Iacobi Scutellarii [...] in Librum Hippocratis de Natura humana commentarius

발행: 1568년

분량: 163페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

In lib. Hippocratis

mauerim. quae omnia non aliunde proueniunc, nisex. vasoriun infirmitate , osculoru laxitate,& medicamenti purgantis mordacitate . quae quidem minime ab allio, pipere, & pyretro prouenire poterunt. in quibus etsi non leuis adsit mordacitaS, numquam tamen In corpore nostro, eo usq. extendi valebit, ut & vasa imbecillia redde re, & oscula aperire, eo pacto, quo faciunt medicamenta purgantia, possit:. cum praeter acrimoniam sortiantur haec deleteriam vim, ac naturae nostrae loge inimica facultate'. ac faciant illa, quae familiaria quodammodo nobis esse dicuntur: quaeq. minime tantam naturae imbecillitatem inferre possi int . Sit igitur naturae nimiumstanguescentis ob enumeratas rationes, opus superpurgaetio haec, ne aliam, a Galeni traditis,inuenire, minimeq.. tutam cogamur huiusmodi euentus caussam. Propositu vero a Farnelio exemplum, praeter id quod imaginariuyae ficticium est, nihil cogit quia dicam compositum illud pharmacu ex Sena, Agarico, & Rhabarbaro attrahe re illos omne5 humores, non ea ratione, qua omnia illi ingredientia inuicem communi facultate sibi sunt adiu mento. Ωed unumquodq. eorum merito proprietatis substantiae proprium sibi attrahit humorem . statim dices ;istud haud potest fieri, nisi sit in multo maiori copia. esto. ergo hineo intentum dicere poteris nego hoc. & dico quod praeter stabitantiae proprietatem, quae in medica

. mentis requiritur, necesse etiam est . ut ea,organa ad ex

cretionem excitent. & ne mihi somnia fingere. videar, adducam Galenum, qui loco proxime citato, at hoc ut non excedens fieri possit purgatio, sat esse medicamenta excitare posse organa ad excretionem, testatur. ubi illud subintestigendum est, praetetproprietatem subst antiae medicamentorum , quod si minus concedatur,quaecunq.inaturam irritare ad excretiooem valent, purgare etiamposse aiseram ego. qilod quam alienum sit a veri

tale nemo est, hiu nou v ideat. sit igitur verum requiri ad

122쪽

purgationem organorum excitationem, ac impulsionem verum istud minime fieri poterit a medicantentis ipsis sub quacunq quantitate manentibus, quia tunc minima portio medicamenti humorem extraheret. sed requiritur ut quorumlibet quaedam constituta sit copia deten minata,ex qua usu iam comparau sit, purgatione absq.dispendio fieri posse. sitque haec in Rhabarbaro solo, ac

seorsum ab alia s usq. ad drachmas tres ; ad totidemque ascendat quantitas Agarici a Senae vero conueniens dodi sis sint drachmae sex. haec omnia tamquam verissima admittantur. Modo componamus medicamentum ex iis tribus ad tertiam partem redactis . exhibeatur; fit optima purgatio. istud non alitinde prouenire dixerim ;nisi quod non minor a credo, ac mordacitas in hoc composito inueniatur : quam sit ea, quae in uno quoq. eoru separatim sub propriam quantitatem, esse dicatur. qua obrem merito acrimoniae naturam quidem ad expulsonent irritare,ratione vero proprietatis substantiae in uno litoq eorum proprium humorem attrahere poterunt omnia haec hoc pacto inuicem commixta medicamenta; absq. eo, quod communi, qua omnes respiciat humores, Vnum qiuodq. eorum praeditum sit facultate . negabimus instiper nos,drachmam Rhabarbari eam bilis copiam educere posse quam,ceteris paribus,extribiis drachmis educeremus . pariter & de ali3s dicendum . ex quibus non

adeo firmiter teneri posse hanc Farnelij sententiam nemo est, qui non videat . Qirisquis igitur superpurgatio nis humorum rationes firmas habere cupit, is ad locum Galeni citatum accedat, in quo breuissime, doctissimeq- eas perstrinxit. XXX. Uipsum iri patiuntur, qui meditamenta assumunt , qμaepit Hitam euacuant. P am primis pituitam uomunt, posteas Mabilem,tertio atra. demum uero sanguine puru,in quo moriuntμr.

123쪽

eto 3 .HIn lib. Hippocratis

- Supra ostensum est,quem ordinem seruent humores insuperpurgationibus ad bilem flauam; hoc est quando ex- Ihibitum fuerit medicamentum bilem educens: nunc quo pacto se ipsos consequantur in stiperpurgatione ad pitui tam docet. Qua in re illud perpetuo obseruatum fuit, quod posthumorem medicamento familiarem, alter quitenmor,magis'. ad eductionem paratior sit, consequi tur, deinde minus paratus, tenuis'. postremo vero san- guis, qui ultimo loco a natura retinetur, quia vitae tesqurus esse dicitur. Hinc male audiuit Averr. apud Omnes

s.cap. medicos, qui lib. vii. sui colliget, & forte Asclepiadem immitatus,dixit,quod bilis,quia ceteris humoribus subtilior extitit, in omni euacuatione primo deponitur. dς-κeptus in hoc forsan hic vir,quia nequaquam feri potest, ud quolibet exhibito pharmaco, non inducatur aliqua vasorum adapertio ,& hoc pacto bilis, humor admodum subtilis, fere semper in ijs, quae deiiciuntur aparere solet. quae opinio cum satis,superq, a Gal. lib.de purg me dic.facult. improbetur ; superuacaneum esse arbitramur Plura pro Auerroe confutando in medium afferre. Ab Hipp. superioribus textibus ponuntur superpurgationes ad bilem, & ad pituitam, de iss autem, quae melancholiam sequuntur, ne verbum quidem . quam ob causam λ Mos est Hipp. ut etiam annotauit Galenus, ut ex uno dicto, similia nos intelligere velit . quare cum in superioribus innuerit,postprimum humorem euacuatum,tenuiorusemper insequi, illud hoc in loco nobis subiungedum reliquit. adeo ut post succum melancholicu, bilem, deinde

pituitam, postremo sanguinem etiacuati recte affirma'Lν. o. libro iij.de simplic.medic. facult. testatus est Galenus . i

124쪽

destat. laum. Comment. IOD

enim medicamentum fuerit corpus ingressum , id quodsibi

maxime omnium, quae in corpore sunt, ex natura est,agit. mox

uero reliqua trabit, purgatq. In que dustirpes, semina pin qua in terra iacta fuerint, attrahit unisi quodq. quidquid in terra reperiet,quod ei naturali vinitati rongruit. at uero terrae inest acidum, dulce, amarum, salsium, omnimodum9 primum itaq. illius plurimum attrahit, quod natura maxime sibi proximum est, sibinde autem alia . sicomedicamenta in corpore faciunt, nam quaecunq. uim habent, ut bilem detrabant, primosyncerisesimam bilem expurgant, inde eam mixtam . sed et quaepitui tum, primum eam synceri*mam, postmodum commixtam cient. Iugulatis quoq. sanguis primum erumpit, qui ct ealidus, O r

bentissmus est, postea pituito tor, O bιlidior effluit.

Quia dixerat Hipp. stupra humorem trahi a proprio, ac determinato medicamelo, deinde alios; & cum huc usq. dictum non fuerit,quo modo hoc habeat facere medic mentu purgans, ideo in iis verbis rei huius caussani sitbiungit. &quamuis aliquibus forsan videri possit, hunc debuisse Hipp.ord inem seruare, pximo, scilicet,caussam,& modum, quo fit purgatio, tradere; deinde de super

purgationibus verba habere; tamen quia ex superpurgationibus, opportunam habebat caussam, antiquorum medicorum errores detegendi,ideo inde occasionem nactus, de ijs primum; secundo loco de caussa purgationis locutus est. Possumus etiam iuxta methodum descripta a Galeno dicere. Quod cum sibi proposuerit, postquam

hominis particularia elementa inuenerit, quam nam facultatem obtineant ab aliquo agendi, vel patiendi, con- emplari ; cumq. nunc nunc sermonem habiturus esset de passionibus iis, quae humoribus ex constitutione aeriSi ueniunt,ut coniungeret insimul tractationem de eorun-

125쪽

tio In lib.Hippocratis i

dem actioniblis, & passionibus ; ideo hanc ob caussam de

modo, quo expurgantur humores tractare voluit; cum succi hi non leuem patiantur a medicamentis purgantibus passionem. hoc igiturpacto contextus iste cum superioribus, ac cum iis, quae sequuntur coniungi poterit. Vult igitur Hipp.causam tradere,ob quam medicamentum purgans particularem, ac determinatum sibi attrahat humorem . & hanc similitudinem in substantia medicamenti, quam habet cum humore attracto, esse ; docere vult. quod ut commodius efficere possit,simil1tudinem a stirpibus , & seminibus in terram iniectis, accipit, ut ex sensatis, ea, quae minus sensibus ob ijciuntur, edoceat. Dicit igitur Hipp.hunc in modum. Postquam medicamentum fuerit in corpus ingresum , id quod sibi maxime omnium, quae in corpore seunt, est, idest, similimum in substantia, attrahit ,& expurgat. Similitudinem substantiae potissimam esse caussam purgationis ex hoc loco de- 44.2 11.eap. sumpsit Gal.idemq. iij de simpl. medic facult.testatum reliquit. An vero humorum attractio, & in unum locum reductio, quando sumptum fuerit medicamentum fiat, vel quia medicamentum pergat ad partes ipsas, & ad huos probi 3 - ,-vistisinuoluisse Arist.j. problematu sectione: vel quia existente medicamento in ventriculo, inducatur inclinatio quaedam in humoribus effluendi ad illum

locum; quo pacto magnes immota manens ferrum attrahit, prolectatq. ut nonnulli alii voluerunt, ex hoc loco facile erit coniectari. Siquidem si ad exemplum sibi pro positum mentem adhibebimus, humores ad locum, ubi medicamenta sunt,uelii Hipp.voluisse videbimus. Nam quemadmodum nemoest, qui facultatem altricem in stirpibus, & seminibus plantarum, in terram ingredi,& sub

intrare ad inueniendum proprium alimentum affirmare auderet; sed potius sticcos adiacentes naturali facultate attrahere concederet. pari ratione dicendum de medicamento ipso ad intra corpus sumpto . Sed quis hoc fa

126쪽

denat. humi Comment. m

cile credere poterit in aliquibus medicamentis selidis, ut puta in catapotiis, quae substantia crassa sunt; in aliis Vero minime, cum ex Rhabarbaro, &Cassia ,& aliis sinat

libus urinas colore eorundem insed as excernant, qui medicamenta haec acceperint.. quod manifestissinae indi, cat medicamentum etiam ad vasa coiisti ixisse. Instiperambiget quis de vaporibus, pellit ne isti humores nec neἐFacilis solutionis sunt nodiisti. Ad primum Hipp.velle

humores ad locum medicamenti trahi,& allici afirmauerim; sed medicamenta talem esse sortita naturam,ut nequaquam pertransire possint, saltem pro parte, eum voluisse minime credam. Ad secundum, nemo est, qui Vapores medicamentorum ubiq. repere, & veluti corpus lustrare non concedat . quos ex minori medicamentorucopia, minus , ex maiori vero maxime eleuari, facile mihi persuadeo. Quod igitur radicibus plantarum euenit, quae terrae innixae, in qua & acidum ,& insipidum,&: salsum, & om nes alij sapores insunt, proprium, ac sibi coueniens alimentum elligere sciunt ; illud, scilicet, quod simillimum ipsis est in substantia: idem medicamentis purgantibus accidit . quae primo sibi familiarem,in substantiaq. simillimum attrahunt linmorem . deinde alios etiam cum proprio, ac sibi dicato mixtos prolectant,al-lliciantq.eo pacto. quo semina, & radices alienos succos familiaribus confusos pro nutrimento attrahunt. Sed quis dicere poterit. tu negasti nunc nunc aduersus Famnelium medicamenta praedita esse communi illa facultate , qua omneS, communiter humores eliciunt, & tamen Hipp. eam concedere videtur dum post familiare, alios etiam expurgare affirmat. Hipp.admittere medicamenta posse alios humores trahere quide cerno ; quod autem hoc efficiant, altera facultate communi, qua Om nes respiciant, nequaquam asserere video. Trahunt qui edem alios quandoq. humores admixtos proprio famirliariq. succo, quia in i)s, quae adamusim inlata eo pacto

127쪽

Iir In lib. Hippocratis,'

quo humores sunt,impossibile videtur unum trahi pone, absq. quod aliquid aliorum fluat simul confusum. Qiaod

autem Hipp.dixerit medicameta trahere alios luimores; potius respiciens ad confusos, commixtos'. , quam ad reuera distinctos humores, manifestissimum ex eo euadit; quod exemplificat postmodum dictum suum in eodehumore, cum dicat . quaecunq. vim habent,ut bilem detrahant, primum syncerissimam bilem expurgant, inde eam mixtam, &c. Quod si Hipp. dictum ad alios etiam humores extendere voluerimus, illud dicere poterimus: medicamenta haec si minus correcta, ut.vulgo dicunt, ac limitata, quam par sit, exhibita fuerint, alios etiam vi dentur attrahere humores e non quod reuera attrahant, sed quia Iasorum imbecillitatem, orificiorumq. adape tionem immodicam efficiunt. quibus de caussis natura minime retinere valens, eos. perstriadere inuita dicitur . Vel si Hipp. etiam admisisse voluerimus, medicamenta alios post familiarem trahere posse succos; non tamen ex hoc, Farnelij sententia comprobabittur . quia sat fuit Hip.: ut aduersus antiquos, ostenderet ex nimia exhibitione medicamenti, non unum, sed plures fluere humores ,&hoc paeto eos inducere morte ; sit modo euentus huiuvquaecunq. caussa: ad hominem enim in hac parte argumentatur . Veramq. superpurgationis caussa tamquam minime propositosuo conducente hoc in loco sorte praetermittens, ne in ea ennarranda longioribus verbis uti,

quam iam sibi proposuisset, absq. utilitate opus fuisset . In calce textus meminit Hipp.effluxionis sanguinis, de qua alio modo locutus fuit, quam de alijs secerit humoribus. non quatenus expurgatur per medicamenta, sed quatenus ex vulnere exit . ex quo primo syncerior,de ii

de biliosior, & pituitosior effluit. cur autem hoc modo locutus fuerit, iam stipra caussam satis, superque aptam iudicio nostro tradidimus. Postquam Galenus in expositione, quot sint pituitae species

128쪽

de natolium. Comment.*ecies visus est declarasse, cum ex ipsius dictis aliis in locis, aliqua sit diuersitas, cum iis, quae hoc in loco dicuntur,ideo non inutile fore iudicaui, si quae de pituitae

speciebus a me obseruata sunt, brcuiter connotabo. Galenus quattuor hic facit pituitae species salsam, dulcem, acidam, & insipidam ; quod &factum suit ab Auctore limbri de humoribus, qui Gal. ascribitur. ij.vero de dissi. seb. insipida praetermissa, loco eius vitream substituit.iiij.

vero de ratione victus in morbis acutis; relictis insipida, ct vitrea, de ceteris tribus tantum mentionem facit. Insuper quaeri posset, quae nam inter tot, ac tantas pituitae disserentias est naturalis, quae ue praeter naturaIes nominandae t & in hac re varie respondit Gai .nam libro 1.eap. de atra bile, pituitam insipidam naturalem esse affirmat. ij. vero de facult.naturalibus id tribuit dulci. Praeterea vlt.eap. Archangelus Piccolomineus in ijs commentarijs, quos

scripsit in lib.de hum. Gal. adscriptum, septem constituit species pituitae ad mentem Gal. quae sunt hae. insipida,

seu, ut ipse ait, carens odore, & sapore, vitrea, acida, dulcis, falsa, aquosa, &ichor, siue ichoralis. Quo ad Galenum,ubiq. eum sibi constare affirmauerim . quando igitur hic facit quattuor pituitae species, naturalem non naturalibus miscuit . quando vero lib.de rat .vict. in morbis acutis, tres tantum eas costituit, loquebatur de praeter naturam constitutis. quod idem faciebat ij. dedissifebr. quo in loco etsi adiunxerit vitrea, eam tamen paullo infra ad acidam refert. & hoc pacto ibi tantum erunt tres pituitae species praeternaturales. Illa pituita secim dum naturam suam se habebit, quae qualitatibus frigida,&humida praedita fuerit. cum humores naturales contradistinguantur interse ex combinatione quattuor primarum qualitatum. Sed huiusmodi est insipida. ergo insipida naturalis erit. Dulcis vero cum a caliditate temperata, Vtfaciunt omnia dulcia, saporem hunc contraxerit ; si nobis comparetur, diei poterit, quo quo P

129쪽

oo naturalis . quia ex ea, tamquam semicocta saeillimbnutritur animat: cum concoctio no fiat absq. dulcedine; cumq. natura dulci qualitate maxime gaudeat. nulla igitur est in Galeno controuersia. Quo vero ad Piccolonii inineum haec pauca subiungam . primo pituita vitrea,no est diuersa constituenda species ab acida: nisi risibile fa ciat diuersam speciem a rationali. Secundo aquositas diuersum minime pituitae genus astruere potest . quia est accidens, quod omnibus pituitae speciebus coniungi se ..tet. Tertio toto coelo errat hic vir, cum ichorem inter pituitae differentias connumerat. tum quia si esset pituita, is potius sub genere aquoso, quod ipse ponit, collocandus esset, quam nouum constituundum genus. Cum

nil aliud significet ichor, quam aquositatem. tum etiam quia id nulla auctoritate Galeni motus affirmat . Sed ,, haec verba tantum habet. Sed & septima videbitur a ,, iungenda. Gai namq: in innumeris pene Iocis ἰpo--,, nit, idest, aquosum, seu serosum excrementum . quod &,, nonnumquam pituitam aquosam nominat. Praeterea cuid quod continetur in venis, aut sit humor aliquis, aut ad

, humorem aliquem reuocari debeat,& aquosum excre- ,, mentum, quod in uenae sectionis sanguine cernitur, nec , , sit aliquis ex primis humoribus, nec videatur nisi ad pi- . ,, tui tam posse reuocari, illud certe consectum erit, sero- ,, sum excrementum, ad pituitam reuocandum esse. In quibus verbis illud primo damnamus, quod nulla auctoritas citatur, qua innitatur haec opinio. Secundo quam inepte argumentetur, quando dicit serosum excremen tum, quod in sanguine extracto persectionem venae cernitur, non posse reduci, nisi ad pituitam, nemini non est apertum. Nam dicam ego ad mentem Galeni,excrementum illud urinam esse , quae una cum sanguine per venas

ambit. Praeterea dato, quod sitichor, lica iuxta Galeni sententiam locasu quae supra citaui, ubi de ichore verba habita sunt, viatura quemq. humorem in quantitate illa

130쪽

sanguinis extracta stium habere ichorem . adeo ut unanapartem; si aqiiositas illa, ut animo, ita re ipsa partibilis esset; esse ichorem pituitae, illam vero sanguinis, aliatribilis , quartam vero melancholiae affirmare possimus. Valeant igitur huius uiri rationes. Nos autem cum Galeno dicamus, pituitam alia esse naturalem,& haec erit insipida ; alias praeternaturam, & istae erunt tres . salsa, dulcis, S acida, nec plures, nec paucioreε. XXXII. Et pituita quide in bomine augetur per hyemem, ut pote, quae natura maxime cu hyeme conueniat. Est enim humorti omnium, quibus eoi pus praeditum est, stigidissima. cuius ni id testimorium habeas, quod se pituitam tetigeris, sanguinemq. atq. etiam bimlim, pituitam omnium inuenies frigidi am, tametsi ea uiscidast, uiq. maxima post atram bilem trabatur. at quae uicientura uiolentia coguntur incalescere . his tamen omnibus non obstantibus,pituita suapte natura frigidi*ma esse uidetur. At uero quod hyems corpus pituita repleat, inde noueris. Hyeme expuunt, atq. per nares pituitosissima homines emungunt. sed O tumores albi hoc maxime tempore exoriuntur,oe reliqui praeterea morbi

Constitutum fuit ab Hipp. huc usq. quaenam essent corporis humani hoc enim erat, quod quaerebaturo elementa particularia. probatumq. fuit, haec esse quattuor humores . Modo cum istos certis quibusdam temporibus augumentum, & decrementum accipere videamus; reliq- quum erat, ut caussa, & veluti necestitas huiusce permu- , lationis redderetur; cu supra pollicitus fuerit velle tradere caussas, cur in corpore augeantur ac contabescant.

Hocq. nihil aliud est, quam quaerere facultatem, quam habent ab aliquo patiendi. ut dicit Galenus indelcribe-

SEARCH

MENU NAVIGATION