Considerationes pathologico-semeioticae, de omnibus humani corporis functionibus ...

발행: 1786년

분량: 478페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

detur nisi merum ens imaginationis, adeoqtie nihil nisi cH-mericum somnium, quandoquidem nihil miniis probatum Jamdudum sub nomine spiritus universalis omnia per lusitrantis , celebratum fuerat simile portentum gratis suppossitum ab aliquot desipientibus , quod & anima mundi ab illis voci

tabatur.

Monstrota huic doctrinae jam quidem olim adhaeserant viri cerebrosi complures, quos inter eminent Paraceli US, Helmontius, Maguellius, Κirkerus& alii inter Philosophos systematicos, sicut evidenter probavit D. Thou ret, vir Medicus Parisiensis eruditissimus in Opere nuper edito , cui titulus : Recherches O lutes stir te magnctis ne animaL A Ρaris cheZ Ρrauit, 1784. Nihilominus Mes merus sibi jactanter gloriatur de stiperba inventione stupendi illius agentis ue reputatque, Una cum asseclis suis fidelibus, illud agens revera existere. Quinimo addit quod Viventia corpora ViceS gerant quorumdam magnetum respectu illius fluidi , & consequenter quod in corporibus viventibus agnoscatur duplex polus , haud sectis ac in magnete vulgari Ex qua duntaxat similitudine supposita deduxit Mesmerus nomen

magneti simi animalis, quin tamen fluidum minerale magneticum Ullatenus confundi debeat clim fluido universali ab astris affluente, & constituente pretiosurpi miasma seu abditum agens magnetismi animalis. Hac concepta idea magnetismi animalis & viventium cor Porum , haec est: Mes meri theoria altera Medico scientifica , quam singuli ejus amatores non veriti sunt emere pretio centum

nummorum aureorum.

IV. Inquit, truncus humani corporis constat duobus magnetibus majoribus, verticaliter ad latera in Vicem applicatis,

magnete scilicet dextro & magnete sinistro. Qui uterque magnes

252쪽

superne ut SC inferne terminatur uno alio magnete huc coeunte . brachio videlicet & crure utriusque lateris.

20. Sicut in magnete vulgari agnoscitur polus duplex , polus scilicet aloiralis dictus, qui ad septentrionem dirigitur & polus horealis, qui vergit ad austrum ita & in praedictis magnetibus humani corporis dantur duo poli distincti & oppositi. 30. Sicut oppositi poli sese attrahunt in magnetibus vulga ribus , dlim e contra poli similes sese repellunt : ita & in humanis magnetibus sit similis attractio & repulsio polorum, ac proinde magnetici fluidi ; attractio scilicet, si pars dextra hominis magnetis antis applicatur & dirigitur supra partem sinistram hominis magnetitati: & vicisssim repulsio , si e contra pars dextra magnetis antis applicatur vel dirigitur ad partem dextram hominis magnetis ali, ut & quando pars sinistra opponitur

sinistrae.

q. Sicut polorum Oppositione Mesmerus asserit induci majorem copiam fluidi universalis magnetici in substantiam corporis ines meri fati: ita e contrario elicitur fluidum illud ex magneti fato corpore , ubi primum applicatio manuum vel directio conductoris sit secundum identitatem polorum ; id est, ubi sit applicatio manus dextrae mes meris antis Vel dc comductoris manu dextra directi ad partem dextram mei meristati :α vicissim , sinistrae ad sinistram. In priore processu sit magnetisatio per polorum oppositionem , ut aiunt, & haec est in plus. In posteriore vero Processit, seu per junctionem polorum

identicortina, magnetisatio fit in minus & haec capax est, s cundum Doctores modernos , sedare nimietates effectuum Prioris processitIS. Porro quis erit homo veri amator, qui sensu duntaxat conmmuni ductus adhaereat theoriae adeo inani, sicut nec ridicussit

253쪽

praxi qtiae ab illa dirigitur 3 Theoriae inquam & praxi quae nullo

fundamento nituntur, quae nulla firmantur probatione praeter vana audacis Mes meri eJusque assiectarum somnia & mendaces assertiones , una cum credulitate ac mobilitate quorumdam individuorum , suapte natura miserabiliter promovendorum Obenergiam imitationis nec non & praeoccupatae expectationis :quam attenti Observatores jam diu agnorunt efficacissimam esse in physicis, ut ιχ in moralibus actionibus hominum. Hinc equidem, nec aliunde, fiunt haud raro mirabiles commotiones nerveae in subjectis mesmeri fatis , Pro Vario gradu sensibilitatis organorum quorumcumque ; quarum ideo commotionum aliae enormibus convulsionibus aut animi deliquiis aliisve phoenomenis visibilibus spectatores stupefaciunt aliae vero mere sensitivae ac Voluptuosae , atque ideo mes meri satis duntaxat cognitae, quae Vestanam quamdam libidinem clanculo excitant ; cujus occasione saepe factum es , heu l ut mei me Tifatae puellae, caeco captae fuerint amore erga mes merii antes Doctores, aut alia pudenda consuetudine domestica corruptae. Hi sunt lugendi magnetisationis effectus, temere excitandi Inam tantum ob causam, ut diximus, quia homines hominum imitatores sunt & ab imaginatione sua nimis heu l reguntur. Si enim aliquod individuum argutae naris mes meris abitur , nihil omnino percipiet ; sicut nec inde ullatenuS movebitur tum infans aut demens aut dormiens, tum quaecumque puella

etiam mobilior , animoque magis pusillo donata ) dum ins

ciens mes meris abitur. Haec tamen misera , sicut alii plurimi creduli effice minatique viri, mediante praeoccupata imaginatione aut evicacia imitationis spontaneae , experiretur PlatatOS m gnetistiti animalis effectus, si modo ridiculis gesticulationibus, factis per modum mesineris andi , percelleretur atque territa

retur.

254쪽

i Fateamur tamen quod imaginatio S imitatio spontanea hominum, forsan aliquando tardiores in proritandis magnetismi animalis miraculis, non nihil etiam aliunde adjuventur. Plu rimum autem valet emcacia frictionum ut & attrectationum calidis manibus factarum supra viscera potentioribus plexibus nerveis sensificata, qualia sunt viscera hypocondriorum. Neque proinde mirum , si viscera haec ante Omnia caetera , seligantur a Doctoribus mesineris antibus: & si atrabiliarii viri , aliter hypocondriaci dicti , satis sensibiliter moveantur Occasione putati magnetis mi , ut injuriosis conViciis acriter proscindant omnes eos qui magnetismum merito revocant ad classem fa

bularum.

Sed quis non intellexerit, quod viscerum praesert1m abdominalium pastinatio dura dc molestis punctiunculae, per Certum temporis lapsum fictae, perinde sint periculosae ac ridiculae &indecorae Quis etiam Observator sedulus non viderit, quod convulsiones occasione putati magnetismi toties repetitae , ideo que factae veluti habituales, fieri quoque possint haereditariae, haud secus ac morbi epileptici Z Saltem illud malum inde imminere apparet.

Quid dicemus de immenso illo cado ligneo, gallice Vocato D baquet, qui prostat in publica ossicina magnetis antium D Hic

caduS, CXacte clausus, nonnullam aquam mysteriose spurcatam continet. Instruitur bene multis ferreis veruculis, Vario modo directis atque crassiori extremitate stia in aquam cadi immersis per foramina ejusdem operculi , & circumdatur fune enor miter longo, habente crassitiem digiti minoris ; quo circumcirca in cincinnos varios convoluto , videretur videri caput

Medus etiam.

Ad circumserentiam hujus cadi magici assident creduli aegro

255쪽

cantes, sive rea uter ii aegrotent, silve sese aegrotare reputent.

Ii invicem ibi ridiculo fune praedicto alligati manent, incan tamenti ad instar , identidem sese mutuo apprehendentes digito indice ac pollice, sic invicem facientes id quod vocant lachaine. Interim magnetisator funem praedictum fricat digitis suis, ita ut hoc siane, quasi canali quodam, major copia liquidi

feratur ad corpus aegrotantis ; & ut majori arte aegrotantes

pnaeoccupatos stupefaciat, identidem singulares circumquaque gesticulationes facit per oppositionem polorum, mox a dextris mox a sinistris eos tae joculares gestus condit Verbosis qui busdam strophis , doctrinam absconditam sapientibiis, ad hoc ut victimarum suarum integram attentionem fascinet atque coruligat. Hoc in coetu, adusque nataseam & oscitationem tristi, tan dem accidit ut iste oscitare prae taedio incipiat aut dormitet; dum ille pandiculatur aut emittit ructus perquam sonoros , alteris singulis stimul exspectantibus quemdam eventum sibi propitium; quem eventum optatissimum polliceri videtur mox dolor capitis 1nexspectatius, mox borboryginus quidam, mox jucunda qLiaedam

interna titillatio nervorum, pro varia propensione naturali Variorum organorum. Sed sicut oscitator movet Oscitatores ,

dormitor dormitores & pandiculatorem pandiculator ita & si quaedam puella semel corripiatur aliquo motu convulsivo, brevi omnes puellae allo dentes aut aliquot homines evirati incipitiant corripi convulsionibus , & choream quamdam convulsiVam

locupletant. Tunc convulsivi ducuntur in cubiculum Vocatilia ita chambre des cri es, quod undequaque munitum est circumjectis laneis culcitris , ut ibi incoeptas choreas absolvant quin possint cranium sibi scangere contra muros aut paVimentum. Hanc Porro scenam comicam seu potius tragicam pinxisse judicare est.

256쪽

Praedictis igitur omnibus putati magnetismi animalis effectibus , argumentiS ac consequenti iS honesta mente conssideratis ac pensiliatis, liquido constat quod tale systema spectari debeat tanquam callidum quoddam ambitiosae fatuitatis productum, a Veritate plane alienum, legum attentione sit nul dc Observa torum perscrutatione dignum, saeculo huic nostro injurium. Sane dolendum est, quod naturale studium propriae suae sanitatis capax sit ita obcaecare mentes aliquot hominum meti culosorum, aliunde considerandorum , ut ignaris praesint in hac academia convulsitonum, aliarumque modificationum animalium.

Dolendum imprimis , quod aliqui Medici aut Chirurgi , ut &quidam cives proceriores , huic doctrinae fallaci seque ac singulari fidem tribuant. Sed quia phylicis in rebus toleran tismus colendus est , si unquam ; non credimus eos Physiicos haereticos aggrediendos estis aliis armis , praeter ridiculum , quousque tandem demonstraverint existentiam principii, seu agentis ab iis adeo decantati.

M 1 A S Μ Λ ELECTRICI M. UEMADMODUΜ Viventia corpora partibus diversis constant, quarum aliae idioelectricae sunt, qualia sunt nerVi, cartilagines, tendines, Ossa: aliae vero an electricae, qualia sunt sanguis , serum, pinguedo , &c : ita dc athmosphaera variis partibus gaudet quarum aliae sunt idi Oelectricae , quales sunt moleculae ipsius aeris puri simul & moleculae luminis aliae vero a ne-lectricae, qualeS sunt moleculae aquae in aere solutae, simul &materia exhalationum Variarum anelectricarum.

Quemadmodum etiam viventia corpora accumulant ac fovert

257쪽

ignem electricum, mediante motu partium suarum idioelectricarum, prout illae partes tenta dentaque sunt & motae: de sicut eadem ipsa corpora Viventia per partes stias anelectricaSeumdem electricum ignem mutuantur ab aliis corporibus actu plenis igne electrico seu actu electritatis ita & athmosphaera electrici ignis fomitem irriguum obtinet per partes suas idio- electricas, eaque similiter eumdem ignem absorbet & extrahit ab aliis corporibus per partes suas anelectricas , quae pariter conductoris vices gerunt. Quia vero corpora viventia electricum ignem Obtinent non solum a partibus suis idioelectricis vitali motu actis sicut plane contendunt Optimi Physici ) , verum etiam eumdem ignem accipiunt ab athmosphaera ipsamet, quando illa actu magis electrica est quam viventia corpora actu electrica sunt: hanc fit ut corpora viventia mox magis sint electrica seu electrico igne inhalato plena, mox minus, prout nempe ignis electricus copiosior in illis accumulatur aut ex illis e contra

extrahitur.

Magis inquam electrica erunt corpora Viventia, quando illa electrica fient ex penu partium suarum simul & eae penu aeris athmosphaerici ; miniis vero electrica , quando solae eoruna partes idioelectricae ipsis sorte subministrabunt electricum ignem a terra mutuatum, & praeterea eodem igne simul spoliabuntur ab athmosphaera, electricum hunc ignem sitienti & absorbenti. Consequenter, si athmosphaera mox magis mox minuS elec trica sit , sicut certo constat : hinc necessario accidit ut vi Ventia corpora mox magis impleantur electrico igne, mOX miHUS. ViVentia enirn corpora non solium valent ignem electricum mutuari ab athimosi 11aera quando illa eo igne turget, ut jami monuimus ue sed & illo e contra spoliantur ab athmos phari

258쪽

ipsa , quando haec minorem ignis electrici copiam habet, quam

quae in corporibus ViVentibu S reconditur.

Hic status turgentiae ignis electrici in athmosphaera, ille est qui vocatur electricitas ejus positiva ; cui Opposita est electricitas negativa, seu ille status Praedicto Oppossitus , in quo illa non est actu valde electrica: sicut fit, Vel propter quietem partium ejus idioelectricarum , vel propter privationem luminis, vel

Propter utramque causam simul operantem.

Ideoque, cum athmosphaera positive electrica praesert1m fiat sub coelo lucido calidoque & sicco, perflantibus simul ventis aquilonaribus ; & cum id potissimum accidat Versus meridiem & solis occasum, tum imprimis supra solum libra aequoris

multo altius hinc concipitur ratio sequentium phoenomenorum , quae multum faciunt ad mutandas constitutiones tempestatum a tutae dierum ipsorum mei. Exinde inquam concipitur cur serena aestas magis sit electrica quam alia quaevis tempestas anni, ob simplicem majorem Copiam solaris luminis , majoremque calorem atque siccitatem huic tempestati propriam a Q. Cur ex hac parte meridionales plagae salubriores quam septentrionales 3 j3' Cur plagae uliginois , ut & umbrosae ac depressae, minus sint electricae quam sicciores, elatiores , lucidiores '. Cur forsan homines centenarii plures quam alibi vulgo sint in locis in quibus coelum perpetuo lucidum, quale est V. g. Bragantium in Delphinatu ue'. Quare Venti aquilonareS, quibus minor semper adhaeret humiditas, magis sint electrici quam australes, caeteris paribus 60. Cur habitationes sicut & montana loca, boreali prae sertim ararae exposita, noceant strictiori fibrarum compagi Z dc

259쪽

vicissim , cur illi situs sint proficui laxis hominum constitutionibus '. Cur aliquando quaedam Provinciae inter alias regiones certis assiciantur morbis, aut ab iiS e contra immuneS ma Deant λ80. Cur fulgetra & fulgura praesertim scintillare ut & tonare soleant adventante nocte t0'. Demum intelligitur quare praedictis in circumstantiis quihus vis positivae electricitatis athmosphaerae, corpora Viventia majorem copiam ignis electrici suscipiant ab illa, simul & a semetipsis: dlim e contra eumdem ignem ipsi met athmosphaerae tribuunt & pauciorem in seipsis e terra haustum retinent , quando athmosphaera negative electrica est ; scilicet, quoties alla est obnubilata, obscura, impura, humida, praesertimque si simul frigida fuerit, dc ab austrinis ventis perflata aut Omnino tranquilla tum , si dies simul breviores fuerint: Quae minor electricitas athmosphaerae & viventium corporum nimiS constans , debet forsan spectari tanquam una ex praecipuis causis nutritionem foetuum turbantibus tempore hyemali , 5 consti tutiones hominum humidas male afficientibus. At si hyems atii trina O pluvia O placida fuerit , inquit Hipp. aph. I a se l. 3 ,

ver autem ii cum O aquilonium , mulieres quidem quibus partus vere imminet, ex quavis causa abortiuΠt: quae xero pepererint , im becillos O morbosos infantes edunt, ita ut vel patim intereant, Vel invalidi O valetudinarii xivant. Ciaeteris autem mortalibias feri tericle O ophtalmiae aridiae oriuntur: senioribus Mero calfratri brevi interficierites.

Cum autem athmosphaera mox obnubilitata sit mox serena : OX tranquilla, mox ventis borealibus aut austrinis perflata:

OX Paulo calidior, mox paulo frigidior : non solum in eodem

260쪽

anno eadem e tempestate , verum etiam in die eodem: hine sponte resolvi tiru quantum in variis hisce circumstantiis varia fiat naiasmatis electrici iniussusceptio a corporibus viventibus ut & a vegetantibus. Exindeque patet quantum ideo mutari possit physica conditio vitae hominum pro majori varietate & diverso electricitatis praedorninio, simul & pro varia frugum qualitate ab iisdem causis dependente. Nam sussiciens S paulo plenior copia miasmatis electrici in corporibus viventibus facit sibras animales firmiores simul & agiliores humores congruentiori mixtione formatos & fluidiores , secretiones Omnes magis faciles, perfectioresque functiones quae ab iis mediis procedunt, interim accidente congruentiore frugum

accretione maturationeque: dum contraria Omnia accidunt, ubi

illius ignis benefici quantitas minor quam par est. Sed sicut excessus boni cujusvis finitimus est malo, ita &excessus electricitatis athmosphaerae nocuus est. Hinc enim fluit nimia solidorum tensio nimiaque agilitas, quae nequeunt regnare diutius quin intendatur actio nativae humorum animalium causticitatis. Fianestos hujus excessus electricitatis effectus nonne experta est Europa nostra per aestatem anni 1783 , & paulo ultra 3 occasione ariditatis terreo-electricae simul summopere calidae, quam athmosphaera constanter tunc retinuit. Hinc enim febres aesti Vae, ut autumnales , factae fuerunt solito lethaliores &

numerosioreS.

Ex dictis de miasmate electrico athmosphaerae apparet laborem Meteorologistarum longe magis proficuum sore, si ad hanc electricitatis rationem attenderent in condendis suis Obser-Vationibus & tabulis. Legatur monitio celeberrimi Achard

quae habetur in ephemeridibus physicis Abbatis Roster, maensta

SEARCH

MENU NAVIGATION