Considerationes pathologico-semeioticae, de omnibus humani corporis functionibus ...

발행: 1786년

분량: 478페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

et '. Flammam illico exstinguit. 3'. Mortem repentinam insertanimali eum respiranti. '. Ab a tria facile absorbetur, ipsique saporem strum acidum conciliat, sicut solemne est in aquis mineralibus acidulis dictis. 3'. Praecipitem facit terram calcariam in aqua calcis solutam. 6'. Illico inducit crystallisationem in oleo

tartari.

q. Aer inflammabilis dicitur ille qui principio ignis seu luminis saturatus est, qualis Obtinetur ex perturbato luto aquarum stagnantium, sicut & in plurimis solutionibus metallicis, V. g. Σinci, serri, aliorumque metallorum, patratis beneficio acidi vitriolici vel marini. Qui aer, ut ut inflammabilis dicatur, nequaquam inflammari valet, nisi sit in contactu aeris alimosphaerici Sed caeteri ejus characteres sunt, Quod aere communi milliblevior sit. 2'. Quod non absorbeatur ab aqua cum qua agitatur. 3'. Quod moles ejus non minuatur ab aere nitroso. '. Quod flammam illico concipiat ubi miscetur cum certa copia aeriS communiS, tuncque fragorem quemdam excitet. 3'. Quod explodatur cum ingenti fragore, si misceatur cum aere dephlogisticato. 6'. Demum, quod mephiticam vim potesideat in sumimo gradu & enecet animantia in eo immersa. Gas illud inflammabile ex praedictis quidem proprietatibu cognitum est. Sed aliunde innotuisse videtur illius originem illiusque duplicem esse speciem, secundum nuperrima CXPeri menta cel. D. de Fourcroy. His probatur gas inflammabile produci a corporibus organicis, ideoqtie illud vocandum esse no mine gas organici. Sed ex iisdem experimentis patet hanc esse differentiam inter gas organicum animale & gas organic UmeX VegetantibuS natum, quod gas animale inflammabilius sit quam gas Vegetabile, bc quod haec varietas inflamimabilitatis Pendeat ex aciditate cretacea quam gas inflammabile Vegetantum

272쪽

continet. Hoc evidenter apparet in praecipitatione aquae calcis quae obtinetur beneficio gas inflammabilis paludosii: post quam Praecipitationem , gas illud vegetabile non amplius differt a simili

substantia ex animantibuS Promanante. Cum haec ita sint de variis qualitatibus materierum aerearum quae athmosphaeram componunt, facile concipere est hanc ath,

mosphaeram respirationi simisit S sanitati minus aptam esse, quae habet in se majorem copiam aeris fixi, vel phlogisticati, Vel &inflammabilis: hanc e contra esse athmosphaeram magis fanam &Puram quae pollet majori copia aeris dephlogisticati , qualis est athmosphaera quae superficiem marium obtegit. Haec enim continuo purgatur ab aere fixo nec non & ab aere phlogisticato

Per aquarum contractum , quae earum substantiarum aerearum

Optimi sunt conductores. Unde non mirum si aer ille , sub criterio tuti Eudimetri ab oculatissimo Abbate Fontana inventi , Purissimus omnium apparuerit in pulchris experimentis sagaci iasimi Medici Ingen - Housa ; hic namque ObserVaVit aerem maria prementem puriorem esse copiam alia quaevis athmosphaera , etiam vegetantibus adjuta. Hoc probatur falubritate aeris quae emicat in illo angulo Europae in quo sedet fretum herculeum, dictum Gibraltari Sed & apertius adhuc haec Veritas elucescit ex salubritate navigationis sagaci imi ducis COOK ; quae, quantumVis longior ac operosior fuerit per orbem universum, nulli tamen sociorum strenui hujus viri funesta fuit. Si aliquis eorum fato functus est, ille jam phlysi laborabat ante iter sus ceptum; qua citius obiisset forsan , si in telluris athmosphaeratandiu respiravisset. Navigatores non aegrotant CauSa aeriS marina

quem respirant in pleno aero marino , sed propter sorditiem aeris qui in squalidis navium seclusoriis habetur & quem accitratissime ventillandum satagebat sapientissimus Cook.

273쪽

Hic autem est modus agendi athmosphaerae impurae & athmosphaerae puriori S. Nempe athmosphaera purior, sea videlicet quae vitali aere magis dives existit), suppeditat miasmata sanguini utilii ima ad fovendam vitam ; eaque praeterea beneficio respirationis aufert plurimamiasmata phlogistica ex pulmonibus perspirantia cum quibus Combinatur, acquirendo qualitatem mephiticam. Athmosphaera vero impura, id est illa quae referta est nimio afre mephitico, seu phlogisticato seu cretaceo seu inflammabili, potenter aggreditur Vitam animalem, imo dc momento temporis vitam exstinguit, quando nempe ferme deest in illa aer vitalis Vel enim totalem ob defectum aeris vitalis quo sanguinis foveatur. suxilitas dum tranat per pulmones, & quo mediante simul purgetur corpus emanationibus phlogisticis pesssimis ) momento citius accidit ut pulmonica Vasta obruantur sanguine coagulato, tetrisque phlogisticis naiasmatibus retentis insecto ; qua de causa contingat terribile illud animalis vitae silentium, mortem ipsi imam mentienS quod audit nomine asphyxiae quo animantia quaecumlque inevitabiliter intereant, nisi ipsis illico succurratur :& in quo eorum cadaVera brevi vertantur in sepulchralem pu- trorem , qui ipsiis mei extremorum artuum musculis robustioribus

non parcit.

Vel si athmosphaera non adeo quidem prava suerit, sed nimis

saltem referta emanationibus inflammabilibus aut levius phlogisticatis, qua ia praesertim habentur ad vicinitatem paludum abeunte imprimis aestate perquam calida & sicca tunc necessiim est creari in sanguine maximas alterationes, ex quibus solet exoriri copiosa febrium epidemicarum periculosissimarum turba. Quod malum invitatur, sive quia aer inflammabilis quo inqui Dantur corpora valet potillimum ferire partem flavam sanguinis ,

274쪽

atque ideo gignere constitutionem biliosam sebrilem t sive qui1

tunc sussiciens copia vitalis aeris non potest intusiti scipi & res pirari. Quoties subortae sunt similes calamitates Occasione antia quiorum sepulchrorum vel cloacarum Viciniorum, aut temere apertorum i mirantibus ignaris testibus, qui saepius tribuebant irae divinae id quod dependebat ex causa physica ipsis tantummodo abdita. Praedictis omnibus attento animo consideratis circa Varias aeris athmosphaerici qualitates nocivas respectu respirationis, nonne mirum videbitur hoc ipso aere acido seu cretaceo exerceri vim antis epticam valde egregiam si via deglutionis hauriatur, tum si ille in stomacho artificialiter extricetur ex substantiis gaseosis vel dc accipiatur sub forma clysmatis : Sed non minus stupendum apparebit quod athmosphaera quaecumque mephitica suppeditet ni trimentum optimum, uberrimum atque necessarium vegetantibus: adeo ut ea in aere vitali vivere nequeant, sicut nec animantia in aere mephitico ; & quod aer magis impurus, intumusceptus a plantis, sic mutetur in visceribus earum mediante actione luminis, ut omnem materiem phlogisticam deponat ibidem: deindeque ex iis plantis fiat aperto in aere ingens effluvium aeris omnino

dephlogisticati si). Qui aer ex facie praesert1m inferna foliorum a ) depluit sub actione libera solarium radiorum, praecipueque

r) Νe plantis quidem magis venenosis exceptis, quae aerem omnino vitalem pariter perspirant sub radiis solaribus, quamvis tamen Venenosae sint admodum per suas emanationes factas in umbra, ut & per

noctem.

a) Foliorum facies superna vernice stio repercutit radios solares, moderatque hoc modo calorem; eaque sugendo athmosphaerico aeri

famulatur.

275쪽

paulo postquam sol meridiem superavit: dum E contra ex iisdem

foliis emuit aer omnino venenosus in locis umbrosis, necnon &imprimis Per noctem, sicut luculenter comprobavit cel. D. Ingen-

Nihil tamen timendum habeatis ex pravo illo vegetantium halitu qui fit praesertim tempore noctis. Ille abunde compensatur eorum utilitate diurna. Planta quaelibet ex foliis suis per noctem integram perspirat unam luntaxes centesimam partem aeris, com- Parate ad aerem vitalem quem illa vomere solet dum soli exposita jacet per unam aut alteram horam diei lucidi. Multum abest quin flores ut & horaei strictus quicumque tribuant tantum beneficium respirabili athmosphaerae, quantum ipsi advenit ab omnibus virentibus vegetantum foliis . Gratioris odoris fores, quales sunt rosae, tuberosae &c, tum etiam fructus Omnes jucundiores, qualia sunt mala persica&c, dia perinde ac noctu continuo exhalant emanationem aeque pravam, ac illa quae per noctem tantum profluit ex arborum soliis. Quae florum ut &fructuum mi asmata aerea Omnino periculosa sunt valentque in serre mortem subitam, si in cubiculo arcto & clauso aliquanditidi quidem copiose accipiantur una cum aere respirato, sicut etiam ingeniosissimis experimentis suis haud ita pridem demonstravit colendissi natas Ingen - Housa ; sed simul Observavit haec aerea florum emuvia diversa esse ab eorum principio Odoro, quod omnino innocuum est. Attamen effluvia illa perennia florum ac fructuum, sicut & effluvia nocturna soliorum, minime nociva sunt quando effunduntur in athmosphaera libera & minimam aeris respirabilis partem constituunt. Ex cognitis vegetationis phoenomenis praedictis luculenter in notescit praecipuus sors an processus quo provida natura utit lar ad corrigendum aerem athmosphaericum , qui tot de causis cons

276쪽

purcatur continuo, praesertimque accipiendo ab animantibus iuges emanationes aereas , tam Phlogisticatas quam cretaceas. Absque auxilio vegetantium aeri athmosphaerico emendando allaborantium, ille nequaquam servatus forsan suisset respirabilis huc usque, irrita potentissima actione Ventorum, procellarum, electrici ignis, simul & frigorum penetrabiliorum. Nunquid animantia possent illaesa vivere in regionibus aestate veluti perpetua donatis, tum tempore aestivo nostrarum regionum temperatarum, nisi ingens copia aeris fixi, phlogisticati & inflammabilis quae iiis in circumstantiis longe uberius gignitur, quotidie destrue-- retur ab virentibus frondosisque vegetantibus, diutius tunc expositis mirandae esticaciae solaris luminis 'Neque etiam victi Gim vegetantia potuissent nutriri secundum naturam stram, nisi aer in quo Vivunt continuas accepisset emanationes Phlogistico aereas corporum animatorum , sim il& substantiarum fermentationis medio dissolutarum vel illa languidam duntaxat vitam egistent ad summum, nec unquam mag s fructi ficavissent quam sub coelo hyemante, quo scilicet tempore, depositis foliis, illa omnino defraudantur pabulo aereo, per folia

aestiva iniussuscipiendo, unde accedit ubertas maxima nutrimenti necessarii ad eorum augmentum siccat dc ad frugamenta producenda. Porro considerans hactenus dictis de variis miasmatibus aes eis athmos peterae, luculenter apparet 10. cur plantae crastiorCS ac robustiores quam alibi crescant in aere maxime impuro, in quo animantia vivere non possent aQ. Cur parum tutae sint obser- vationes meteorologicae, quae instituuntur absque auxido Eaλο- metri , ut & Eiacti metri 2 30. Cur morS subita nonnianquam accersiita fuerit occasione florum vel fructuum copiosorum, asser-Vatorum in loco clauso tempore somni '. Cur loca illa beentur

277쪽

puriori ac salubriori quae paludibus orba sunt , quae ornantur maximis numerosiilque arboribus , praesertim therebinthinis , S quae optime perflata sunt a ventis borealibus f 3'. Cur Omnium salubrior sit athmolphaera marium, & cur nullibi terrarum homines similem vigorem mentis & corporis experiamur , si modo studuerint munditiei aeris in navibus inclusi, irrita mediocri qualitate ciborum quibus vescuntur ibidem y 60. Cur in regionibus temperatis ea sit tempestas salubrior quae emendatur Ope virentis vegetationis i quo sane fit ut versaluberrimum sit, sicut obser Vatur aph. 9. sect. 3. 7'. Cur athmosphaera nimis tranquilla,

minus sit salubris, & cur ex aph. 1 a. fect. 3. hiemS cujus prae cipua emendatio pendet a gelu & ventis) sit adeo insensa, senioribus praesertim individuis tum mulieribus praegnantibus, si ea nimis tranquilla fuerit simili de australis ac pluviosa : 80. Denique intelligitur quare illae ipsae tempestates magis salubres, nempe ver & aestas, sint adhuc multo salubriores, quando majori serenitate fruuntur 5c quando dominantur siccitates, sicut jam observaverat Hippocrates qui & videtur attentissime considerasse variam aeris athmosphaerici in tussit a sceptionam , dum scripsit, aph. 17. sect. I. , plurimum concedendum esse tempestati ut de regioni.

M I A S M A H V M T D V 2II A pUD Neoreticos compertum manet, quod aer communis Valeat maximam copiam aquae dissolvere, eamque solutam ac Vapori tam retinere adusque punctum saturationis quoddam,

quin tamen turbetur a etas pelluciditas ue adeo ut impossibile sit

278쪽

reperire acrem aqua destitutum, aut aquam carentem aere I , Quinimo aer capax est Onerari copia aquae multo majori quam requiritur ad faturationem, Praetereaque Valet multam retinere aquam suspensam , sed non sine aliqua sui obscura

tione.

Quando vero aer ita turget aqua se tu dis luta, seu suspensa , tunc viget illa constitutio aeris quae humida dicitur , qualis Observatri r in locis depressis, paludosis, ad vicinitatem marium fluminum itae sitis , nec non Sc in illis quorum minor Ventilatio ; in quibus ideo saepius deprehenduntur imbres leviores aut graviores , praesertim tempore hiemali & verno potisssimumque versus diei finem ac tempore noctis. Porro ex athmosphaeia nimis humida certum est magnam aquae copiam absorberi a corporibus Vi Ventibus, qua mediante pronum est illa relaxari , adeoque & turbari anima tiationem secretionesque sicht & ipsas functiones animales , perflante prae primis austro, fecundiam Observationem aph. 3 sect. 3. Quae aeris humida simul & austrina constitutio, etiamsi hodierna duntaxat suerit, similes Valet producere noxas sensibiles, sicut monetur aph. 17 sect. ejusdem. Nempe humida constitutio aeris valet producere cachexiam humidam ac pituitosam, apoplexias, vertiginesque in individuis magis dispositis, Omniaque hinc oriunda mala. Quinimo si aer non sit resertus aqua pura, sed & simul recondat aquam onustam gaseoso principio inflammabili, seu i) Potabiles aquae saporis sui jucunditatem obtinent ab aere in eis soluto. Si ille copiosior sit, aquae videntur amarae aut alio modo injucundae: si vero aer absit , sicut in aquis destillatis, eae sunt insipidae aporisque fatui.

279쪽

mero seri cretaceo dicto , hinc solent exoriri febriles affectiones putridae periculosiores. Tales equidem sunt sebres, seu

continuae seu intermittentes , quae epidemice grassari suesctini palaidosis in locis praesertim tempore autumnali , nisii paludes tunc frequentibus pluviis irrorentur 1, talesque sunt febres illae , quae populares fiunt in locis quorum athmosphaera inquinatur aere inflammabili permulto , propter accidentalia quaedam emtivia sepulchorum vel cloacarum Vel & magnarum fotitionum humidae terrae ; quibus dissipandis non allaboravertunt venti praesertim septentrionaleS , nec Opportunae Pitu Viri , nec gelu, nec ulla ars hominum. Qua ratione etiam concipitur cur in Omni regione, ac prae sertim paludosis in locis , hiems humida simill dc tepida sit insalubris & faveat phitrori, eo nempe quod ab illa Vapores avolent permulti, qui frigore cohiberentur. Unde non mirum si media aestate ut de hieme, quo tempore minor Vigere solethtimiditas, minor quoque turba aegrorum Videatur ; dum majore contra eorum numeruS esse solet adoriente vere, antequam

vegetantia frondescant: sicut etiam major in fine aestatis, quia tunc una cum humiditate concurrit secundior aeris inflammabilis soboleS. Sed sicut humiditas aeris nocet excessu, ita & desectu seu siccitate nimia. Cujus siccitatis actio praeterea exacuitur flatu aquilonis, qui stia natura siccior est ventorum omnium, sicut intelligitur ex illius venti effectibus optime annotatis aph. S& i , secl. 3. Talis porto aeris siccitas nimia regnare pretesertim solet iii locis excelsis, natura sua saxosis, aridis, qui Vegetantia pauca nutriunt praetereaque borealibus ventis serme exclusive ac libero stonte Perstantur , vel ad quos saltem venti ex calidis locis,

280쪽

spirantes non Perveniunt nisi parumper & maxime debiles ,

propter montium excelsiorum Obstacula.

His de causis , siccior aeris constitutio valde fit inimica aetati virili & ultravirili; eaque ratione morbus epidemicus his in circumstantiis exortus aggreditur duntaxat homines mediae aetatis & ultra , paucosque alios accidentaliter sicciores dum ille parcit junioribus, aliisque individuis natura sua humidis. Attamen quamvis in siccitatibus febres acutae fieri soleant , sicut docetur aph. 7 sect. 3 , tum valde dolentes aliae infirmitates ibidem notatae aph. 16 notandum est constitutiones siccas in universum es te salubriores minusque lethales quam consetitutiones pluviosae & humidae , sicut etiam legitur aphor. 1ssectionis ejusdem. Equidem dolentes aegritudines siccitatibus familiares, sic it &febreS acutae tunc contingenteS, sunt semper celerioris atque facilioris judicationis, sereque semper a putredine experteS: citam e contra febres constitutionum humidarum sunt plerumquc Putridae dc longae ; quibus addendae sunt affectiones periculo si Timae, epilepticae scilicet, apoplecticae atque anginosae, CX aPh.

Ex dictis hactenus de inhalatione miasmatis humidi, liquido

liquidius resolvitur humiditatem nimiam minus nocuam eme siccis constitutionibus hominum, ut & individuis qui Operosioribus laboribus calidisque in Officinis exercentur, V. g. fabris ferrariis aliisque similibus ; sed dc patet illam potissimum insensam esse senibus decrepitis aliisque individuis accidentaliter Pithiitosis factis , tum hominibus sedentario labore Viodum lu- Crantibus , nec non aliis segnem vitam agentibus Sc habitantibus intima domuum loca, eaque praesertim obscura di sita VerSus austrum. Quibus etiam addendi sunt infantes puerique omne ,

SEARCH

MENU NAVIGATION