Scriptorum Latinorum de aneurysmatibus collectio : Lancisius, Guattani, Matani, Verbrugge, Weltinus, Murray, Trew, Asman

발행: 1785년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

DE AN EURYSMATIBUS. a

theca muniuntur. Quae Vero per Ventres feruntur Arteriae praeter propriarum tunicarum, & particularis abdomini S, ac thoracis membranae tutamen, fere nudae procedunt ; & quamquam eaedem a superpositis Visceribus perpetuo tangantur, & urgeantur , Variatis tamen semper contractionibus premuntur. Atque hinc sane sit, ut Arteriae , per artus divaricatae longe majorem superadditam habeant resistentiam, quam illae , quae per ventreS feruntur. Posterior vero consideratio ea est, in amputata, Vel ligata Arteria, vel Aneurysmatis curandi gratia , Vel alterius artuum assectionis , novam semper i periori Arteriae tegumento superaddi resistentiam ex cicatrice inducta, quae cum per Arteriae longitudinem fiat, nox oadhuc tutamine Arteriam firmat, ac roborat. Ex his vero clare Problematis enodatio deducitur. Si namque concipiatur sanguis per Arteriae longitudinem in artubus fluere , Scad locum amputationis, aut vinculi pertingere, certe cum longe majus superadditum resistentiae momentum ibidem inveniat, quam in Ventribus , minorem inisum extrorsum manifestabit in illis, quam in his, & idcirco spuria Aneurysmata, ut saepe in ventribus, ita raro in artubus Observabuntur, nisi Arteriae locatae fuerint in superficie manuum , aut pedum , quibus in partibus eadem asserri potest ratio minoris superadditae resistentiae, quae causa est , cur sicilius in ventribus hoc Aneurysmatum genus appareat.

Cur truncata, vel ligata in Atratibus Arteria inferiores membri partes lasorum Nec motuum , nec nutritionis exhibeant indicia.

Hoc facillime dubium ex Anatomicis principiis enodatur, quibuS docemur , naturam in vasorum distributione non statui dumtaxat naturali , atque incolumi , sed vel morboso opportune , ac divina plane ratione consuluisse. Etenim cum de Arteriis sermo sit Axillares , Iliacas , Cervicales, Carotides, aliasque ita divisit, &Utrinque ad Oppositas quasque partes per decusses studuit distribuere,

ut si unus ramus compressionem , Obstruitionem, aut amputationem forte fortuna passus esset, Vicinus , aut oppositus illico succurreret, Unde etiam si Arteria , e. g. quae sub mediana Vena in cubito latet, I uncetur, altera, qua foris, qua intus ex Axillari producta, undς-

52쪽

quaque varicata succenturiatUr. Non est tamen, Ut casum extraordinarium hic taceamus : Νam aliquando non duplex sed simplex est Arteria Axillaris, unde mors misero aegroto allata est, & de qua Celeberrimus Bidlous ut scribit Wolfius in observatione XIX. pa . 66. recensuit observationem juVζnis, qui Hagae Comitum oriundus Aneurysma gestaverat in brachio per aliquod tempus, quod cum de die in diem rueret in pejus Exercitatissimus Chirurgus Petri Aditani Verduyn Amstelodami adhibetur in consilium. Vide caetera apud eundem loco citato. Illud vero hic tacere non possum in iis, qui hujusmodi passi sunt infortunia, licet quod ad nutricionem attinet, nihil postea sensibile detrimentum patiantur, musculorum tamen motus semper debiliores esse , quam sunt in sanis, non quidem ob metum, ne Arteria laesa rursus aperiatur, sed revera quia cum flumen uberrimum sanguinis una sit ex causis motus muscularis, deficientibus cum ipsa mole etiam aliquot tubulis illum ducentibus, necessario nisus, & vigor in musculis paulo languidior observatur.

PROPOSITIO XIX.

Dd Aneur male ex Arteriarum Vulnere, per quod externa dumtaxat tunica vulnerata fuerunt. ETIAMs I, quod ad medelam attinet, parum distet species haec Aneurysmatis ab ea in qua Arteria usque in Cavum incisa fuit, sed nondum Ecchymosis producta, & de qua jam actum est Propositione XI. nihilominus cum hoc AneurysmatiS genus, eX eXteriori Arteriarum incisione facultate tantum imaginandi excogitari, non autem re, nonnullis contingere posse forte videatur : eo quod primo rarissime eveniat, ut lanceolae, vel alterius instrumenti cuspis eo, & non ultra pertingat : deinde quod licet possit accidere, cum exteriores membranae sanguineis Vasculis, ac proinde prompta nutritionis materia donentur , facillime consolidari soleant : praesertim cum impetus Arteriae admodum infractus ad eXternas partes perve

nire credatur.

S d pace istorum Philosophantium hujus mali eXemplum nunquam extaret. Sed quidquid in natura fieri potest , aliquando fit; multorum enim historias referre hic possem, qui in hujusmodi morbum

53쪽

DE AN EURYSMATIBUS.

indiderunt: quos inter duos ipse Vidi, unum quidem ante as annos in Νos comio S. Spiritus, alterum in Urbe decem circiter ab hinc annis, in quibus Una cum Vena, etiam Arteria compuncta fuit, ita cum de more apud illos flueret ex incisa Vena sanguis, tunc nullum, propter relictum in fundo dolorem, nascituri Aneurysmatis indicium

apparuit : unde consuetis fasciis tractatum Venosum vulnus, brevi

convaluit ; sed post: aliquot dies tumor primum exiguus , deinde vero sensim ad ovi magnitudinem , isque pulsatilis , & pallidus elevatus fuit, qui omnium postea concursu symptomatum pro legitimo Aneurysmate confirmabatur.

Ut vero arduum minime es concipere modum, quo hujusmodi vulnus inducitur , cum lanceola per diametrum venam secans subjectam Arteriam ita possit incidere, ut ad exteriores fibras per-Veniat, non autem introferatur, similiter nulli erit difficile rationem invenire, ob quam ipsum suboriatur Aneurysma : etenim cum magno naturae consilio factum sit, ut tota quanta est interior , eXteriorque

Arteriae compositio, unice collimet ad hoc, ut nisui projecti a Corde sanguinis resistat, si alicubi eadem quocunque modo diminuatur,

tunc impetus vim suam contra debiliorem tunicarum aggerem exercens, eas ibidem facili negotio extrorsum urgebit. Simile quid passim accidere videmus non tantummodo apud animalia in herniarum produstione, quae circa umbilicum quandoque fiunt, debilitata resistentia musculorum abdominis ad impetum extrorsum propulsia visceribus Peritonaei, sed passim etiam in artes altis, ac praecipubin folle lusorio, qui duplici pelle, aut corio formatus , quoties inter ludendum alicubi contingat, ut exteriori pelle debilitetur, ac paulatim

dehiscat, tunc mirum est, quam cito in quandam abeat Aneurysmatis speciem, cum intrusus violenter intra folles compressus aeris elaterin internam tunicam per debilitatum locum sub forma tuberculi in sphaerae convexo elevari extrorsum impellat, & adigat. Multo tamen facilius hujusmodi Aneurysma apud eos accidit, qui pravis , atque erodentibus succis scatent; tunc enim cum δminimis , discissis intra ipsas Arteriae tunicas vasis, ichor aquae fortis analogus in locum semonis depluat, necessario impedit, quominus eXteriores membranae villi ad coalitum venire possint.

Juvat vero hic transcribere historiam Clarissimi Gulielmi Fabricii nildani loco supra citato, quae ad vivum expressit Aneurysma natum

54쪽

LANCIS IUS

ex sola incisone exteriorum Arteriae tunicarum. μ Quidam, inquit ,s Ludi magister, cum propter scabiem ex humore melancholicos ortam , sibi Venam basilicam dexteram a Barbitonsore incidis curasset, Arteria quoque simul compuncta fuerat. Unde paulatimis Aneurysma eXortnm est, cui cum mensis spatio, & ultra medibes camenta multa frustra tamen ) adhibita fuissent, ad me tandem Paterniacum venit. Eo loci, ubi Venae sectio facta fuerat, depres hendi tumorem magnitudine Ovum anserinum adaequantem, pabω lidum, & utcunque diartim. In quo sane exemplo illud animadversione dignum , existimo , quod propter scabiem ex melancholicis ichoribus ortam Ludi magister in An eurysma facilius inciderit. Signa autem , quibus haec species ab aliis , quae ab incisa usque

an cavum 'Arteria producuntur , probe distinguitur , sunt primo , quod tumor non statim atque pertusum fuerit sanguiferum elevatur, sed sensim atque nisus ejusdem sanguinis superat renitentiam debilitati loci, sensim etiam tumor apparet. Secundo quod color tumoris est cuti concolor , sectis atque in Aneu sinate producto a penetratione intra Arteriam , in quo Ecchymosis necessario subsequitur, evadit livescens, ac subniger. Tertio, quod ip1e pulsatilis tumor est aliis utplurimum mollior, eo quod sanguis, qui tumorem elevat it, reditque per Arteriam , nisi extra ipsam Arteriam intercepti humores

coaluerint, ut in Fabricii historia accidisse probabilissimum ducimus De prognosi parva dicenda supersunt, cum si peritus accurrat Medicus, & Chirurgus, & praesertim si morbus fuerit in principio,

atque in corpore non admodum cacochymo , curationem facile

suscipere possit. Illud tamen hic tacere nec possumus, nec debemus, quod si vel pusillum sit Aneurysma, & corpus pravis non scateat humoribus,

vel aegrum pusillanimum cruciatibus tolerandis minime parem futurum cognoscamus , Vel nullum Vere peritum artificem praesto esse videamus , tunc tutius erit consilium optimo sex rerum non naturalium regimine Aneurysma tractare , quam aegrum certo vitae discrimini audacter exponere. Monet id nostrum experimentum, sed & Expertissimus, Doctissimusque Daniel Sennertus, Medicinae Practicae lib. V. pay t. prim. cap 43. considerandam historiam describit suae cujusdam Vicinae , quae cum ex Arteriae punctura in nexura cubiti Aneurysma

55쪽

nucis juglandis magnitudine contraxisset, post trigesimum annum satis commodam vitam producebat : quod forsitan nequaquam evenisset, si periculosae curationi se subjecisset. Quamobrem paucis medendi rationem exponemus : eodem enim modo curatur, ac primum Alaeurysmatis genus ex Vulnere penetrante illatum. Itaque, si opus fuerit, aegrotans epicratica purgatione tractandus erit, & fluida opportune corrigenda, sed potissimum di Erta , & potionibus vulnerariis. Quantum ad sanguinis missionem pertinet, si occurrat habitus plethoricus ea instituenda erit, & si opus fuerit, repetenda. Quod vero attinet ad topica , cum fieri possit, ut duplex adisit tumor in loco An eurysmate labo ante , unus quidem productus ex accretis, & subsistentibus tenacioribus succis extra Arteriam , nempe in loco sectionis , qui cognoscitur ex duritie magna , ejusdemque nobilitate ; alter vero factus ex interiorum dilatatione membranarum, qui mollior est. Quod cum eVenit primo cUrandum erit, & externo tumori provideatur cum emplastro de cicuta , vel cerato emollientica testani, quo deinde succenturiante etiam purgatione) resoluto , altera succedit curatio , quae Arteriae dilatationem respicit. Admoveatur nimirum emplastrum, Vel ceratum vulnerarium, & adstringens cum moneta plumbea linteo pluries obvoluta , quae omnia valide circumducta fascia firmentur. Quae quidem methodus felici ab experimento confirmata tradita a Gulielmo Fabricio Hildano loco supra

citato.

Quod si vero tarde nimis peritus Chirurgus fuerit accersitus, ita ut solis adstringentibus curatio absolvi nequeat, tunc ad loci lectionem,& ad Arteriae constrictionem deveniendum erit, quam sane methodum - dedimus Propositione XV. & sequentibus.

CAPUT I LDe Aneur1fmatibus legitimis a conto ne pendentibus.

Λ GENDUM nobis hic minime proponimus de eo An eurysmatum

genere; quae in minimis Arteriis contingunt, dum contusae partes fracescunt, ac suppurantur; eae siquidem, cum ut plurimum bene cedant, cumque eodem remedii genere, quo pars contusa, curari

56쪽

soleant, singulari non merentur dissertatione tractari. Νostrae nunc Thema Propositionis erunt illa Aneurysmata, quae in magnis, interioribusque Arteriis manifestari incipiunt, postquam membra, quibus Arteriae illae substernuntur, magnam aliquam contussionem passa fuerint : horum plura ab Auctoribus describuntur exempla, & nobis quidem diversa videre contigit in dorso, prope sternum, atque in musculis intercostalibus, quorum sane historias, magni utpote momenti, inferius eX ponemUS. Illud tamen omnium primum advertendum censemus, doctrinam de Aneurysmatibus ex contusione productis , summae curiositatissimulque necessitatis existere , cum ut plurimum ab initio aegre

cognoscantur, & pro interioribus abscessibus a minus in Arte peritis accipi soleant. Quare sit

PROPOSITIO XX.

Agitur de modo, O causis quibus Aneur mala ex contusionibus unti

QUONIAM interdum accidit, ut majores Arteriae contundantur in casu ab alto, in percussionibus, caeterisque ictibus , quibus mechanici Artifices , & praecipue Milites frequentissime sunt obnoxii, non semper tamen inde oriri videmus Aneurysmata; hujus rei rationes Perpendendas, excutiendasque prius judicamus.

Cum vero Practicorum observationes nos doceant, contusiones in carnibus, atque ossibuS eXceptas, magnam Vim accipere ab interiori corporum contusione, ita ut ubi fluida sunt acriora, ubi ossa fragiliora existant, ibi contusiones, plagam , fracturamque facilius aperiant , nullam saepe moliturae , si, ut in pueris, molliora sint ossa , & vitali balsamo vasa redundent. Hinc sane proximas, vel interiores expositae Aneurysimatis speciei sausas nobis sedulo quaerentibus, non una, sed tres nunc seorsim ,

nunc Vero una conspiranteS Occurrerunt.

Prima esse videtur concursus duorum oppositorum ictuum , qui iano eodemque tempore eundem Arteriae locum aniciunt. Secunda est innata gracilitas Arteriarum. Tertia erit apparatus pravorum humorum in corpore percussi

hominis. Sed quoniam unaquaeque ex praedictis causis nisi planius ,

57쪽

DE AN EURYSMATIBUS. 33

ac fusus explicetur intelligi vix potest ; idcirco meorum in gratiam

Auditorum circa illarum examen paululum digredi oportebit. Primo itaque dicimus, inter causas, cur percussio supra locum, cui insignis Arteria sunjicitur, Aneurysma producat, adnumerandum

esse concursum duorum contrariorum ictuum , quorum alter eXtrii

secus infligitur Arteriaeque membranas intropellit, atque urget: altera sanguinis nisu, qui eodem tempore a Corde impulsus; easdem tunicas extrorsum pellit, intenditque. Neque certe alicui mirum videri debebit duos istos contrarios nisus Arteriae tunicas ita debilitare , propriamque teXturam eVertere posse , qUem non lateat, quam facile franguntur contrariis motibus soniim cientibus, concussi necnon rurstis, quam cito campanae dissiliant, dum interius malleo percussae foris lapide caeduntur. Quorum sane admirabilium esse tuum Veras causas profunde rimatur doctissimus , aequalique semper amicitia colendus Laurentius Bellini De morbis Pectoris tit. de Palpitatione Cordis pag. 639. iis enim contrariis eodem tempore motibus oportet, Ut partes contiguae ab inVicem , seu ab eodem contactu recedant, atque ita divellantur, Ut frangatur corpus. Secundam ex causis censemus insitam gracilitatem tunicarum Arterias componentium, quam nos docuit experimentum factum tam generatim in extispiciis, quam speciatim apud nqnnullos Aneu-rysmate laborantes , in quibus Arteriae solito tenuiores, ac laxiores a nobis inventae fuerunt, maXime vero apud aliquos , qui ex percussionibus Aneurysmata contraXerunt. Si enim concipiatur dorsume. g. percuti, sub quo Arteria Magna procedit; haec quidem ictu minus laedi poterit, si validae fuerint ad resistendum texturae, quam si tenues sint, laxae , & gfaciles.

Postremo loco posuimus apparatum praVorum succorum ; etenim si contusa Arteria affluat particulari nutritioni aptis, dulcibus, leni-husque, e X bona corporis constitutione advenientibus, fieri potest

ut ex percussione nullum inducatur Aneurysma : liquor enim nutritius, temperatuS, ac mitiS non ita facile vitiatur, atque acredinem contrahit. At si malo corporis habitu laboret aegrotus; humores acres in parte contusa sensim intercepti, ac stagnantes Arteriarum

tunicas facile excedunt, atque erodunt.

Et quoniam doctrina expressa per exempla profundius in animum

58쪽

LANCIS IUSD

nostrum penetrat, quam ea, quae solis rationibus nititur, idcirco in singularum causarum exemplis recensendis paululum immorabimur.

Exponitur exemplum Aneuosmatis nati ex contransu Arteria Aorta ad ictum externa percussionis. CuM certum sit ex Anatomicis Arteriarum diastolem pro ratione magnitudinis canalium maXimam, magnam, Vel minimam esse, procul dubio in Aorta ictus extrorsum maximus erit. Si igitur contingat quod evenire potest ut eadem Arteria percutiatur eodem ipso temporis momento , quo in diastole Versatur, summa fibrarum distractione, ac divulsione necessario laedetur. Exemplum quidem utrarum ita summe curiosum ante tredecim ab hinc annis vidi in

homine alioquin sano, & robusto, quod sequenti historia narratur. Vir sanus, & fortis nomine Plinius Eminentiss. Cardinalis Albani nunc Pontificis Magni felicissime regnantis, nostrique Clementissimi

Principis pedestrium famulorum Decanus annorum circiter s habitus quadrati, cum per publicam incederet Viam fortuito a quodam ex ludentibus sphaera buxea , Vulgo Boccia vehementer percussus fuit in laeva dorsi parte , domum rediens affectum locum diligenter observari curat, in quo, citra contusionis indicia, momenti nihil animadvertitur. Curatum idcirco solo admoto rosaceo oleo, superstite interim ad usque quatuor circiter annos levi, sed molesto ibidem sensu : post tam diuturnum temporis intervallum aeger conqueri coepit de sepulta quadam eo loco pulsatione, quae sensim sensibilior facta causa fuit, ut patiens Peritos accersiret; & quoniam rumor ad Eminentiss. Principem aspiraverat, hic pro sua innata , atque singulari benignitate me etiam contendit, ut illam inviserem; convenio itaque cum duobus Chirurgis, quorum unus profundum abscessum, alter sepultum in Aorta Aneurysma censebat morbum.

Et cum ipse ego animadvertissem, pulsationem illam Cordis ictibus

respondere, magnoque nisu costas eXtrorsum urgere, statim confirmare non dubitavi sententiam illius, qui asserebat verum, magnumque in flexu Aortae latere Aneurysma. Et revera paucorum mensium

spatio vitiatis etiam liquidis eo res crevit, ut nullo juvante phasem co , sed in gibbam prope spinam elevatis, & corrosis costis, nec-

59쪽

ion dolore tendente , ac distrahente ad humeros usque producto , audacissimus quidam empiricus ex eo , quod pulsationis vehementia remiserat, putanS sepultum latere abscessum , insciis amicis, &necessariis misero persuasit aegroto, ut se sineret eo in loco aperiri, certo spondens pus intus conclusum illico erupturum , ac eundem ab imminentis mortis faucibus liberatum iri. Ventum est ad facinus, sed proh dolor i Flumen sanguinis, quod debilissima exigui velaminis ripa coercebat, imperito, crudelique aperta ferro statim extra alveum tanta erupit celeritate , Ut animam secum rapuerit a corpore. Ita magno empirici terrore simul atque Chirurgi documento, barbarae ignaviae victima miserrimus aeger cecidit exanguis. Vide similem historiam apud Amatum Lusitanum lib. 6. Observ. 8.

Fx hae vero historia nonnulla elicienda sunt tamquam postulata, quae partim ad cognitionem, partim ad modum productionis, partim etiam ad medelam istius generis Aneurysmatum conducere possunt. Etenim :Primo indicia istius mali clare quidem occurrerunt : cum narretur ex contusione paulatim post duos annos pulsationem Cordis pulsa tionibus synchronam innotuisse, sensimque tumorum cum dolore scapularum, & humerorum ob connexionem elevatum fuisse. Abscessus enim quantum Vis pulsatilis supponatur, ejus tamen pulsatio, non perdurat nisi quousque pus confectum sit, dein vero cessat: In hoc autem rerum statu augescente morbo major, & profundior manifestatur pulsatio, licet postea obducto polyposo veluti muro superficiei interioris ipsius Aneurysmatis minuatur , & vix sensibilis evadat, ut jam docuimus. Secundo , hinc deduci etiam potest modus productionis hujus Aneurysmatis, quod non alia certe ratione fieri potuit, quam exposito , & probato illo concursu duorum contrariorum ictuum in

determinato Arteriae loco , & contemporaneo momento. Etenim cum aeger iste fuerit robustus, sanus, & vegetus verosi militer neque praVorum siccorum copia redundare , neque nativa ipsius Arteriae debilitate laborare poterat. Si enim altera , vel utraque e X interio

xibus , & proΣimis causis ab initio concurrisset , procul dubio non E a

60쪽

ad quatuor annos Aneurysmatis manifestatio producta fuisset , sed post menses contigisset, ut in sequenti exemplo patebit. Reliquum est igitur, ut arguamus probabilitatem ante dictae causae , quae cum possibilis sit, & aeque potens hujusmodi Lissionis effectum producere non dubitamus, quin in allata historia unica, & potentissima fuerit causa ad essiciendum An eurysma; si enim concipiatur Arteria tundicum per systolem contrahitur, procul dubio multum diminui necessum erit de percussionis violentia. Etenim cum motuS corporis percutientis ; in eandem partem tendat, ac motus Arteriae , tunicae fibrae percussae cum tantum impetum excipiant, qui proficiscitur a differentia celeritatis praedictorum motuum pro ratione massae. Contra vero si praedicti motus sint adversi atque in contrarias partes tendant, tunc ea motuS quantitate tunicae impelluntur, quae gignitur a duplo celeritatis earundem tunicarum habita pariter massae ratione, ut ex Mechanicis demonstratur. Sic vola manus minus tunditur a lusoria pila, cum haec vibrata excipitur ab illa retrocedente; secus vero

violentiorem esse ictum cum resistentia tota quanta est contrario ipsi pulsioni nisu opponitur , ut probavimus. Neque solummodo in Arteria percussa malus iste duorum concurrentium oppositorum ictuum effectus , sed in aliis quoque nostri corporis partibus , in quibus summa viget distentio evidenter elucescit, puta in pectore, cum in extremo suae dilatationis puncto percutitur, atque etiam in pene , quoties rigida tensione lasciviens violenter flectitur, vel tui ditur, utrobique enim , plerumque ruptura subsequitur, scilicet vesicularum , & sanguiferorum in pulmone, atque in pene minimorum utriculorum corporis fistulos , unde malum illud suboritur quod penis distorsio vocatur. Tertio, aliquod etiam ad durationem conducens deduci posse putamus. Cum enim non levis medelae pars ea sit, quae saltem non laedit, hinc horrendus exitus istius aegri perpetuo prae oculis habendus est, ut caveamus a strage, seu ab illo artis errore, qui ut mortem Ngris affert, legum etiam poenis est obnoxium , ut late probat Paulus

Zacchia in Quaestionibus Medico- legalibus.

SEARCH

MENU NAVIGATION