장음표시 사용
601쪽
theoriae respondisse variis casibus ab auctoribus citatis comprobatum est, ubi simul haec notabilis observatio adstruitur , si vel etiam pulsus in utroque carpi latere aliquamdiu sentiri nequeat, nihilominus ad amputationem haud properandum esse prius , quam manifesta incipientis spha celi signa in cubito vel manu adpareant, quum pulsuS
saepius post aliquot demum dies redit ca).
Quum nervus ille insignis , qui medianus dicitur a. a. tab. L. A. a. s. tab. II. fg. b. tab. III. fg. S. ) , arteriam brachialem ubique
proxime comitatur , methodi hactenus recensiitae commendatorum
monito b) , idem in arteriae vinctura absque laesione ab eadem separandus est scalpello aliove instrumento tantum, quantum pro libero transitu acus sussicit. Quomodo haec laesio nervi perniciosa ad mentem laudati MoΝRo commodius evitari queat, superius p. 373 indicavimus. Quum Vero non solum quandoque patiens hanc nervi separationem ferre nec potes , nec Vult c) , Verum etiam sub hac occupatione ramuli quidam arteriae laterales facile laedi possunt, hinc procul dubio nonnulli ipsum nervum simul ligare non reformidarunt,
de quo LEDRΑΝ d) haec latine reddita refert : sunt quadam practicorum, qui arteriam deteyere negliyunt. Quam primum denudarunt
capsulam qua intelligitur tegmen illud membrano sum , quod vasa haec comprehendit profunde sub illam adigunt acum inseructam flo ,
quo dictam capsulam O multam carnem smul comprehendunt O confringunt. Et se secundum hanc methodum nervus quem a que ac arteriam haec capsula conlinet , simul conseringatur, raro tamen 6 toma accedit, quia carnis quantitas simul comprehensa obsat, quo minus' nervus justo arctius constringatur , id quod etiam exemplum ex PALFYN citatum comprobat, & magis adhuc relatio Dia. EIERICII supra laudati : hic namque, dum Parisiis studium chirurgicum eXcoluit, bis vidit eodem modo hanc operationem a D. BOUD OV feliciter administratam. Quamvis autem hac ratione ipsius nerVi laesio, gravissimis symptornatibus obnoxia, ut & ramorum arteriae lateralium laesio omnino praecaveatur, facile tamen ex nimia nervi hujus insignis
a) Εjusmodi prae reliquis notabile exemplum refert ili. ΜοNRo Ach. Ed. T. IV. edit. gall. p. 164. ed. germ. p. 39s. facta namque operatione d. eta Maji, pulsus demum d. 3Iunii distinae redibat. b locis citatiS. e) Quale exemplum recenset PALFYΝ l. c. p. 43 I. d) Traite des operations de chisurgie, a Paris 3742, p. sqq.
602쪽
& plurimis cubiti manusque partibus integritatem conservantis constrictione , pessima symptomata te qui possunt , nimirum vel saltem stupor, si non penitus mors earum partium, quas sustentat : certe in annotatis manu scriptis, quae ex ore Dia. DUUERNEY Parisiis 1 38 excerpta & pariter a D n. EIERICII mecum communicata sunt, reperi, ex tali nervi constrictione quendam duos digitos perdidisse : excurrit namque hic nervus in Vola manus ad latus digiti annularis, medii& indici S. Licet autem negari haud possit, postquam viri doctissimi expertr
smique de natura hujus mali seque ac partium, quas occUpat , ut& de curationis, arteriae brachialis vinctura susceptae, successu suas observationes sollicite contulerunt, eandem nunc saepius jam feliciter administratam esse a) ; nihilominus tamen hi ipsi Auctores adhuc monent chirurgos, Ut nullus ejusmodi operationem solus in se suscipiat, sed alios expertos viros simul in consilium vocet vel saltem testes rei ad artis regulas bene legitimeque peractae habeat, Ut taceam, eosdem ingenue etiam indicasse , quae minus ad votum acciderunt
b); quare procul dubio PLATNERUS c) Omnibus probe ponderatis mentem suam hisce declarat : ex his intelligitur, in brachio, minimum nisi certa sit desperatis , experiendam esse Aneur malis chirusiam illam scilicet hactenus expositam ) : nam si illa etiam
fallit, nihilominus ad ultimum auxilium , quo humerus princiditur , confugere potest chirurgus. Si itaque hac methodo in usum vocata de amputando brachio non securus est chirurgus; si praeterea operatione dexterrime etiam ac felicissime absoluta, non raro magna membri debilitas sequitur :aliam methodum hac securiorem prius tentandam esse, nemo inficias ibit, & quum talem iterata vice se praestitit ea, quam in binis casibus
recensitis uberius exposui, eandem hunc in finem ulterius explorandam commendare minus dubitavi.
Me quidem haud fugit, alios jam , & praecipue Dio ΝYsIUM ),
compressionis cum charta masticata mentionem jam fecisse, immo
a) Exempla vid. apud Auctores citatos, adde Commerc. litterar. Norimb. I 34, p. 283,
603쪽
hanc methodum non solum causticis, Verum etiam ipsi ligaturae praetulisse a : sed qui modum applicationis in forma turundarum considerat, facile intelliget, cur non semper, si unquam, effectum optatum praestiterit. Secundum meam namque opinionem effectus hic tantum sequi potest. I quando vulnus a sanguine extraVasato atque corrupto penitus purgatur, ipsumque arteriae orificium ejusque labia, quantum fieri potest, mundantur , & quidem Optime cum Vino calido ope syringae spongiaeque, ne sanguis corruptus, uti non ampliUS ad nutritionem, ita etiam neutiquam ad consolidationem aptus, hanc impediat, sed recenti & balsamico sanguini accessus ad haecce labia paretur. a quando charta seligitur tenuissima bibula, haud saepius, quam ter quaterve pollicis quadrati magnitudine complicatur, & masticata
iterum probe explanatur : hac enim solummodo sub conditione arteriam exacte ambire, labia paululum conjungere, orificium Obturare, reliqua interstitia replere omnibusque partibus arcte adhaerere Valet.
3 quando hae placentulae, sigillatim primae, 1piritu vini & subtilissimo pulvere glutinante Valde impraegnantur, probe tamen iterum eXprimuntur : uterque namque sanguinem denuo assi uentem seu in orificio haerentem coagulat , labia orificii constringit S reliquas partes jam corruptas mundat eoque recentis & firmae carnis generationem promoVet, Ut taceam , chartam ita praeparatam pulveris Ope arteriae tanto firmius adglutinari.
4 quando torcularis & vulneris compressionis auxilio liber plenusque sanguinis circuitus per arteriam laesam ad sussiciens temporis intervallum semper quidem impeditur, probe tamen nimia & ad plenam pulsus in carpo suppressionem constrictio cavetur, ne partibus nimium compressis mortem inferat b). Quod autem caussam proximam constitiait , quae arteriae Vulnus firmiter obturat iterumque conjungit , est illa polypi quaedam species
recens generata , quam non solum fuse eXponit, verum etiam observationibus demonstrat figurisque idoneis declarat celeberrimus
a) l. c. p. seq. b) de his omnibus cons. Vol. VIII, p. 479 seq-
604쪽
PET1T c . Ulut autem ejusmodi polyposa concretio & superstrata
caro firma recenS generata vulnus arteriae perfecte sanare queat; confirmationis tamen atque securitatis gratia per aliquot menses ligaculum quoddam gestari potest eo modo, quem Vol. VIII, p. 49O docui. Caeterum nemo de perfectione ejusmodi curationis dubitabit, qui considerat, omnium consensu non solum possibile declaratum , verum etiam experientia satis comprobatum esse , arteriae vulnus sola compressione sanari posse, quamdiu sanguis extrava satus fluxilis adhuc est & in alveum suum reduci potest : quando enim in An eurysmate spurio inveterato post cutis sectionem Omnis sanguis congrumatus removetur, hoc ipso arteria ad eundem statum redigitur, quo ab initio laesionis fuit, adde, hoc in casu compressionem multo aptius applicari posse. Et haec nunc quidem sussiciant.
e) Nise. O Memoires de PAcad. Roale des scienc. a. I73 s. edit. Paris. Μemoir. p. 43s.& a. 1 36. p. 244. qui utrique commentarii latine redditi reperiuntur in Commere. litteri rimb. a. I74 I. p. 363. 372. tab. IV, fig. 4, 3, 6, 7. & a. 1743. P. 3a I, 332. tab. IV, fig. I 3 -I6. tab. V, fig. I, 2, 3.
605쪽
QUAM ERUDITORUM EXAMINI SUBMITTIT
Die α4 Μartii Μ DCCLXXIII. H. L. Q. S.
607쪽
INTER morbos Vitiaque; quibus humanum genus obnoxium est, haud infimum mihi locum mereri Videntur Aneurysmata, quae non solum periculosa , sed & saepe insanabilia prorsus deprehen
Antequam vero de Aneurysmatibus agam , haud inutile duxi, prius Arterias, quatenus illae his sedem praebent, earumque tunicas,& actionem in sanguinem describere. Per Arterias hodierni Anatomici intelligunt canales membranosis, sanguinem a corde ad alias corporis partes vehentes, Systole , &Diastole praeditOS. Has nonnulli constare statuerunt quinque tunicis, inter quos &BOERHAVIUS a . Prima est Extima , secunda Cellulosa, tertia Glandulosa , quarta Muscularis, quinta Internd. Dantur tamen, qui tres solummodo assumunt, nempe, primo
tunicam eXternam seu communem si qualis ubique Occurrit, quaeque a Instit. Med. pag. 88, S. I 32.
608쪽
is arteriam ambit, Vicinis nectit, inque sua via firmat, requisita tamenn cum mobilitate a); Secundo, Muscularem, sic dillam , quia putabant, habere fibras
musculares rubras, quae robur praecipuum arteriae conciliat & contrahendi facultatem b). Cl. CAMPERUS tamen Variis praeparatis in Lectionibus Physiologicis demonstravit, non modo non regulares, sed etiam non rubras esse , actionemque arteriarum aeque e Xerceri posse, si elasticae essent, solidissimis argumentis comprobavit. Tertio, huic subjacet tertia, seu interna, tenuis, tenera, internae membranae cordis continua c) , aequabilis, & laevis , ex interiore parte, qua cavum arderiae spectat, canalis capacitatem proprie efficiens, apta, quae sanguinem contineat, & libere, facileque, ruere
S. II. Descriptis arteriarum fabrica & tunicis , ad illarum actionem in
sanguinem progrediendum est. Arteriarum systema, semper sanguine plenum , quolibet cordis ictu , novam sanguinis undam , duabus unciis sanguinis aequalem vulgo aestimatam , accipit. Certum est arteriarum conicam figuram & incurvationes multum facere ad resistendum impetum a corde acceptum : accedunt & aliae causae , de quibus quoniam hodie inter omnes non certo constat, ne nimium a scopo abducamur , nihil addam. Arteriarum tunicas jam descripsimus. Itaque interior tenuis, parum virium in impedienda arteriarum nimia dilatatione impendere posse
Oportet igitur, ut hanc vim in Externa , Sc Musculari, utpote fortioribus, quaeramuS. Constat experientia, has tunicas admodum esse elasticas, id est,
tales possidere proprietates , quibus, illarum figura , Vi quadam, mutata, sese in pristinam figuram restituere queant. Probant hanc vim Elasticam arteriis inesse, digitus arteriae majori
609쪽
immissus, inde valide compressus, communis membranarum natura, sed imprimis Anatomica injectio ; cui arteriae aliquando ita resistunt, ut, adhibitis etiam omnibus conatibus, siphonis embolum ulterius urgere non possimus , tantaque Vi se contrahunt , Ut , remoto sphone, materies injecta magno cum saltu resiliat, & saepius An tomico incauto imponat.
Quod cum in arteriis emortuis locum habet, nulli alii vi, quam Elasticitati tribui potest.
Ambientia praeterea, aer, cutis, cellulosa , musculi, aponeuroses& ossa , nimiae quoque arteriarum distensioni resistunt. Forsan denique & alia huc referenda Vis, quam, animalibus &quibusdam plantis privam, etiam arteriis, & quidem illarum tunicis musculosis, insidere , evicisse videntur recentiorum experimenta a). His viribus itaque insilucta arteria, sanguine repleta, undae, a corde acceptae, primo quidem cedit, alteram Vero undam , priorem insecuturam, non exspectat; sed ultra diametrum sibi naturalem , id est, spontaneam, dilatata, se contrahit, sanguinemque impellit in
locum minus resistentem; adeoque , quum Valvulae semiiunares ejus repulsum in cor impediunt, in arteriaS, minores quidem suis truncis, attamen simul sumtas, alveum multo ampliorem efficientes, propellunt. Contracta jam arteria , nova unda sanguinis, a corde allata, dilatatur ; mox iterum contrahitUr , perduratque alterna haec actio quamdiu vitalem animalia spirant auram. Continuum itaque , in statu sano, cordis & arteriarum vires inter se exercent antagonismum, & salem quidem, Ut modo Una, modo altera Vincat, perstatque sanitas in circulatione, quoad Vires arteriarum & sanguinis contenti, quamdiu arteriae majores tantam copiam sanguinis in arterias minores, minoresque in VenaS propellunt, qUan' tam a corde contracto accipiunt. Si vero arteriarum Vires excessu peccant, sanguis nimia quantitate in Venis colligitur , ut in momentibus accidit. Sin vero defectu , arteriae ultra modum distenduntur, tonum suum amittunt, & sanguinem nimia copia in cavitate sua retinent.
Sed satis de his, properemus ad Aneurysmatum historiam.
Vid. expert. VERSCHUIR diff. de arteriarum irritabilitate.
610쪽
Aneurysmatis vocabulum ex obretro, rursum & ἐ--, dilato, compositum ca), Vi vocis, arteriae dilatationem significare videtur. Hinc quoque GALENUS b , quem secutus fuit P. AEGINETA
O , Aneurysma arteriae dilatationem vocat. Hodie vero per Aneurysmatis Vocem morbos adeo diversos imtelligunt, ut generali definitione Vix comprehendi possit: dividunt, enim in Verum, & Spurium; quorum illud tumorem, ab arteriarum tunicis, ultra modum quolibetcunque in loco in forma sacci dilatatis, sanguine vel fluido, vel coagulato, Vel utroque repletis, formatum;
hoc vero tumorem a sanguine , ex arteriae vulnere elapso, sub cute haerente, excitatum significat.
Ita post SENNERTUM, BOERHAVIUS, HEISTERUS, S IETENIUS, aliique. Tertiam hisce adjunxit speciem celeb. HUNTERUS c d , quam
Mixtam vocat: quando scilicet, externa arteriae tunica laesa, interna, vel lacerata interna, eXterna dilatatur.
Placuit vero ΜοΝROo ce) Aneurysma Mixtum vocare , quando arteriae membranae primo dilatatae, dein ruptae sunt. Quartam denique speciem novam , & a se inventam, prioribus quoque addidit celeb. I UNTERUS j , ubi nempe arteria , Venae subjacente, Chirurgi lanceola laesa , sanguis continue ex arteria in
Venam transit, eandemque dilatat.
Dividuntur porro in Interna & ΕXterna. Priora vocantur , quae juxta viscera vitalia in intimis corporis latebris; posteriora, quae in extremitatibus , vel aliis in regionibus, mox sub cute, locum obtinent. Caeteras distinctiones, in legitimum g V. gr. ex causa externa,& spurium, ex causa interna oriundum, aliisque , utpote minoris momenti, de industria omittimus. Ast, quoniam Aneurysma illud Mixtum FIUNTERI, cum Vero satis convenit ; vel juxta sensum MoΝRΟΙ ad Spurium proxime