Institutiones chirurgiae rationalis tum medicae tum manualis in usus discentium

발행: 1783년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

ogoΥ des In struments T. II. p. 3oo. machinam proposuit ferream. Sed his omnibus praeserenda est illa vinciendi

ratio . .

Popliti submittitur linteum, quod utrinque duo bacilla paulo pleniora habet, quae istramine linteoque obuoluta sunt siet 36). Ferula et spleniti in multiplex densumque proxime popliti submittitur, inperque illum et linteum

Ponitur, quo arteriae Venaeque, quae per poplitem descendunt, custodiantur. Inter membrum et bacilla vero ad latus eius poni debent multiplices panni, vel, quod fere melius est, plures, sed minores ac tumentes, puluilli. Super patellam coniicitur linteolum, quod, quadratum, sed vero et utrinque, et in medio, in longum, fundae in modum, incisum est. Nam in medio etiam linteolum incisum esse oportet, ut, quamuis deligato membro, patella oculis pateat. Super su premam patellae oram transuerse collocarur pannus valde densus et multiplex, angustus vero et paulo adstristius conuolutus. Super hunc iniicitur fascia, pollicem lata, valentior, medio orsa, qua et ille densior pannus et illa duo bacilla cum linteo circumdantiaris Fasciae capita, ubi ex poplite 1 upra illum densiorem pannum reuerterunt, dexterius sinistra, sinisterius dextra, procedunt, utrinque autem sub poplitem tendunt, ita, ut ille densior p Ianus, et cum hoc patellae fragmentum, deorsum inclinentur et alterum fragmentum versum adducantur. Sub poplite iterum alterum fasciae caput super alterum fertur, et interea infra patellam super tibiae caput collocatur alius pannus, aeque densus, quam fascia, quae a , poplite venit, simili ratione amplectitur. Fascia ter al, hanc rationem per poplitem illosque duos pannos circumagitur et adstringitur. Tandem super illud in medio incisum linteolum, ipsamque patellam, imponitur aliud d Plex, quo os nudum contegitur. Illius vero prioris linteoli quatuor capita, et per haec etiam ille superior densiorque pannus ipsaque patolla trahuntur, quae linteoli capita sis uiarur eo, quod fasciae reliquum est, dum huius alterum caput a media patella sursum versum, alterum deorsum,

Cochleae in modum, serpit, tandemque finitur

g. Ia s. In crure aeque ad rem pertinet, alterum os infe

grum manere. Ubi tibia fracta es , id factu cognoscitur, ubi autem sura, id scitur, si, ea digitis presta, pes

in interiorem exterioremque partem conuertitur

ia 68 . Sura si fracta est, etiam recte reposta, dissicilius continetur, quare eius maiorem curam haberi

322쪽

SAN G VINII DETRACTIO

conuenit. Quoniam hoc membrum inaequale e

fasciae, dum illud circumeunt, inuertendae sunt si vel id, quod cauum est, impleri potest densiorib gradatisque pannis. In planta digitisque nihil vlt fieri debet, quam, quod in his, quae sunt in marpositum est.

SANG UINIS DETRACTIO

PER UENAS

Ia 76. Incisa vena sanguinem mittere, expeditisi inum vidit tur, quod tamen aliquando, si venae latent, nequi facile reperiuntur, dissicile, et non sine graui periculc est Uenis enim iunctae sunt arteriae, nerui, tend 'nes, et apon euroses, quas partes omnos, si scalpelluδttigit, plura genera sequuntur, in quibus noxa cor Poris est qa8. 448. 449. 426 . Etiam metum facilis scalpellus altius demissus alteram partem venae per lmpit, ita, ut ex plaga, quae subtus patet, sanguis se Tatur, et ἐκ μωσις oriatur TIa). Chirurgum, qui sanguinem mittendo curaturus est, oportet vel maximuralem esse, qualem cΕLsus ' requirit ' Db VII. Praef. vid. II 'ὶ

Ad id utuntur hodie scalpello ancipiti, quem

Lanceolam vocant. Hoc genus fere commodissimul

est, quod id manu stabili recte demitti et ita dirigis

potest, ut illo vena, non tam pertundatur, quam in clinata paulum manu, incidatur. Commode etiam, hoc genus adhibetur, vena sine periculo maiori plaga aporiri potest, qua necessaria esse interdum solet, ubi sanguis crassus coactusque euocandus est. . Ia 7 8.

323쪽

PER VENAS.

683 . Ia S. ii Aliud genus serramenti, minus opportunum est, an veteres usi sunt. Germ. eme δ liete Bacillum liuio longius in extremo latescen S et in aciem tenuatim est. Id recipiunt inter duos digitos, aciem venaeliponunt et digito alterius manus in eam sic depriunt, ut simul cum cute etiam Vena Ueriatur. . Ια79. Alii vero huic serramento accommodauerunt ela, rem, et, praeter hunc, eidem adiecerunt minorem minam, quae axim habet, quo, ut in torcularibus er Cochleam, conuerso, illa lamina attollitur et de imitur. Lamina enim in extremo inflexa et in analo incisa est, per quam incisuram descendit aetes. amina ea parte, qua incisa est, imponitur venae, qua 'ohibetur, quo minus acies elatere mota altius inlin m descendere et eam altera etiam parte perruinere queat. Hoc serramento minori dolore aperiun-ir venae in pede. Fig. XX. Eo serramento utaturiirurgus, cuiuS usum habet.

si vena latet, digitus illi loco prius admouendus

, cognoscendumque, an in propinquo sit arteria, iam cordis motu sub digito attolli nemo ignorat. uo vero vena, quae incidi debet, insetur, et se ostenit, oportet illam super locum, quo aperienda est, ctigare, et digito comprimere. In pede haec vinctu- sere superuacua est, qua non tam venae, quam tia, sura, et maior ille tendo Achillis, premuntur. id necessarium videtur, super venam densor pannus Oni, et fascia adstringi, potest. Commodius est, pe- m in aquam bene calidam demitti. Etiam i ubi ve- is in brachio se non satis ostendunt, spongia calida

324쪽

madens super illum locum, qui incidendus est, ct

locatur. . Ι28 I.

Uenae in longum inciduntur, non ita bene fran i versae, cum sic incisae non tam facile coeant. Uen tamen exiles obliquas incidi interdum oportet, icrassior sanguis exire possit. Ob id etiam oesp u i venam infra cicatricem aperiri. Igitur, quibus sangu primum mittitur, iis vena, veluti mediana, in supren I et a corde propiori parte incidenda est. Vena, ex qi l i

s anguis detractus fuit, digito infra plagam comprina j

tur, plagae imponitUr panniculus quadratus, et iniicitur fascia. Panniculum ex variis liquoribus expi imere solent, reliquis Omnibus vero praestare videli ifrigida aqua.

Sanguinis defractionem requirunt potissimum tri lsi eius copia male habes, illa demitur. Interdum ver hac defractione sanguinis cursus auertitur, et in aliat ipartem euocatur. Obseruatione enim Compertum es ex ulterioribus locis sanguinem in eam partem, qua is misitis est, aliquantum quasi trahi.

Sanguis mittitur propter euacuationem, derivationem ι ilreuulsionem. De priori nemo dubitat. Deriuationem c treuulsionem plures cum sanguinis vitali motu et circuir consistere posse negant. - Sed vero Uena, ex qua incisa sanguis emuit, minus sanguini in eam per arterias influenti resistit, quam, si illa integra est, ct sanguine plena. Is enim in vena contentus et compressus sanguis alii succe ldenti moram ponit. Igitur, quia maior in vena incisa cilitas est: recipiendi sanguinem, maior huius vis in ea influit, quam in caeteras, quae integrae sunt. Et hae derivatio. Dum vero plus sanguinis in venam incisam, et . prius in arterias, fertur, ex quibus venae, quae ad incisa* venam pertinent, educuntur, illud detrahitur sanguini ir alias arterias fluibundo, quae res eisicit reuulsionem. Pla arimum etiam confert illud vitale robur fibrarum, quint tum arteriae, tum venae, tum etiam musculi, aliae ue par

tes, per quas hae diuiduntur, habent. Quem a i moduT enim omnia corporis vivi pars, quae dolore, veluti adino

tis l

325쪽

PER VENAS.

ris acrioribus, afficitur, in tumorem leuari et inflammari solet, id quod accidit, quia maior sanguinis vis fertur ad eas arterias, quas pars, quae laborat, habet; ita, si san- uini nimia copia peccanti vel propter perniciorem motum in febre aliisque occasionibus turgenti exitus incisa vena datur, is in eam ipsam partem, ex qua is effusus fuit, euocari videtur. Nam ille motus, quo plus humoris per Vnam arteriam ac per aliam fertur, a solo corde proficisci nequit 31). Vid. GORTERI Compend. Tr. XLVI. g. VlII. p. 23s. Per omnem Vero aetatem maxima controuersia de eligenda vena in variis morbis, Praecipue in curanda pleuritide, fuit, de qua vide RENATUM MOREAV de Missione sanguinis inpleuritide, qui, dum PETRI BRISSOTI Apologiam vitamque ederet, omnium medicorum sententias de hoc argumento exsecutus, dedit succine tam, sed do diissimam, Medicinas historiam. Haec controuersia quanta contentione VES ALII tempore agitata fuerit, discitur ex literis SIMON is Pi EI REI ad GVERINVM iii Vita BRIS SOTl l. c. p. II s. VESALIVS scripsit Epistolam ad NICOLAVM FLORENATEM, Caroli V. Imperatoris Medicum, de Vena axillari dextri cubiti in dolore laterali secanda, Montisferati MDXXXXIV. Libellum ideo adduco, quod a Celeberrimis Viris' BOERHAAVIO atque ALBlNO, qui VESALII Opera ediderunt, is fuit omissus. VESALIVS eius mentionem facit in Epis ola doradice chinae, in operibus T. II. p. 67 a. quaedam etiam liab et D OVGLASSIVS in Bibliogr. Ana t. p. 7 a. Conter, qua Uin doctissima commentatione de pleuriti de habet Celeberrimus mihiqRe amici minus TR ILLERVS Cap. II f. 3O. p. a 8. Inter receηtiores, qui de hoc argumento scripserunt, invenio HECQVETUM, SILVAM, MEVRIs SEUM, CHEVALIERI-vM, MORISSONUM, QUESNAIUM, MARTINvΜ, omnes Gallos, et BUTLERUM, Britannum. Deriuatione et Reuulsione a sanguinis missione impetrandis. vdi. Dissertatio a me edita Ips .

Igitur, s totius corporis et demendae materiae usa sanguis mittendus est, id commode ex brachio . Si vero sanguinis cursus auertendus est, confert, in quam longissime, ubi laedit, mitti. Nec tamen , c perpetuum est. Nam interdum, in casibus re uentinis, et, si grauis noxa timetur, veluti, si calua - ai fracta suis, vel etiam in ipsa pleuritide, satius est oximum locum prius exhauriri, et post in ulteriori bus

326쪽

SAN I VINIA DETRACTIO

bus locis iterum sanguinem detrahi. Si vero sanguit propius a loco, qui grauatur, emittitur, eius plurimum, et quantum aegri vires sustinere possunt, detrahendum est. . I 284.

Etiam sanguis, si aliqua parte cum periculo prc

rumpit, in corporibus plenioribus alia parte mittituti vh, alio dato itinere, desinat fluere, qua nolumussibIaec res prudentiam medentiS exigit, ne aeger, quen lvult leuare, effusa omni vi praecipitetur. . I 28s, Etiam in aliis casibus nocet, s nimium, multi Isaepius vero, si nimis parum, detrahitur. Non rari praestat, ubi haec medicina necessaria est, illam in bilduum diuidere, quam nimia detractione Corpus repente exhaurire et imbecillum reddere. . I 28 6. Raro mittitur sanguis ex venis, quae per frontem tempora, et per oculi angulum, qui naribus propio fi est, seruntur. Ex fronte eum mittere nonnulli iubent animo desipientibus. Illa vero, quae in cantho inter no inter nasum et oculum est, inciditur, ubi diutius perseuerat lippitudo. Venas, quae per oculi tunican ii extornam decurrunt, aliquando praecidendas esse, ali

' Ubi ex fronte detractus suit sangu s, plaga deligatur fasci

quam scapham vocant. In oculi angulo illa fascia opportuna est; quae aliis oculorum morbis et similae lacryma accommodata est, et quae dicitur monoculus. De temporiabus protinus dicam, ubi docebo, qua ratione vinciendi glutinanda arteria sit.' Vena in cantho oculi interno subiectam habet arteriolam, iquae si simul pertunditur, non leuem dissicultatem chirur- lgo affert.

. Ι287. Etiamnum venae aperiuntur, quae sub lingua sunt, si in variis anginae generibus sauces cum inflammati0

327쪽

e intuine cunt, et spiritus ;ntercluditur. Par hi fa ien in hoc genere auxilii est, si minori plaga voinae .iciduntur. Si vero maiori, vel, si illae praecidun-1r, nasci potest ex sangiuinis profusione periculum. anguis enim non facile supprimi potest. Nec enim scacius auxilium est, quam, si acetum, alcohol, velius liquor; ad sanguinent suppriniendum Valetis

. 1288. Valensior aufein medicina. aduersus varia morso-im genera est, ubi sanguis ex venis colli, seu iugula bus, emittitur. Quo illae se ostendant, colli inseor pars fascia deligatur. Vena in longum incidituri ne negotio sanguis imposito panniculo es iniecta scia supprimitur. Usus huius medietinae praecipuus se solet, si praeceps periculum est, velut perfractallustria, in phrenitide, inflammationibus grauioribus Iulorum 3O3. 32 a), nec non in angina fia87 idi aper vero, incisa iugulari, sanguis etiam iuxta talos iitti debet q. .

Vid. Doelissimi Viri TRALLES Comment. de Ucna iugulari.' Machinamentum ad compressionem venae iugularis secatiadae idoneum ab C HABERTO inuentum vid. in Monumenti Acad. u. Chir. Vol. II. Tab. L

. 1289. Ex brachio si mittendus est, inciditur frequentilis tediana. Huie subiecta est a ponetirosis bicipitis, uam, si scalpellus attigit, inflammationes sequitia furiasilicae, quani in dextro brachio heptificam, in sini ro splenicam, appellant, iuncta est arteria et neruus ephalica tenuis conditaque utplurimum esse solet.

In corporibus plenis rarisque brachii venae inferunt latent, quaru aperienda alia est in manu. Ea,

328쪽

SANGUINIS DETRACTIO

quae, ex vena basilica educta, ad minorem distiti pertinet, dicitur saluatella, altera, a cephalica inpiens, ad metucarpum tendit, et infer hunc et pocem descendit. Omnes hae venae frequentius in se per alias medias Committuntur. Tenues sunt, quo magis prodeant, oportet manum in calid demitti. . Ia 91. Crebrius autem iuxta talo S inciduntur venae, minori periculo illa, quae, ex crurali educta, ad mleolum internum sertur et saphaena vocatur. Si vo res cogit, si S magis conspicuaS aperiri, cura ad benda est, ne fendo laedatur. Quies imperanda aegro, ne, vel san iS iterum erumpat, et ne, id qui crebrius incidere solet, plagae inflammatio sup

Veniat ' Hoc etiam ex aliis occasionibus seri compertum est. acies scalpelli retusa, vel, si aqua, in quam pes demittiti impura est, vel si plaga spongia abstergitur, cui arei aliaeque sordas, adhaerent. s. I 292.

Maior illa vena, quae ad colem per huius si rimam partem descendit, interdum, si membrum magi inflammatio cum tentigine tenet, aperiri pote Magna cura habenda est, ne nemuS et arteria, quί etiam huic venae iunctae sunt, laedantur. Uena ditumescente membro coit, et comprimitur impositpanniculo atque iniecta fascia, illi simili, quam unient vocant, de qua supra dictum est 3 13. I et os .

Qualis curat o esse debeat, si scalpello arteria ita icisa 446), vel neruus tendoque violatus 448. 449 vel ex vena ecchymosis orta fuerit, alibi diibi in es t 446. 4 4- 2.3, Tam ).

329쪽

PER VENA s.

. Ia 94 Solent etiam sanguinem mittere ex arterii Si prae-oue iis, quae per tempora discurrunt. Nam, quo-am arteriae non facile coeunt, non alia arteria teme-

incidenda est, quam, quae subiectum os habet, et, ae ob id valentius potest comprimi '. I filis haeciguinis detractio esse solet, ubi maius periculum exsplexia nescitur, vel, ubi maior oculi inflammatio, ex magna lippitudine exulceratio Corneae, timetur. iam illa in hominibus plenioribus quandoque ad sus amaurosin potest, et fuerunt, qui sine inanises alia subito obcaecati hac ratione lumen receperunt.

MARTINUS, Medicus Monspeliensis, iubet etiam in desperatis pectoris morbis arteriam, quae ad manum scitur, et cui subiectus radius est,. incidere. Traite de la Phisbotomis et Arteri tomis, P. ε8I.

. I 29s Homo in sedili collocandus est, sic, ut caput infrum latus inclinatum sit. Is , qu, Curaturus est, itum' admouere debet, ut arteriam se attollentem,r nimis tenuem, inueniat. Locum notare potes amento. Demittitur in arteriam scalpellus, vel an- s, vel, qui fere magis aptus est, alius. Transuorion tam inciditur, quam praeciditur, arteria. Pluum sanguinis ex ea detrahi debes.

SanguiS vero, qui cum impetu erumpit 333 , ubis fluxit, supprimendus est. Super ipsam plagam

iitur charta masticata, ex alcohol expressa, superio nuntur panni minores valde dens atque gradati inferiorem pannum coniicitur nummus, faba, veld quid durum set ). Ex fasciis vero non alia ido- est, quam ea, quae nodosia appellatur

330쪽

sANGUINIA DETRACTIO. Habena valentior, sed angusta, . pollicem lata, in duo et ta glomerata, a medio et super plagam orsa, caput.

plectitur. Vbi duo capita iterum super plagam, et L impositos pannos, Venerunt, Vnum super alperum, et sta irius super verticem. alterum deorsum, super maxil in lferiorem, ad alterius lateris tempus fertur, et ibi h capita aliquantum, sed parum, sunplici nodo, adstringitur. Ab eo vero tem P Ore duo capita iterum super loci veniunt, in quo plaga est, et super hanc inter se uincta paulo valentius adducta Iaodum accipiunt. Iterum ti capita caput hominis circumeunt, atque, ubi super plag venerunt, alterum nodum super priorem accipiunt. Ead s. ratione tertius nodus nectitur, ita, ut nodus super nodi

collocetur. His autem fascia adstringitur et panni, aliaq quae plagae imposita sunt, valenter apprimuntur.

. Ι297. Sanguis etiarn mittitur, si cutis scalpello condi tur, ut ei cucurbitula ita imponitur, ut, dum ea ita haerescit, sanguis extrahatur. Cutis Concidi fur, v

scalpello ad id aptato vel machina, in qua pluri

scalpelli elatere mouentur ''. Super concisam cuti Cucurbitula aptatur, et, ut ea recte impressa inhil rescat, prius in illam linamentum ardens copii cita Diducitur post cu urbitula, et, ubi sanguis nondu. suere desinit, spongia ex calida expressa extergunt plagae et noua imponitur cucurbitula. Plures, et iversis partibus, et nota solum cuti concisae. sed etia integrae, aptZntur imprimunturque cucurbitulae, materiae cursus a nobili parte auerti debet.

Ia 98. Antiquissimum hoc medicinas genus es , et qu0 saepe in morbis longis, praecipue oculorum, capiti aurium, plurimum profuit. Ad id quoque confiigendum est, ubi in corporibus plenis rarisque nulla venae patent et sine periculo incidi nequeunt. Etiar haec: sanguinis detractio, remedium est aduersus mai

SEARCH

MENU NAVIGATION