Considerationes pathologico-semeioticae, de omnibus humani corporis functionibus ...

발행: 1786년

분량: 478페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

bonam quibus capilli radicantur, una cum desectu proluviei nutritiae dc sebaceae quae illis alendis inungendis inservit.

Proindeque sit talis ariditas naturaliter accidat post aetatem me

diam vel in illa per simplicem affectum Physicae vitae, quaerendae

sunt causae calvitiei extraordinariae in iis qtiae valent citiorem reddere praedictam ariditatem. Talia sunt 1'. universalis quaedam acrimonia & siccitas humorum , quarum ratione nutrimenta pilorum , nimis parca fiant Sc acria, sicut praesertim accidit in omnigeno marasmo. 2'. Diuturna sordities capillorum impexorum, quali S saepe servatur decursu morborum longorum. 3'. Ρraematura nervorum arescentia prae nimio cultu Veneris& Bacchi. v. Denique syphil litica lues latens, non raro abhinc

contingente symptomate illo quod gallice dicitur la pelade, in quo non sol tim calvescit capillitium, sed & profluit ipsamet barba nec non caeteri quilibet pili.

Quoad canitiem seu capillorum commutationem in album , quamvis ea plerumque sit comes calvitiei Ordinariae senum, ea tamen extraordinario tempore aliquoties etiam contingit in morbis quibusdam gravibus, imo per solam evicacitatem acerbioris cujusdam moeroris. Quis nostrum oblitus est: comam &barbam ita olim apud Henricum Magnum moerore dc minita confectum incanuis Ie, eo praecise in loco cui meditabundus &tristis incubuerat per et horas , tempore lanienae Bartholomaeanae 'Quare autem capilli canescant dissicillime dici potest. Certo duntaxat novimus quod haec aetas quae calvitiem invehit, saepius quoque canitiem simul ingeneret ; quod haec mutatio citius, plerumque accidat capillis subflavis quam nigris ; & quod ii tunc temporis evadant multo magis duri & sicci, simul &multo minus odori. Sed quis explicabit utrum hic color incauus,

242쪽

Iccidat propter privationem liquidi aliter colorati, quo deficiente appareat nativus fibrarum animalium albor i Numve accidentalis hic color debeatur cuidam humori albo qui de novo intersusceptus fuit a capillis At quamvis utraque suppositio aliquam perinde proserat rationem phoenomeni, sane quidem neutra solvit dissicultatem. Alioqui liceret quoque illam

resolvere, dicendo indefinitas numero sisJuras contingere forsan in capillis dum canescunt, quoniam magnopere arescunt ac indurantur tunc temporis : eosque ideo candicantes evadere , haud sectis ac albescunt vitra ipsemet nigra ubi tenuibus rimulis dehiscunt. Fateamur ergo causam canitiei omnino absconditam esse sicut innumera alia naturae prodigia ue fatis sit novisse circumstantias in quibus illa solet accidere. Quod spectat ad prognossim calvitiei & canitiei, ea paucam attentionem meretur, nisi quatenuS, Vita meliori facta ex consiliis Medicorum, mens fana valeat diutius servari in corpore sano, quod idcirco tardius senescens tardius quoque calvescat

canescat.

ARTICULUS DUODECIMUS.

ERUMEN AURIUM.

N OTA sunt ea quae pertinent ad congruum statum usumque certaminis illius quod secernitur eo in utroque auditorio meatu externo. Notumque pariter aliquot symptomata suboriri quando illud tympani auris linimentum Vitiatur. Nempe si contraxerit quamdam ac redinem seu propter generalem dispositionem humorum, sive propter quamdam metastasiim, tunc sequentia fiunt. Percipitur in aure prurigo quaedam assidita , exterior ejus meatus laborat aliqua veluti lychene

243쪽

qua tympanum ipsummet tandem assici atque labefactari potest. Deficitiae idem humor 3 Audiuntur bombi & susurri , frequentiores tempore sicco & aquilonari , quam austrino &humido. Aut si colligatur e contra in meatu auditorio propter suam spissiti id inem, inde aures obstipantur, magisque vel minus

surdastrae evadunt.

Si demum liquidius fuerit & redundans certamen in decursu morborum illudque videatur spoliari colore suo flavo, id pro signo pravo habetur. Si vero extra occasionem morbi, quidam velut1 fluxus ex auribus fiat apud juvenes , id quidem non statim videtur nocuum ; sed notatur ita affectos solere a Bigidoloribus aurium in media aetate, eosque saepe surditate tentari , praesertim si ipsis pone angulos maxillae inferioris detur aliqua singularis cavea, qualem videre est in homine admodum acilento. De caetero non multa alia sunt, saltem mihi cognita Phoenomena certaminis aurium. Mihi tantum apparuit quod relatio aliqua daretur inter aures & Organa biliaria ; eo quod biliosa sanguinis pars non nullam haberet analogiam clam certamine aurium. Videantur ea quae habentur pag. 296 fascic. I , erga aph. 6O sect. 4, in quo notatur morbum solvi iis quibus Per febrem aures Obsurduerunt si langiuis e naribus profluxerit , aut alVus exturbetur. Huc etiam spectat aph. 28 sect. ejusdem

quo scilicet docetur cessare dejectiones biliosas iis quibus surditas advenit, & quod praegressa surditas desinat exortis dejectionibus biliosis.

HUMOR LA CRYMA LIS ET TIPPITUDO. IANDIU omnia bene se habent ex parte lacrymalis humoris,

ct lippitudinis, bulbi oculorum sine dolore moventur, limpi-

244쪽

dstque hiimiditate coruscant f visio nitidissima exercetur , nec minima quidem lacrymula scandit palpebras, nisi in casu fletus

aut transiitoriae oculorum irritationis.

Sed varia mala pullulascunt propter Varias mutationeS con tingentes in illis humoribus vel in motu eorum ue quae hic primo considerabuntur quoad humorem lacrymalem. Nempe mox Oculus obnubilatur quasi velamine aqueo ubi nimius fit effluxus humoris lacrymalis, praesertim si paulo viscidior fuerit ideoque magis capax luminares radios refrangere

eorunaque perturbare transgressum ultra corneam.

MOX lacrymae praeterfluunt ex oculis , talesque sunt hujus accidentis causae. 1'. Impeditus liber aditus lacrymalis humoris Per puncta lacrymalia, sive quia erosa vel Obstructa sunt, sive quia 'simpliciter arctiora sicut fit apud senes quorum Oculi frequenter ideo lacrymosi sunt ; 2'. copiosior lacrymarum se cretio, seu in fletu ordinario, seu quia glandulae acrymales ob impetum febris obruuntur dc quidem non sine periculo, si cum

notatur aph. ba sect. ; 3'. nimia protuberantia carunculae

lacrymali S, capax aVertere lacrymas ab Orificiis punctorum lacrymalium ; '. crenula quaedam in tarso palpebrae inferioris iue'. obstructio nasalis ductius vela polypo finem ejus opprimente, vel a materie quadam in eo canali concreta & haerente ; unde sit lacrymarum retentio, accumulatio & singularis mutatio veluti purulenta in ductu illo , ex quibus nata esst fili a idea fistulae lacrymalis. Verum iisdem de causis aliquando nascitur anchisops seu tumor inflammatorius sedens in majore Ociali angulo, post cujus suppurationem & aperturam remanet Vera fistula lacrymoso- purulenta, nisi brevi restituatur integritas canalis nas alis.

Mox dem im lacrymalis humor deficit , moxque ille simul' intingitur quadam acrimonia , eoque in casu bulbi Oculorum

245쪽

sic laedi initur a nictantibus palpebris ut experiantur impres Gionem quasi arentilae immissae. Quod malum si diu duraverit, solet Producere ophtalmiam siccam sicut tape etiam illa accidit memoribus, nec non & Viatoribus in plagis praecipite meridionalibus & arenosis. Hujus etiam prosapiae habenda ophtalmia illa quae saepe nascitur post tempestates siccas Sc aqiuilonares ,

moris lacrymalis, tapissiimeque adjunctam acrimoniam. Quod pertinet ad lippitudinem, mox ille humor deficit indeque palpebrae incalescunt & nascitur ophtalmia sicca palpebrarum; mox etiam ille humor exuberans est variaque stimulacrimonia intinctus , moxque supra limbos palpebrarum concrescit in glebulas quae latine vocantur lippitudo a nomine humoris vitiati, gallice vero chasse. Cui malo inveterato & neglecto saepius succedunt ulcuscula in tarsis palpebrarum , indeque tri

chiasis ue quae mala dissicillime curantur.

247쪽

CAPUT XXII.

DE I N H A L A T T O N E . 11. Euo non novit eam iniussusceptionem Variarum materierum quae fit per solutas tegumentorum externorum continuitates, seu per Vulnera seu per morsus, cujus inhalationis exemplo videtur Orta idea omnigenae morborum inoculationis. Sed Ecnemo nescit humanam cutem integram, internamque pulmonum ac intestinorum superficiem, inhalationi perinde aptam esse ac exhalationi seu perspirationi. Consequenter nemo quoque ignorat quod praedictis variis viis varia intumuscipi seu inhalari mi asinata possint , quorum effectus diversi sint pro diversitate mi asinatis , & quorum actio ibi consideranda incumbit. Huic actioni triplex videtur assignandus focus. I'. Nempe locussipse per quem acceptum fuit intasma qiuodlibet. 2'. Massa sanguinis ad quam illud tandem traducitur. 3'. LocuS quidam electivus ad quem deinde exploditur vi naturae , dc in quo nova sit ejus scaturigo. In priori foco operatur acceptum naiasina, quatenus ibi haerendo peculiarem nanciscitur energiam, qua mediante Varias tandem valeat creare irritationes locales peculiares, Variammiasmatis accepti qualitatem designanteS: sicut eX. gr. Obser- ij jam propugnata anno 1783 in Universitate Bis uiatina. Quid censuerint docti redactores ephemeridum medicarum, Vid. JOuimul du

248쪽

ritur in ipsi sinet insitarum Variolarum puncturis, nec non ditia morsu rabiosorum animantum , Vel aliter Venenosorum.

In altero foco, nempe in massa sangi linis Sc humorum , miasma acceptum non apparet aliter agere posse, nisi quatenus sanguinem & humores varia qualitate sua intingat, ideoque accersat phoenomena nova sicut accidit in insitis vario is quando febris eruptiva incenditur, & sicut observatur post morsus rabidos aut alio modo Venenosos, quando ingruit hydrophobia vel aliud phoenomenon singulari Veneno proprium. Qui effectus ad hunc focum pertinenteS producuntur , si Vemiasmata ad sanguinem delata sibi ipsis aliquatenus assimilent humores eoS quorum natura majorem praebet affinitatem, sive illa duntaxat penetrent humores Varios, sese interponendo inter eorum moleculas, more ignis calorifici aut ignis electrici. In tertio denique soco miasma novum haeret, manetque aliquandiu haud mutatum, ibique datur locus nOVae emanationimiasmatum similiter contagiosorum: nec alibi assumuntur natasiamata quae insertionibus variis destinantur. Sed praeter hanc variam actionem Iniasmatum acceptorum, quae positiva est, alia quoque conssideranda venit quae negativa rea nempe quae pendet a defectu inhalationis necessariae, qualis est inhalatio aeris vitalis , nec non dc ignis calorifici, ignis electrici , dcc. Hac enim quacumque inhalatione deficiente, viventia corpora quae continuo talia deperdunt per exhalationem dum nihil silmile recipiunt beneficio inhalationis, tandem pri vantur benefica actione eorum intasmatum , animanti viventi

necessariorum.

Quod pertinet ad examen diversorum miasmatum tam utilium quam nocuorum, ne illudamur hypothesibus Vanis, vero

249쪽

Medico odiosis, sequentia duntaxat breviter adumbranda sit Dcipiemus distinctis totidem paragraphis : scilicet miasma morbillosium , variolosum , Pestiferum , rabiosum , syphilliticium , impetiginositum , psoricum , scorbuticum , si timidum , aerum multiplex , ignis calorifici, ignis electrici, nec non & mi manunc famosum magnetismi animalis dicti. MI ASM A MAGNETISMI ANIMALIS DICTI πn N opusculo quodam Genevae edito, anno J779, audax quidam vir Viennensis nomine Me semer , Medici personae callidissurius simulator , stingularem magnetismi animalis doctrinam jam

dudum antiquatam tradidit, tanquam foret pretiositum naturae arcanum ab ipso detectum. Secundum assertiones praedicti Scriptoris , datur perpetuus astrorum influxus in orbem terrae simul & terrena corpora Omnia, mediante quodam fluido generaliter diffiiso, quod scilicet ex astris jugiter affluit, omniaque corpora penetrat atque replet: quod idem fluidum ingenti subtilitate sua nulli rei simile habendum : quod tamen capax est accipere, Propagare atque communicare quaslibet motuum impressiones: quod ab homine vivente in alium viventem hominem infunditur, projicitur & accumulatur, tum per singularem utriusque contactum immediatum, thm in distans , per directionem nempe digiti aut alterius conductoris, nec non & beneficio reflexionis aspeculo factae , dcc. Sc. I). i) Haec quidem erat doctrina Magnetisatorum sub disciplina Mesmo

250쪽

Miasmatis huius iniussu sceptione facta ab homine artificialiter contacto, inquit, mirabiles producuntur commotiones in visceribus illius , tum in sanguiniS massa, praesertimque in nervis ; adeo ut beneficio hujus actionis quam magnetismum animalem vocat idem Scriptor ) , morbi Omnes possint reserari, cognosci atque persanari absque alio quocumque inrerventu. Sed talibus principiis expossitis , sedulo monet Mes merus plurimos tamen observari homines qui non patiantur praedictas

magnetis mi animalis impressitones, imo & qui magnetismum

Omnino destruant.

Respectri individuorum huic actioni magneticae dictae sensibilium , ita Μesmerus, una cum credulis asseclis suis , inter

Praetatur medicam virtutem sui magnetismi. Morbi omnes &singuli, inquit, Ortum trahunt ex una eademque materie heterogenea , ad quos sanandos natura pariter utitur unico eodemque medio, coctione scilicet & evacuatione critica praedictae materiei heterogenere. Quae coctio & evacuatio producitur actione magnetismi, quatenus , inquiunt, fluidum universale magneticum quod est penetrantius agens naturae) reapSe penetrat intimiores vivensium corporum recessiis. Unde fluidum illud fit capax restituere tonum in solidis simul & excitare eorumdem oscillationes beneficas : sedando videlicet erethysmum reVO- cando motum ; id est, ut aiunt, adjuvando dc accelerando na

turae operam.

Fluidum autem illud tanto cum hiatu decantatum, nihil vi-teriosam scientiam cabalisticam PH. INO. Priores ssimpliciter homines erant : Dii velo posteriores. Nonne mirum tantam credulitatem re periri , eo ipso tempore quo e contra incredulitas epidemica videtur Per totam late Europam, erga traditiones magis probata t

SEARCH

MENU NAVIGATION