Considerationes pathologico-semeioticae, de omnibus humani corporis functionibus ...

발행: 1786년

분량: 478페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

erumpunt pro Varietate stinctionis laesae; V. g. VomituS aut cardialgiae si ventriculus laboret, Varii colici dolores si intestina , Sc. Sed his perinde malis tandem imprimitur character ca-chexiae siccae, scilicet macilentia generalis, stipata pallore vultus, deperditione virium, langore uniVersali, tandemque febre lenta maras moidea dicta, ex quibuS morS.Cacheesia sicca seu phlysis sicca differt a phtysi purulenta,

in eo quod prior nusquam stipetur Purulentia ulla, dum posseterior essentialiter pendet ab aliqua purulentia alicubi latente aut aperta. Ρraeterea febriS quae tandem accidit phlysi siccae , lenta quidem est dc tabida, sed exacerbescit absque horripila tionibus : dum febris adjuncta Phlysi purulentae semper abhorripilationibus exacerbescit, aliaque Varia Praebet signa purulentiae lSed quemadmodum phtysis purulenta nomen sortitur a viscere affecto , ideoque dicitur pulmonica aut hepatica, &c. prout Oritur ab ulcerato pulmone, aut hepate, &c.: ita & phlysis sicca vocabitur mesenterica aut hepatica, si orta fuerit ab obstructo hepate aut mesenterio, Sc., itemque appellabitur scorbutica aut syphillitica , si pro causa sua agnoscat scorbuttim aut labem

veneream.

Phlysis sicca dii in incipiens est dissicile dignosciti ir nisi a

Medico attento & experto. Tunc ea ut plurimitim curari se permittit si congruenter tractetur, praesertim apud juniores ; sed dissici ius curatur in viris, nunquam in senibus. Plerumque vero insanabilis apud Omnes quando confirmata est. Insanabilis praesertim 1' quando pendet ab affectione vis ceris nobilioris quae ipsa cedere non possit, qualis V. g. sol et hepatis sciri lius, ossificatio pylori, &c. 29. quando ipsi inevi tabi iter adjunctae sunt quaedam circvlmstantiae contrariae, seu

322쪽

ex parie tempestatis, seu ex parte consti rationis individui aegroti. Conferantur ea qLiae in hunc sensum dicta sunt, pag. 39 , ci-cul. 1 de aph. 8 secit. 8 qui huc etiam spectat. Hinc concipietur quare in hoc morbo omnia celerrima fiant, ubi una clinia illo concurrit incongrua tempestas qualiS est hiems, aut incongrua aegrotantis constitutio qiualis esst atrabiliosa vel scorbutica. Denique si phtyiis sicca producatur a lue venerea, satis facile quandoque cedit specifico sapienter adhibito. Secus vero si tetra haec labes 3 an am altilis pessundaverit organa & intinxerit humores peculiari acrimonia scorbutica qhiae succedere solet syphillidi admodum inveteratae. De reliquo utile erit hic notavisse quosdam cachexite siccae fines, quorum cognitione prognosis instituenda adjuvetur certis

in casibli S.

1'. Nempe notum ess perniciem cito denunciari ab haemor

rhoi dibus supervenientibus phtysi siccae inveteratae , quamvis ab illis aliquando levamen afferri post i sub initiis illius morbi.

Ex aph. 23 feci. , Urubuscumque eae morabiS acutis, aut diu Iumis , aut d xl lneribus , aut alio quovis modo eatenuatis , bilis atra fan-

uini atro similis subierit , ii postridiὰ moriuntur. Neque id mirum. Natura longo morbo debilitata & exhausta, omnino impar est ei iciendae crisi bonae. Ea potius tunc succumbit sub pravis effectibus mali inveterati & phlysis siccae inde exortae. Proinde

sanguis tunc nequaquam effunditur quia natura victrix eum depellit , sed effunditur quia natura devicta nequit eum re

tinere.

20. Si tabidae febri acciderit generale fastidium cibi una ctim totali prostatione virium, hinc indicatur fieri internam quamdam putrefactionem , quae tandem dignoscetur per supervenientes horrores , stud Ores colliquativos, habitualemque demum dia,

323쪽

rhoeam , a quibus mors inevitabilis di celer exspectanda sit haud secus ac in phtysii purulenta, quae tunc addita esst phlysi

siccae.

3'. Denique , quando destructis jam viribus, regnanteqtie fastidio ciborum , pulsus sit valde febrilis , etiam ipsis horis matutinis, facies hippocratica , urinae parcae aleos aeque , capilli defluentes, & simul alvi fluxus contingit una cum Cedemate artuum inferiorum & Obscuratione Visas , Omnia non solum desperata sunt, sed jamjam mors Ostia pulsat.

I ACHEXIA HUMIDA dicitur adesse quando nutritio corporis humani videtur ita degenerasse ut vultus sit pallidus & tumidus , totumque caeterum corpus affectium mollitie tumida & pallida , cum notabili debilitate, segnitie maxima, variisque aliis laesio talibus quae ex hoc statu sobolescunt. Eodem fere modo dispositus apparet homo resurgens a gravioribus & longioribus morbis , praesertimque si magnam jacturam sanguinis fecerit ; tunc enim , debilis, pallidus, non nihilque tumidus quandiu sanitas ejus non restituta est, videtur non parum similis cachectico. Sed status ille qui duntaxat de betur inevitabili debilitati & quotidie emendatur, non potest appellari cachexia , sponte deletur de desinit in habitum bonum prout sanitas redintegratur. Valde etiam differt cachexta humida a cachexia sicca seu tabe , de qua mox agebamus. Depravatur quidem nutritio in cachexia utraque ; sed depravatio haec fit in cachexta humida propter nimium proventum laticis humidi & inepti ad nu-

324쪽

triendium 1 in tabe vero sicca Venit ex eo quod corpus exhauriatur de die in diem succis alibilibus , & paucissimum quid

alibile super iit illudque valde ineptum fovendae nutritioni. Cachexta humida oritur ab omnibus causis quae valent debilitare actionem organicam Viscerum, refraenare humorum an malitationem & eos aqti ossiores reddere. Talia sunt 1'. fibrarum viscerum compages laxior , seu accidentalis seu constitutionalis. 20. Prava ciborum qualitas ut Sc nimia quorumcumque copia. 3'. Vita segnis dc Otiosa, quae praeseritim efficax apud homines temperie laxa donatos , habitantes loca humida, Obs cura & sita versus austrum. 4'. Debilitas vel obstructio vise certum chylo poteticorum. 39. SecretioneS nimiae aut impeditae. 6'. Diari harae , dysenteriae , aliique alvi fluxus diuturniores , tum nimiae deperdiriones sanguinis. 7'. Reliquiae morborum male terminatorum ut & materieS meta staticae , depositae supra quaedam viscera aut humoribus adhaerentes. Conferantur quae dicta sunt de constitutione pituitosa ut de de effectibus habita tionum , pag. 33 & 66 fascicul. I. Symplomata cacheXiae humidae cognita sunt ex ejus definitione , ideoqtie illa facile dignoscitur per eorum constantiam augmentum , quibus tandem febris lenta superaccidit nec non aqua intercus seu hydrops generalis, qui summus est gradus cachegiae hurnidae. Nempe accidit hic hydrops propter nimiam redundantiam humorum serosorum pituitosorumve, crudi Ortam, Vapidorum, dissicillime circumducendorum ab organis admodum debilibus.

atque ideo facile diffundendorum in tela cellulari per totum corporis habitum, ne visceribi is quidem exceptis ; qua scilicet ratione corpus cogitur pedetenti m attolli in tumorem insue tum, mollem, pallidiarn, calore paucissimo donatum & solitum seqLenti modo procedere.

325쪽

Incipit ab infernis artubus quia ibi minor motus vitalis &quia facilius ibidem remorantur humores natura stia lenti, qui aliunde coguntur ex iis locis ascendere contra proprium suum pondus. Deinde ille tumor senS1m Occia Pat totum corpuS , Pro linempe augetur colluvies cachectica. Sed illud augmentum videtur lentiori passu procedere in partibus stupernis quandiu aeger erectum situm tenet per majorem diei partem ; tunc vultus vix apparet tumidus , dum pedeS Vehementer tument: nec

ille magis tumidus fit , nisi quando pedes sensibiliter dethimescunt eo quod aegrotans aliquandiu decubuerit in lecto stio. Denique si ille hidropicus tumor fiat maximus dc diuturnior , ab eo solet enasci hydrops dictus ascites de quo supra egimus , pag. I Ii Tandem enim Viscera abdominalia tantopere laXantur & humiectantur ut ex iis depluat serum in cavitatem abdominis, ubi colligitur. Quia vero cachecticus hydrops seu aqua intercus insignitur variis characteribus qui pendent ex Varietate humoris exuberantis , Medici solent statum illum vocare nomine anasarci

quando creatur ab humore mere aqueo: nomine autem Duco

phlegmacim quando fit ab humore pituitoso, spissio ac tenaciori. Quae duae species hydropis intercutis dignoscuntur ex eo quod in levicophlegmacia tumor sit pastaceus non nihilque renitens: in anas arca Vero gaudeat mollitie majori ac veluti aquea. Adde quod vestigia digitorum prementium facilius imprimantur &dissicilius deleantur in anas arca, quam in leticophlegmacia. Cum haec ita sint de differentia materiei constituentis Maa- sarcam & leucophlegmaciam dc cum hydrops ascites dictus naturaliter subnascattur ex utraque aqua intercute , miror quod Medici quidam neglexerint aphorismum 76 sect. 7 , tanquam

absurdiim dc inutilem. Cum Hippocrates ibi scripsit Ducophδες

326쪽

mnoi d opem figervenire , nihil protulit nisi factum observa tione probatum , sit' e respectia leucophlegmaciae in ana arcam abeuntis , sive respectit ascitis ex leucophlegmacia oriundi. Leti cophlegmacia quidem est illa species aquae intercutis quae primitus accidit cachexiae, quae lapissime abit in anai arcam propter simplicem attenuationem humoris collecti, & quae ut supra dicebamus adducit, tandem hydropem ascitem dictum. Porro quis negaverit malum esse, si leucophlegmacia degeneraverit in ana arcam aut in ascitem 3 Cachexta humida nihil est nisi primus gradus ducens ad leucophlegmaciam & anas arcam, quae ipsae tapitis accersunt ascitem ; hincque sponte restaVitur Praecipua prognosis cachextae humidae. Quoad reliqua, notandum in genere cachex iam humidam difficillime curari quando viscus quoddam peculiare graviter affectium est ; caeteris paribus eam fatis facile debellari ita infantibu S; 30. ea rarius quidem tentari viros, sed semel tentatos aegre liberari; 4'. senes tentari facilius, persanari nusquam. Notandum quoque eam cachegiam potissimum esse tenacem quae succedit haemorrhoi dibus suppressis quia tunc hepar semper male afficitur. At quamvis cach exta sit morbus per se admodum ominosia S , ea tamen saepe curatur in casibus praedictis, ubi recens est, causa ejus apprime cognita nec adhuc insuperabiliter

Curatur di aliquando sponte beneficio alvi fluxus critici ,

proinde exorti absque signis cruditatis. Leiacvhlegmacici detentosi vehemens diarrhaea succedat , morbum y lxit, ex aph. 28 sect. 7.

Quod praedictium legitur quoque coaca 7, tum Sa. Sed ex ultima ediscitur insiti per quod sicut diarrhoea solvit leucophleg maciam, ita & animi abjectiones cum silentio, & ab hominibus solitudines, sere eos aegrotos conficiant. Nihil enim valet magis

turbare

327쪽

turbare lanctiones vegetativas & relaxare solida, quam segnities corporis & animi.

ARTICULUS QUINTUS.

I A c Η Ι T I S. Ac ni Tis est morbus exortus medio sere labente taculo decimo sexto , primo in provinciis meridionalibus Angliae , deinde per omnia Europae borealis loca, qui nunc heul frequentissimus occurrit. Videtur ita vocatus eo quod praesertim mutet spinam dorsi, rachis dictam apud Hellenas ; Pariterque nunc a Gallis vocatur la notitire, quia hoc in morbo ossa tument velut nodosa prope articulos. De hoc affecta primo scripsisse Glissonitam vulgo traditur , nempe in tractatu de rachitide seu morbo puerili, dicto, qui editus Londini 16so, in-8 Nunc Vero norunt ipsarmet muliercuri rachitidem esse morbum in quo membra infantum Varie contorta ac repanda fiunt, eaque Prope articulos quasi nodosa , dum simul varie inflectitur spina

dorsi. Ut ait Boerrhaavius g 1 8r , infantibias ille nunquam coΠ- natuS, raro anti nonum aetatis mensem, piae unquam post bienniuriu

vita , sed datis hoc medio frequens accidit. Causa proxima hujus mali videtur esse cacochymia singularis, in qua evolvitur peculiare forsan principium prosapiae acidae, omnino alienum ab acido phosphorico, & quod incapax est ita coire clim moleculis terreis ut, simul indurentur in fibras solidas & ossa. Saltem observant Medici hanc non nasci affectionem Ddsi in infantibus ablactatis aut qui sub lactationis finem jam utuntur aliquot ς ibis solidis. Si enim infantes oriantur a parentibu S

328쪽

donatis laxa temperie , aut praeterea suapte natura paulo debitores Gint hac in te ate, Pronum ecto eos ficile obrui cibist copiossioribus aut acescentibuS, ideoque illos incidere in prae

' dictam cachexiam. Qua ratione etiam notatur praesertim accidere rachitidem apud debiliores infantes, pati peresque imprim 1sS loca humida habitantes , vescentes pi ritibus aut panatelliStum ipsis carnibus diu servatis post cocturam ; iis praecipue corripiendis qui tunc premuntur largiore ibo panis appetitu &esu , quem Graeci Vocabant addephagiam. Quidquid sit de verosimillima hac aciditate humorum, infantes fiunt rachisici occasione cujusdam cach exite inertis, frigidae Saquosis , in qua forsan quoque latet lenis labes Venerea, larvata& degenerata. Quapropter ob ineptitudinem animalis glutinis ad nutriendum ut par est, compages firmarum coi poriS Partium sit adeo debilis mollis & laxa , ut Oigia ipsamet nequaquam in durari queant pro data aetate , sed e contra emolliantur in toto ac vel ut1 insumentur in partibus suis spongiosis; qua ratione ossa nodosa evadant prope articulos, dum aliunde flecti iniuratque incurVantur pro pondere ipsis appenso, tam pro disera rione quam patiuntur a musculiS. Quod spectat ad descriptionem pathologicam & semeioticam morbi tam singularis , eam mutuari placuit a BoerrhaaVio , utpote quae sit accura Tma. M 'VIaxime autem, inquit, hic morbus infestus habetur proli, in cujus parentes laxa de debili constitutione corporis, Otiosi , is molles , opipara mensa , cibis pinguibus, fac charatis, pauco , pane, Vinis dulcissimis, di aqua multa calida usi, morbis D chronicis, Venere, aetate exhausti, tabi imprima S Venereae , D & iteratis gon Orria is multum obnoxii, et Uetam ferme geniat; turam impenderunt generandis liberis.

329쪽

b, Ubi vero nutricem iisdem affectam malis nactus est, magis

augetur infanti praecoci incremento morbus. ,, Imprimis si frigidius, humidiusque tractatur; aquosiS, mi O, c Osis , crudis horaeis , piscibus , farinosis agymis, S fac γα charatis pascitur ue febre autumnali intermittente , n iorbo γ, chronico, vel acuto, diu labora 'it; a scabie, herpete, ul- γ, ceribus suppressis male curatus ; balneo, fotu, linimentis , Unguentis , Vaporibus, humidis, enervatus; pepetuae quietin in sella perforata addictus, nudato inferius corpore.

, Cognoscitur morbus hic incipiens in his, qui nondum

incedunt; 1'. ab aetate; 2'. a causiS Praegressis 3 3'. a fratribus, γ, sororibus, simili malo captis; 40. a tumore flaccido capitis, & faciet; ue'. a cute laxa; 6'. a tumore abdominiS; T'. a ma- cilentia reliquarum partium, imprimi S musciuiorum ;8'. 4,, protuberantia epiphysium ad juncturas radii, Lalnae, humeri, γγ genu , tibiae, fibulae; 9'. a magnitudine arteriarum & venarum , jugularium, dum reliquae decrescunt. ,, In illis vero qui jam ambulare incoeperunt, noscitur ad

b, tardiore , infirmo, Pro apsu , instabilitate, transerinte in a ii- ,, d mm sedendi voluntatem, mox abituram in decubitum per petuum, tandemque in impotentiam motus quorumcumquem artuum , collo flexili , capite nutante; 3'. ab ingenii proe b, maturo actamine, sensuum sincero exercitio, appetitu de di-πι gestione fernae illaesis. , Adtillior morbus exhibet magnum caput, suturis amplis , interstinctum; thoracem ad latera compressium, ad sternum in

acUtiam assurgen S, cum nodosis costarum extremiS; abdometa Protuberans; cariosos cum Digridine dentes; quae sensim aucta

, tape in omini vita perniciosos similes morbos creant, maxime spinam ventosam dc cariem ostium.

330쪽

is Toto interlin decursu mali lenta febricula depascitur corpus is usque in mortem ue itimque cadaVer omneS fibraS, membranas, D vasa, Viscera, mollia, flaccida, latente forte leni labe venerea H permista, cum laxa partium firmarum fabrica. Ita Boerrh. , a g 1 8 2 ad 1 88 inclusive. Quoad prognosim , notum est rachitidem incipientem ortum a leViori causa plerumque curari, eumque lapistimet exstingui beneficio solius naturae, concurrentibus simul lapsa temporis, selecto victu & Vestitu, congruente habitatione. InveteratuS Vero non curatur , praeseritim cum spina dorsi jamjam repanda est ac plurimum dedurpata. In calidioribus regionibus curatur facilius quam alibi. Demum si puer aut 8 menses natus corripiatur, ille alterationem majorem accipiet, quam puer natu major. De caetero, viscera infarcta pessima sunt in hoc morbo, ut & magna febris. Sed hydrocephalus , hydrops Pectoris, ascitesve aut leucophlela macia praenuntiant mortem rachitici.

ARTICULUS SEXTUS.

Nun nocΕpA Lus est species hydropis caput assicientis.

Nascitur a praevia cachexta humida, tiam ex rachitide inveterato. Ideoque hic morbus praeprimis aggreditur infantes , quorum naturalis laxitas di debilitas favent adducendis his carisis praedis ponentibiis 3 quibus etiam rationibus sit ut ille magis frequens observetur in plagis humidis, praesertim si ibi infantes simul fruantur educatione blandiori & delicatiori. Quando his de causis corpus universum tandem factum fuit

Particeps maximae laxitatis & sanguis admodum serosus: si caput

SEARCH

MENU NAVIGATION