장음표시 사용
141쪽
ris qua m maxime dominari λi Morbi, quos nobis autum se ιι aphor. nu S affert, viiij. aphor. habetur. stint hi. Febres quartanae
si &erraticae ; lienes ; aquae intecutem ,& tabes ;& stilis licidia urinae: & difficultates intestinorum: & leuitates se intestinorum: & coxendicum dolores: & anginax:&. anhelationes quas graeci astamata vocant. ilei, morbi comitiales: furores: atrae biles.1 Sed adhuc relinquitur dubium ab Archangelo Piccolomineo motum in ijs contiquos in ii de hum.Gal adscripto, exarauit. Is igitur dicit, si sensui acquiescere volumus, nos omnino iudicatu ros autumnum esse siccum, & in calore, di frigore inae qualem, cum tunc temporis modo calor,modo frigus percipiatur . Sed si rationes insequi voluerimus, tenet ipse;
nos Prorsus non posse non cohnteri,autumnu esse, ut Ver,
temperatum. Ad quod probandum mouetur duabuS rationibus, & auctoritate una Galeni, quas prorsus infrangibilςs ixenet; quasq. insolutas reliquit. Nos vero noti recedentes b antiquorum placitis, autumnum esse siccu; inaqqualem eo modo A quo ponit GalenuS, tenemus . qIiamobrem operaepretium facere duximus,siquae hune in re tam clara perplexum reddiderin. t, adducemus, siq. eis respondere conabimur. Sed antequam adponendas rationes istas deueniamus, illud prius notare debemus, nos loqui de autumnoin regione illa, in qua cetera omnia anni tepora, ratione acces sitis,& recessus solis per qualitates quattuor distinguiatur interse . adec vivertemperatum, aetias calida, . sic ela; hyems ver frigida, &bnmida sit . Modo hoc sic se habente mouetur primo hic vir tali ratione. In eadem distantia est sol, quoad
nos, in tempCre autumni, in qua est,etiam tempore vcris: Sed ver ratione solis dicitur esse temperatum: ergo Parim ter & antumnus ten,peratus erit. Secundo, ROs non sit, nisi cum aer temperiem sortitus fuerit . ut j. meteorolog.
dicitur ab Arist. iSed ros gignitur sole existente dicit Piccolomineus: in signis aequinoctialibus in vere,& autum
142쪽
no i ergo sicut ver est temperatum , pari pallio ' aut tum nus tempetatus appellari poterit,. Tertio adducit auctoritatem Gali qui j. de temp. scriptum reliqui Phoc pacto. - ς-p sequis hoc in mundci estonido, ac prout inelitas est , non prout peius, omnia sent disp'sita; probabilires sit plui ai Dquidem ex anni temporibus temperata esse laeta ; unum ' vero, si modo aliquid, Intemperatum. Ex quibus verbis concludi posse arbitratus est hic vir, si tria anni tempora
statuenda sunt temperata , autumnum esse tem eratum.
Sed quantum deceptus fuerit, tumὸn hac, tum in alijs otiam rationibus adducendis, ex iis, quae dicemus, omnibus palam fiet. Ad primam enim lillam rationem, si Avicennae dictis stare volumus facile responde bimus. Quod in eadem distantia reperiatur sol , quo 'ad nos in au
tumno, qua in vere dicitur esse, arguit quidem autumnuin ca lore,& frigore futurum esse temperatum; ut conces- sisse videtur,Auio ij.sentra 'd. Sed propter hoc non tol 'oc, i capistur, quin in siccitate dicatur esse expers teperiei . quae quidem siccitas ex praeexistentis aestatis temperamento adhuc immodica, excedense reperitur. Tu autem teneris ostendere, hanc eandem distantiam aequalem illum reddere in omnibus qualitatibus, si vis eum prorsus esse temperatum, sicut est ver . Si dixeris tolli siccitatem exstigore imminente, & quo quo paci o existente; non dissimili modo, quo humiditas veris ex constitutioite hy-
bbrna ei adiuncta, tollitur ex calore supraueniente ;& hoc modo, sicut ver ita autumnum temperatum reddi: tqnc dicam cum Avicenna, non adeo posὸ frigus in tol- ilenda siccitate, quantum potest calor ad imminuendam qualitatem aeris humidam. cum omnis calor exsiccet; non autem omnis frigiditas humectare habeat. quare facillime ver ex humido ad temperatum reducitur, moderato calore exsiccante. quod idem in autumno contingere non potest . Facilius enim est exsiccare , quani humectare . Relinquitur igitux omnino autumnus in qua-
143쪽
litatibiis passivis distemperatus. & hoc paeto nulluni
est argumentum Piccolominei volentis ostendere autumnum in oninibus qualitatibus, eo modo, quo ver, esse te peratum. Insuper non defuerunt viri clarissimi, qui ne quaquam credere volueriat,ex eadem distantia solis, quo ad nos,in tempore veris,& autumni, posse argui autumnii
in qualitatibus activis, calido, scilicet, & frigido, temperatum esse . cum non sufficiat dicere ; idem est agens eodem pacto propinquum, vel remotum: ergo&idem effectus . cum praeter id, requiratur etiam eadem dispo sitio inpatiente. Quamobrem cum aeris dispositio mare tumno, sit longe diuersa ab ea, quae tempore veris reperitur, non potest prouenire eadem temperies in ambobuS temporibus. Nam tempore autu iani aer dicitur effernaxime rarus, ac subtilis: adsti scipiendam vero quamcunq. impresssionem qua aptissurius. N eam ob caussarn euenit; quod recedente sole a nobis,statim inducitur frigiditas in autumno. admisso iterum calore ,& sole, in-iealescit mirum immodum aer. In vere vero res longe se- icus se habet . quod ex eo manifestissimum euadit, quod nulla inaequalitas,quo ad calorem,& frigus percipiatur. Non valet igitur , est eadem distantia solis , quo ad nos, ergo eadem aeris qualitas. quia non est eadem aeris dispositio in utroq. tempore ad suscipiendum calorem, &temperiem. Quae , cum ita sint, quis est, qui non videat huius viri hac 1n re manifestissimam deceptionem Θ Sed transeamus ad secundam ab Aristotele desumptam rationem. Quae,dato etiam, quod Arist.diceret; rorem fieri, quando sol quod tamen ipse non asserit reperitur insignis aequinoctialibus nihil probaret. ostenderet enim 'haec ratio, & auctoritas Arist. ad hoc ut ros fat,opias esse nec intenso seigore, nec intenso calore, ut ipse dicit. Sed tranen concludendum non est , propter quod fit Rosin autumno; ideo autumnum, quo ad omnes qualitates, esse temperatum . quemadi nodum ver ese dicitur; quia
144쪽
potest stare; quod ros generetur tu quadam aeris costitiatione, quae nec adeo erit frigida, nec adeo calida,quemadmodum in aestate,&in hyeme homines percipiunt;
quae tamen non erit temperata: immo in siccitate non pauco excedet interuallo . Praeterea etiam dato, quod
Arist.dixerit in signis aequinoctialibus, nil concluditur. quia si intelligit tempore aequinoctii rorem maxime fieri, quia maxime temperatus sit aer, hoc pacto constituet autumnum temperatum, quo ad minimam partem sui . quia exactium aequinoctiu ad multos dies no extenditur. Demus etiam tunc temporis exactissimam aeris temperiem inueniri, hocq. ad plures extendi dies, nocte'. erit ne propter hoc dicendum totum autumnum esse tempe ratum Z minime quidem iudicio meo . praeterea etiam si principium autumni esset temperatissimum,& adhuc
magis; qua veris initium ; quod saepiss1me in nostra haeregione intemperatislsimum extat, nec ob hoc totus aurtumnus temperatuS, ut ver, esset appellandus Restat ut
ad Galeni verba, quae obiiciuntur respondeamus, in qui bus si cortex tantummodo considerabitur,ut fecit hic vir;
tria erunti costituenda anni tempora temperata; Vnum vero intempe ratum. concedatur ver, R autumnum esse temperata , quaero ab eo, quod nam aliorum aestatis
scilicet, & hyemis erit temperatum; quod ue illud, quod
dictemperatum ponendum erit Θ profecto ne verbum quidem, quod habeat ad respondendum, certo scio. Quisnam igitur sit sensus horum verborum declaremuS DOS, Calenus eo in l0co disi,utat contra antiquos asserentes ver esse calidum,& humidum;& hoc modo temperatum. quia credebant quaecunq. essent calida, re humida, ea, em & temperata esse , Aduersias quos dicit Galenus, tantum Histare hanc sententiam a veritate, ut potius syale Ponatur ver, illud anteperatissimum existere constε dum qisut . Cum tamen inconeuiens sit naturam in dispo-nςndis anni partibus tempora alia tria, constituisse tem
145쪽
perata; idest , talia ut minime letalia sint; ver autem
-intemperatissimum, & naturae humanae maxime incommodum,ac pestiferum . hic est verus horum vesborum intatellectus. Ne quis autem mirari possit me exposuisse temperata, idest, minime letalia; eundem videre pote tit Piccolomineum, qui propriam hanc, quam nunc Darraturus sum temperati expositione admisit, ubi de vere loquebatur. Regionem aliquam temperatam esse duobus modis dicere possiimus; uno quidem, quando nec calor frigus; nec frigus calorem ; siccitas ue humiditatem, aut e contra, humiditas siccitatem; nec aliquo alio modo una qualitas aliam superat, & vincit. Alio modo dicitur regio temperata, cum statis singulis anni temporibus singulae qualitates, quae in aere dominari debent,
praedominantur, inuentuturq.; adeo ut utar autem verbis Hipp. tempestiua tempestiuis reddatur temporibus. in qua quidem significatione non exquisite usurpatur vox temperata, prout unicuiq. patet. Quando igitur appellatiit Galerius alias tres partes anni temperatas, voluit dicere tales, & huiusmodi praeditas qualitatibus,vilminime letales esse dicantur . quod eueniet, cum tepestiua tempestiue certis quibusdam temporibus reddi contige
rit ;vt, scilicet, aestas sit calida, & sicca; quando ita se se habere debet. sic hyems frigida, & humida, quando eam
talemesse natura uoluit. & sic de singulis. Igitur inconueniens esset naturam fecisse haec tempora, hoc pacto taoptime interse disposita, ut exinde commode viverent animalia; ver autem intemperatissimum ,&letalissimu constituisse. ibi enim probare intend1t, quod si ver esset et alidum,& humidum, esset maxime pes i ferum,& vi'tae inimicum. Nullum igitur faciunt negotium hae ram iones ad autumnitemperaturam in dubium reuocanda.
quae fuerunt ab hoc homi ne tanti faetae, ut has soluere praetermiserit, rem l . sub dubium adhuc reliquerit, ad quas haec pauca sitfficiat dixisse.
146쪽
III e autem inualente bilis refrigescens minuitur, pituita uero rursum'ex multis pluuijs, at q. et id ex longis augetur noctibus.
In ostendendo incremento, & decremento humorum per anni tempora vis est Hipp. veluti circulo. in id enima quo incipit, desinit. ab hyeme enim, & a pituita auspicatus, in eadem etiam sermonem suum concludit. & ratio cur bis de hyeme verba fecerit est . quia cum superius tempore hyemis ostendisset solum fieri augumentum pi'tuitae, cumq. sibi proposuisset,&etia decrementum hu morum ostendere velle, ideo necesse fuit in hyemem desinere; ut bilis minui per id tempus demonstraretur. Sed ex Hipp. verbis hoc in loco poteriti quis instare tali pancto. Superius omnis auctionis, do diminutionis humorucaussa relata fuit in similitudinem , quam habent interseanni partes,& humores . & hoc praecipue ostensum est, eum de pituita verba haberentur. At nunc alias videtur huius rei caussas assignare Hipp. cum dicit pituitam rursus augeri tempore hyemis ex multitudine pluuiarum, &ex longitudine noctium. Insuper si vera sunt, quae dixit hie Hipp. manifesta aderit hoc in loco cum Galeno controuersia . qui j. aptior dicit. Somnos fieri longis imos i s. po. tempore hyberno, propter noctium longitudinem. & asserit istud non parum conferre ad omnes operationeS na
rates . Modo his stantibus dicam ego & concoctiones adiuuari ex longitud1ne noctium per hybernum tempus; eum somni sint longissimi. quare multo minus deberet augeri per id tempus pituita. Ad has obiectiones facilis est responsio. Non ut innuat diuersam caussam a frigiditate, & humiditate hyemis ad generandam pituitam diuexit Hipp,pluuiarum multitudinem, & n octium longitu'dinem . Sed ut hasce qualitates in ea tempestate reperi-
147쪽
r emonstraret, ut ait Galenus humidam enim esse hyemem ostendit ex multitudine pluuiarum. Diigidari vero ex longitudine noctium. Siquidem cum adeo sunt longae noctes, sol magis recedit a puncto verticis captis nostri, quem Zenith appellant. e cuius longitudine
aer ambiens maxime frigidus fit. prima igitur obiectio nulla est. Ad secundamdicimus . non ob id pituita a geri hyeme dicitur,quia noctes sint longissimae:sed quia tempus istud est frigidum,& humidum. neq. pariter hy-berno tempore adiuuantur concoctiones per longitudinem noctium : sed propter somnos, qui longissimi fiunt. adeo ut in i3s, qui tanto somao non utuntur, noctium protractionem magis facere ad pituitam augendam , quam ad conc0ctionem, &ad operationes naturales optime perficiendas manifesto conspiciamus. ut hic apud Hipp. dicitur. corruit igitur non minus S secundu obiectum. Galenus in expositione Hipp. aduersautem sibi in tu 1r phox dicium reuocat, cum scripserit j.aphor. Ventres hyeme,& vere natura calidissimos esse, & somnos tunc temporis Iongissimos fieri, &c. Ex quibus concludit, quia melius concoquunt, plures exhibendos esse cibos,quam per alia tempora. At hic dicit pituitam per hoc tempus maxime augeri . cum totu oppositum; si vera sunt, quatin aphorismis scripta sunt, dicere deberemus: Multas igitur tradit Galenus caussas, cur etiam quod ventres sitit calidim res nihilominus generetur pituita hybermo tempore,quax quidem, cum ex se clarissimae evadant, non connumerabo. Verum hoc in loco illud minime silentio inu luere volui, excellentissimum virum,& de re medica optime meritum, vidissensionem hanc inter hunc, & aphorismorum locum , tolleret , dixisse . quodqt ando Hipp.j.aphor. affirmauit, ventres hyeme esse calidiores,&c.
illud itellexisse de corporibus optime dispositis,& sanis. in quibus ratione caliditatis minime debet multiplicari pituita. hoc vero in loco, quando dicit pituitam mazi
148쪽
e augeri hyberno tempore, credidit hic vir Hipp. loqui. ide corporibus praeternaturam dispositis,& aegris ρ&hoc pacto solui controuersia. Quod quide quantum a veritate alienum sit, non est adeo ignarus, qui non videat. o nam enim pacto hoc in loco ostenderet Hipp. oqu de aegris corporibus p Praeterea cum instillitum sit huius libri velle demonstrare quattuor humores esse corporis humani elementa , quid turpius; quid ite a proposito
sibi scopo longius imaginari poterit; quamistud demon'
strare in corporibus aegrotantibus ; & de humoribus praeternaturam constitutis λ nihil mea quidem senten- . tia . Multa etiam protulit hic vir aduersus ea , quae dixit Gal. hae in loco ubi quo modo pituita existentibus ventribus calidis, augeri possit, caussas ostendit . quibus
omnibus libenter respondissem: nisi longe maiorem orationem requirerent, quam ex officio meo praestare possim. Postmodum illud mihi facile persuadeo, ut ex hac sua huius loci interpretatione, capere possint lectores, quantum valeant ea, quae aduersus Galenum dicit. In
quibus doctissimi viri verbis illud animaduertere lectori
res poterunt . eum, dum caussas a Galeno connumerata ad capita reuocat, praetermississe caussam,quae assignaritur a Galeno sumpta ex multitubine cibariorum . quae
quanti sit facienda, ostendit Alexadex siue Aphrodiseus, siue Μedicus ut volunt nonnulli)fuerit; qui ij problem. illorum, quao Aphrodisti nomine circumseruntur; huius negotii in multitudinem cibariorum caussam tantummodo refert. ut ex ipsius verbis, quae sunt haec, unus qui ... cognoscere poterit. Cur pituitam per hyemem ' nasci, augeriq. litum est. cum per id tempus parte in- 'teriore corporis simus calidiores, ut Hipp. imed. lib.aph. Vscribit oniam cibos, quos per hyemem largius su-, mimus,Venter minime cocoquere potes . ergo larga ista ς borum copia pressiis, calore insit0 quasi extincto pituimia Pςr restigerationem gignit . qui sanguis imperfectus V
149쪽
quidam non perperam potest appellari. Vbi connumerat Galenus cibaria, quae per tempus hyemis comeduntur, dicit, κω δε, καὶ κοχλίαν, και τυρον. Trincauelius notat se aliis in codicibus legis se hoc pacto,ηHβολους δε καὶ κοχλέας, κα ωα, κοὰ τουρον.
Itaque haec omnia perpetuo in humano habentur corpore . quae
tamen pro ratione instantis temporis particulatim ex natura gula nunc augentur, nunc imminuuntur.
Dictum est quattuor humores esse secundum naturam,& congenitos ; S a qualitatibus ambientis nos aeris secundum diuersas anni partes incrementum, & decrementum pati solere . nunc omnium,veluti epilogus, simi ver
ba haec; in quibus dicit Hipp.quod humores perpetuo in
corpore nostro reperiuntur ; qui pro diuersitate qualitatum circunstantis aeris augescunt . quando , scilicet, similitudine inter se concordes sunt & anni tempestates,&humores . & diminuuntur tunc temporis, cum sibi dissimiles silerint. & hoc eis euenit, & secundum partes an ni ; nam sansiliis vere ι bilis aestate augetur. & sic de ceteris . & secundum naturam . quod dixit Hipp.vel ad totum annum respiciens ; si enim totus annus esset pluuiosus, frigidus, & humidus, tunc humores vari j non augeretur pro diuersitate partium, &tempestatum ipsius anni, sed pro qualitate in aere per totum annum dominan-' te, humorem unum tantum augeri fatile contigeret. &sic non immutarentur secundum anni partes. Vel dixit
Hipp. secundum naturam, de partibus ipsius anni intelligens; quia non semper euenit ut ver sit caliduni,& humidum ; quemadmodum dicit Hipp. vel temperatum,ut ait
150쪽
Galenus, & tunc non est necesse , ut humor augeatur, qui tunc temporis soliuis est augeri; ut puta sanguis . sed pro diuersitate qualitatum modo urius, modo altar incrementum,& decrementum accipiet. Verba illa Hippi. κοπα κατα Φυσιν , intelligibiliores forsan efficietur, si latine vertantur. & secundum partes, & secundum naturam,Vt secerunt nonnulli. quam particulatim,& ex naturale ut dixit Trincauelius. Utroq. tamen modo di intelligi, & constare possunt vi X XXIIX l . .. Porro ut annus uniuersus omnium particeps estiani eati ν , - frigidorum; quam humidorum siccorum: nam nihil tisio unquam tempore sine hs omnibus, quae in hoc mundo sunt ,condi stere posset. Immosi uel imum quippiam desit, cetera etiam om' nia aboleantur . quia omnia eadem necesstate consituta sunt,
Quoniam superius dixerat Hipp. si contigerit hominς i=.teri aliquo eorum, quae cognata sunt, priuari; illico moriturum i idcirco illud in praesentia ostendere vult . ne quid abs'. probatione ab se scriptum relinquatur. Diuod ut commode faciat, nequaquam discedens ab anni similitudine, accipit eodem modo hominem humorum participem esse,quo pacto annus dicitur esse particeps quattuor qualitatum; calidi, frigidi, humidi, & sicci . Infert dein- de, quod sicut annus, non esset amplius annus, si aliquo horum priuaretur, ita & homo, non esset amplius homo, si aliquo quattuor humorum penitus priuaretur. & hospadio non solum ostendit dictum suum veritatem obtinere ; quando, scilicet,affirmauit; si aliquo quattvox hur morum dsstitutus fuerit homo,morietur; sed etiam noxia