Iacobi Scutellarii [...] in Librum Hippocratis de Natura humana commentarius

발행: 1568년

분량: 163페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

96 . In lib. Hippocratis

to , quo idem in aliis ostendendis usus est , scilicet, est medicamenti sanguinem attrahentis assumptione. Is suam ipse sibilollet ambiguitatem, si quae scripta sunt a Gal.lib.de purg. medic. facult.legerit. Quo in loco adini leniri quidem herbam, quae primo sanguinem ducat, aia ierit; sed eam inter medicamenta purgantia minime ascribi dignam iudicauit. sed potius inter letifera venena connumerandam censuit. quo modoq. baec fuerit in

uenta apud Thraces Bithyniam incolentes , historiam narrat . quamobrem minime illud usu apud medicos c5- paratum est, ut ad expurgandum sanguinem sanguinis

extractione per medicamenta V tantur. Merito igitur .

alio est usus modo Hipp. hoc in loco,de sanguine loquens, ac fecerit, cum de aliis humoribus verba haberet . ad

quos extrahendos, benigna, minimeq. naturae inimica inueniuntur medicamenta. Subiit nunc mihi in mentem

dubitatio, quae non paucam allatura sit difficultate huic Hipp.loco. de qua frequenter una locuti sumus doctissimus Cassola, & ego; quae talis est. Saepissime visum sti id in aliquo aegroto, exempli caussa, sebre quotidiana laborante, in aetate iam declinante constituto , anni tem

pore aliquantisper frigido existente, exhibitum ei fuisse

medicamentum, optimis apparentibus signis concoctionis in urinis, pituitam educendi virtute praeditum ; tamen ne tantillum quidem pituitae fuisse extractum; maximam vero copiam, aut bilis flauae, aut alterius humoris illud eduxisse . Vnde ergo prouenit hoc, cum omnia euacuationem pituitae iuuare debuissent; morbus, aetas, anni lepus, & humoris optima dispositio ad euacuationem λ Qtio pariter pacto, erit verum Hipp. dictum hoe in loco: propinato scilicet,medicamento, aliquem Par ticularem humorem educente, in omni aetate, in omni

anni tempore, illum necessario euacuari debere δ' Ad primum respondet doctissimus Cassola, hoc euenire rationesi,11ilitudinis, & affinitatis inter humorem peccantem, corporis

112쪽

de nati hum. Comment. 0

corporis habitum,seu temperamentum ; cum naturaliter

simile appetat simile, & simili gaudeat. & hanc ob cause

aliquando contingere, ut natura retento humore, quo gaudet , ad nutriendas corporis partes , propensior efficiatur, ad dimittendum alium flaccum, qui tunc non adeo usui ei sit is quiq. tempore praeterito, vel ratione con. Bitutionis aeris, vel ingestorum, aceruatus fuerit ;&tuc temporis aliquatenus forsan molestus existens. Ad si cundum dicerem, cum ea, circa quae medicina versatur, non sint sempiternae veritatis, & ideo quandoq. eueniat, quandoq. non, medicum non teneri multifacere ea, quae

Per accidens, & raro eueniunt: sed ad ea, quae ut plurimum fiunt, respicere; ut uniuersaliorem,quoad fieri potest, cognitione tradere possit. QEare cum multo plures sint casus, quibus ex exhibitione medicameli proprius humor, quem extrahere intendimus, iis,quibus alius,ex cre natur, ideo non immerito Hipp . ad id, quod ut pIuri

.mum euenit resplaiens: pronuntiauit, quacunq. aetate,& in omni tempore , proprio exhibito medicamento, proprium euacuari humorem. Quae omnia Ibi tota die,

Haec omnia protulit Hipp. vi quattuor humores adesse secundum naturam in corpote , demonstraret . cur potius dixerit Hippi quam diu facestatem atrahendi, ac uicis reddendist reatum habuerit; quam, donec xixerit homo, non absq. ratione quaeret quispiam nec enim ea tantum, uti vitam circumscriberet, scripfisse credendum . quo P .etu illis usus est Virgilius de Aenea.loquens. Qtiem si fata virum seruant, si: iuescitur aura Aetheria; nec adhuc crudolabus occupat umbris: iCum mos non sit, ut qui aliquid serio tradi ant, methai horis, & circumlocutionibus utantur. Sus ex iisdem verbiS,

Verum alia ratione , dubitauit etiamsi aIenus. Best Onrderunt nonnulli doctissimi, peritiss1miq. viri,Hipp. actio'nem, qua yita naxime conseruatur, quae q. vltima cum

Vita deperditur, propositisse, ut ostenderet deinceps tam

113쪽

98 In lib. Hippocratis

diu actionem illam durare, quamdiu quattuor humore gin se habebit. nulloq. eorum penitus priuetur. quod quidem signum euidens est, ad hominis naturam quattuor,&non unum solum requiri eorum, quae cognata sunt.

quoad aliquod horum , quae coguata sunt , priuetur; Ad eua cuationem exactam alicuius humoris, cuiuscunq. fuerit generis,mortem sequi,paullo infra edocebimur ab Hipp. o nam pasto cognata non int. Vt autem probet Hipp. humores quattuor esse in corpore nostro secundum natura, quod idem est, quod cognatos esse, & congenitos; tribus Vtitur mediis. primo ex diuturnitate ipsorum, qua ins corpore manent. quousq. enim vixerit homo, quattuor

humores perpetuo habebit .secundo a similitiidine c ausitae efficientis. ex homine enim genitus est homo; in quo haec adsunt, & perpetuo insunt. effectus enim in quantupotest, sui ipsius caussae assimilari debet. tertio a similitudine caussae sotientis, & nutrientis. siquidem donec in utero permanet homo, ex sanguine menstruo mulieris. quae quattuor in se habet humores; augetur, ac nutritur, Galenus in expositione dicit, opinionem eorum, qui solo sanguine nostram fieri generationem autumant, non adeo facile erui posse, sicuti sententias eorum, qui suc- corum aliorum unum ponunt . Quo stante dixerim ego facile etiam esse, dogma medicorum euertere, qui eosde humores, in simul cum sanguine , ad generatione, & nu tritionem admittunt. Qua in re, si pauca quaedam dixero,'ec superflua , nec a facultate aliena pertraclabo. Cur dixerit Galenus difficulter destrui poste, solum sanguinem esse generativum, ratio poterit haberi ex eiusde

quo in loco sanguinem ex moderato fieri calore affirmat; alios vero succos ab immoderato, vel excedente, vel deficiente intelligas: ,Hoc sic se habente, poterit quis soruanoptime affirmare,solo sanguine animal generari; ut pote ex illo humore, qui a caussa maxime secundum naturam

114쪽

denat hum. Comment. Is

eueniat. Ex humoribus vero ceteris minime;cum a cause .sa praeter naturali ortum ducere videantur. Responderem nihil impedimento nobis esse, quin ceteros humores admixtos cum sanguine, concurrere ad generationem nostram , affirmare debeamus ;&in corpore nostro se naturaliter habere. maxime si caussam finalem inspicere velimus. iuxta ea, quae dicta fuerunt a GaI.ij.de elem.lib. .

Cum enim in corpore nostro aliae sint partes frigidae, aliae calidae, aliae temperatae, aliae alijs qualitatibus praeditae; ideo necessarium fuit, hominem variis, diuersi'. donari succis, ac humoribus; qui qualitatibus illis praediti essent, ut ad has partes diuersas nutriendas apti

efficerentur. ad quas alendas, solus sanguis nec aptuS,nec sufficiens erat. Igitur opus fuit etiam concursit ceteroruliumorum . An modo sint a calore temperato, vel ne ; hoc non multum refert. quamuis & hoc negare possemus, &caussam eorum generationis, rebus, quibus alimur, tribuere. neq. propter hoc eos respuere tamquam omnino inutiles, debet medicus. Dogma igitur medicorum Verum, & inculpabile existit, sermo vero eorum, qui ceteris humoribus absq. sanguine utuntur ad generationem, nequaquam verus est. Habet item Galenus in hac expositione,communem esse non solum medicorum,sed etiam graecorum omnium sententiam, cum dixerit Hipp.bile,

intelligere de pallida, vel flaua . Nomen vero bilis simpliciter prolatum, intelligi debere de pallida tantiimo

quitur ibi secundum mentem propriam ; hic vero de modo, qtio voce bilis utitur Hipp. verba habet.

. Qui uero unum esse hominem autumant, in hanc mihi sentem-tiam idcirco deuenisse uidentur, quod eorum, quis piis medimc amentis, ex immodicis purgationibus periere, alios pituitam

115쪽

In lib. Hippocratis i

veilaeisse uiderunt, alios bilem ; unde quod quiseq. eorum in purgat euomendo interi sie intuitus est, id etiam esse hominem,exi- bimauit., qui sanguinem hominem esse autumabant, aliun- ldeductisunt, nsi quia in iugulatis hominibus sanguine pro mereobhnentes, id esse homini animam arbitrabantur . huiusmodi testimoniis, hi omnes in suis utuntur rationibus.

Vsus estHipp. ea ratione ad probandum quattuor esse in corpore humores , qua utebantur antiqui medici ad

afferendum unum tantum secundum naturam inueniri; quae ab euentu in purgationibus desumpta erat. Hinc sumpta occasione inuehitur in eos, ostenditq. quo pacto decipiantur, dum expurgationibus ψ euacuationibusue, hunccillum ue humorem, hominem esse affirmant. Et hoc

arte quadam stiuinitissima praestitit Hipp. quia etsi supra

adfersiis dogma eorum argumentatus fuerit, eius absurditatem, arib paeto,ostendens, non tamen rationes, quibus moti in hanc deueniebant sententiam, dissoluerat, confutaratq), quod in praesentiae Hoc re intendit . adeo ut et hanc,& tres subsequentes particulas adiunxerit Hipp.sere extra institutum incoeptum probare enim intendebat, quattuor humores esse secundum naturam, Se halos) quadam veluti neceivitate coactus. ne eorum, scilicet,rationes refellendi commodam occasionem prae termittere videretur, cum de purgationibus mentione

sedisset. Dicebant igitur antiqui, illum humorem homi-Φnem perficere , quem'quand6q. , ut usu euenit , in immo dicis euacuationibus purgari cernerent; ex qua euacu a'tione secuta esset mors. iam ob caussam cum alius vi derit hominem ex nimia purgatione bilis, de vita excesse sisse, ideo statim bilem essedihil. alter vidit aliquem eX tremum oppetiisse diem ex immodica evacuatione pituitae, ideo pituitam illum constituere, nequaquam VerituS

116쪽

denat. hum. Colaiment. IOIest affirmare. Idem dicebant alii de sanguine, cum vidi Gisent fluxionem sanguinis ex vulnere, aliaue de caussa, mortem inducere . Verba contextus huius , in quibus nude, M sine ulla alia ratione fundamenta ponuntur antiquorum,htinc, illum ue humorem hominem esse asserentium, etsi ex se adeo clara sint,ut nulla alia indigeant ex pressione, ne rem nimis frustulatim tradens, praeman- sum in os omnibus inserere velle videar ; illud tamen sicco pede, minime transeundum iudicaui. Cur, scit icet, dixerit Hipp.eos, qui sanguinem nimis euacuatum induxisse mortem viderunt, eundem animam esse, affirmasse; cum huc vR. de anima ne verbum quidem factum suerit. cumq: de elementis corporis humani verba habeamus, non autem de anima. quae enim animae cum humoribus communio Θ Insuper si de hominis natura quaereremus, q uatenus anima tantum dicituresse,quo pacto egit

Plato de natura eius in Alcibiade primo; omnia, quae hoc in libro hucusq. dicta,& dicenda sunt,vana, & extra

rem propositam essent . quae eo tendunt, ut elementa ex quibus componiturhomo, inueniant. Si dixerimus Hipp. per animam intellexisse facultatem, ac vim,quae corpus nostrum regere, & gubernare dicitur ; quaeq. una, & eadem est res cum calido innato,tuc dicere poterimus,pro anima naturam ipsam expressisse. Cum nil aliud sit antra. ma apud ipsum una cum Galeno,quam natura, & tempe- .ratura corporis . idem vero esse animam cum calido in-: nato, scriptum reliquit Gai .lib.de tremore, rigore, pal- s.c3p. pilatione,& conuulsione. innatum vero calidum nihil differre a natura, idemq. prorsus esse, tum eo in loco; tum& j .& iiij.aphor. testatus est . quid autem est: aliud natu- 'ra qua temperatura ipsa Θ cum dicat Gal.i).de nat.hum.&j.de vi partium cor.hum. uniuscuiusq. corporis natu- s.cap. ram non aliunde oriri, quam ex eorundem proprio tem'

peramento λ quamobrem cum dicebant illi, sanguinem esse hominis animam, dicebant etiam iuxta medicorum

117쪽

ior In Iib. Hippoc atis

dogmata, & iuxta eiusdem Hipp. sententiam ἰ naturam

eius ex sanguine constare . &hoc pacto nihil interserit Hipp. hoc in loco, quod optime rei Vndequaq. non co ducat, etsi animae meminerit. Sed di alius ultro se se os . i. Ypo. fert hoc in loco scrupulus . Nam supra Galenus, affirmauit probabile quidem esse, aliquos fuisse medicos,qui dixerint hominem esse vel sanguinem, vel bilem, vel pituitam . qui nam vero fuerint ostendere nescit. vel quia dogmata eorum verbis tantummodo tradita fuerunt, ut ex

x. tex verbis Hipp. colligi potest . vel quia eorum scripta perie runt . Sed ex i)s,quae dixit Hipp.hoc in loco,poterit quis suspicari, facile esse aliquos eorum deprehendere. nam dum dixit, quosdam fuisse, qui sanguinem animam esse dixerint, Critiam innuere videtur ; cui tribuit Arist .hanc

3 -tex. eandem opinionem J. de anima. non est igitur affirman dum omnium nomina deperdita fuisse, cum adhuc Critiae memoria sit superstes. Ad hoc dicerem aliud esse loqui de anima, quo pacto loquuntur philosophi, aliud de principijs intrinsecis hominem componentibus. Critias quidem de illa, & philosophice magis, quam medice locutus est . quare non incongruum est Gal. eius,ubi de in trinsecis hominem componentibus elemetis loqueretur, non meminisse . . Aliorum vero, qui de sanguine, & de ceteris humoribus, in assignandis humanae naturae princi-Dijs medice locuti simi nomina deperdita fuisse, minime absonum, & a veritate alienum erit. de quibus Gai .in tellexisse dicere possumus, non autem de ijs, qui de anima verba fecerunt. Vereor etiam ne Critias post Hipp. tempora, paullo aut ante Platonem, aut eodem tempore floruerit. quod si ita esset, recte dixisset Galenus,nomina eorum, quos innuit Hipp. ex hominum memoria excessisse . cu nullius alterius aut medici, aut philosophi Hipp. antiquioris, ad nos deuenerit quod sciam opinio huiusemodi de hominis natura.

118쪽

denat hum. Comment

XXIX. qui primu quidem nullus unquam ex immoderatis purgationibus mortuus est, cui sola fuerit bilis expurgata. immis epoto medicamento, cui facultas sit bilem eiendi, primum bilem uomitu egesunt, mox pituitam, deinde ab ipsa bile, atram ctiam bilem euomunt utcoaeti, postremo uero sanguine puri; reiectant .

Declarato antiquorum sundamento, quo humanam naturam unico constare humore moti asserebant,crede res particularis alicuius humoris sola purgatione homi nem interimi: nunc vult ostendere Hipp. in quo fallantur homines isti; ac quantum ex hoc decepti sint argumento,

hominem unico tantum humore constare affirmantes .

Negat igitur apertissime Hipp. hominem mori ex unius humoris tantum modo euacuatione; ut puta, vel bilis solum; vel pituitae tantum . sed illud eontingere affirmari quia postquam medicamentum nimis acre proprium sibi

attraxit humorem, alii fluant,exrcernanturq. succi . sal luntur igitur qui ex unico euacuato humore, credunt homine interimi .exemploq. bilis assumpto, ostendit post modum Hipp.quo ordine insequantur humores post etiacuationem pituitae, qui primo,qui secundo, & qui tandem postremo. quae quidem adeo clara sunt, ut tempus in illis explicandis, minime sit conterendum. Ad grauiora igitur se se vertat oratio nostra; inquira- mu'. caussam, cur postqualia medicamentum purgans aliquod proprium euacuaverit humorem loquimur autem de iis, quae vulgo elective ducere dicuntur alios e tiam attrahere, & expurgare videtur. Et quamuis quaestio hac, illam prius explicandam esse ostedere videatur, qua inquiritur caussa attrahendi proprium humorem in medicamentis purgantibus, tamen ad praesens suppo natur,illud euenire a propria forma,& a proprietate sit

119쪽

stantiae in medicamentis, quam, quid sit, & quo modo

operetur, paullo infra ostendemus. Redeamus igitur ad rei propositae caussaru contemplationem . Superpurgationum, quas , graeci vocant, tre S adduce-27. cap. bat rationes Gai .iij.de simpl. medic .facult. mordacitate medicamentorum, orificiorum adapertionem, & virtuistis dis lutionem. Cum enim omnia medicamenta purgantia, praeter deleteriam vim insitam, facultate calida praedita sint, ut saepissime asseueratum est a priscis medicis, facillime & mordacitatem, & vasorum adapertionem efficere poterunt. facultatis vero dis lutionem, a defatigatione,quam dum a purgante medicamento modii dicarentur,ac veluti emulgerentur,tum ob imtemperan tiam illico post unum exquisite euacuatum humorem,cosequentem, prouenire nemo est, qui ambigat. his igitur omnibus de caussis, facile est ut natura, postqliam euacuatus fuerit humor,qui principaliter eu cuari debebat, alios etiam sinat abire succos& hinc humorum aliorum fiunt superpurgationes. Sed ijs Galeni rationibus ex neotericis medicis, qui studio contradicendi Galeno mirifice delecta ntur, non defuerunt, qui acquiescere nolue rint. inter quos minime postremas partes tenet Ioannes Far inelius, alioquin doctissimus , eruditissimusq. medicus. Is igitur lib.iij.de medendi methodo, qui de purgandi ra tione inscribitur, acrimoniam, & mordacitatem medimentorum ad superpurgationes adiuuandas, prolectandas'. visus est non admississe. cum dixerit, si hyperca tharseos ea caussa sit, allium, pyretrum, & piper purgadi facultatem sortientur. ratus forsan Galenu acrimonia,&acredinem superpurgationis caussam dixisse absolute, &vndequaq. perficientem. Insuper voluit Farnelius,quod fiat ex vi quadam communi, di uniuer sali, qua praedita esse omnia medicamenta affirmat, ad 3ttrahendum omnes humores ρccommodatissima, hac in re Hugonis Senensis potius opinionem falsam suscipiens, quam

120쪽

qnim Galeni veram amplectens: quod ut probet utitur sensato huiusmodi exemplo. Detur in corpore Dionis i lud compertum esse, ad hoc ut bilis flava expurgetur Rhabarbari necessariam, ac conueniente dosim esse drachmas tres,pro atra bile extrahenda senae drachmas sex, ad pituitam vero requirantur Agarlai drachmae tres. Si volumus omnes humores viro, & eodem tempore expurga re; minime exhibenda erit horummedicamentorum tanta copia ; quia natura eam minime ferre posset'. propi'

netur igitur uniuscuius'. medicamenti tertia pars, Bha- barbari quide & Agarici drachma, senae vero drachmae duae, omnium horum humorum bellissime optima educetur quantitas. sed istud non potest prouerit re ex pecu liari,quam obtinent proprium humorem purgandi facul tale, quia suppositum est, ea agere non posse, nisi in multo maioriiquantitate, quam fuerint exhibita. igitur dicendum communi et vii, quam obtinent quemcunq, attrahendi, se inuicem adiuuasse, propriumq. , ac sibi familiarem duriisset e re qua postmodum communi facultate superpurgationes fieri contendit. Sed, quod pace tanti viri dixerim; toto errat coelo Farnelius. nullamq. alia introducenda esse superpurgationium causa, ab assignatis a Galenciipso rationibus, firmissime una cum erisq. alii medicis crediderim. cum praesertim humorum aliorum superpurgatio; naturam iam deis ligatae potius ascribet da sit, eos non amylius retinere valenti, quam facultati

alicui medicamentorum attractrici. Cum enim Vascula is vltim.cap.

inqtiit Gal. iij: de fimp. medici facult. non amplius in se se iacontinere succos possunt,& oscula eorum reclusa fuerint, is nec irritare medicamentum desinat, post 1iq. no ampliu4 ,, familiarem trahere succia,necessse quoq. reliquoS excerni, is

Sed qua necessitateὸ nequaquam dixerim ego, quia me dicamentis ipsis insit omnes humores attrahendi, alicie diq. potestas : sed ea , qua natura iam defatigata, ac lan gustscens, & veluti viribiis destituta eos abire sinit, affarr

SEARCH

MENU NAVIGATION