Considerationes pathologico-semeioticae, de omnibus humani corporis functionibus ...

발행: 1786년

분량: 478페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

eommodum duntaxat signum alterius mali apud juvenes. Sed insolitus incubonis instillus in aetate ultravirili aliquando visus est praenunciavisse imminentem apoplexiam.

ARTICULUS SECUNDUS.

A s r A M A vocatur dissicilis & stibiliosa respiratio periodice

veniens sine febre, quam comitatur molesta quaedam diaphrasematis constrictio. Talis affectus toto coelo differt a dyspnoed & orthopnaed , ctam quibus plerumque confunditur : differtque multum ab apnaed. Quae ut cognoscantur dissimilitudines, videndum quid sit haec triplex laesio respirationi S. Apnoea dicitur ea respirationis affectio in qua respiratio ita debilis est in toto , ut tape credatur omnino desiisse &reipsa quandoque prorsus sileat. Talem respirationis privatio- 'nem observare est in strangulatione hysterica, itim in syncope S asphyxia, nec non in fortissimis apoplexiis. Dyspnoea , gallice coune haDine, vocatur non solum illa anhelatio habitualis quae datur in cassi quorumdam mechanicorum respirationis impedimentorum, qualis est vomica clausa, Obesitas, graviditas, dcc ; sed Sc labor ille spirandi qui comi xatur morbos febriles, praesertimque peripneumonicob, propter acceleratum & dissiciliorem sanguinis trajectum per pulmonebr

52쪽

tom illa operosa respiratio senibus familiaris, ex aph. D sect. 3quae fovetur ab excessu aut tenacitate pulmonaris muci, simul dc a senili rigidi date claustrorum thoracis. Denique Orthopnoea, gallice sus cation, Oret Ophnis , appellatur anhelatio suffocativa valdeque sublimis, in qua aeger paululum duntaxat respirare potis est dum corpus ejus antrors in inflexum manet, praetereaque dorsum nulli rei prorsus innititur ue adeo ut sine his cautelis ille experiatur perpetuum suffocationis metum, qui majoribus adhuc angoribus aggravatur ubi primum somnus obrepsit, vel levissmuS. Datur aliquando Observare talem

respirationis statum in peripneumonicis & pleuriticis desperatis , sed praecipue in vehementioribus & longis insultibus asthmatis,

Dec non in hydrope pectoris confirmato. Porro apparet ex praedictis descriptionibus apnoeam , dyspnaeam dc orthopnoeam nihil esse nisi varia symptomata variorum affectutum, quae discrepant ab invicem sicut de ab asth- .mate. In apnoea siqri idem nulla aut ferme nulla superest respiratio , dum valde eVidens est in dyspnoea , Orthopnoea & alimathe , in quibus patiens diverso modo anhelandi corripitur, sicut patet in definitionibus. Insuper apnoea Omnino subitanea transitoria est ue dyspnoea tape chronica aut saltem diuturna; orthopnoea semper acutissima, subitaneamque suffocationem quasi intentans ; dum asthma proprie dictum nihil est nisi difficultas respirandi sibilios a mox major moX minor, periodice revertens sine febre ea mentiali , quae praesertim saevit

serotinis horis & nocte & quae specie multiplex est. Nempe asthma aliud idiopathicum, sympathicum aliud , quod

iitriumque vel haereditarium est vel acquisitumh. Iterumque idi Opathicum duplex, humidum Dempe & se cum . Humidum dicitur

qu/ndo pendet a copiosiori muco cryptas bronchiales & Pu -

53쪽

monares vesiculas obruente siccum vero, si illud tantummodo procedat ab aliqua subtili materie irritante nervos thor cicos , si1cqtie respirationem labefactante : qualis est humor arthriticus, rheumaticus, aut syphylliticus; tum subtile aliquod corpus suscepitum cum aere & pulmonibu S adhaerens. Praeterea. que asthma humidum & siccum toto coelo differunt adhuc quoad modum abeundi ; prius non terminatur nisi copiosissima ex Pectoratione : posterius Vero sine illa, aut saltem cum paucissima extorsa per Vim laboriS.

Multiplicitas asthmatis sympathici non consistit in humiditate aut siccitate , illud enim semper siccum est aut paucissimam ad summum anacatharsim aliquando evellit; species ejus habentur in diversitate partium a quibus sympathice producitur, indeque patet quid sit asthina hystericum , tum hypocondriacum, tum stomachicum, Sc. Nunc videamus quaenam sint causae proximae & praedisponentes asthmatis cujuslibet, seu acquisiti seu haereditarii; deinde veniemus ad symptomata, tum ad diagnosim & prognosim.

Causa proxima asthmatis idiopathici humidi , quod magis

Ordinarium est, censetur ingurgitatio cryptarum bronchialium ab humore mucoso hujus loci, retento & spissiore, quandoquQsimul intincto Varia quadam acrimonia. Ideoque illud frequens ObserVatur apud senes, ex aph. 3 o sect 3 : tum aliquando in infantibus, ex aph. 26 sect. ejusdem; illeqtie praesertim sarcit autumnali tempore ex aph. et a sect. 3 , quando scincet haec tempestas nirnis humida est; ideoque asthma non raro quoque adoritur hyeme, praesertim si autumno valde similis sit.

Causa proxima asthmatis idiopathici sicci est peculiaris irri

tatio nervorum thoracicorum quam inducit ac si et metasta

rictus humor syphilliticus, arthriticusve aut rheumaticuS fan-

54쪽

gilini admixtus, specifice capax assicere nervos praedictos aut reipsa depositus supra Pulmones ; tum irritatio topica de specifica pulmonum quae producitur ab inspiratis & haerentibus mi asinatibus metallicis aliisve corporibus Vapori fatis: necnon aliquoties ab aere pulverulento sicut videre est in viatoribus dc qilibusdam artificibus ; isti enim quandoque ob hanc causam laborant vero asthmate sicco & per intervalla saeviente , solvendo per coactam expectorationem qua rejiciantur aliquae veluti grandines lapideae diversiformes ; quae rejectio nisi evenerit, sinu percepta seu impercepta), tandem asthma illud abit in dyspnoeam perennem nec raro phlysim creat, sicut passim Observatri r apud tabellari os, thm apud lapidarios & gemmis aut marmoribus levigandis addictos. Denique causa proxima asthmatis sympathici nihil est nisi peculiaris sensificatio spasmodica & sympathica nervorum res Piratoriorum quae procedit ac fovetur a peculiari sensu & in- farctu viscerum chin thorace consentientium, qualia sunt praesertim hypocondria , uterus, stomachus, &C. Cum haec ita sint de causis proximis asthmatis tam id iop

thici humidi & sicci, qfiam sympathici multiplicis, sequentes

sunt causis praedis ponentes erga quodlibet eorum. Quod primo pertinet ad asthma humidum, eae sunt constitutio corporis laxa pituitosa, aetas senilis tum puerilis, habitationes hirmidiores, vita segnis & opipara, victus dyspeptus , &c. Respectu asthmatis idiopathici sicci, eae habentur in omni eo quod capax est producere varias metastases supra memoratas praecipue in hominibus pectore debili donatis , aut determinare iniussus

Ceptionem corporum peregrinorum una cum respirato aere

S QVere eorum adhaesioni ad pulmones. Quoad asthma sym-Pῖibicum denique, causae praedisponentes nihil aliud sunt quam

55쪽

ea omitia quae dis mant ad bilem atram, ad hysteridem, ad

morbos cardialgicos . Ad bilem atram gignendam conducunt aetas virilis, tempestates siccae , biliosi morbi male abeuntes, abusus purgationum & Venae sectionis, Victus oleosus, curae acerbiores, morbi hepatis, &c ; ad hysteridem delicata solidorum constitutio, evolutio corporis impexsecta, frequentior libido corporis & animi, sensibilitas nimis culta, amor infelix, abortus, suppressiones mensium & lochiorum, &c. Denique ad morbos

cardialgicos prava victus ratio, comessationes, abusus condimentorum & medicamentorum, &c.

Causae demum asthmatis haereditarii, de quibus agendum restat, quaerendae sunt in peculiari constitutione humorum &folidorum tradita a parentibus , quam non emendavit sana ct felix gestatio , aut educatio physica post nativitatem; vel reperitur in peculiari conformatione thoracis, qualis est nativa angustia ejus, tum gibbossitas aliave quaelibet recondita dispositio pariter haereditaria. Haereditarii asthmatis humidi exemplum prostat in hac urbe apud nobilem consanguineam celeberrimi D. D. DELAΜURE jam quinquagenariam. Ea ab anno aetatis suae decimo-tertio quotannis eXperitur frequentes eosque graves hujus morbi paroxismos, praesertim hyeme, nec ab annis plus quam triginta valuit in lecto jacere, nam praeter paroximos asthmatis quos patitur, ea laborat dyspnoea indesinenti, ad quam tole

randam misere cogitur perpetuo sedere Symplomata plurima dantur in parogismo asthmatis, praeter dissicultatem spirandi periodice revertentem cum sibillo & mo testa constrictione diaphragmatis, quae sunt ejus charactereS pathognomonici. Adest itaque 1'. dolor pectoris gravativus &Obscurus, quandoque extensus ad axillas ubi praesertim saevit; a'. inspiratio operosissima eaque admodum brevis, frequens α

56쪽

sublimis, ad quam musculi scapularum concurrunt dum e spiratio e contra liberior est & in se minus citata ; 3'. tussis sicca dc convulsiva, qua Paucum quid Viscidi dumtaxat evellitur ; 4'. avidus aeris haustus ore diducto cum implacabili dessiderio frigidi aeris, qui grate toleratur subdio per noctes integras si paroxismus Valde gravis ue 3'. saepius aeger, quamvis somnolentia pressus, vix dormire valet, nisi sedens in sedili, capite antrorsum inclinato, unde hic somnus parum differt a pernoctatione; 6'. Percipitur murmur steriorOsum in vasis aereis si asthina humidum sit & sputa immineant; 7'. demum, ubi paroxis muS mox mox desiturus est, fit eructatio flatuum ano & cato cum levamine; cui addenda est sputorum spissorum rejectio si asthina humidum fuerit, eaque sensim evadens facilior & copiosior. Qtiae symptomata magis Vel minus Ceviunt, absque quod febris unquam adnascatur; sed febris accidentalis aliquando adjungitur asthmati, quoties nempe ipsi superaccidit affectio peripneumonica cathar

ratis aut inflammatoria, sicut non raro contingit.

Quamvis plurima symptomata ex praedictis Depe incidant cum aliis respirationis laesionibus, quales sunt anginae , dyspnoeae, Peripneumoniae , Sc. non licet concludere quod ibi asthma agnoscendum sit, simodo desint pathognomonica signa ejus,

sibiliosa nempe & periodica dissicultas spirandi cum molesta illa

diaphragmatis constrictione quam asthmatici gallice vocant labarre. Ρroindeque diagnosis asthmatis haud operosa habetur. Non satis est dignovisse asthma. Dignoscere adhuc Oportet quodnam illud sit in genere & specie,&a quibusnam causis Praedis ponentibus sumpserit originem. i'. Idiopathicum est seu humidum seu siccum, si aegrotans declaraverit se antea facile anhel Osium factum esse ad minores motus corporeos; sed illud

humidum esse renuntiatur, si patiens pituitosus sit & frequenti

57쪽

expectorationi obnoxius , tum imprimis ubi quidam rte paro-xismi praegressi desierunt per copiosam sputorum rejectionem :siccium vero, si paroxii mi prius sorte tolerati perstiterint abierintqtie absque notabili expectoratione, ut de si pro prima vice adsit sine sputatione ulla, tum si acciderit in homine nequaquam pituitoso , sed qui paulo antea passus est quamdam metastasim ,

aut respiravit aerem Pul Verulentum metallicisve naiasmatibus refertum. 20. Asthma sympathicum est, quando Prriter charac

terem siccitatis quem exhibet, illud contigit mulieri hystericae,

aut mensium stuppressionem patienti , aut a PuerPerio male repurgatae , tum si patiens hypocondriacus sit aut cardialgiis ob noXius. 3 Denique dignoscitur asthma haereditarium esse, quando aggreditur adolescentes & juvenes natos a parentibus asthmaticis, illudque crescit eundo. Cauta praedisponentes praegressae noscuntur narratione aegro

Quoad prognosim, ast lima id iopathicum in genere spectat

debet tanquam dissicillimum curatu, praesertimque haereditarium. Illud tamen non ad modiim ominosum nisi negligatur & concurrat cum maxima intemperantia, nisi etiam faerit naturae siccae, aliundeque debeatur metastatico humori deposito supra pulmones

qui ab hinc dissicillime revelli queat, nisi demum procedat ab aliquo vitio organico. Facilius est itaque mitigari asthma humidium quam siccum, illiusque recidi Vis Occurrere, nisi forte haere ditarium sit Nam in hac suppositione asthma quodlibet perinde

indomabile est, quamvis tamen non impost bile videatur in intinem servari juvenem natum a parentibus asthmaticiS. In genere etiam sequentia dici possitiat de asthmate sympathico. Nempe illud non admodum dissiculter curari nec Operose praecaveri recidivas si recens fuerit & in hominibus nota

58쪽

ita senibiis ac temperantibus suae sanitati; secus vero, si proces

serit ab aliqua inveterata Viscerum affectione, qualis exemp. gr.

habetur in antiqua hypocondriasi , Praesertim apud intempe

Nihilominus asilama quodlibet non vacuum est a periculo, quando ejus paroxis mi frequentes sunt & pertinaces. Nam praeter quam quod asthmati facile superaccidant periculossi morbi Peripneumonici, periculum est ne pulmones sic tandem debilitentur a paroxismis repetitis ut inde sequatur inextricabilis eorum infarctus orthopnOicus indeque hydrops pectoris, sicut senibus tam frequenter accidit. At vero asthma praecipue funes tum infantibus quorum dorsalis columna hanc ob causam

contorquetur antequam eorum thorax proportionata sit cum

reliquo corpore; nam ut legitur aph. 46 sect. 6 : qui gibbi eaeashmate aut tussi fiunt ante pubertatem , moriuntur, nempe Paulo post natam hanc gibbositatem. Cum corpus tunc nequeat amplius coaugeri juxta spinym dorsi , neque etiam costae cretacere in debitam amplitudinem , pectus evadit magis arctum &curtum quam par est, dum crura & ulnae elongantur extra Ordinem, & junceam gracilitatem contrahunt. Hac porro de causa necessum fit gravissime comprimi pulmones, ideoque impediri vitalem motum sanguinis, & hinc maturam mortem accersiri, sicut observatio confirmat. Quando vero gibbositas contingit post pubertatem incoeptam multum abest quin tantopere funesta sit. Hoc praesertim verum, si gibbositas producta merit V. g. a lapsu supra dorsi spinam, aut ab alio accidente. TunCenim jam concessa paulo majori proportione thoracis climreliquo corpore, licet his gibbis vivere diutius, sicut probatur ex eo quod aliqui attingant aetatem sexagenariam, imo quandoque sexagenaria majorem.

59쪽

f. II.

ANGINA .

A N o1N A dicitur angustia faucium cum respirationis & degit titionis dissicultate, aliisque symptomatibus. Distinguitur in legitimam & spuriam. Angina legitima est

quando fit ob tumefactionem quamcumque vel & collapsum laryngis ipsius aut pharyngis ; spuria, quando creatur dumtaxata compressione vel obturatione eorumdem ductuum propter tumefactionem . amygdalarum Vel partium Vicinarum. Datur & species anginae singularis & spasmodicae quae aliquando comitatur paroxismum hystericum aut affectionem hypocondriacam, & quae eorum pericula habet nec ullam peculiarem medicationem exigit. Causa anginae legitimae peritur ab inflammatione vera aut spuria laryngis vel pharyngis, tum a praecipiti syderatione vel spasmo earumdem partium. Causa spuriae consistit in inflammatione varia & saepius catharrati amygdalarum dc u Vulae. Cum utraque angina saepius sit inflammatoria aut saltem catharratis, non mirum si grassetur praesertim per tempestates Pluviosas ex aph. 16 sect. 3 , tum Vere & autumno, eX aph. et O & aa sect. ejusdem. Sed praeterea anginae sporadicae adveniunt quocumque tempore propter dispositiones peculiares Variorum individuorum , tum propter diversas circumstantias. Talis est 10. accidentalis constitutio inflammatoria aut cathar-ralis quorumdam, qui saepius aliunde mag1s proclives sunt in hunc morbum, quia jam pluries eo correpti fuerunt ό a'. accidentalis quaedam metastasis supra fauces , 3'. peculiaris faucium

60쪽

irritatio a corporibus deglutitis aut inspiratis, Vel propter cantum

nimium nimiamve Vociferationem, dcc.

Anginae symptomata varia sunt prout assicitur larynx sola aut Pharynx, aut utraque simul, & prout illa affectio gravior est aut levior ; ideoque distinctis hisce symptomatibus obtinebitur diagnosis anginae diVersae. Si larynx sola laboraverit, signa sunt 1'. respiratio acutCdolens & a decubitu ingravescens ; 2'. Vox interpolata, acuta , clangosa , rauca, clim dolore laryngis qui intenditur a loquela; 3'. deglutitio facilis aut parum dissicilis nisi tamen pharynx finiui tentetur, ψ'. saepe tumefactio in collo, in oculis, in

capite, tum circa cartilaginem thyros deam; quandoque Vero nullus tumor; 3'. demtim febris multa aut pauca, pro majore vel minori inflammatione.

Quando datur angina pharyngis solius , deglutitio dissicilis& dolorosa est; a'. respiratio expedita & simul libera Vox , Vel nas alis ad summum aut vix mutata, nisi larynx simul assi Ciatur; 3'. major tumor in faucibus aut collo, quam in angina laryngis; '. minor febris, minor dolor; sed major duratio mali ante illatam mortem si morbus lethalis evadat.

Verum in angina utriusque, quae angina summi gradus dicitur , non solum adest febris major, sed & tumor sese prodit usque ad Vultum , nasum, labia , linguam musculosqtie colli Occupat. Hinc jugularibus compressis, sensibilis fit tumefactio capitis, tum siquantulum delirium facile lethargicum , lingua

maXime tumefacta extra os prominet , aegri maxime ster

tunt, Oculi rubri sunt & caligantes, jugulares varicosae & tumentes, collum a tumore quasi strangulatur, impeditur reditus sanguinis, tandemque fit puistis vacillans dc angustiae summaeu dc mors cita , nisi essicax & potens remedium asseratur.

SEARCH

MENU NAVIGATION