Institutiones chirurgiae rationalis tum medicae tum manualis in usus discentium

발행: 1783년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

l lsri s 'er hunc semina valentius infer se

mouentur, si stus et abdomen Asens, doracibus

Riostibusque vestibus comprimuntur. Rarum inle

no xi est infirmitas, et hominibus imbecillis, obesis humidis, hydrope laborantibus, iisque, quὶ quotidie copiosum lac, oleum atque butyruni assumunt, vel qui se calida ingurgitant, saepe per haec, 'liaque in abdomine loca, intestinum ac epiploon, descenduiit.' RuYsCHIVS Obs. Anat. Chir. p. 98.e Est hernia in infantibus, quae vocatur congenita. Nonianota quidem fuit priorum temporum medicis, tamen nouissimis temporibus in lusiem sit xi 'xςm p ta j-όFit autem circa id tempus, quo testiculus ex ven in in scrotum deuolutus secum deducit peritonaea productIQ-nem, cuius hiatus nisi mature satis contrahatur deseturque fortuito eo delapsum intestinum recipit, atque sic hermae initium facit. Vid. ALBERT. HALLERi opuscul PH Observ. XXVIII. et eius d. Element. Phumlog. T. VII.,P. Ι-- seqq. POTT in an Account in an particular Lina 6 γ vpture frequentlν attendant in neυ born childern etc. Lonoon I ς . HVNTER in medicat commentames, i 'art. I. 176 a. ARNAUD Memoire de Chirurgie, London ii S. Senes etiam herniis laborare solent, tum ob 1ntestina magis magis' ite nitentia in annulos tum ob deiectum vitalis virtutis in his.

g. 8as Plerumque autem haec prius in inguina deuoluuntur, in quibus etiam tumor buboni similis fias ab initio paruus conspicitur. Huic nomen esse bubo-nOCele, supra retuli 791). Ea vero, quae sic descenderunt, nisa, illud iter, per quod irruperunt, magi Set magis diducunt, tandemque etiam in scroti tunicas

62쪽

viam reperiunt. Incidero tamen potest, ut, s maior vis fuerit adhibita, repente et potenter diducantur illae apon euros es, membranae atque peritonaeum, utque mox intestinum in scrotum deuoluatur.

Nosas, quae in omni herniarum genere Communes esse solent, alias s6o1 posui, nec non eas, quibus bubonocele a bubone distinguitur ' si et a). Non ita expedita est distinctis bubonoceles ac herniae cruralis. Bubonocelem viris, herni in cruralem foeminis, frequentiorem esse, obseruatione Compertum est. Bubonocele propius a pudendis est, et in inguine paulo inferiori. Hernia cruralis in parte superiori, et fere super femur, prominet. Quare etiam, ubi inflammatio accessit, haec magis dolet, si tibia flectitur. Narn alentius adducitur fascia lata, cui aliquantum subiectam esse constat sol).

Inter alia indicia et hoc esse potest. Imperandum est homini, ut tussiat, interea vero manus admoueatur tumori. Si bubo est, fere nullus in tumore percipitur motus, Ionge maior in hernia.

g. 8a T. Subesse vero infestinum cognoscitur, si tumor paulo magis digito renititur. Etiam, ubi ei infammatio accessit, longe acerbus dolor, Crebrior vomitus ot dosidendi conatus esse solet, infra vero, nec aluus, nec spiritus, transmittitur. 828. Si vero omentum est, tumor mollior esse consuevit, et aluus etiam redditur. Vomitus tamen nihilo-' minus urget, quia ab omento adducitur ventriculus. . 829. Animaduerterunt, interdum non totam intestinis stulam in tumorem descendere, sed unam et inserio

rem l

63쪽

rem eius parto , qua o mole stercoris paulatim diston ditur atque elongatur, ita, Vt appendix quasi quaedam et diuerticulum fiat, quod, quia steros, et cum hoc etiam spiritus, in eo haeret, et, quia id compriamitur, etiam inflammatur'. oriuntur dolores crotabrioresque vomitus, aliaque mala signa, sed aluus respondet, cum stercus super eam appendicem ad inferiora descendere positi.

Vid. RVYsCFIII Mus. Anat. p. 63. sig. 3. Eius d. Thes. VII. p. Io. T. VII. fg. a. et 3. H. A. R. Sc. MDCC. p. 384. e Auctor eius loci et LITI RIVS. Tumii ex herniosis, quibus diuerticulum eiusmodi natum

' est, tum omnino omnes fugiant voracitatem, flatulenta, frigus, nimiam exercitationem, nimios et asperos cGrporis succussus, ictus loci aridii, obstructionem alui; satis igitur bibant, utantur lubricantibus et carminatiuis, subinde aluum purg tibus quoque.

. 83O Si in bubonocele, et in omni hernia, ea, quae descenderunt, non retro Compelluntur, tandem gangraena nascitur, quae hominem breui inter frigidos sudores neruorumque distentionem tollis. Maius vero periculum est, si solum intestinum subest, idquo stercore accepto va stius tumet, quam, si cum intestino etiam epiploon deuolutum fuit. Vbi enim utrumquee si, infestinum facilius in ven frem relabi potest. Vbi vero solum omentum descendit, idque comprimitur, vomitus dolorque non ita urgent, nec inflammatio tam praeceps est, sed magis lenta, quae Vero, nisi illud reducatur, etiam morte finitur.

Ergo omne consi una eo dirigendum qst, ut ea, quae Prolapsa sunt, in v trem reducantur. Est vero necestarium, ut cutis supra tumorem sollicitius deter-

Nam si illa humectata et lubrica est, tumor digitis cominu e tractari nequis. Tum Oportet, I I J

64쪽

dita prius urina, hominem resupinatum et coxis elatioribus esse, a ministro vero, non ab ipso aegro 8o9), aliquantum leuari caput atque pectus. Femur etiam, supra quod tumor est, chirurgum flectere oportet, et alium ministrum ilia utrinque sursum Versus premere. Tum digitis premendus est tumor, ut discutiatur, si quis intus est, spiritus. Tandem vero supremus tumor oblique et sursum, lineamque albam versus, in illud musculi foramen, seu sic dic tim annulum, CO-gendus est, ita, ut semper, quae posteriora prolapsa sunt, priora condantur. Quae sic condita sunt, imposito alterius manus digito deprimantur, donec omne, quod prominebat, reuertat. Hoc, si intestinum est, cum murmure fit s8o9 .

Sunt qui hominem herniosum eo casu ex pedibus suspendi iubent, ut partes in herniam ingressae, pondere suo nitentes in ventrem relabantur. De aquae. frigidaevsu 1upra a me dictum est.

g. 832.

Si Vero ea, quae prouoluta sunt, iam inflammationem acceperunt, et, quia nimium distenta sunt, haud

reuertuntur, id quod ex variis occasionibus fieri supra 8o8) retuli, protinus confugiendum est ad medic menta, quae molliunt, et quae ipsi tumori superhabentur 8io , et alia, quae in aluum immittuntur 8 Ii atque ore sumuntur 8 Ia . Periculum enim est, ne, cum diu frustraque per digitos tumor agitatur, mortifera inflammatio excitetur.

. 83 3.

Quo vero repulsa ab inguine scrotoque excludantur et ventri immorentur, vinctura opus est. Fasciarum Vero, qua S περιζωματα appellant, Varia genera sunt, et cuique chirurgo suus sere modus est. Iis, quibus abdomen circumdatur, adsuenda pila est, et

huic proxime subiiciendus ille musculi obliqui se dictus

65쪽

dictus annulus, sicque coercendum, tum infestinuina, tum epiploon, tum etiam ea diducti atque elongati peritonaei tunica, siue saccus, quo illa inclusa sunt Pilae suprema pars aliquantum inniti potest inferiorio lis illi spinae, nulla vero alia pars, neque o S pec fini S, ita valenter premi debet, quam ea modo descripta

sedes. Huic etiam pila ita 'accommodari debet, ut eam non solum erecto corpore, sed sub e1us etiam et membrorum quocunqUe flexu aequaliter, et sine intermissione, premat. Periculum enim est, ubi inguina sectuntur, homoque sedet, vel equo, Curruque, vehitur, ne, dato infer inguen et pilam spatio, infestinum iterum deuoluatur. Igitur multi utuntur peritomate, quod ex ferro fabricantur, Corioque obducunt, et Cui pilam assigunt, quste, vel elaterem habet, vel trochi tum, ut, adducto etiam femore, pila altius in inguen deprimi possis. Fasciae lineae, vel ex corio factae, vix satis continent, et quouis corporis nixu diducuntur. Accedit etiam lorum, vel habena, per feminafraiicienda, quae omnibus, praecipue foeminiS, perincommoda esse solet. Nihil etiam nocentius periculosusque est, quam, si sub vinctura non recte aptata, ea,

quae retro compulsa erant, aliquantum Γeuertuntur,

et a pila comprimuntur, non reprimuntur. Id enim mouere potest inflammationem, vel esscere, ut illae

partes ea ratione, quam supra 8o4 proposui, inter se

glutinentur, sibique inhaerescant, et post retro Compelli nequeant. Ea curatione admota puero S ita re' stitui, ut vincturam tandem sine pernicie omittere queant, non vero adultos senesque, alibi dictum est

l De compositione idoneorum perizomatum; vid. Mon' Niem. Acad. R. Chir. T. U. Durnal de Aleiscine, par M.A RDUX, Tom. XXXXIII. De curatione herniarum vi Ie terno medicamentorum causticorum perficienda Vid-DUfertation sur ι' usare des causiques pour Ia gueriseu ro die aie

66쪽

nun o NOCE LE. Elange des heriises et . Par GAUT HIER, a Gndres II . . Sed vero etiam ea, quae ab aliis contra methodum canii

dicta sunt in Monum Acad. R. Chir. T. V. De usu pulueris tenuissimi corticis quercini ad hernias sanandas vid. Mances publigura δε I 'Academis de Chirurgie, a Paris 1779.

- 834. /Ad scalpelli vero operam decurritur, s, quae d voluta infaminataque sunt, reduci nequeunt, Vel, quia stercore ac spiritu accepto intestinum vastius fumet, vel, quia id et omentum atque peritonaei tunica, nec non hoc ac ipse annulus inter se glusinata sunt. Festinandum vero esst, et haec curatio recenti re adhibenda, neque, cum infestina iam gangraena tenet et

summa imbecillitas, singultus, neruorum distensio, sudor frigidus, aliaque mala signa, ad ultima iam ventum esse, significant 8i3 .

Si intestinum vel a faecibus veI flatu distentum est, atque haec caussa sola subest, quam ob rem reddi in aluum id nequeat, ad usum scalpelli non adeo properandum, quam si morbus statim ab inflammatione incepit vel iam cum ea est. Id intelligimus, si hemia vel ad minorem contactura

dolet.

et Anteaquam ad scalpelli operam de Curras, aegrotanti et adstantibus, quae spes, qui metus subsit, significan)um est. Prognosi autem varia est. Aut enim elapsae partes parum aut vix malo affectae feliciter ira. ventrem redduntur. Aut partes cae gangraena iam assectae sunt, et homo hac perit. Aut haec, quia in loco non amplo est, vel quia non tam gangraena quam suppuratio est, hominem quidem non interimit, sit vera postea Sangraeda ex faecibus humoribusque ex superiori intestini aperti nec sat commode cum vulnere externarum partium conne Xa parte in ventrem subdole stillantibus. Aut erit anus factitius seu succenturiatus in inguine. Aut sanatis integra videbitur quidem, quando scilicet intestinum parum lacium, iam glutinatum et cum Picinis coalitum est, attamen, quia in loco co contractam angustatumque id est, caussae ad varios morbos praedis ponentis vice per futuram hominis vitam fungi poterit. Et cum nonnulli herniarum, quae reductionem sui adhuc admittunt, curationem efficacem secando faciendam nihilominus proponunt, corum gratia huc loco commemorandum est, herniae non incarceratae operationem chirurgicam multo

67쪽

multo saepius lethalem euentum habere atque periculosiorem este, quam quae herniae incarceratae, quam vocant, adhibetur, ac praeterea hernias, quae antea sat benignae visae ellent, variis dissicultatibus, non praevisis, impediri, sic, ut chirurgiae huius adminis Tationi moram nectent, at que intestini elapsi reduellionem retardent ; neque hoetum in his curationibus, tum in aliis rarum este, ut vel insano caeteroquin corpore vitia intus recondita lateant, quae, operatione vel ielicissime administrata demum euolvantur, et symptomata grauia moueant, quae periculum ingens mortemque minitentur; propter haec igitur rationi non congruere sectionem herniarum, quae reduci et adhibito idoneo periZomate retineri queant.

prius autem oportet aluum lotione ducere, sanguinem ex incisa vena mittere, vesicam exonerare, Et

inguen, si pube contegitur, radere. Quod si vero inguen incidendum est, debet homo collocari supinus, ita, ut demisso capite sit, coxis vero elatioribus, is usa ministris contineri. Femur tamen, super quod tumor est, a quodam attolli debes. Chirurgus et minister digitis prehendunt super tumorem Cutim, eam plicant, attollunt atque per eam scalpellum rectum, cuius dorsum tumori obvertitur, traiiciunt, et eamsdic aperiunt. Ubi cutis ex inflammatione valde intenta eV, et plicari atque attolli nequit, ea ab exteriori parte deorsum versus incidi potest circumspectius. vlaga facta, adeps, quae nonnunquam valde induruit, non tam secanda, quam ferramento, scalpellove retu-io si chaos bis diducenda est, donec tandem ad hem δ' t meam, quae ex peritonaeo deorsum versus sub- , p*ruen ux. Rarius enim hanc ruptam et mox

ca Iuli, illam mutaris.

68쪽

. 836. Tunica peritonaei, quam vulgo saecum vocant, scalpello, quod leuissim' manu teneri debet, eiusque mucrone, non tam secanda, quam paulatim radenda,iet ita aperienda est, ne intestinum, quod subest, laedatur. Vbi minima plaga scalpello facta fuit, illa denusia forfice debes latius super digitum aperiri. Pleiumque humor exit, qui, si bonus est, non subliuidus, nec mali odoris, securitatem pollicetur. Nam, . si omnia, quae euoluta fuere, sicciora sunt, coniecturalest, ea cum peritonaei tunica coaluisse. Quo vero, commode possint reduci intestina, ea, si vastiora tument, adduci queunt, quo retent spiritus et eo de- .la psum stercus latius dissipentur 688 . Si vero illesie dictus annulus strictior est, et ob id refundi infesti

Da nequeunt, oportet eum incidi et latius apseriri. Igitur minister educta infestina attollas, quo ea semper a scalpello longe sint. Prae aliis huic chirurgiae iJoneum est illud scalpellum, quod LE DRAx inueniti. Adhiberi tamen etiam alia scalpellorum et ferramen-torum genera possimi 69o) Incidendus v ro sic dictus annulus est, lineam albam et sursum versus, nerarieria epigastrica vulneretur 69a . . 83 T. Epiploon vero, si id, vel solum, vel cum infestino, prolapsum, et sine noxa est, etiam reduci leuiter su pensa manu potest. Si vero id induruit, vel iam inflammationem accepit, praestat, illud protinus lino deuincire et praecidere, Obseruatis iis, quae supra praecepi 683 . Si quae peritonaeo iuncta sunt, vellii hoc annulo inhaerescit, ea scalpello non abscindi, .sed eius manubrio, digito, vel scalpello PET 111 69o , resolui debent 816 . g. 838.

69쪽

BUBONO CELE.

. . g. 838. Sunt, qui iubent peritonaei tunicam, ubi ea patefacta est, integram relinquere, Ut eam, Omniaque, quae descenderant, retro compellere. Haec vero curatio non semper tuta videtur. Minimum, si tumor maior est, qualis in oscheo cele frequentius esse solet, et si tunicae vetustate frequentique inflammatione occalluerunt, vel, si peritonaeum annulo, intestina et epiplo Via poritonaeo, inhaerescunt, et, si vitiosa sanies, pus, aliudue alienum, subest, illa prodeste non potest, sed semper no Cerct.

g. 839- Reductis omnibus, ille tendineus sic dictus annulus, praecipue, si is remisius valde fuit, scalpello potest concidi, quo validior fiat cicatrix. Vulneri superdatur illa pila a1. fig. a), prius in medicamentum ad id accommodatum demittenda. Plerumque sollant Ouum in vas defundere, idque affuso pauco spiritua1 dente agitare, et hac mixtura pilam, vel linamenta, madefacere. Imponuntur panni plures gradati, efiniicitur fascia, quae, quod in inguine spicam describit, uade nomen habet. Uidendum ne vasa spermatica pila pannisque premantur.

84 O. Necesse est, ut aeger supinus, in alterum latus in-CImatus, coxisque paulo elatioribus cubet. Adhibon-da est abstinentia. Omnia sollicitius, velut in graui-fer Vulneratis, agenda sunt. Perutiles sunt lotiones,l ea Crebrius in aluum immittuntur. Ante tertium

, .n ''s .m4 quid h0 C requirat, fascia resoluenda h. h, ς' η'mp re multa diligentia adhibenda

, q- retro compulsa fuerunt, reuertant. Cu

rato

70쪽

43 arato etiam vulnere, vinctura 833 nihilo minus necessaria est. . 84 I. Incidere potest, ut aperto tumore et patefactat per tonaei tunica infestinum iam vitiatum sit et gan graena affectum, id quod intelligitur ex colore, et si

ex vulnere stercus cum odore malo effertUr. Plerumque mors in propinquo esta solet. Servari quandoque homo potest, cui id, quod corruptum est, tollitur, et infestini finis, qui superne labitur, vulneri adsui

Vid. quae ad g. 67 . adducta sunt. Adde LAvR. HEIsTERI Dis s. de Hernia incarcorata suppurata saepe non lethali, iHelmst. Anno MDCCXXXlIX. Qui etiam ostendit, ita curari posse herniam, a chirurgo, quem tumoris mollitudo et opinio bubonis decepit, incisam. Duo exempla etiam adducit SAMVEL SHARΡ in the Treat se on the inerationio SurgerI Cap. IIl. P. I 6.

. 842. At, s cui infestinum et epiploon in serosum descen derunt 791 , hocque intumuit, id, ne opinio.

nem sarco - vel hydroceles faciat, certiori nota explorari oportet. Magnum enim discrimen in ortu causisque positum est, quas supra 824) retuli, cum oscheocete ex bubonocele plerumque oriatur 8as , vel, id quod rarius incidit, ex vehementiori totius corporis nixu motuque, aut abdominis prestione. Sarcocele ex testis inflammatione relinquitur, hydrocele vero plerumque, si valentius compressum fuit scrotum. Si sub tumore sunt intestina et epiploon, ea, homine resupinato 83 I) in ventrem reduci queunt. Si etiam non omne id, quod deuolutum fuerat, reuertit, quia peritonaeum annulo inhaerescit, maior

tamen

SEARCH

MENU NAVIGATION