Considerationes pathologico-semeioticae, de omnibus humani corporis functionibus ...

발행: 1786년

분량: 478페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

SECTIO PRIMA

MORBI FORMAT1 essentialitis stipati delirio er febre

T A1Εs morbi tres vulgo assignantur a Medicis. I. Lethargus , a. coma, 3. Phrenitis ; qui totidem paragraphis explanandi PHRENITI LUL A RENIT 1s dicitur delirium ferox, perpetuum, Iateque extensum & essentialiter existens cum febre continua ardentissima. Duplex distinguitur. Alia nempe essentialis seu primaria &legitima: alia symptomatica seu alteri morbo febrili superac cidens, eaque spuria. Differentia in hoc consistit, quod phrenitis legitima sit delirium idiopathicum primario ortum , una cum febre maxima quae ipsi adjungitur: dum phrenitis spuria nihil est nisi delirium symptomaticum secundario ortum, quod superaccidit alteri febri prius existenti, sed quod perinde ferox ,

Perpetuum & late extensum est. Quantum patuit per Observationes anatomicas , phrenitidis causa est inflammatio menyngum simul & cerebri, qua occasione partes illae arescunt, calent, rigescunt, & consequenter orbantur rore illo temperantissimo quo naturaliter imbuuntur ad fovendam mollitiem debitam cerebri , sim it dc sorte ad moderandam ac compescendam actionem electrici ignis. Qui status cerebri primario ortus per causas suas producit phrenitidem veram seu essentialem: sicut e contra producitur phrenitis

spuria seu secundaria vel symptomatica dicta, quando similis

352쪽

inflammatio superVenit alteri morbo ; hac tamen facta attentioneo fi d vocari soleat paraphrenitis quando succedit inflammation

pectori S. Phrenitis vera seu est entialis valde rara esst; secus symptomatica, quae nimirum frequenter accidit febribus acutis inflammatoriis praesertimque thoraciciS, sicut & erupti Vis, nec non in casu metastasiis quae cerebrum OccupaVit. Dispossitiones ad utramque Phrenitidem sic exponuntur a Boerrhaavio g 772: antecedunt Veram, calor, dolorque in- ,, ternus capiti S ingens dc inflammatorius ; sanguinis copia, , nimia ; dii positio inflammatoria ; rubor Ocritorum: , faciei ;,, somni turbulenti ; desii pientia levis ; adolescentia ; ca dorum,o tisus; insolatio; Vigiliae 3 ira; moeror; Proter Via seu ferocitas ;oblivio subitanea ; siiccitas totius, maxime cerebri ue collectio

,, Alteram Vero omni S fere morbus acutus clam febri ; dolor ,, lateris non pleuriticus cum levi perturbatione animi ; inflam- ω matio pleurae, Pulmonis, dia Phragmatis, q iae pestima; hanc ,, pres agit lingua nigra, alVUS ita I P ressa , Urina retenta, feces,, a bae hae lethales ubique , urina pallida, decolor, tenuis sa) , ,, a dygesia, ferocitas, rubor, urina cum suspenso nigro, vigiliae, ,, signa instantis inflammationis in capite. Numero praedictorum signorum phrenitidis sumptomaticae hic adscribemus etiam aliqua obserVata Hippocratis 3 quibus , inter multa alia , indicatur imminens siccitas ct phlogosis cerebri.

Vehementi insanid detenti , tremuli , cum crebres butatione , metus es ne phrenitici ex adurit. Coac. 9 . a i/rbus urinus pellucidae , ussae , inuta , lygcjuὰ vero in phreniticis Furciit, eri 3Ph. 7 a seci. 4.

353쪽

henrenter O acu λ mente emoli, febris iterum repetat , phre

nitici eva sint. Coac. 9j. Dementiae in quibtis aegri funt tremuli , aut aliquid inves figantilina more sensim contrectant aut Palpant phreΠitim pria nuntiant. Ozino ad tinain dolones , in his maentem emoveΠt. CORE. 76.

Quod spectat ad diagnosina latriusque phrenitidis , haec ita habetur g 773 Boerrh. utraque 772 ubi praesens est , haec habet

symptomata. 1. Id earum sensibilium depravationem, ut &seium suum internorum S rationis , & affectuum. a. Ferocitatem auctam Jc efferam, inquietem , Vel tape somnOS turbulentos. 3.Philsum durum , respirationem I aram , & magnam. q. Faciem , Plerumque rubram Valde , Vultuosam , aspectita horrendam , γα ocul OS protuberanteS , trucesqtae, stillicidium narium. Ci rca prognosim, primo dicendum phrenitidem essentialem perquam exitialem esse ; quippe quae die M. V. aut 8 '. ut plurimum terminetur trucidando. Quod sit hunc terminum trans

grediatur , tuncque saeva fuerit , tape desinit in maniam qiuae est alia furoris species , sed sine febre , de qua mox agendum ,

6 11 I sect. 2.Phrenitis vero symptomatica multo minias terribilis esst , quamvis maxime formidanda, eo quod gangraena aut suppuratio, cerebri abhinc saepissi ine accedat. Si tamen non ad uiserte furorem a urgat delirium stuperaccidens cuidam febrili morbo ,

illudque sit multo mitius quam phrenitis solet esse, longe minuS datur periculum. Quod ita quoque censendum, quando delirium illud attingit tantummodo gradum comatis vigilis, de quo dicturi sumus sequenti paragra Pho. In genere phrenitis symptomatica seri ferox delirium febrile

saepe extenditur usque ad vigesimum diem, tunc abeundo, in o

ct saepe multo citias. Saepius vero phrenitis symptomatica desinit

354쪽

in aliam speciem delirii, nempe in alterutrum coma aut in lethargium, vel & in quamdam veluti catalepsim. Phrenitis scilicet vertitur in coma quando paulisper fatiscit inflammatio ; quae si adhuc magis fuerit proxima phrenitidi , producit coma vigil dictum: sin minus, coma somnoletitum. Abit vero in lethargum quando inflammatio phrenitica inclinat versus oedematosam, ut & si contigerit aliqua ejus suppuratio Denique in catalepsim quamdam degenerat, quando inflammatio

cerebri non solum proxime accessit ad statum comatosum Vellethargicum , sed & simul levem quamdam habet tendentiam ad convulsiones. Unde patet plerumque sun estum esse exitum phrenitidis in lethargum aut aliquam catalepsim, cum ille seres semper pendeat a suppuratione cerebri quae sane quidem leth Iissima. Si aliqui aegrotantes forte abhinc evadunt, id debetur effusioni felici puris per os vel nares , aut per rimam sphoen

maxillarem.

De reliquo, phrenitis quae accidit supra quadragesimum aetatis

annum, valde lethalis est, ex aph. 1 sect. 8. Tum ea quae abi leo, ex aph. Io sect. , itemque si a Peripneumonia, ex aph. 1 a sect. ejusdem. A variolis mala admodum.

Illud sane periculum quod imminet ex phrenitide debet

aestimari secundum numerum & intensitatem symptomatum , sicut quisque facile concipit. Sed observatio docet quaedam esse symptomata quae per se intentent perniciem majorem. EX. gr. Periculum semper maximum, ex praenot. 23 sect. I , si manus ante faciem seruntur Sc aliquid frustra venantur, & festucas colligunt, aut floccos e Vestibus evellunt, aut ex pariete paleas carpunt. Probat experientia quod in similibus circumstantiis

adsit inflammatio major quam quae sorte resolvi queat, dc quod jam praesens suppuratio aut gangraena.

355쪽

Desperata sunt omnia , quando teger corripitur horrore dc simul adest pulsus pessimus. Ve ementes phrenitides in tremorem desinunt, inquit Hipp. lib. 1 Praedictorum n'. 9. Quando vero symptomata pejora supra memorata non apparent Sc datur e contra paucitas benignitasque signorum, aliqua spes resolutionis affulget. Sed haec imprimis elucescit quando sensim minor fit illa tumescentia faciei quae comitatur longam phrenitidem , quin tamen sequatur convulsio ulla, ullus stridor dentium, ullaque praesertim depravatio pulsus. Nam ultima haec signa certo indicarent gangraenam cerebri

effectu vel sine eo. Ρrior appellatur coma j m lentum e posterior, coma vigil, seu trahomania Veterum. Uterque affectus nunc describendus.

Coma vigil , seu somnolentia sine effectu , definiri solet

assidua propensio ad somnum febri adjuncta, quin tamen dormiar aeger. Unde si ille tangatur, Oculos aperit, irascitur in adstantes, iterumque oculos claudit & demissa voce loquitur absurda. Coma somnolentum est assidua quoque propensio ad somnum adjuncta febri, sed quae vero somno stipatur ut & aliqua saepius oblivione ac hebetudine. Ex qua duplici definitione videtur et '. coma somnolentum reipsa esse quoddam diminutivum febrilis delirii, sed accedentis ad lethargum, ratione somni oblivionis. 29. Coma vigil esse etiam speciem delirii levioris cum febre, sed magis vel minus

accedentis ad phrenitidem, ratione scilicet initii furoris & cu-

356쪽

1 isdam residui memoriae. Qua de causa observatri r phrenitidem symptomaticam aliquando incipere ab ipso comate vigili, vel dc in illud abire sicut pariter lethargus quandoque incipit a

comate somnolento aut in illud desinit. Hinc observandrina venit quod utrumque coma nunquam sit morbus essentialis sed tantummodo symptomaticu S , accedenSalicui morbo febrili cujus forma tunc idcirco mutatur. Fit nempe coma vigil, quando delirium phreniticum imminet aut imminuitur: coma somnolentum, quando imminet vel desinit lethargus. Quod coma utrumque non raro superaccidit febri duplici tertianae, ut Sc quartanae compositae & mali moris. Causa utriusque comatis est aliqua inflammatio cerebri aut menyngum ejUS , quae magis calida & sicca in comate vigili:

minus vero calida, imo paululum dematos a in comate sona

nolento.

Hac ratione coma, Vigil facilius vertitur in lethargum, ut de lethargus in coma somnolentum, apud infantes mulieresque &seneS, Propter constitutionem eorum mag1s humidam: dum econtra coma Vigil Visgo degenerat in phrenitidem , aut haec desinendo abit in coma vigil , quando aetaS aegrotantis est ab anno decimo quinto ad quadragesimum , & constitutio ejus sanguineo-bili Osa. Diagno sis comatis utriusque facile eruitur ex dictis. Tradenda superest diagno sis causarum , ut & modus distinguendi coma iurumlibet ab aliis morbis qui etiam stipantur delirio & febre,

tum ab iis qui simplicit, soporosi.

Nempe coma distingiuitur a caro, triplici ex capite. . Coma essentia iteri adjungitur febri quae abest a caro. 2'. Somnolentia minor in comate quam in caro qui, ut infra Videbimus, est

maxima propensio ad somnum cum partiali deperditione sensus

357쪽

δd motus. AEger in comate profert aliquot verba si exciteturimo quandoque irascitur in adflantes d im caroticus vix profert aliquot monosyllabas Voces , irrita Potentiori excitatione. Differt coma a phrenitide, quatenus in comate, etiam vigi i, adest duntaxat initium sur Oris , leve scilicet delirium non valde extensum & febris parcior dum in phrenitide datur delirium ferox, perpetuum, late extensum dc stipatum febre vividissima. Denique coma differt a lethargo , in quantum lethargus est delirium obliviosum , leniori febri exacerbescenti adjunctum: dum in comate datur febris major quae est cum initio delirii furiosi si adsit coma vigil , quae vero cum somnolentia majoricum minori delirio, si coma fuerit somnolentum ; quod ultimum tamen quandoque paulisper accedit ad lethargum, quando nempe subest: aliqua Oblivio adjuncta. Quoad causarum diagnosim, conjicere licet inflammationem cerebri imagis rubram dc calidam esse , quando in comate datur major febris cic quoddam initium suroris , qualia adsunt in comate Vigili: eam Vero magi S Oedemato fana esse, quando adsunt vestigia delirii duntaxat obliviosi, nec non hebetudinis alicuj biscum febre remissiori, sicut fit in comate somnolento. Denique etiam DS esto reputare vasa cerebri corticis & piae matris varicosa forsitan esse, sorteque & contigisse aliquantulam

extraVasationem, quando coma Vergit ad carum.

Prognosis generaliter Ominosa est in comate. Cum enim illud pendeat ab aliqua phlogosi medullae cerebri vel corticis ejus , sanari nequit nisi beneficio res okitionis quae quidem ibi dissicillime obtin Ctur.

Quinimo periculum adhuc majus quando coma accedit ad carum aut ad phrenitidem. In priori itaque pertimescenda est aliquantula extravaiatio: in Posteriori vero maior extensio di

358쪽

exacerbatio inflammationis, indeque phrenitis Iethalissima. Praeterea periculum impendens a comate aestimari debet juxta periculosiorem statum morbi a quo inductum fuit. Ubi curatur, id fit plerumque spatio septem, octo, Vel novem circiter dierum. Sed si ultra progrediatur, fere exspectanda sup-Puratio cerebri, vel & potius gangraena quae adhuc lethalior: nisi forte prolongatio illa proveniat ex eo quod coma vigilabierit in somnolentum. Infarctus itaque oedematosus a quo Pendet coma somnolentum dissicillime resolvitur propria sua natura , & dissicilius quidem eo quod sedeat in substantia cerebri, ubi omnis resolutio magis lenta est quam in aliis partibus, Quapropter coma extenditur aliquoties ad octodecim vel viginti dies, tuncque aliquando sanatur ; videlicet quando evasit somnolentum & hucusque prorogatum fuit absque pejoribus signi

praesertim in pulsu: quod rarum est

LETHARGUS.

. ET HARGUs vocatur delirium obliviosum, non late extensum .ilipatum magna in somnum propensione , summa debilitate corporis , facie ut plurimum pallida & CedematOsa , necnon parca febre continua quae serotinis horis exacerbescit. Causa lethargi habetur levis inflammatio oedematos a cerebri vel corticis ejus quae atoniam illius producit; ex quo apparatu facile fovetur delirium obliviosum, febris leviter saeviens, summa aegrotantis debilitas.

Causae igitur disponentes sunt id omne quod valet obruero cerebrum humoribus serosis & pituitosis. Talia sunt constitutio laxa ct obesas vita segnisi victus lautior aer uliginosuS

359쪽

dc australis; ex acuationes quaedam suppresA ; moeror, tristitia ;sed tapius morbi thoracici inflammatorii graves oc in longum Protracti, necnon febres humorales longiores stipatae dissi cultate magna respirandi: quando nimirum haec contingunt in

subjectis ad lethargum dispositis. His de causis lethargus frequens hyeme, ex aph. 23 sect. 3 ς illeque, ex aph. 3o seci. ejusdem, familiaris hominibus aetatis mediae, qui scilicet magis obnoxii sunt inflammationi pulmonum

dc pleurae, sicut & febribus putridis & atrabiliariis, facile in

longum protrahendiS. Quandoque etiam nascitur lethargus ex ipsamet phrenitide , imo & ex ischiaria diu protracta Ex phrenitide inquam, me diante comate vigili vel somnolento in quod illa non raro desinit: Vel & propter abscessum exinde oriundum. Ab iichuria vero qualibet protracta, eo nempe quod urinae tunc restagnantes in sanguinem producant diathesim serosam & acrem, ideoque admodum infensam cerebro.

Symplomata lethargi sic referuntur coaca I 3 9. D Qui lethargo M aut Veterno conflictantur, ex manibus tremunt, somnolenti M sunt, male colorati, tumidi, pulsus habent tardos de lentos , M ac oculorum genas inferiores sublatas; sudores sita perveniunt, Μ alviqiae sub tumescunt, impotenteS sint, ac biliola effundunt. Quod si resiccatae fuerint, urinae alvique excrementa clam , prodeunt: urinae qualeS in Veterino genere redduntur, neque potum , neque aliud quisquam postillant. MentiS vero compotes facti, de cervicis dolore conqueruntur, ac incertOS γγ sonitus per aures ferri sentiunt.

Idem scriptor , lib. et de morb. pag. 4et lin. 2 Foes. sic

quoque ait. α, In morbo qui lethargus Vocatur, tussis detinet,

a, sputum copiosum & liquidum exspuit, & delirat, cumque 1 t.

360쪽

deliri ina quieverit, dormit, & alvi excrementum male olens,, dejicit. In his equidem habetur lata assigies lethargi. Sed inter numerosa cjus lineamenta, tres distinguendi sunt characteres qui sum ciunt ad illius morbi di agnosim faciendam. Lethargus itaque praesens dignoscit 1r mediantibus illis simili unitis; 1 . somnolentia singulari

ex qua excitatus aeger aperit O illos di respondet, deindeque insomnium illico relabitur ; a'. delirio oblivioso non late extenso in quo V. g. iterum atque iterum agit aut petit res jam prius petitas aut actas; 3'. febre continua leni, serotinis horis exacerbescente , quae multo te Vior quam in comate somnolento: a

fortiori levior quam in phrenitide. Jam ita dignoto lethargo, ille adhuc distingui debet ab aliis

affectibiis cum quibus videtur habere affinitatem quamdam , qualia sunt coma vigil, coma somnoletarum , & carus. Dis ting 1itur lethargus a caro , ex eo quod in caro nullum adsit delirium , sed somnolentia ferme insuperabilis , cum partiali deperditione sensuum & motus Voluntarii ; 2'. a comate sona nolento , quia in lethargo minor datur somnolentia, simulque adest constans delirium obliviosum quod vix percipitur in comate, nisi hoc Vergat ad lethargum; 3'. denique distinguitur a comate vigili, quatenus in lethargo datur febris moderatissima; delirium obliviosum non late extensum, veraque somnolentia, dum in comate vigili adest febris ardens, delirium fere universale cum initio furoris, praetereaque defectus veri somni. Circa lethargi prognosim dicemus hunc morbum esse formi dandissimum, tum per se, tum ratione periculosa status morborum graviorum quibus solet superaccidere. In genere tamen lethargus feliciter potest terminari circa diem

I , 17 aut ZO ; ideoque datur aliqua spes quando praetereuntur

SEARCH

MENU NAVIGATION