emet ad saniem essendenda, amplianda esset. censet enim sub eo ictu quo totum os inciditur,omnino saniem ad membrana ferri , quae dilatata 1 osede necessie est,educatur. Igitur,ut rem summatim colligamus Hippocrates ex quinque modis fracturq,quos proposuit, quintum omittit, quum nec sectione, nec alio remedio curetur,ut pote,qui lateat: ex alijs in primo & secudo,scilicet,

ubi os fissium & collisum est,secati debet: tertius quum fractum os desidit, raro sectionem exigit. superest quartus,quiim os inciditur, in quo adhibeda distinctio est: nam, si incidatur,& simul findatur & collidatur, vel collidatur ta-tum,tunc aeque sectionem postulat: si solummodo incidatur,vel totum inciditur,vel summa pars,in hoc casu, quum nulla sanies in mebrana colligatur, sectio superuacua est,in illo si sitis hiat omittenda,alioquin secadum. Hinc patet quanto in errore versentur,ptarique ex nostri s*culi chirurgicis,qui,ubi os 3 oincisum est nulla distinctione adhibita adsectionem veniunt, frustraq; aegros cruciant, & in periculo vitae constituunt. perpetuo autem sectio,vbi necessaria non sit,vitanda est, ut plus in osse propugnaculi cerebru habeat, si habiturum

fuit eo exciso. At non solum decipiuntur, quum os secant, quod secadum non est sed,quum ex eo, quod eijciendum est, maiorem modum auferul,quam ne cessir sit,& eo magis apertam cerebri membranam periculose relinquu osten tantque ampliora fragmenta complura quae a caluaria detraxerunt: eoque sibi plus praestitisse videntur, quo plus ossis substulerui. Quantu vero demendum sit, Hippocrates non tradidit,sed ex Galeno & Cornelio Celso colli itur.quarem optime intelligemus,si causam,cur detrahatur, animaduertamus. Hippo - ΑQcrates ut videmus non alia de causa os secat,nisi ut detur exitus cerebri mem branam lidentibus. Sed sicut diximus detrahendum etiam os est, quavis non secetur,ubi membrana comprimit aut Pungit, vel ,ubi fragmectum aliquod itὲ .

ab osse integro diductum est, ut solidari amplius non post id clarius esti ut

ab Hippocrate exponi debeat, qui brevitati maximὸ studet. Huiusmodi igitur offa,neque serram, neque terebra postulant,sed tantiim aut forcipe prelie fa,aut scalpro circumrasa, vel praecisa euellutur. ergo,ubi secatur os, ut humor

110쪽

DE VULNERIBUS CAP. 7 s

i qtu cerebri membranam distringit, educatur,quam minimum ex eo detrahe dum est. exempli gratia: ubi fissum est, hactenus demendum est, ut rima hiet quantum curationi satis est. Celsus, ubi rimae ora alteri insedit, satis putat id, quod eminet,plano scalpro excidere si orae inter se coprimuntur,a latere rim , interposito digiti spacio terebra foramen facit, ab eoq; scalprum duabus lineis ad rimam agit,adsimilitudinem. C. literae sic,ut vertex eius a foramine,basis ad rimam sit: ac, si rima longius patet, ab altero foramine rursus simile sinum facit, ubi vero fractum os firmum sit, terebra in orbem perforat, & septa,quae inter foramina sunt scalpris excidit,quo pacto satis exitu praebet intus laeden tibus. Os autem,quod vehementer est perruptum, Galenus totum auferri iuC. sit, ubi rima longius pertineat, eam demi usque ad finem noluit, cum caeterisio rectae adhibitis nulla , inde sequutura sit noxa . callo enim increscente solidatur. id item os, quod deorsum insedit Celso auctore si circumpositae calua riae ex aliqua parte inhaereat,totum auferri non debet sed lunatus sinus facie diis est,& id quod cerebri membranam premit, lamina attolle dum, ac si quid spinosum est, praecidendum. Pectare autem in primis conuenit, qua parte capitis homo vulneratus sit, is num imbecilliori, & capillos iuxta vulnus intueri, nanque ubi telo incisiis fuerint,& in ipsa plaga cotineantur,verisimile est os nudatu esse, quod,quum L o euenit, asserendum est violatum fuisse a telo. Haec animaduerteda sunt dicen-- daque,priusquam manus homini ini j ciatur.

Inordinate videtur de vulneribus capitis tractare,quum proxime loquutus fuerit de curatione, quae manu adhibetur,nunc transeat ad indicia, quibus of sensae innotescunt,dein ad curationem reuertatur. Primδ enim debuit fracturarum indicia tradere,postea earum curatione exequi. Verum non idem ordo necessarius est in exercendo,atq; in docendo: dum medemur, non licet ad curatione aggredi, antequam malum suis indici js inhotescat, dum docemus,nihil prohibet,quiri primo de curatione agamus,postea de signis. satis enim est

naturam partis,& eius vitia ante curationem scribere. notae,quae malu signifi-3o cant,possunt ante curatione,possunt & a curatione demonstrari.ordo,ubi ne

cessarius est,optime ab Hippocrate seruatur, alioquin negligitur. Hoc ipsum fecit etia in opere de articulis ubi ante ostendit qua ratione prolapsus humerus reponatur, dein notas,quae prolapsum esse illii denunciant. Hoc itaque loco,quum ordo necessarius no sit,persequutus varios fracturae modos,quorum

alijs sectio conuenit,alijs inimica est,ut res clarior esset, proxime subiecit, qui sectionem postulent,qui ab illa abhorreant. nunc ad signa aggreditur,ubi co sideranda est coniunctio autem quum ait spςctare autem in primis couenit.JQuasi dicat, Verum antequam ad sectionem venias, spectare conuenit,& qu sequuntur. interpositis signis reliquam curationem adscribit, ubi illud etiam o animaduertedum est, quod quanquam in aliis affectibus curatio seorsiam a si gnis exponitur, in hoc casu adeo inter se implicatur, ut seiungi signa,& tradisne curatione non possimi.In sequentibus enim,ut fracturae specie deprehendat, plagam dilatat, scalpro os radit, atramentum inducit, nigritiem detrahit, uae omnia ad curatione pertinent, quamuis morbi quoque genus & modum gnificent. His ostesis in curationem duntaxat incumbit. Ergo ex notis,quibus malum depreheditur,nonnullas spectari voluit, antequam manus homini inijciatur,nonnullas postqua iniecta est. ante, praecipit, Vt qua parte caput Vul-

SEARCH

MENU NAVIGATION